D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI,

ORDINIS PREDICATORUM

LIBER PRIMUS

DE ANIMA. TRACTATUS I

DE MODO QUO COGNOSCENDA EST ANIMA.

CAPUT I.

I’t est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

Omnibus quæ de corpore mobili, et de mobili secundum locum dicenda erant expeditis, traditis etiam eis quæ de mobilibus ad formam tam simplicibus quam mixtis in universali videbantur esse didicenda, determinatis nihilominus his quæ de mixtura lapidum et minerarum commemoranda esse videbantur : nunc tandem stilum ad tractandum animatorum naturas convertimus, ordinem quem in principio nostrorum librorum præsori-

psimus, per omnia insequendo. Cum autem omnium animatorum principium sit anima, non poterunt animata cognosci nisi per cognitionem suarum animarum, sicut et unumquodque aliorum non cognoscitur nisi per formam suam, eo quod forma est et principium esse et cognitionis. Oportet ergo hanc de necessitate nos de anima facere inquisitionem, antequam de corporibus animatorum aliquid possumus disserere. Sunt autem animæ opera et passiones, sicut sentire, dormire, et vigilare, et nutrire, et spirare, et mors, et vita, de quibus omnibus et similibus, sicut est reminisci et movere, debet sciri post scientiam de Anima : quia ex illis plurimum dirigere videtur in scientia animatorum corporum.

Licet ergo anima et opera ejus et passiones non sint corpus mobile quod est subjectum philosophiae naturalis, est tamen anima principium essentiale talis

<--- Page Split --->

corporis : et ideo in scientia naturali oportet inquiri de ipsa. Et hoc quidem de vegetativa et sensitiva non habet dubitationem. De rationali anima fortasse videtur alicui esse non verum quod ipsa sit corporis animari principium et forma 1 : eo quod principia et forma corporum operationes habent quas non explent, nisi per corporum motus et operationes, sicut visus non videt sine oculo, neque vis ambulativa ambulat sine pedibus : vires autem rationalis animae operantur sine aliquo corporis instrumento, propter quod et circa omnia universaliter operantur. Intellectus enim de omnibus intelligit, et ratio de omnibus ratiocinatur, et voluntas libera est convertendi se ad quod voluerit : et hanc generalitatem et libertatem non habet aliquod principiorum, neque aliqua formarum neque virium corpori afixarum et obligatarum. Videtur ergo rationalis anima cum suis viribus non esse principium et forma vel perfectio, quam endelechiam Græci vocant, alicujus corporis vel partis corporis esse, et sic non pertinere ad physicum tractare de ipsa.

Sed intelligendum est animam rationalem esse in corpore hominis, et esse perfectionem suam secundum quod est homo : et secundum quod est hominis perfectio, non habet affixionem cum hominis aliqua parte, sed potius in eo quod libere et universaliter intelligit et vult, dividitur ab omnibus aliis cum quibus in natura generis communicat, et in quantum talis anima perfectio est animati, venit in considerationem naturalis Philosophi. Et hoc est quod præclarus Philosophus ait in Ethicis suis distinguens quaedam esse naturalia homini ex genere, et quaedam ex differentia, quae constitutiva est speciei hominis. Et etiam dicit concupiscere et sentire hominem cum aliis animalibus communicare secundum communionem generis : esse ta-

men hominis in quantum homo est, solum intellectu est. Qualiter autem hoc sit, melius scietur cum secundum hujus scientiæ librum tractabimus.

Nec movere debet aliquem quod nos scientiam de Anima tractamus et explanamus, qui forte occasionem erroris accipit ex eo quod videt omnem nostram scientiam oriri de sensu, animam autem et præcipue intellectivam nullo sensu nobis manifestari. Ex quo etiam occasionem acceperunt hæretici nullam hujusmodi animam esse concedentes : quoniam nobis ad hoc rationem et intellectum Deus gloriosus dedit, ut ratio et intellectus reflexi ad sensum, non tantum sensibilia, sed etiam quæ sub sensibus latent, accipiant et pertractent. Latent autem sub sensibus substantiæ insensibilium, et per operationes innotescunt nobis. Sic etiam insensibilium causæ insensibiles, quando comparamus sensibilia ad suas causas, et advertimus oppositas esse proprietates sensibilium effectuum, et insensibilium efficientium. Licet ergo sic omnis nostra cognitio a sensibilibus incipiat, tamen profundata circa ea quæ sensibilibus quocumque modo attribuuntur, non semper stat et terminatur circa sensibilia, sed extollitur vehementer in immensum ad ardua et remota a sensibilibus, sicut causam primam et intelligentias et scipsam : eo quod advertit circa sensibilia negotiando, ratiocinando, et intelligendo sensibilium quidditates : ac per hoc incipit quærere de scipsa, et de scipsa habere scientiam nobilissimam.

Cum autem jam certum sit nobis de Anima esse scientiam, et quod hæc scientia est pars naturalis scientiæ, facile advertere possumus ordinem istius inter libros scientiæ naturalis. Cum enim a communibus omnis incipiat speculatio, et communius sit mixtum tantum quam mixtum et auimatum, scimus quod animati notitia est tradenda post notitiam

1 Vide pro hac instantia Philosophum in II

<--- Page Split --->

mixtorum in specie consideratorum. Mixta autem secundum species suas sunt considerata in libro Mineralium. Tradenda ergo erit notitia animatorum contimo post illam. Animae autem notitia est prior notitia corporis animati. Congrue igitur ordinamus hanc scientiam post scientiam mineralium, et ante scientiam corporum animatorum, quae in vegentabilibus et animalibus erit terminanda.

CAPUT II.

De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

tiam esse de numero bonorum honorabilium : quoniam sunt quaedam scientiae, quas non quaerimus propter se, sed ut nobis adminiculentur ad alia, sicut scientiam Topicorum problematum, et scientiam de instrumento scientiarum qui est syllogismus, et universaliter scientias sermocinales. Et illae non sunt verae scientiae, sed modi scientiarum omnium, sicut in principio librorum Logicae dixisse nos meminimus. Et notitia illorum modorum sciendi non vere est de numero bonorum honorabilium, sed potius de numero notitiarum et bonorum utilium.

Honorabile quippe est, quod propter seipsum quaerimus : utile autem, quod volumus propter alterum. Adhuc autem honor praemium virtutis est, et praecipue virtutis quae hominis ut homo est, quae est contemplativa virtus, ut scientia, et sapientia, et intellectus, et prudentia, et ars, ut dicit Philosophus in sexto suorum Ethicorum : utile autem quod est sicut instrumentum quo aliquid praeter ipsum intenditur per ipsum adipisci. Cum igitur propter dictas duas causas una scientia sit super alteram, aut propter alteram ipsarum, dicimus nos in prioritate dignitatis debere ponere scientiam de Anima propter utramque istarum causarum : nobilioris enim subjecti est quam aliqua scientia corporum, et mirabilioris: quoniam omnis sapiens admirabitur de causa lucis intellectus animae et passionibus ejus, et qualiter est omnia quodammodo intelligibilia, et quantum ad facere omnia intelligibilia, et quantum ad fieri omnia intelligibilia, et utrum sit separabilis omnis anima vel non. Et est certissimarum demonstrationum, quoniam licet quoad nos sit occulta habens principia, eo quod nostri intellectus oculus se habet ad ea quae manifestissima sunt secundum naturam, sicut oculus vespertilionis ad lumen solis, tamen nihil manifestius est in natura quam fons et origo omnis cognitionis, quod est lumen intelligentiae in nobis. Ad illud enim lumen certificatur quidquid certe scitur,

Que differrentia est inter bonum honorabile, et inter bonum utile.

Cum autem opinamur certissime omnem scientiam esse de numero bonorum honorabilium. eo quod omnis scientia de se expetibilis est quae vere scientia est, tamen magis una quam altera est de numero honorabilium, propter alteram duarum causarum, aut propter duas causas simul : quarum una est certitudo quam facit de suis conclusionibus per demonstrationes firmissimas, quae procedunt ex primis et veris, vel ex his quae per prima et vera sumpserunt fidem, sicut videmus arithmeticam et geometriam in Mathematicis omnes alias excellere. Altera autem est, quod meliorum subjectorum et mirabiliorum est. Meliora autem vocamus nobiliora, sicut incorruptibilia sunt meliora corruptibilibus. Mirabiliora vero, quae altiores et magis difficiles et renotas habent causas : talia enim omnis sapiens miratur et inquirit, sicut in Mathematicis videmus astronomiam omnes alias scientias excellere, eo quod incorruptibilis est subjecti, cujus passiones et passionum causas omnes mirantur, ut lunae et solis eclipses. Nec miretur aliquis, quod dicimus etiam scientiam sive noti-

<--- Page Split --->

et tunc sciri judicatur quando illi conveniens invenitur. Sic enim medium virtutis moralis quod non est idem omnibus, examinatur et proportionatur illi medio, quod natura intus est in quolibet : et est tunc satis quando illi congruit. Sic necesse est absque dubio primum lumen ad quod examen refertur verorum et intelligibilium intus esse a natura : propter quod egregie dicit Aristoteles principia nobis quodammodo esse innata, sicut innata est quodammodo forma materiae. Cum igitur sic sit anima certificans ad seipsam quidquid certificatur, oportet ipsam scientiam de Anima fore certissimam, et firmissimarum esse demonstrationum. Et hoc lumine deceptus Plato putavit omnium intelligibilium cognitionem esse intus, neque aliquem aliquid discere, sed immemorem recordari. Sed de hoc inferius disseremus. Licet autem sic in prioritate dignitatis animae scientiam ponamus, tamen in ordine doctrinae inter scientias naturales non ponimus eam primam : quia ordo doctrinae non sequitur prioritatem dignitatis, sed rationis ordinem tenet, in quo communioribus prior est speculatio, sicut diximus superius.

tem animatorum et commixtio est simplicium et ipsa simplicia : et sic ulterius scientia animae proficit ad notitiam omnium corporum naturalium. Ad veritatem autem omnium proficit propter modum quem diximus superius, in quo videlicet apud se habet lumen quod est veritatis examen, tribus modis, non simul, sed divisis : quorum unus est, quia proficit ad naturalem veritatem, eo quod ipsa pars nobilissima est scientia naturalis 1. Alio autem modo proficit ad divinam, quia in ista scientia manifestatur nobilior pars subjecti scientiae divinae. Manifestatur etiam in ista scientia, quod intelligentia est, et quod separata est, et qualiter agri intelligibilia : de quibus omnibus primus Philosophus inquirit, licet non inquirat de eis in quantum sunt haec opera animae et partes animae. Ad quasdam autem proficit, quia dat eis plurima principia, sicut ad moralem cui dat eligentiam et rationem rectam et proharesim et multa alia, per quae reguntur civitates in moribus.

CAPUT III.

Teot, et com. 2.

Cum autem propter sui honorabilitatem sic in priori dignitate ponenda sit notitia animae, non amisit etiam utilitatem : eo quod, sicut dicit Tullius in libro de Amicitia, omne honestum plurimas sibi habet adjunctas utilitates, licet neque nomen neque diffinitionem sortiatur ex illis. Utilitatis autem ejus praecipua est, quod ad omnium scibilium veritatem cognoscendam maxime proficit, et praecipue ad notitiam veritatis rerum naturalium, cum ipsa sit principium formale et essentiale animalium, et non nisi per notitiam animae poterunt cognosci corpora animatorum. In corporibus au-

De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

Ea autem quae de anima cognoscere Teot, et com. 3. per demonstrationem, et considerare per signa inquirimus, sunt natura ipsius qua ipsius animati corporis naturam constituunt, et substantia ipsius qua ipsa est secundum se. Et hoc quaerimus de anima primo et principaliter : eo quod unum istorum convenit animae secundum quod est forma, et alterum secundum quod est substantia quaedam incorporea distincta a natura corporis. Post-

<--- Page Split --->

autem secundario inquirimus etiam cognoscere quaecumque accidunt circa ipsam animam per se et non secundum accidens. Accidentia enim per accidens sunt casualia, neque possumus per ea certificate : et animalibus inest certificari per causam. Sed accidentia per se quo cumque modo accidant, causas habent per se determinatas, et ex his demonstrantur : et ideo quaerimus cognoscere illa. Accidentium autem per se animae duo sunt genera. Quaedam enim ipsorum sunt propriae passiones animae secundum quod ipsa in substantia consideratur non cointelecto corpore, sicut intellectus, et voluntas, et ratio. Alia autem accidentia communia sibi et corpori quod habet animam, tamen accidunt corpori non secundum quod est corpus tantum, sed potius ex eo quod ipsa anima est in tali corpore animato quod est corpus animalium. Et illorum accidentium adhuc sunt duo genera. Est enim passio quae incipit ab anima et expletur por corpus, sicut visus, et auditus, et omnino sensus, et vegetatio omnis. Alia autem est passio quae incipit in corpore et redundat ad animam, ut somnus et vigilia, quae incipiunt ab evaporatione cibi, et efficiuntur ligamentum vel solutio virium animae. Haec autem duo quaerimus cognoscere de anima, ut perfecte sciamus eam : quoniam sciendo naturam ipsius et substantiam, scimus quid ipsa est : sed quid potest scimus ex passionibus et viribus ejus. Cum autem propria passio dicatur dupliciter, hoc est, quae est recepta in proprio subjecto quod est causa ejus, et quae solam propriam sibi formalem infert passionem animae, utroque modo quaerimus cognoscere animae passiones : πάθεν enim Graec, Latine sonat recipere. Quaecumque igitur subjecta sola et semper et ubique quasdam proprietates recipiunt, sicut linea curvum et rectum, et numerus par et impar, illa dicuntur propriae passiones

subjecti illius : et sic anima suscipit sensum, et imaginationem, et phantasiam, et intellectum, et hujusmodi. Similiter autem quaedam sunt agentia actione quae est propria suae formae, sicut lucis lucere : et horum formae activae necessario fiunt in aliquo passivo sibi appropriato et non in alio,eo quod omnis actio transit in passum. Et hoc est quod dicitur in secundo de Anima ab Aristotele 1, quod actus activorum sunt in patiente : et talia agentia in animam inferentia ei passionem sunt, sicut color agit in visum, et sonus in auditum, et omnino sensibile in sensum, et intelligibile in intellectum. Et de tali propria passione oportet etiam determinare in libro vel scientia de Anima : quia absque talium scientia vires animae nescirentur.

Cum igitur ista in genere cognoscere Text, et cum, quaeramus de anima, omnino et penitus de numero difficillimorum est, et quantum ad quaesita, et quantum ad modum inquisitionis accipere aliquam fidem firmam et certam de ipsa anima. Cum enim, sicut in Logicis determinatum est, sit una communis via et methodus ad sciendam substantiam, quae demonstratio est. Quare quaerendum est si sit secundum scientiam istam quae quod est esse rei dicit, et vocatur diffinitio, per quam methodum declaratur quaestio quae quaerit quid est esse rei in anima, et multis alteris rebus, quarum diffinitiones quaerimus scire. Fortassis videbitur alicui illa methodus sufficere de omnibus, tam de anima quam de aliis, de quibus quaerimus diffinitionem quid est. Dicet autem illam methodum sufficere propter duas rationes, quarum una est, quia cum multo plura dicantur de aliquo per accidens quam substantialiter, sufficit una via quae dicitur in secundo Topicorum, ad sciendum omne quod per accidens

<--- Page Split --->

inest alicui. Multo ergo magis una via diffinitionem venandi, quae docetur in secundo posteriorum Analyticorum, videtur sufficere ad cognoscendum substantiam et diffinitionem omnium. Alia ratio est, quia proprium quaecumque cognoscere volumus, una methodus quae est demonstratio passionis de subjecto, sufficit : et tunc a simili iterum praedicta via et scientia videbitur sufficere ad habendam scientiam quid est omnis res per diffinitionem. Si igitur dicat sic aliquis, oportet quaerere si substantia et quod est esse ipsius animae sit secundum doctrinam illius scientiae vel non : et hoc erit valde difficile : cum illa diffinitio sit per genus et differentias componenda, et nobis occultum sit genus et differentiae spiritualium rerum, difficillimum erit invenire diffinitionem animae secundum docrtinam illius methodi.

rum superficierum, et secundum illa propriae variantur diffinitiones. Hoc autem necessarium est potissimum in anima quaerere quae cum aliis nullam penitus videtur habere convenientiam, sicut in sequentibus erit manifestum, ubi ostendetur quod neque omnino in uno genere cum aliis est substantiis, neque omnino removetur a genere aliarum substantiarum.

CAPUT IV.

Quæ oportet inquirere ad investigandum propriam animæ diffinitionem.

Text, et com. 5.

Si autem quis dicat, quod non est communis una scientia in secundo Posteriorum determinata sufficiens, ut per eam cognoscatur omne illud cujus quaerimus quid est, et diffinitionem substantialem : tunc erit magis difficile negotiari ad venandum animae diffinitionem : quia tunc oportet primo circa quodlibet genus rei invenire propriam viam, quam difficile est invenire. Et cum manifestum sit, quod est aliquis modus proprius cujuslibet rei ad sciendam substantiam ipsius, tunc quaerendum quis sit ille modus, utrum ex prioribus ex quibus est demonstratio, sicut dixit Hippocrates : aut ex posterioribus sicut procedit divisio, sicut dixit Plato : aut est aliqua alia via quae est collectio diffinientium per divisionem et compositio eorum, sicut dixit Aristoteles : quoniam multas habet dubitationes et errores, ex quibus propriis principiis oportet quaerere animae quidditatem : quoniam rerum diversarum diversa sunt principia essentialia, sicut alia sunt principia numerorum, et alia plana-

Diffinitionibus autem omnibus existenText. et com 6. tibus ex genere et differentia constitutiva speciei, si conveniens autem diffinitio debet haberi, oportet primo 'quaerere in quo genere sit fortassis : quoniam forte non est res quae sit in genere directe sicut genus, vel species, vel individuum : et forte est in genere sicut principium generis : potentia enim et actus principia sunt generum et eorum quae sunt in genere, et ipsa non sunt directe in genere : quoniam principium alicujus non directe constituitur sub ipso, sed est ante ipsum. Esse autem in genere est esse sub genere, sicut manifestum 'est ex determinatis in Prædicamentis. Quaerendo autem utrum quocumque modo sit in genere, quaeremus utrum sit hoc aliquid quod est substantia, aut sit quantitas, aut sit aliud aliquod diversorum prædicamentorum, licet omnes convenerint ipsam aut substantiam, aut quantitatem esse : et ideo non est nobis necessarium ut reliqua genera inducamus. Habito autem genere ipsius animæ, oportet nos quaerere de differentia animæ, qualiter scilicet sit in genere, utrum sit aliquid eorum quae sunt potentia, sicut dixerunt illi qui po-

<--- Page Split --->

suiunt eam humorem quemdam : aut sit de numero eorum quae Graece vocantur endelechiae, quod Latine sonat perfectiores sive actus, sicut sunt formae essentiales actus et complementa rerum naturalium. Haec enim duo magnam habent differentiam.

subjecto differentes et forma. Haec autem non est sententia Aristotelis et Peripateticorum, sed potius quod anima hominis una sit substantia et subjecto, et habet pluralitatem in viribus et potestatibus sive potentiiis suis. Et hoc in sequentibus declarabitur.

Habitis vero genere et differentia aniniae, considerandum erit nobis utrum anima sit partibilis an impartibilis : quoniam quidam dixerunt in omnibus corporibus animam unam specie et numero, quae tamen pro diversitate corporum diversa operatur : et alii etiam, ut Plato, dixerunt in uno corpore plures esse animas specie differentes, sicut quod intellectiva sit in cerebro, et concupiscibilis sive appetitiva sit in hepate, et irascibilis sit in felle, et vitalis sit in corde, et generativa in testiculis 1. Haec autem sequentia declarabunt. Si vero consentiatur in hoc quod sit indivisibilis, tunc oportet quaerere utrum sit similis speciei omnis anima, et tantum dividatur per individua, aut non sit similis speciei omnis anima. Etsi consentiatur quod anima non est similis speciei, tunc oportet quaerere utrum sit tantum specie differens, et sint omnes species animae sub uno et eodem assignato genere, aut cum hoc differant etiam genere. Hoc autem inquirere est necessarium, quoniam quidam supponentes omnium animatorum esse easdem animas specie, quando tractant de anima, de humana solum loquuntur et inquirunt. Et per hoc credunt se sufficienter de omni anima terminasse, eo quod omnes animae, ut dicunt, in specie conveniunt cum animabus hominum. Et in hoc peccato dicitur fuisse Plato, qui dixit omnem animae speciem esse in corpore hominis, et in corpore humano plures esse species animarum

Videndum est ita quod nullo modo laText. et com. teat nos utrum sit una ratio omnis ani- 8. mae, sicut est una ratio generis secundum species suas, aut sit altera et altera ratio specierum. Cum enim nos quæsivimus utrum anima sit unum genus ad omnes animas, vel non, sed sit specie differens tantum, tunc oportet nos cavere, ne ignoremus univocationem vel æquivocationem suæ diffinitionis : ut sciamus utrum diffinitio data de anima sit univoca tribus animabus, vegetalili scilicet, et sensibili, et rationabili, sicut est una ratio animalis sive vivi ad ea quæ continentur sub eo, aut non est sic, sed est altera ratio secundum unamquamque trium animarum, sicut est altera ratio equi, et canis, et dei Jovis vel Æsculapii. Hæc autem ideo dico, quia animal Nota quomodo aniuniversale ut universale, aut nihil est de mal universale aut niquidditate particularis et realis animahii est aut posterius lis, aut est posterius ipso. Et similiter est. est de omni communi quod universaliter predicatur de aliquo. Causa enim animalis quæ est principium esse hujus vel illius animalis, est in ipso animali esse, et est particularis, et non præcedit ipsum tempore, sicut dicebat Plato : quoniam si præcederet ipsum, non possemus habere notitiam particularis nisi per ipsum, sicut modo non cognoscimus res naturae, nisi scitis causis ex quibus sunt 2. Natura ergo forma generis vel differentiae quæ est in ista re demonstrata in esse naturae, est in uno, et non est in alio. Sed cum intellectus noster accipit inten-

<--- Page Split --->

tiones essentialium principiorum hujus rei demonstratae, quae sunt potentia et actus, et abstrahit eas a materia, et ab individuantibus aliis, tunc agit in eis universalitatem : sic universale posterius est quando ut universale accipitur, et non sicut prius dixit Plato, quod praecederet secundum esse omnia sua particularia. Haec tamen natura quae principium est essentiale hujus particularis demonstrati, prius est secundum causam et intellectum quam res principiata per ipsam : quia aliter non esset causa essentialis. Quod autem haec vera sint quae dicta sunt, testatur Aristotelis translatio Arabica quae sic dicit. « Et debemus praeservare nos ne ignoremus utrum diffinitio ejus sit eadem ut diffinitio vivi, aut sit alia in quolibet, verbi gratia, diffinitio equi et canis et hominis et Dei : vivum autem universale, aut nihil est, aut est postremum. » Et hoc exponit Averroes, sicut hic dictum est. Graeca autem translatio discordat ab hac : et (ut puto) est mendosa. Habet enim sic : « Videndum autem quatenus non lateat, utrum una ratio ipsius sit, an sicut animalis est secundum unumquodque altera. » Et si deberet concordare cum Arabica, sic deberet ordinari, « Utrum una ratio ipsius sit sicut animalis, aut sit secundum unumquodque altera : » tunc enim plana esset. Sed quia in multis invenimus Graecas emendatiores quam Arabicas translationes, ideo et hoc sustinentes dicimus, quod animalis est una ratio ut generis. Si autem animal secundum esse sumitur in unoquoque, tunc variatur esse ejus differentiis specierum sibi adjunctis : et tunc sic variatum habet alteram et alteram secundum esse diffinitionem : et licet hoc sit verum, tamen primum magis conveniens ad propositum est.

Et ut melius intelligatur, sciendum est quod Plato posuit in omni re triplex esse universale. Unum quidem ante rem, quod erat causa rei formalis secundum esse praecedens, quia separatum ipsum esse posuit. Secundum in re, quod erat forma

adhaerens ei una in multis et de multis : et hoc unum dixit Plato in essentia esse unum et in esse naturae et formae in omnibus. Aristoteles autem in ratione dixit unum, et in essentia et esse plura. Tertium autem dixit esse post rem, quod est intentio universalis in anima : et sic dixit etiam quod anima communis et universalis erat ante omnes animas, et erat causa ipsarum per quam habent diffiniri et esse : et secundum hoc esset una universalis illius ratio de omni anima. Et hoc esse non potest, quia in philosophia prima habet ostendi id universale nullum esse omnino, sed omne universale ut universale sumptum esse aut nihil rei praecedens rem, aut esse post rem, sicut est intentio abstracta de particularibus.

His autem omnibus relictis, tanquam haec quae non hic, sed alibi sunt determinanda, dicimus nobis esse necessarium inquirere utrum una communis ratio sit de anima in communi danda, quae univoce conveniat tribus animabus, scilicet vegetabili, sensibili, et rationali, aut sit nobis quaerenda propria ratio secundum quamlibet trium animarum. Hoc enim necessarium est, quia inferius apparebit quod ratio data de anima, quae est endelechia corporis physici potentia vitam habentis, non omnino secundum unam rationem convenit tribus animabus, nec unius est et altera ratio secundum unamquamque animam, secundum quod est altera et altera equi et canis et hominis : quia ista diffiniuntur sicut habentia oppositas differentias, quarum una non est in alia. Sed ratio animae in partibus suis est sicut figurae : quia sicut una figurarum secundum potentiam est in alia, sicut trigonum in tetragono, sic una animarum videtur esse in alia, sicut vegetativum in sensitivo, et sensitivum in rationali. Est igitur necessarium nobis subtiliter ista disquirere, quatenus non lateant quae dicta sunt.

<--- Page Split --->

CAPUT V.

gratia, quoniam possumus quaerere utrum de sensibili prius sit quaerendum quam de sensu et sentire, et de intelligibili prius quam de intellectu et intelligere, vel e converso.

Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

Hæ enim quæstiones necessariæ sunt propter duas causas, quarum una est, quia in quibusdam magis est nobis nota natura totius quam partis, et notior est nobis potestas quam actus ejus, et quam id circa quod operatur, sicut in corporibus quæ sensui subjiciuntur, se habet. Nos enim scimus naturam ignis in toto, et per eam discimus potentiam partis et operationis, et ejus circa quod operatur. Quædam autem super quæ non cadit sensus, sunt occulta nobis in substantia et partibus, sed sunt manifesta nobis ea circa quæ operantur, et per illa devenimus in opera, et per opera in potentias particulares, et per illas potentias conjecturamus de toto, sicut nos investigamus substantias separatas, etiam ipsam animam.

Inquisitis autem his omnibus quae de subjecto scientiae hujus et diffinientibus animam inquirenda esse videntur, etsi consentiatur in hoc quod unoquoque corpore hominis vel alterius animalis non multæ sunt animæ, sed una in substantia, et plures in partibus potestativis: tunc videndum erit de ordine quæstionum, utrum scilicet prius oportet inquirere de tota anima secundum se, vel de partibus prius. Cum autem multæ sint partes, difficile erit determinare differentias partium ad invicem quales aptæ nate sunt habere : quia inferior semper claudi videtur in superiori, sicut minor potestas in majori clauditur ejusdem generis potestate, sicut potestas præsidis et tribuni clauditur in potestate Cæsaris sive Imperatoris. Est tamen in hoc magis difficile quam in aliis.

Alia autem causa est, quia etiam in ipsis quae spiritualia sunt et non sunt subjecta sensibus nostris, duo sunt genera potentiarum partialium : et unum quidem genus est activæ potentiæ, aliud autem potentiæ passivæ. Activæ quidem sunt factivæ formarum et motivæ, sicut intellectus activus, et potentiæ moventes cor et organa motus. Passivæ autem sunt receptivæ formarum, ut sensus, et intellectus possibilis. Et in activis quidem scimus quod potentia causatur ab essentia formæ, et operatio non dat speciem, sed operatio specificatur a forma, sicut dicimus operationem lucis esse lucere : et si agit in aliquid quod obijicitur actioni suæ, illi etiam imprimit speciem et formam suam, sicut lux lucendo illuminat, et dat speciem lucis illuminantis : et in talibus rectus ordo doctrinæ est incipere a forma totius agentis, et devenire in partem et operationem, et sic in objectum circa quod est operatio. In passivis autem ordo naturæ est e converso : quoniam passiva per se carent specie,

1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1

Dubium autem iterum est, utrum partus animæ quæ sunt potentiæ prius quærendæ sunt, aut opera sive actiones potentiarum, verbi gratia utrum prius quærendum sit de intelligere et sentire quæ sunt opera sive actiones potentiarum, vel de intellectiva et sensitiva potentia prius sit inquirendum. Similiter autem et in aliis. Et si constiterit quod de operibus potentiarum prius sit inquirendum, tunc iterum dubitabit aliquis an oportet primo quærere de oppositis, hoc est, objectis circa quæ sunt opera, aut de ipsis operibus prius, et postea de objectis. Verbi

<--- Page Split --->

sed objectum agit in eis speciem suam, sicut nos videmus oculum nullam habere visionis speciem, sed esse potentia ad omnia visibilia. Sed cum videt in actu, tunc coloratum illuminatum immutat ipsum et imprimit ei speciem. Et in talibus secundum rationem diffinitivam objecta quae primo dant speciem operationi et potentiis passivis, sunt secundum naturam prævia actibus et actus potentiis, et postea visio, et postea visus, et deinde potentia tota sensitiva : et hoc patet per diffinitionem ab Aristotele datam de visu, quod visus est susceptivum coloris secundum actum lucidi, ubi visus diffinitur per colorem.

Text et com. Cum igitur utrumque genus potentia- 11. rum istarum in anima inveniatur, oportet quaerere de utraque viarum prædietarum in doctrina de Anima. Non solum autem oportet hoc inquiri, sed etiam de accidentibus inseparabilibus quaecumque sunt propria animæ vel partibus ejus.

Non solum enim videtur utile esse in doctrina ut cognoscamus substantiam per essentialia ipsius, quae sunt quidditas ejus, ut per illam cognoscamus causas eorum quae accidunt per se subjectis illis, quorum quidditates accepimus : sed etiam e converso cognitio eorum quae per se accidunt alicui substantiae, multum confert ad sciendum quidditatem substantiae. Sicut verbi gratia, si volumus cognoscere quot numero anguli trianguli rectilinei sunt æquales rectis, utile est nobis ut cognoscamus tam quidditatem substantiae quam quidditatem passionis, ut verbi gratia, sciamus quidditatem recti et quidditatem obliqui, quae sunt passiones : et quidditatem lineæ et quidditatem plani sive superficiei, quae sunt subjecta in geometria : tunc bene concluderemus, quod triangulus qui est plane trigonum rectilineum, habet tres numero ænulos æquos duobus rectis et non pluribus. Et sic est in multis, quod

aliquando posteriora sunt magis nota nobis quæ sunt accidentalia rei, et aliquando e converso substantialia sunt magis nota quæ sunt priora. In omnibus enim mathematicis priora in natura et re sunt magis nota, et ex illis certificamus posteriora : et ideo scientiæ illæ certissimæ sunt. In physicis autem frequenter sunt occulta nobis quæ priora sunt secundum naturam et rem, et accidentia nobis magis manifestantur : et oportet nos tunc ex posterioribus incipere, et venire in principia : et ideo scientiæ physicae in quibusdam non habent veram certitudinem sicut habent mathematicæ. Sed quando incipimus ab accidentibus, oportet quod illa accidentia sint per se convenientia et nota nobis ad sensum et phantasiam et imaginationem : quoniam in illis primo accipimus physica : et ideo quandocumque bene et expedite sciverimus tradere rationem accidentium, ad phantasiam et imaginationem nobis notorum et cognitorum, tunc etiam expediti erimus ad tradendum rationem de substantia et de eo quid est : quia per accidentium cognitionem statim deveniemus in rationem et cognitionem substantiæ. Sed cum procedemus a priori in posterius, tunc procedemus per demonstrationem. Omnis autem demonstrationis principium est sicut medium ipsa diffinitio dicens rei quidditatem.

Utrum autem illa sit diffinitio subjecti vel passionis, determinatum est in Posterioribus : quoniam cum medium debeat esse secundum naturam medium in demonstratione, et debeat esse posterius primo, et prius secundo, videtur debere esse diffinitio passionis quæ probatur de subjecto. Et si aliquando per diffinitionem subjecti scitur passio, oportet quod illa diffinitio non sit data de subjecto tantum, in quantum est substantia quædam vel subjectum, in communi ratione subjecti, sed in quantum est causa et subjectum passionis, hoc est, quod fluit ex ipso talis passio : per illam enim scietur qualiter et quare passio inest

<--- Page Split --->

subjecto. Sicut verbi gratia, si diffinitur anima in quantum absolute substantia intellectualis incorporea, non cognoscuntur accidentia ejus et opera et objecta. Similiter autem si diffiniatur secundum totum et non secundum partes, et diffinitio totius detur secundum quod animatum corpus, ut dicatur perfectio corporis physici potentia vitam habentis, non cognoscuntur sufficienter passiones et opera et objecta : quia partium et opera et accidentia ignorantur. Si autem dicatur anima esse principium sensus et motus in toto, et in partibus corporis secundum congruentiam componentium unumquodque membrum, cognoscentur omnes operationes et accidentia partium et objecta, quando fuerit diffinitio aptata cuilibet parti, sicut in secundo libro declarabitur. Similiter autem est in diffinitione accidentium, quae est principium demonstrationis, sicut diximus. Si enim detur de essentia passionis tantum per ea quae formalia sunt in ipsa, non dicet causam quare sunt accidentia, aut accidant talibus subjectis : sicut si diffiniendo dicam, eclipsis est defectus luminis : adhuc autem si apponam subjectum et dicam, eclipsis est defectus luminis in luna : adhuc autem non dicit diffinitio quare hoc luna accidit, et quomodo soli luna convenit per se. Si autem dicatur sic, eclipsis est defectus luminis in luna, ex terra interpositione ad rectam diametrum inter solem et lunam, ex motu ipsius in capite vel in cauda draconis, infra gradus eclipticos proveniente : tunc diffiniendo sic dico quid est passio, et cujus est, et propter quid inest, et quare soli luna convenit : et per hanc diffinitionem scitur passionem inesse subjecto : ideo hoc certificant, et hoc est principium demonstrationis. Et similiter est in passionibus animae. Si enim dicam sic, ira est appetus contrarii doloris ex accensione sanguinis circa cor proveniens, dico et quid est, et cujus est, et propter quid inest : quia cordi inest, et propter hoc quod sanguis accensus est ex

molestia, protenduntur spiritus ad repellendam injuriam vel illatam, vel opinatam, et ideo conturbantur passione. Et ideo sive subjectum diffiniatur, sive passio, et per diffinitionem non scitur quod passio est propria passio, hoc est, cui inest, et quare inest, vel ex diffinitione haec de facili conjecturari non possunt : sic diffinitiones dantur ex communibus essentialibus subjecto vel passioni, quae communia sunt per intentiones dialecticas collecta, et sunt vana, eo quod non inducunt ad certitudinem veram demonstrationis.

CAPUT VI.

Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

Dubitationem autem habent etiam pasText, et com. 12. siones animae, utrum sint omnes communes sibi et corpori, vel sibi et habenti corpus, aut sit aliqua passionum sibi propria, quae neque communicet corpori, neque communicet habenti corpus : hoc enim necessarium est accipere ex doctrina animae ad sciendum utrum ipsa separetur a corpore, vel non, sed tamen non est leve. Ut autem melius intelligatur Aluid est communicahaec questio, sciendum quod aliud est re corpori in actione et communicare corpori in actione vel paspassione : et aliud est sione animae, et aliud communicare ei communicare ei quod quod communicat corpori. Communicat communicat corpori. enim corpori in actione vel passione quae non expletur neque fit nisi instrumento corporali per virtutem affixam organo, sicut ambulatio, vel visus, quae fiunt motu vel passione corporis, et per virtutes affixas ipsis membris, quorum unum motu explet operationem, alterum autem passione, quia recipit speciem coloris. Communicare autem ei quod communi-

<--- Page Split --->

cat corpori, est quod licet aliqua operatio non fiat motu vel passione alicujus partis corporis, tamen non expletur sine alia operatione, quæ fit vel motu vel passione alicujus partis corporis, sicut est intelligere sensibilia et mathematicà. Quia licet intelligere non expletur motu vel passione alicujus membri corporalis, tamen non fit sine acceptione formæ sensibilis et imaginibilis per phantasiam, quæ communicat corpori in hoc quod operatio ipsius non expletur sine motu et passione membri corporalis, quod est organum phantasie. Oportet enim formas imaginationis et phantasie fieri per motum a sensu factum in spiritu animali deferente formas hujusmodi, et recipi easdem oportet in parte cerebri, quæ est organum phantasie virtutis : et ideo aliud esse diximus communicare corpori, et aliud communicare ei quod communicat corpori in operatione. Possibile enim est quod substantia incorporea existens in corpore ut actus corporis communicet corpori. Et possibile est ut non communicet corpori,sed communicanti corpori. Et possibile est ut neque isto neque illo modo communicet, sed habeat operationes quæ nullam ad corpus habeant depentiam. Et hoc inquirere de anima est necessarium valde ad sciendum utrum separata est in agendo vel non : et est ista quæstio una quam maxime desiderant homines scire de anima 1.

Videtur autem in pluribus suis passionibus et partibus nihil omnino sine corpore pati, vel facere : neque enim sine motu et passione corporis irascitur, neque confidit, neque desiderat, neque sentit universaliter secundum omnem sensum. Ira enim est accensio sanguinis cum evaporatione fellis. Confidentia autem est ex protensione spiritus et sanguinis ex corde ad exteriora. Sentire autem fit recepta sensibili forma in organo sensus. Quæ omnia dicunt motus et passiones corporeas. Sed maxime pro-

prium et separatum opus esse videtur intelligere, eo quod universale intelligitur quod est simplex et denudatum a materia et appenditiis materiae : et ideo non est forma impressa alicui membro corporali, cujus motu expleatur intelligere, sed potius est simplex conceptus mentis sine hic et nunc, sed ubique et semper in eadem ratione manens : quod non est conveniens alicui formae corporali. Si autem hoc ipsum intelligere quod est operatio possibilis intellectus quando in actu fit, est in phantasia, aut non sine phantasia : tunc neque hoc opus utique contingit esse sine corpore quod movetur vel patitur in ipsa operatione : et tunc non erit separatim conveniens animae secundum se. Dico autem intelligere possibilis intellectus aliquando esse phantasiam, et aliquando non sine phantasia, non simpliciter intelligens quod intelligere unquam sit phantasia, sed quia possibilis intellectus accipit formam quæ est ex phantasmate, oportet quod phantasiae motus ad intellectum terminetur. Sunt autem quidam Neta diver sitatem ho minimum in apprelensione universalis. salae a particulari, sed prosequuntur rationein universalis in particulari permixtam, et illorum intelligere est phantasia formalis, eo quod immixtum est ei. Alii autem distinctum accipiunt universale a particulari, quod est in phantasia formali, et illorum intelligere, eo quod oritur a phantasia, non est sine phantasia formali. Phantasia enim duplex est : quia et ipsa virtus animae quæ phantasmata recipit, phantasia est, dicimus quod operatio intellectus possibilis est phantasia vel non sine phantasia. Taliter autem distinguendo communicans corpori, et communicans ei quod communicat coorpori, evitabimus errorem Alexandri qui dicebat in omnibus animam communicare corpori, et ideo non esse separabilem a corpore. Nos enim ostendemus in sequentibus, quod id quod communicat non corpori,sed ei quod est communicans corpo-

<--- Page Split --->

ri, secundum se est separatum, neque corrumpitur nisi secundum sic et simpliciter non, vel nisi secundum quid et non simpliciter.

ostendemus quod anima humana multas habet operationes separatas, sed modo inducemus rationes quorumdam probantes quod habet communicantes.

Siquidem igitur est aliquid animae operum aut passionum proprium, utraque communicatione exclusa, tunc continget utique animam esse separatam nunc in operatione, et aliquando separari a corpore et esse per se. Si vero nulla est propria ipsius, tunc non continget ipsam separari secundum esse et substantiam : licet forte secundum diffinitionem aliquam non coexistens corpori et in corpore intelligatur. Erit enim tunc de anima sicut de mathematicis quae non habent esse nisi in hac sensibili materia, et tamen accidunt eis quaedam non in materia intellectis, sed acceptis : sicut est videre in recto, quia lineae rectae multa accidunt quae non conveniunt ei secundum quod est in materia sensibili, sicut est quod sphæra aenea tangit ipsum in puncto, quae tamen sphæra aenea nunquam tanget ipsum separatum in puncto secundum actum, sed potius tanget ipsum conjunctum cum materia sensibili, non in puncto, sed in superficie : et tamen secundum intellectum acceptum rectum, et non in materia lignea, vel cuprea, vel alia materia sensibili, non tangetur a quacumque sphæra nisi secundum punctum. Et sic erit de anima. Si enim in omnibus partibus suis, aut communicat corpori, aut communicat communicantibus corpori, tunc potest accipi separata secundum intellectum in quantum agit operatione quae non expletur motu alicujus partis corporis : sed tamen secundum esse et veritatem naturae nunquam erit separata, quia semper indiget, vel exiget illius cooperationem quod corpori communicat : sicut sphæricum quod separatum intelligitur et diffinitur, sed tamen secundum esse inseparabile est a corpore sensibili. Et nos quidem in sequentibus

Videntur enim animae passiones omnes Text, et rom. 14. esse cum corpore communicantes, licet in una sit plus quam in alia communicans : quia quaedam fiunt sine motu locali partium corporis et sine physica alteratione, sed tamen non fiunt sine receptione forme, vel intentionis formae, quae est alteratio communiter dicta. Cum motu autem et alteratione corporis fiunt desiderium, mansuetudo, timor, confidentia. Adhuc autem gaudium, et amare, et odire. In omnibus enim his movetur cor secundum diastolem vel systolem, et compatitur animae corpus. Hoc autem indicat diversitas hominum in passionibus his : quadam enim in duris et manifestis periculis passionum coincidentibus in eos nihil ad iram provocantur propter complexionem frigidam . stantem in eis : et aliqui eorum non timent in talibus, sicut habentes multum sanguinem, et corda calida. Aliquando autem aliqui a parvis causis et infirmis periculorum moventur et provocantur ad iram, quando corpus irascibile et ita dispositum est ac si irascatur : sicut est in cholericis calida habentibus corda, et sanguinem levem qui facile dirigitur sursum. Adhuc autem magis manifestantur haec in his qui timentes fiunt ex suis corporis dispositionibus, quando nulla causa terroris est in passionibus, sicut accidit multis viris qui sicci sunt, et frigidi, pauci spiritus, et pauci caloris in corde.

Manifestum est ergo ex dictis, quod Text, et com. 15. passiones sunt rationes quaedam et intentiones, quae in physica materia sunt mota et alterata physico motu et alteratione. Sensus autem et imaginatio et caeterae

<--- Page Split --->

animæ sensitivæ apprehensiones non fiunt sine receptione formarum in organis corporum, quæ receptio quædam est alteratio, licet non sit alteratio physica. Et ideo harum passionum sunt tales rationes, ut si dicatur, irasci est motus hujus corporis cujus sanguis accensus est aut partis hujus, sicut cordis quod movetur primo in ira secundum systolem quando conturbatur, et post secundum diastolem quando petit vindictam : aut potentiae quæ conjuncta est huic corpori, aut parti corporis, et a nocumento illato : et propter hoc malum inferendum in vindictam. Cum autem omnia hæc in physica materia scripta sint, physici erit considerare de anima, aut omni si omnis anima est talis, aut de anima hujusmodi quæ talium est operum et passionum.

CAPUT VII.

Qualiter differenter considerat physicus de eis quæ hic quæruntur, a dialectico et mathenatico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quædam,

TEXT, et com. 15.

Physicus autem et dialecticus diffinium differenter unumquodque istorum quæ diximus esse animæ opera et passiones. Si enim quærimus quid est ira, intendentes de diffinitione quærere, dicet dialecticus quod est appetitus contrarii doloris, aut aliquid hujusmodi diffiniens per intentiones communes formales, quæ non sunt vera causa rei propria, sed intentiones communes inventæ in pluribus et nulli proprie : et ideo diffinit per formam quæ forma de se communis est, et non appropriatur ad esse rei nisi per propriam materiam uniuscujusque rei. Physicus autem dicet quod ira accensus vel ascensus et calefactio sanguinis circa cor, tangens

propriam causam efficientem quæ est ascensus et calefactio sanguinis, et propriam materiam quæ est sanguis cordis bulliens, et subjectum quod est cor. Et horum quidem alius reddit materiam propriam, scilicet physicus : alius autem reddit speciem et intentionem formæ simplicem et communem quæ est rei ratio communis. Hic enim considerat rationem sive intentionem communem rei, eo quod non descendit ad propria : ille autem considerat principia realia quæ dant esse rei. Necessarium autem est quod ista realia principia sint in materia hujusmodi quæ determinata et propria est, si erunt et habent esse in natura. Sicut etiam domus ratio differens est assignata et considerata a dialectico et mechanico qui naturalem imitatur, sicut ars imitatur naturam. Dicet enim dialecticus quod domus est operimentum sive receptaculum prohibens aeris corruptiones, quæ sunt excellentia frigoris ex excellentia caloris, et corruptiones imbrium et caumatum. Mechanicus autem dicet quod domus est ex lapidibus et lignis sic et sic compaginitis vel ligatis. Alius vero ab utroque istorum est, qui in his materialibus determinatis præbet in diffinitione sua speciem quæ est, intentio domus propter finem qui dictus est, hoc est, ut prohibeat corruptiones. Quæramus igitur quis horum diffinientium sit physicus? utrum ille sit physicus, qui considerat materiam et ignorat rationem intentionis formæ, aut ille qui solum est circa rationem quæ est communis rei intentio et conceptus, aut ille qui est ex utrisque? Quoniam ex inducta differentia mechanici ad dialecticum possumus cognoscere eum qui perfectus est physicus : quoniam diximus quod quidam illorum quodammodo uterque est, quia et præbet formam rei propter determinatum finem inductam, et præbet eam in hac determinata materia in qua habet esse secundum rem. Quæramus etiam, quod si nos concesserimus quod physicus perfectus utrumque facit, utrum ipse sit circa alias formas

<--- Page Split --->

quum sint formae quae sunt passiones materiae determinatae, quae nomine suo et diffinitione concernunt materiam corporis mobilis ut mobile, et non separantur ab ipsa per nomen et diffinitionem sive rationem : et ipse physicus considerat tales in quantum non separantur, etiamsi secundum aliam aliquam rationem separari possent. Verbi gratia, quoniam physicus et considerans carnem, quae nec nomine nec ratione separatur a physica materia, quae est corpus transmutable in quantum est transmutabile : et si in alia materia carnis et nomen et species esse ponatur, erit æquivocum nomen, et species carnis secundum variatem non est in alia, sed secundum similitudinem solam. Considerat etiam mathematicus quantitatem quae non est forma sequens transmutabile corpus in quantum transmutabile, sed potius sequens corpus in quantum est corpus. Sed physicus non considerat sic quantitatem, sed potius secundum quod non separatur a transmutabili corpore in quantum est mutabile : quia considerat quantitatem non secundum quod est quantitas, sed secundum quod est terminus magnitudinis augmenti vel diminutionis, aut secundum quod est dispositio mobilis localiter1.

ras facit : sive etiam medicus qui circa corpus humanum facit clysterium et embota et hujusmodi instrumenta. Scire enim causas corporis humani, physici est non medici : sed formae quae secundum esse non sunt separabiles a physicis corporibus, sed semper inveniuntur in eis, et tamen non sequuntur corpus physicum in quantum physicum est, eo quod non sunt physici corporis in quantum mobile est, sed sunt secundum rationem ante ipsum, et sequuntur corpus in quantum est corpus, et ideo dicuntur esse physici corporis ex remotione, quia sunt ejus quod abstrahit a physico corpore : omne enim physicum corpus est corpus, sed non convertitur, et ideo abstrahit corpus a physico corpore. Quæcumque igitur sequuntur ad corpus secundum quod abstrahit a physico corpore, sunt ante principia physica : et ideo de illis erit alius philosophus qui mathematicus vocatur, cujus tamen omnia considerata sunt in physico corpore, sed tamen non trahunt rationem ab ipso : et ideo non concipiunt in nominibus suis materiam sensibilem et mobilem, sed intellectualem magnitudinem tantum. Et hujus ratio est, quia nihil diffinitur per ea quae consequuntur ipsum secundum materiam, sed potius per ea quae ipsum secundum naturam antecedunt. Et cum omnia quae sunt transmutabilis corporis principia, consequantur secundum naturam ea quae sunt principia corporis simpliciter accepti, oportet necessario quod nihil eorum quae sunt physici corporis, ut est physicum, concipiatur in ratione eorum quae sunt corporis ut est corpus. Non sunt tamen illa separata omnino : quoniam concipiunt in rationibus suis subjectum intellectuale, quod est magnitudo, quae secundum naturam antecedit corpus ut est corpus. Sicut autem diximus, quod corpus per naturam antecedit physicum corpus, ita ens et substantia et hujusmodi per naturam antecedunt cor-

<--- Page Split --->

pus et magnitudinem, et sunt ista secundum se separata, et per accidens conjuncta cum materia corporum quae sunt quanta et mobilia : quoniam ista secundum se esse realiter inveniuntur ante haec in intelligentiis et substantiis separatis : et de his est primus philosophus secundum quod in procemiis diximus libri Physicorum. Diximus etiam multa de his in secundo Physicorum : cum certitudine autem habent in prima philosophia determinari.

Dubitabitautemfortassealiquisanve - rumsitquoddiximus , dialecticidiffini - tionempersolamformamessedatam . Cumenimformaparssitreitnontotiusvideturfortassenonprædicaridetoto , s i c - utnequedicerepossumusquodhomoestanima : prædicanturautemeaquæsuntdialecticadetoto : nonergoviden - turesseformæsimplicesquæprædican - turinlogicis , sedpotiuspotentiaetac - tusconjunctavidenturesse , præcipuecumsimplexdecompositoverenonprædicetur . Adhucautemcump ö tentiaetactussintprincipiacujuslibetgeneris , sicutinPhysicisdeclaratumest , etpræ - cipueprincipiasubstantiæ , etlogicussumatprædicatageneravelspecies , v i d e - bunturomniaillaessecompositaexpo - tentiaetactu , etnonessesoliusformæetspecieiintentiones . Ampliusautemom - ninodiffinitiocompositaest : etnullumsimplexdiffinitur , cumsimplexsitunumsolum , etomnisdiffinitiocontineatplu - r a , videbiturfortealicuiexhisetsimili - busverumnonessequoddictumest , l o - gicumsolamformamconsiderareetspe - c i e m . Similiterautemnonvideturphy - sicusconsideraremateriamsolam , quiamateriaprincipiumcognoscendiremnonest : etprobatumestinsecundoPhysi - corum , physicumdebereinducereom - nescausas .

Omnibus autem hujusmodi rationibus respondentes, dicimus quod forma rei dupliciter potest considerari, sicut dicit

Avicenna. Uno enim modo consideratur ut est actus rei et pars esse ejus, et hoc modo non de re prædicatur. Alio autem modo ut est intentio rei abstracta a re, et sic prædicatur, quia est intentio totius et non partis : totum enim significatur sub qualibet forma quæ in ipso est, sive sit generis, sive differentiæ, sive speciei, sive proprii,sive accidentis : et secundum quod significatur stans sub aliqua illarum formarum, sic abstrahitur ab ipso universale, et est illud universale intentio totius sui : et ideo prædicatur de toto. Et has intentiones totius considerat logicus : et quædam earum sunt acceptæ ut simplices, et quædam sicut compositæ. Intentio accepta a toto secundum quod significatur sub forma generis ut genus est, et intentio accepta de toto secundum quod significatur sub forma differentiæ, et intentio accepta de toto secundum quod significatur sub forma proprii, et intentio accepta sive abstracta de toto secundum quod significatur sub forma accidentis, simplices sunt et intentiones sunt totius : et ideo de toto, sicut dictum est, prædicantur : quia, sicut diximus, totum potest optime significari stans sub forma quæ est essentialis et accidentalis : et si est essentialis, potest esse pars, dummodo illa forma simpliciter et secundum totum insit et non secundum partem, sicut sunt quædam accientia quæ secundum partem insunt, ut Æthiops qui dicitur esse albus dentem. Forma autem speciei composita est : quia diffinitio dicit quidditatem rei vel speciei, ideo et ipsa plura continet, sed non est composita ex materia et forma, sed potius ex genere et differentia, quorum genus est loco materiæ, et differentia loco formæ : tamen illud quod est loco materiæ, non est materia, sed est forma generalis abstracta, non a qualibet materia, sed a materia propria quæ est proportionata formæ quæ est differentia. Et si proprive velimus loqui, dicemus quod est abstracta non a materia, sed a tolo, secundum quod significatur totum nomine materiæ proximæ : sicut si dicam signifi-

<--- Page Split --->

cari hominem secundum quod est animatum sensibile corpus : sic enim est materia proxima homini : et quod abstrahitur ab eo secundum quod sic significatur, est forma generis quae est animal 1. Sic igitur patet qualiter intentiones commu- nus abstractae a rebus aliquando sunt simplices, et aliquando sunt compos.tae, et tamen semper praedicantur de toto : et quando sunt composita, non sunt com- posita nisi ex genere et differentia, et non ex materia et forma : quorum genus est sicut materia, differentia vero ut ac- tus : et hoc modo intelligitur quod po- tentia et actus sunt principia generum.

Si autem quis objiciat, quod secundum hoc si potentia est genus, et potentia est principium generis, quomodo ergo erit principium generis? Dicemus quod potentia simplex non est genus, sed potentia contracta per differentiam : et si illa differentia est intrinseca ita quod faciat summum in una ordinatione prædicabilium, tunc facit generalissimum, eo quod ante illud nihil est quod univoce prædicetur. Sed si differentia est quasi extra, et ponit in partem prædicamentorum univocorum, tunc facit genus subalternum vel speciem. Verbi gratia, sicut si dicam, eus prædicatur univoce. Si autem addam differentiam quæ non coarctat in prædicabilibus univoce, sed in his quæ prædicantur æquivoce secundum analogiam, ut si dicam, ens per se existens : tunc facio genus generalissimum : vel si dicam, ens in alio non per se, ut mensura entis per se, vel ut dispositio entis per se. Si autem dicam, ens per se animatum : tunc facio ejus subalternum, vel speciem subalternam : et similiter est in aliis generibus accidentium.

Dicimus igitur quod potentia simplex determinata per differentiam coarctantem analogiam entis, est principium generis, et simplex est intentio. Quæ autem coarctatur in genere prædicabilium uni-

voce prædicatorum, illa non est in genere, nisi actus in potentia : et non est principium generis, nisi forte generis quod alia consideratione est species. Ex his igitur patet qualiter logicus solas considerat formas intentionum communes. Similiter autem ex opposito physicas non considerat materiam solam : ria est cogsed si considerat materiam, illa erit hujus physicae formæ materia : et ideo materia secundum quod concipitur a formæ nomine et ratione, erit principium cognitionis et non per se 2 : sicut et mechanicorum nullus ligna et lapides considerat, nisi secundum quod inducitur in eis forma domus : quia aliter non esset unquam materia diffinens, neque aliquod principium cognitionis. Sed quia physicus considerat formas transmutationis secundum esse, et esse habent transnutationis a physica materia, et ab his quæ insunt physicae materiae, ideo dicitur quod physicus materiam considerat. Considerat tamen omnem causam secundum quod refertur ad esse quod habet in materia, quod solum est esse naturae et reale. Et considerat moventem sive efficientem secundum quod movet materiam, et formam secundum esse quod habet in materia, et finem secundum quod est terminus motus quo movetur materia, et materiam ipsam secundum quod est subjecta formae secundum esse quod habet forma in materia. Et sic patet solutio eorum quæ in hac quæstione generabant difficultatem. In Logics autem de ipsis plane dictum est vel plenius.

Sed nunc redeundum unde nostra ratio Text et com. 18. erat prius. Dicebamus autem prius, quod passiones animæ non sunt separabiles a physica materia animatorum secundum quod sunt hujusmodi, timor, desiderium, quorum diffinitiones concernunt mate-

<--- Page Split --->

riam sensibilem, et non sunt sicut linea et planum quae sunt per naturam ante physicum corpus, sicut diximus, eo quod sequuntur magnitudinem ut magnitudo est, et non physicum corpus secundum quod est physicum corpus.

Text, et com. Sic ergo physice intendentes de anima determinate, necessarium est ut simul cum his quae intendimus, dubitemus de

his de quibus oportet dubitare bene volentem tractare de anima. Et hoc est ut attendamus diligenter opinionem priorum Antiquorum recitantes omnium illorum sententias, quicumque de ipsa aliquid contulerunt, ut bene quidem dicta accipiamus. Si vero aliquid ab aliquo non bene dictum est, hoc vereamur et abnuntiemus, licet et hoc ipsum dignum sit narratione : quia nobis dat occasionem, et abundare nos facit.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.

CAPUT I.

differt ab eo quod non est animatum tali anima, in eo quod est motivum secundum locum, et in eo quod est sensitivum. Et haec duo dicta de anima a progenitoribus nostris qui patres nostri in philosophia fuerunt, accepimus.

De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

Principium autem quaestionis est secundum artem demonstrationis in Posterioribus Analyticis determinatam, quod apponantur in principio ea quae maxime convenire videntur animae secundum seipsam : quia ex his manifestabuntur nobis ea quae sunt posterius, et secundum aliquid convenientia. Animatum autem differt ab inanimato in hoc quod habet animam duo operantem in ipso, quae sunt motus processivus secundum locum, et sensus : vegetativa enim a quibusdam non dicuntur habere animam, sed partem animae, ut in libro de Plantis habebitur. Anima autem rationalis non videtur a quibusdam secundum eamdem rationem nomen animae participare cum aliis. Animatum ergo quod perfectam habet animam, et quae vere anima est,

Dicunt enim quidam et maxime quanText, et comt 20. tum ad communitatem omnis animae. Et primo quidem quantum ad substantialiter inesse omni animae : animam enim dicunt esse id quod movet secundum locum totum corpus et membra, non quidem sicut natura movet ad unum et eodem modo, sed quod movet ad plura et multis modis, sicut vegetativa ad digerere, nutrire, et augere, agerere, et generare : sensibilia autem ad plura quae patent. Et hoc dixerunt qui existimabant quod nihil movet aliud quod ipsum in seipso non moveatur : putabant enim non posse aliquid alii dare dispositionem quam in seipso non habet, hoc est, qua non disponitur. Et ideo putabant id quod non movetur in seipso, non posse movere aliquid alterum : et quia movet anima corpus, arbitrati sunt animam esse aliquid de numero eorum quae mo-

<--- Page Split --->

ventur a seipsis. Et quia eorum quae moventur, primi nisi causam materialem et corporalem non viderunt, omnino nihil distinguentes de causa efficiente formali et finali, ideo ponebant quod id quod maxime motivum est in corporibus, est anima. Est autem hoc calor ignis : et ideo Democritus animam dixit esse ignem quemdam aut calorem. Cum enim isto ponat omnium principia esse atomos, quae sunt infinitarum figurarum, sicut diximus in primo libro Peri geneseos, dicit illos atomos constituere animam, quae sunt speciei sive formae rotundae et figurae. Et quia animam dicit esse ignem aut calorem, eo quod vidit calorem naturalem esse instrumentum animae, ideo dicit quod illae atomi quae sunt rotundae, constituunt ignem et calorem et animam. Atomi autem illae sunt sicut descissiones minutissimae quae discurrunt in aere, quae videntur in radiis solis, quae ingrediuntur per portas et fenestras domorum. Harum enim descissionum omne semen Democritus dicit esse elementa omnium rerum naturalium. Idem autem dixit collega Democriti Leucippus : et nos ipsorum rationes posuimus in primo libro Peri geneseos. Inter haec autem illa quae sunt rotundae formae et figurae, dicunt esse animam propter id quod haec figura omnino vel per omnia, ut asserunt, potest penetrare, praecipue quando circumferentia est minima . Cujus sunt duae causae simul junctae. Una quidem, quia id quod secundum punctum tangit, secundum minimum tangit et maxime penetrat . Circumferentia autem sphaerici quocumque vertatur, non nisi secundum punctum tangit, sive tangat planum, sive sphaericum in eo quod est circumferentia. Figurae autem aliae etiam secundum punctum qui est in angulo, et secundum latus possunt tangere, et ideo non semper maxime penetrant. Alia autem causa jungenda isti est, quod linea circularis citius obliquatur quam aliqua linea recta versus eamdem partem protracta, ad quam curvatur circumferentia : et ideo minus

resistit penetrationi. Quia igitur videbant animam ubique adesse corpori, ponebant ipsam esse rotundum indivisibile penetrans per totum : et quia rotundum est volubile de se, eo quod non est status alicujus super punctum, cum punctum non sit locus alicujus, sed superficies, et rotundum quocumque volvatur, semper est in uno puncto tantum, et ideo suum non est stare, sed perpetuo moveri, ponebant arbitrantes animam esse rotundum perpetuo movens seipsum, et ideo potens movere omnia reliqua : et hoc dixerunt, sicut diximus, quia arbitrati sunt quod anima est id quod adhibet animalibus motum localem in toto et in membris.

Propter quod dixerunt, quod terminus Texr. et rum. 21. et distinctio vitae est per respirationem : quoniam positio eorum fuit, sicut veritas est, quod omne animal habet cor vel membrum aliud quod habet in corpore vices cordis : et hoc motu diastoles et systoles exsufflat ex se spiritum vitalem : ex motu autem incenderetur, nisi esset spiritus refrigerans vel interius in corpore existens vel exterius, sicut in respirantibus , tamen spiritum quocumque modo in corpore hominis factum dicebant esse respirationem, animam hujusmodi spiritum esse dicentes. Dicebant enim quod nullum aliud auxilium sit coelesti virtute ad vitam per quam anima infundatur, nisi quod aer qui continet corpora animata, attractus in respiratione conducit secum figuras sphaericas, per quas reprimit eas figuras quae interiora penetrant, ne exeant quae praebent animalibus motum, sic principia per se mota, eo quod nunquam contingit quiespere propter ipsas per seipsas motas, ut dictum est. Dicunt enim quod ingredientibus in animalia hujusmodi figuris in respirando, prohibent illae quae ingrediuntur illas, quae fuerunt disgregari : prohibent autem haec cooperantes, hoc

<--- Page Split --->

vst, opera sua facientes aerem conducumenta atomos rotundas et condensantem eas intus, ut undique impleant, et penetrent, et moveant. Dicunt autem unumquodque animal vivere tamdiu, quousque haec potest perficere.

tur. Similiter autem quando resolvuntur vapores, terrestria magis sicca separantur et manent in aere : et hoc quia habent in se calorem, elevantur a loco ubi elevata sunt, et moventur sursum : et per naturam gravis quae est ex terrestreitate, moventur deorsum : et aliquando ex motu ipso calefiunt, et tunc velocius reascendunt sursum : et sic habent motus incertos in aere.

V idetur autem quod id quod invenitur a Pythagoricis dictum de anima, eamdem habeat intelligentiam quoad hoc quod ponunt substantiale esse motivum anima, et quod propter illud habet diffiniri. Et ideo quidam Pythagorici ponentes principia prima esse indivisibilia secundum quantitatem, aliquando dixerant quod anima erat atomi rotundæ, sicut et homocritus dicebat. Et hujus causa fuit, quia non poterant videre compositionem aliquam in rebus, nisi eam quæ est quantitatis : et cum illam in principia resolvere vellent, putabant quod divisio staret in atomis. Alii autem posteriores Pythagorici subtilius aliquid intelligentes viderunt utrumque : quia idem indivisibile non poterat esse movens et motum : neque poterat esse quin multa moventia unius figuræ rotundæ haberent quamdam unam materiam communem, quæ moveret in omnibus eis : et videbant bene quod hoc movens non fuit figura : et figura est de consequentibus naturam et esse secundum rationem, licet concomitetur secundum tempus : et ideo quasi corrigentes dictum antiquorum patrum suorum, dixerunt quod illud quod est per se movens omnes atomos rotundas, est anima : tamen dixerunt convenientes cum Antiquis, quod prima moventia mota sunt atomi, eo quod continue moventur quamvis sit tranquillitas nimia. Hujus autem causa physica est, quoniam atomi causantur ex reliquiis vaporum elevatorum dupliciter : quoniam quando elevantur vapores, sunt quaedam minima minus commiscibilia propter terrestreitatem quam alia, et illa evadunt in aerem, quando caeteræ partes vaporum elevan-

In idem autem feruntur quoad dicti causam omnes illi qui dicunt animam esse aliquid motivum seipsum movens. Omnes enim isti conveniunt in hoc quod motivum esse magis sit proprium et substantialius animæ, et quod omnia alia moveantur propter animam, et animam moveri per seipsam : eo quod supponebant quod nihil movet per se, nisi et ipsum moveatur : sicut nihil calefacit per se, nisi et ipsum sit calidum : et ideo ponebant isti omnia corpora physica esse plena animabus moventibus ea continue. Ratio autem istorum fuit quæ posita est in octavo Physicorum. Videbant enim omnia mota et moventia reduci ad unum movens seipsum primum, et putabant quod esset in moventibus, sicut in aliis causis formalibus et efficientibus, quæ per se et univoco referuntur ad effectum. In omnibus enim illis eadem est forma in causa et effectu secundum rationem et speciem : et ideo putabant quod motus quem largitur primum movens ei quod move tur, esset per speciem et rationem in forma moventis : et ideo dixerunt primum movens necessario moveri. Hoc autem non est necessarium in his quæ per essentiam suam totam movent, quoniam in illa essentia nihil potest esse motum. Et est simile ac si diceremus calorem simplicem esse calefacientem, in ipso nihil esset calidum neque disponeretur per calorem : et hoc illi discutere nesciverunt : videbant autem quod movens seipsum non est nisi animatum, et ideo credebant quod anima esset principium movens seipsum. Et qui primo ponebant numeros inter Pythagoricos, quemad-

<--- Page Split --->

modum fecit Plato, qui dixit prima continua et solida proportionibus numerorum fieri, sicut patet in secunda parte Timæi, dicebant animam esse numerum seipsum moventem. Hæc igitur positio Antiquorum verissimam habuit causam dicti sui, licet falsa sit in eo quod dicit, sicut patebit in sequentibus.

Similiter autem et Anaxagoras ani- 23. mam dicit per so et essentialiter esse moventem omne quod move tur, et cum Anaxagora convenit quicumque alius dixit, quod intellectus agens purus et immixtus omne movet quod est in natura. Hæc enim positio est Anaxagoræ, et est subtilior quam præhabita, licet minus sit certificata per determinationem dictorum Anaxagoræ. Non enim dixit Anaxagoras animam penitus idem esse cum intellectu, sicut dixit Democritus. Democritus enim dixit idem omnino et penitus esse animam omnem quod intellectum, eo quod ex eisdem atomis constituitur. Cum enim intellectus sit virtus apprehendens et distinguens verum secundum quod verum est adæquatio rerum ad intellectum, dixit Democritus verum esse quidquid videtur et sentitur. Et cum idem objectum sit ejusdem virtutis, erit secundum eum eadem virtus sensus et intellectus. Et ideo laudat Homerum, et verum dicit eum dicere in heroïcis, ubi dixit quod Hector sapiens jacet : quoniam, sicut dixit Aristoteles in libro de Problematibus, Hector patiebatur aliquando usque ad sensus amissionem et annetiam : et tunc quia caruit etiam intellectus usu. Et hoc dixit Democritus Homerum ideo dicere, quod sensus et intellectus essent omnino idem. Non enim Democritus utebatur intellectu tanquam potentia quadam quæ est circa veritates simplices rerum abstractas a materia et materiae appendiciis, sed omnino idem dicit esse animam et intellectum.

Anaxagoras autem minus certificat de Text, et om 21. dictis suis quæ sit sua intentio. Multoties enim invenitur in dictis suis, quod causam veritatis et motus bene et recte dicit intellectum simplicem, et alibi confundit sensum dictorum suorum, et dicit esse intellectum idem cum anima sensibili : et hoc sequitur ex dicto suo, ubi dicit quod intellectus est in omnibus animalibus magnis et parvis et honorabilibus, quæ discernunt per intellectum vel honestum, et in honorabilibus quæ de honesto in moribus nihil discernunt. Et ratio fuit Anaxagoræ, quia vidit omnem multitudinem quæ est sub specie una, exire ex una natura generis : et ideo posuit omne movens per scientiam et cognitionem exire ab uno movente primo per intellectum, et non esse differentiam nisi tantum secundum esse quod habet in hoc et in illo : et ideo dicebat sensum in substantia idem esse cum intellectu, sed per esse differentem, et esse causam adumbrationis ejus. Et peccabat iste, quia licet una natura prima sit ex qua exit, tamen sunt differentiæ huic naturæ advenientes, et alias essentias constituentes : quia nos videmus quod intellectus qui denominatur a prudentia, et informatur virtutibus intellectualibus, non videtur omnibus animalibus inesse : et licet natura intellectualis participetur ab hominibus, tamen virtus intellectiva ad actum relata, non æqualiter ab omnibus participatur : quia videmus unum multo magis esse dispositum ad intelligendum quam alium

Hoc igitur modo quicumque AntiquoText, et com 25. rum considerant quidditatem animæ per id quod move tur, dicunt animam esse aliquid quod maxime et primo et essentialius motum est, sive hoc sit atomus, sive numerus, sive intellectus, sicut diximus.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

Quicumque autem dixerunt animam esse diffiniendam penes cognoscere, et sentire ea quae sunt, attribuendo cognoscitivum esse velut magis essentiale, et motivum esse sicut potentiam quae consequitur essentiam animae, isti dicunt animam esse principia rerum naturalium materialia vel agentia: quia alia principia non viderunt. Et differunt, quia alii inter eos dixerunt ista principia esse plura, et alii dixerunt ea esse unum. Empedocles enim qui dixit sex esse principia, materialia quatuor, et duo agentia, dixit animam esse ex omnibus his elementis, et animam esse unumquodque istorum. Et ratio quidem inducens istos, fuit subtilis: videbant enim quod nihil est quod sit potentia omnia fieri, et nihil eorum secundum actum in natura, nisi materia prima : et cum hanc proprietatem in cognoscitiva potentia animae invenissent, et praecipue in intellectu potentiali, arguebant cognoscitivam potentiam et intellectum potentialem esse aliquid materiae primae, sicut adhuc hodie multi errantes faciunt, voo, et materiam idem arbitrantes. Cujus adhuc aliam inducunt rationem fortiorem, dicentes nihil restringere potentiam materiae, nisi formam : propter quod videmus materiam determinatam quantitate et contrarietate esse pauciorum formarum capacem, quam sit materia determinata quantitate tantum. Similiter autem materia non determinata quantitate esset amplioris ca-

pacitatis formarum, quam illa quae quantitate determinata est. Hoc autem est, quia ex formis non habet nisi formam primam : forma autem prima est, quae constituit essentiam primam in ordine rerum naturalium : hoc autem est intellectualitas, sicut probabitur in philosophia prima : haec igitur est potentia capiens omnes formas inferiores per amplitudinem potentiae materialis quae est ipsa. Amplius autem una potestas naturae erit in omnibus in quibus est per principium unum et idem. Sed potentia recipere formas, et actu non habere, quaedam est potestas naturae, quae est in materia et in anima : inerit ergo ratione unius et ejusdem principii : hoc autem principium non est nisi materia : ergo oportet quod materia prima faciat hoc in anima. Iste rationes et similes quae adhuc detinent multos, induxerunt primos Philosophos ad hoc quod dixerunt, quod anima est ex principiis materialibus naturae. Adhuc autem ipsi supposuerunt, quod cognitio non existit animae nisi per assimilationem cognoscentis et cogniti, sicut et verum est. Adhuc autem ponebant aliam propositionem veram, quod nihil cognoscitur nisi a principiis suis, sicut etiam probatur in principio Physicorum, quod intelligere et scire circa omnes scientias, non est nisi ex principiis, causis, et elementis rerum. Et posuerunt iterum tertium verum, quod anima cognoscat omnia. Et syllogizabant, quod cognoscens omnia, simile est in forma cum principiis omnium : nihil autem est simile cum principiis omnium, nisi quod est ipsa principia prima, vel ex ipsis principiis primis : igitur anima aut erit principia prima, vel ex ipsis principiis primis constans. Haec igitur sunt quae induxerunt Antiquos ad dicendum animam esse principia rerum vel ex ipsis.

Et propter paucitatem exercitii in studio non sciverunt, quod alia est potentia cognitionis, et alia materiae1 : quoniam

<--- Page Split --->

illa quæ est intellectus possibilis et cognoscitivæ potentiae, proportionatur universali et particulari quibus perficitur secundum actum : potentia autem materiae proportionatur formis secundum esse quibus secundum actum efficitur et perficitur : propter quod in anima non est materia vel intelligentia, sed potentia in aliquo materiae similis, et in aliquo dissimilis. Similiter autem quando Antiqui videbant quod cognitio non existit in anima nisi per assimilationem cognoscentis et cogniti, si vidissent quod hæc assimilatio fit per intentiones rerum, et non per essentias earum, eo quod intentio lapidis est in anima, et non ipse lapis, non crrassent. Sed nescierant illud, et posuerunt assimilationem non posse fieri nisi secundum formam esse perficientem et dantem : et ideo in errorem inducti sunt. Sed de omnibus his nobis inferius erit inquirendum. Sed ea quæ hic dicta sunt, ad excusationem Antiquorum sunt dicta, ut scianus quoniam subtiles rationes fuerunt quæ eos induxerunt. Sic igitur Empedocles dixit animæ assimilationem fieri cum omnibus, quia ex principiis est omnium : et ideo terra cognoscit terram, et æther quem aerem esse voluit, cognoscit æthera, et aquam aqua : et quia spiritualior est ignis, ideo dixit hoc manifestum esse, quod anima igne cognoscit ignem : et in efficientibus principiiis idem dixit, quoniam concordia cognoscit concordiam, et discordia cognoscit discordiam 1. Hæc igitur est opinio Empedoclis anima.

Empedocles, quantum ad similitudinem in tellectus possibilis cum materia, et quan- tum ad hoc quod est cognitionem fieri per assimilationem cognoscentis et cogniti, et quod non sit cognitio rerum nisip er princi- pia rerum : et ideo dixit cognosci simile simili, et res esse ex eisdem principiis ex quibus sunt cognitæ. Et verum in hoc dixit Plato, sicut patet ex prædictis. Sic- ut autem dixit in Timæo, ita etiam de- terminavit in dictis suis de philosophia prima, ubi loquitur de primis rerum prin- cipiis. Ibi enim dixit quod ipsum animal quod est forma separata, et est genus con- tinens in se species animalium existens ante hoc, constituitur ex ipsa idea uni- tatis et prima longitudine et latitudine et altitudine. Et alia quæ sunt in alia coor- natione alterius generis, constituuntur simili modo. Et non fuit Platonis intelle- ctus irrisorius, quemadmodum multi cre- diderunt. In omnibus enim unitas estafor- ma, et oportet quod in quolibet genere uno fuit una forma prima secundum inten- tionem quæ est genus illud. Et illa forma reduplicata de potentia in actum, con- stituit species diversas secundum quod re- duplicatur ad diversos actus. Hanc igitur formam quia separatam posuit Plato, vo- cavit ideam, quod Latine sonat forma, eo quod omnia sequentia format. Separatam autem posuit, eo quod per essentialia si- bi non dependet ab aliquo posteriorum. Nullo enim animali existente in specie et individuo, adhuc remanet substantia ani- mata sensibilis, eo quod non trahit essen- tiam ab eis, sicut jam dictum est. Quia autem idea est substantiæ corporeæ, ideo prima principia corporum posuit cum idea prima esse principium animalis. Fluit autem punctum ex unitate, et linea ex bi- nario, et superficies ex ternario, et cor- pus ex quaternario. Quoniam si ego ac- cipiam primum indivisibile, in hoc con- veniet et puntum et unitas : si autem ad- didero, dicens primum indivisibile habens

Eodem autem modo, hoc est, per eamdem rationem Plato in Timæo animam dixit esse ex elementis, non quidem ex eisdem quæ dixit Empedocles, sed ex aliis quæ Plato omnium posuit elementa. Habuit enim idem inducens quod habuit

Ætheraque æthere, sane ignis dignoscitur igne: Sic et amore amor, ac tristi discordia lite.

<--- Page Split --->

positionem in continuo, tunc genero punctum : punctum igitur addit supra unitatis rationem. Quandocumque autem sunt duo in genere uno, quorum unum se habet ex additione ad alterum, illud quod ex additione est, principiatur a simpliciori. Et hac ratione dixit Plato punctum principiari ex unitate. Et hac ratione discreta quantitas est ante continuam. Linea autem oritur a binario : quoniam linea constituitur in esse ex fluxu punctì in continuum : fluxus autem omnis unius et ejusdem indivisibilis necessario est ab uno indivisibili puncto in aliud indivisibile punctum : et sic linea duo indivisibilia puncta habet actu, quorum utrumque oritur ab unitate sicut binaius est perfectus in duabus unitatibus. Hæc igitur ratio quare linea orta ducatur a binario. Superficies autem oritur a ternario, quia tria puncta poni secundum actum non possunt in continuo in linea una prima simplici. Dico autem lineam primam simplicem esse rectam lineam, quoniam curva compositionem habet in partibus diversis, et circularis habet compositionem in formis duabus, quæ sunt convexum et concavum, sicut in Physicis et in libro de Cælo et Mundo dictum est. Tria ergo puncta posita a tribus unitatibus orta, si secundum actum sunt positionem habentia, non continuabit ea linea una simplex quocumque modo protrahatur. Sed primum continuans ea est superficies. Igitur superficiei continuitas primum est in tribus punctis secundum actum positis in continuo. Si autem puncta quatuor ponam, ita quod quartum diferentiam ponat a tribus, oportet quod quartum figam in profundum continui : quoniam si ponam in latum, non faciet differentiam ad tertium, et si ponam in longum, non faciet differentiam ad secundum. Si autem positis quatuor punctis nulla superficies una continuabit ea, oportet igitur quod corpus continuet hæc quatuor puncta discreta a quatuor unitatibus exorta. Sicut autem dictum est, quod una forma idealis est in omni uno gene-

re, sicut dixit Plato, et verum dicebat, quod est resolvere omnia genera subalterna ad generalissimum, et illius forma reduplicata per differentias, format et constituit omnia alia inferiora, et contingit generalissima resolvere in ens et unum quæ sunt omnium principia. Unum autem nihil dixit addere supra ens secundum rem : et ideo unitatem idealem primam dixit esse omnium principium formale, sed magnitudinem ab unitate per dimensiones fluentem dixit esse principium materiale, eo quod physica materia est illa quæ tres habet indeterminatas dimensiones, sicut nos ostendimus in fine primi Physicorum Hoc igitur modo dixit Plato principium omnium et formale et materiale esse numeros, et supponebat rem cognosci ex principiis suis : cognoscitur ergo ex talibus numeris, qui sunt essentialia rerum principia : et cum anima cognoscat omnia, oportet quod anima sit ex primis numeris, qui sunt essentialia rerum principia.

Adhuc autem probabat hoc Plato ex Text.et com. 27. ipsis habitibus perficientibus vires animæ : quia intellectus qui conceptio principiorum est, quæ sunt rerum simplices quidditates, stat in uno non fluens ex uno in aliud. Scientia autem quæ conclusionum est, et effectus est demonstrationis, necessario est duo : quoniam exit ab habitudine extremorum ad medium in conceptione conclusionis : et sic de perfectione ejus sunt duo. quorum unum efficitur ab altero, et est sicut unitas terminata vel sicut punctum fluens in continum per directum vel discretum : et ideo singulariter stat fluxus ejus in uno, non obliquatus ad aliquid quod sit extra situm ejusdem rectitudinis. Opinio autem est ejus, sicut sit plani numerus, quia numeri plani primi sive superficiei est ternarius : opinio autem cum sit acceptio duplicis, exit quidem ex uno, sed non stat singulariter in uno, sed dilatatur ad

<--- Page Split --->

timorem contradictorii, cum certa ratione non sit probata conclusio. Seusus autem firmissime corporis est, quoniam acceptivus est corporalis formæ : neque hoc facit sensus exterior tantum, sed etiam sensus interiores, qui particularium formis informantur, quæ ab individuantibus non sunt separate. Cum igitur omnis acceptio sive conceptio animæ, aut sit universalis, aut particularis : et siquidem universalis, tunc aut simplex, aut complexa : et si est complexa, aut est certe stans in uno, aut dilatata ad formidinem oppositi, et non possunt esse plures, oportet quod omnia quæ fiunt in anima sint per hæc quatuor. Cum autem omnis cognitio sit per similitudinem cognoscentis et cogniti, sicut diximus, oportet quod ipsa anima similitudinem habeat ad ista quatuor. Cum igitur unitas formæ, et binarius, et trinarius, et quaternarius sint ipse species ideales, quæ sunt principia rerum et sunt de numero elementorum primo res elementantium, oportet quod anima sit ratio elementalis istorum numerorum, eo quod omnes res judicantur et cognoscuntur, aut intellectu, aut scientia, aut opinione, aut sensu, sicut dictum est 1. Isti enim numeri sunt formæ primæ et species et principia rerum. Et Plato quidem in Timæo dicit animam esse quasi naturam mediam inter intelligentias et naturam : et si sic sit media, oportet quod sit numerus idealis ab intelligentia quidem secundum ordinem naturæ productus et ante naturam existens. Hæc igitur dicta sint de Platonis opinionibus.

CAPUT III.

De opinione quæ et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

ext et com. Habitis autem his quæ moverunt Antiquos ad dicendum quod anima diffinien-

da erat per motivum : itemque habitis eis ex quibus aliis videbatur quod esset diffinienda per cognoscitivum, fuerunt quidam utrumque istorum complectentes et diffinientes animas per utrumque, dicentes animam esse numerum seipsum moventem. Dicebant autem ipsam esse numerum propter Platonis rationes : quia numerum ponebant esse principium omnium rerum, ut ex illo potentiam cognoscitivam omnium haberet : et per seipsum moventem dicebat, ut ex illo moverentur corpora per rationem superius introductam. Et in hanc animæ diffinitionem plurimi consenserunt antiquorum Stoicorum : quia ex ista videbatur eis quod animam probarent immortalem esse, sicut inferius ostendemus. Licet autem omnes conveniant in hoc quod omnia sunt ex principiis primis, tamen differunt in duobus, quorum unum est quæ sint illa principia prima, et secundum quot sint numero. Maxime autem differunt in hoc quod dicunt quidam ex eis principia rerum esse corporea. Quidam autem dicunt ea esse incorporea et miscent principia ex his : et ad hæc utraque referenda dicunt esse principia. Et in multitudine principiorum differunt : quoniam quidam eorum dicunt esse unum, et quidam plura his principiis quæ ponunt, tradunt animam esse corpoream vel incorporcam, et unum, vel plura.

Quod enim dicunt, quod natura princiText et com. 29. piorum est motiva, non est irrationabile, sicut nos superius ostendimus : et quia quidam putabant quod primum motivum omnium et incorporeum est ignis, ideo dixerunt quod anima est ignis quidam : hoc enim est subtilissimum corporum specie secundum partes suas, et inter omnia elementa maxime est incorporeus et spiritualis, et movet alia, sicut videtur, cum ipse sit maxime mobilis.

<--- Page Split --->

Sod licet Democritus falsum posuerit, tamen dulcius caeteris dixit : quia expositione sua cuncta cavit, quando retulit propler quid est unumquodque operum aninua generalium. Dixit enim animam quidum et intellectum idem esse, sicut superius diximus : et cum intellectus sit essentia prima quae capacitate ambit omnes alias, dixit quod habet ex eo quod atomi rotundae prima sunt principia rerum, et sunt motiva sicut anima, eo quod habent liguram quae omnibus figuris nobilior est, et propter partes subtilissimas : figura autem haec est forma rotunda : talem autum dicit esse intellectum et animam, eo quod velociter transit ab uno in aliud : et ignem dicit esse ejusdem speciei rotundae : et ideo animam esse ignem vel ex igne.

Anaxagoras autem licet melius posuerit quam Democritus, tamen non adeo dulciter secundum philosophiam dixit, quod minus certificavit. Alicubi enim videtur quidem alterum dicere animam et intellectum, sicut superius diximus : alicubi autem videtur utrisque uti sicut una natura : et ideo et intellectum posuit omnium esse principium maxime, et solum eumdem dicit esse inter omnia quae sunt, simplicem et immixtum et purum. Et nos jam ostendimus quare dixit ipsum esse principium, quoniam scilicet in eo est omnium capacitas sicut in principio primo materiali. Simplicem autem dixit esse, eo quod non extenditur corporeitate et contrarietate. Immixtum autem, eo quod non commixtus est organo alicujus corporis per suam operationem, sed remanet separatus. Purus autem est, eo quod capit essentias puras rerum et non esse ipsarum in materia et materiae appendiciis. Et haec positio in paucis peccat, sed non certificat : quia dicit quod ab eodem habet et cognoscere et movere, eo quod dicit intellectum omnia movere. Et hoc esse non potest, quia idem

eodem modo se habens, non potest esse materiale et efficiens : est autem materialis et passiva potentia cognoscitiva et motiva eorum quae sunt efficiens.

Ex antiquis autem Philosophis Italicis, Text et com. 32. de quibus exstat parva reminiscentia, fuit Melissus, qui opinatus est animam per motivum esse diffiniendam : quia dixit magnetem habere animam per quam ferrum trahit. Diogenes autem, sicut et alteri quidam dixerunt animam esse aerem quemdam, eo quod cognitivo et motivo dicebant eam diffiniri : et aerem dixerunt principium omnium , et ita esse principium cognitionis in anima : et eumdem dixerunt esse subtilissimum, et ita esse in anima eumdem aerem principium motus quo movet anima. Heraclitus autem civis Ephesius omnium principium dixit esse vaporem, et ex ipso constitui omnia alia, et eumdem dixit esse incorporalissimum et mobilissimum, eo quod semper fluat : et dixit quod nihil entium est, quod non continue moveatur : et ideo cum cognitio sit per assimulationem, eo quod cognoscens omnia sit mobilissimum : et ideo ipse et multi alii fumum cordis et vaporem dixerunt esse animam. Similem autem his causam inducentem habuit Alcmaeon, qui a quibusdam Thales, qui unus de septem sapientibus fuisse creditur : hic enim licet non diceret animam esse vaporem vel fumum, tamen dixit quod est quoddam divinum, quod movetur semper movens seipsum : et ideo etiam immortalem dixit esse animam, quia sit principium movens primum. Si enim daretur non moveri, tunc etiam non moveret, sicut dixerunt. Si autem primum non movet, tunc nihil secundorum movet vel movetur, sicut habitum est in VIII Physicorum : et sic cessat motus jam in tota natura , quod est inconveniens : oportet igitur quod se semper moveat. Est igitur immortalis. Haec autem ratio

<--- Page Split --->

scripta est in Phædro Platonis. Et ideo dixit Thales animam comparari diis coelestibus immortalibus, qui sunt intelligentiæ moventes, quia movere inest animæ sicut intelligentiis immortalibus : quia ex se moventur celestia, sicut et animalia. Moveri enim vidit omnia divina continue ex seipsis, sicut solem, lunam, et astra, et cœlum totum. Alcmaeon autem talem dedit de anima Philosophiam, propter hoc quod vidit animam movere per intellectum, sicut et cœlum movetur : et ideo animam dixit esse principium motus primum, et non posse non moveri et non movere, sicut neque prima possunt a motu cessare. Diximus autem rationem hujus in Physicorum libro ultimo. Magis autem grossi non adeo efficaces rationes habuerunt inducentes eos ad ponendum. Hippus quidam vulgaris Philosophus dixit animam esse humorem aqueum, et videtur sibi quod hoc persuaserit a semine generationis : quia semen omnium generatorum est humidum aqueum, quod cito recipiat membrorum effigies. Fuit autem causa dicti, quia vidit virtutem formativam esse in humido retentam viscositatem spermatis, quæ format membra omnia : et hanc putavit esse humidi naturam in semine, quod nullam causam consideravit nisi materialem. Dixit ergo primo humorem formare in seipso organum, et postea humorem seminalem radicaliter illis organis imbibitum esse animam animaliun : et ideo redarguit eos qui sanguinem dixerunt esse animam, dicens quod humor spermatis non est sanguis : sperma autem generationis primam dicit esse animam, quæ format omnia membra et infundit, sicut prius dictum est. Adhuc autem grossiores sanguinem esse animam dixerunt. Illa ratione inducti dixerunt sentire magis esse proprium animæ, et por illud dixerunt animam esse diffiniendam, quemadmodum dixit Critias : et cum videretur corpus exsangue propter frigiditatem obstupescere in sensu, et ad reditum sanguinis redire

sensum, putabant vim sensitivam sedem habere in sanguine, et esse sanguinem : et quia sensum et animam dixerunt idem esse, ideo dixerunt animam esse sanguinem. Et ut breviter dicatur, omnia elementa judicata sunt esse anima ab aliquo Antiquorum præter terram. Hanc enim nulli retulerunt solam esse elementum vel animam, nisi forte aliquis diceret eam esse ex omnibus elementis, aut omnia elementa, quemadmodum Empedocles. Hujus autem causa fuit, quia cum duo sint in quibus convalescit vita, calor scilicet et humor, neutrum est in terra : et ideo etiam a paucis elementum esse terra ponebatur, sed dicebatur esse fæx distillans ab omnibus aliis clementis, et sic ex aliis esse composita. Unde etiam illi qui sanguinem animam esse dicebant, primas operationes animæ vegetabilis et sensibilis in sanguine vel humore esse, quem loco sanguinis esse dicebant vel videbant. Est enim ultimum nutrimentum sanguis intra venas, ex quo est cibus et augmentum et generatio et in anima sensibili sensus. Quoniam etiam spiritus animalis in quo deferuntur formæ ad vires animæ apprehensivas, resolvitur a sanguinis humore : et ideo sanguinem priorem esse dicebant illo. Et quoniam tam sanguis quam sperma operationes quas habent, in humido habent, quod formatur ad membra corporis, sive in generatione, sive post, et causas formales et efficientes videre non poterant, ideo animam primum humidum et omnium humidorum principium esse dicebant. Animam enim propter potentiam quæ est in ea ad omnia quodammodo, materiale et primum principium esse credebant, sicut superius dictum est.

<--- Page Split --->

CAPUT IV.

Ir tribus in summa, per quæ anima ab Antiquis diffiniebatur, quæ sunt motivum, cognoscitivum et incorporem.

Ut autem ad summam reducamus omnia ex quibus Antiqui animam dixerunt esse et diffiniri, dicimus quod tria sunt quae dixerunt ei inesse substantialiter, hoc est, motum, sensum, et incorporum. Et nos quidem jam ante ostendinus rationes bonas et subtiles quae induxerunt eos ad hoc quod dixerunt ei inesse motum, quo seipsam movet, et sensum, quia sensum in ea idem reputabant cum intellectu, omnem virtutem apprehensivam sive cognitivam sensum vocantes. Sed incorporeum inesse eidem dicebant hac ratione, quia videbant quod omnis forma quae determinat et perficit materiam, post corporeitatem secundum naturam sibi adveniens, divisibilis et corruptibilis est. Animam autem videbant indivisibilem et incorruptibilem, et ideo incorporeum dixerunt ei inesse per naturam. Amplius autem nullum corporum movet scipsum, sicut probatum est tam in Physicis quam in Cælo et Mundo : animam autem dixerunt movere seipsam, et ideo dixerunt incorpoream. Amplius nulla potentia determinata corporeitate est potentia omnia fieri : igitur necessario est incorporea. Adhuc quidquid secundum esse in corpore est, quantitatem habet per se vel per accidens : formæ autem quæ fiunt in anima cognoscente, simplices sunt, nullius omnino quantitatis existentes : igitur anima non potest esse corporea. His igitur rationibus et similibus inducti, dixerunt animæ inesse per substantiam incorporeum, et per ipsum animam diffiniri, nihil inconveniens in hoc dicen-

tes. Sed in supposito incorporei multum errabant propter novitatem eorum in Philosophia : quoniam incorporeum esse dicebant rarum, quod tactui et visui non manifestatur : et sic inciderunt in errores diversos, aerem vel vaporem dicentes esse animam. Horum autem trium quae dicta sunt quodlibet reduxerunt ad aliquod naturae principium, eo quod animam videbant habere proprietatem primi principii alicujus in movendo et quiescendo vel cognoscendo, sicut supra manifestatum est : et ideo illi qui animam in cognoscendo dixerunt esse diffiniendam, ponebant animam esse aliquid materiae primae : etiam id quod ipsi supponebant esse materiam primam, dicebant esse animam, et ideo dixerunt eam esse aut elementum primum, aut id quod propria compositione componitur ex primis elementis : quoniam, sicut dixi, primum determinans potentiam materiae primae est intellectualis et cognoscitiva natura : et in hoc similiter omnes praeter unum dixerunt quoad causam dieti, licet valde essent dissimiles in determinando suppositum elementi quod animam esse dixerunt. Causa autem dicti fuit, quod simile simili cognoscitur, eo quod omnis cognitio est per assimilationem : et quia anima cognoscit omnia, et cognitio rerum est per principia rerum, ideo dixerunt eam constitui ex primis principiis rerum.

Et quicumque inter eos dixerunt tanText.et com tum unam esse causam quae materialis 31. est entium, sunt elementum aliquid dicentes esse principium unum, illi etiam animam unum illud esse dixerunt, ut ignem, vel aerein, vel aliquod aliorum elementorum. Plura vero dicentes causas et principia materialia, dicunt animam esse plura, vel propria compositione componi ex pluribus, sicut ex superius habitis facile potest patere. Anaxagoras autem solus considerans altius,

<--- Page Split --->

impassibilem et immaterialem dicit intellectum, et nihil habere commune in esse cum aliis elementis corporalibus : voluit enim Anaxagoras duo esse principia et causas, quorum unum esset efficiens, reliquum materiale. Et unum quidem dicebat esse intellectum omnia agentem secundum formas quas habet apud se et distinguentem. Reliquum autem dicit esse chaos primum, ex quo intellectus format et distinguit res, et lucem substantiatam et substantem hujus intellectus dixit esse animam, et ideo non habere communem materiam cum aliis : et ideo esse impassibilem omnino in esse : sed agere dixit cum formas suarum passionum vel apprehensionum in his quae intelligit, sicut primus intellectus agit formas in rebus. Et iste subtiliter dixit : propter quod laudat Aristoteles eum in multis locis : quoniam absque dubio veritatem dixit de intellectu agente. Sed tamen quia non perficitur intelligere et cognoscere in animalis nisi ex intellectu possibili et cognitione sensibili, ideo non sufficienter dixit : et cum intellectus materialis sit, et nulli habeat aliquid commune, qualiter cognoscat res, et propter quam causam determinata et distincta cognitio fit in eo, cum ipse non sit nisi lux communis intelligibilium, Anaxagoras non dixit, nec perspicuum est ex his quae dicta sunt ab eo vel ab aliis.

principium contrarium. Et videtur quod consequantur hanc rationem ex ipsis nominibus animæ et operationum ejus. Quidam enim dicunt ipsam esse calorem, quia propter calorem naturalem vivere est in viventibus, cum anima sit secundum suam substantiam principium vitæ, sicut in secundo hujus scientiæ ostendemus. Alii autem dicunt eam esse frigus, eo quod vident in respiratione attrahi frigus, ut temperetur calor cordis in quo est sedes vitæ.

Et scias quod subtiliores omnibus fuerunt qui diffinierunt eam incorpoream et moventem seipsam, et dicebant eam esse cognoscitivam, hæc non divisim, sed simul animæ attribuentes. Et de incorporeo quidem et cognoscitivo satis ad præsens patet per antedicta. Movens autem seipsum qualiter dixerunt, jam prius diximus. Sed adjungendum quod hæc tria Philosophi dixerunt ex tribus quæ sunt in anima. Est enim in anima quod est similitudo lucis primæ causæ, et imago ejus : et est in ea quod est sub ipsa in ordine tertio : quia secundum ordinem naturæ inter animam et primam causam est intelligentia : et quoad hoc est anima in potentia aliqua. Est item in ea, quod ipsa est forma ante corporeitatem secundum naturam existens : et hoc voluerunt dicere summi Philosophi, quando dixerunt eam esse ante materiam, et post intellingeitiam in horizonte æternitatis et temporis : quoniam tempus accedit ad mutabilitatem subjecti, et materiae naturalis quæ determinata est quantitate. Æternitas autem est in ipsa causa prima, et prior est intelligentiis quantum ad statum immutabilitatis, licet inceperint per creationem intelligentiæ in nomento temporis. Sciverunt ergo quod cum prima causa sit primum movens, quod immobile quidem est per substantiam, sed movet se in omne quod est per largitionem esse et bonitatum suarum : eo quod ipsum procedit in omne quod est, sicut causa immobilis dicitur in effectum procedere, quando largitur ei esse simile

Text. et com. 35.

Quicumque autem in principiis ponunt esse contrarietates, eo quod non solam materiam dixerunt esse principium, sed etiam contraria agentia dicebant, illi propter eamdem causam quam diximus, constitui dicunt animam ex contrariis. Quicumque autem non dicunt duo contraria agentia, sed unum primum esse agens, sive illud dicant calorem, sive frigus, sive aliquid hujusmodi de contrariis primis, consequenter etiam dicunt animam esse illud unum quod ponunt esse

<--- Page Split --->

causæ, quantum potest recipere secundum analogiam cujuslibet effectus, ita intelligentia fluens ab ipso largitur et procredit universalius et minus universaliter, secundum quod est intelligentia altior et inferior. Et tertio anima sic movet se in suum universum, quod est corpus, unicuique organo dando de vita et bonitatibus ejus quantum potest recipere : et hoc dicebant motum animæ quo movetur, et non dicebant sibi convenire motus physicos. In quantum autem distat in tertio ordine existens est ipsa potentia quidquid est, et sic fit in ea potentia cognitionis omnium ad modum materiae primæ. Sed ex ordine ad tempus et ad physicam materiam corporis cujus est ipsa, perfectio est incorporea : et hoc præcipue convenit animæ rationali, cujus animæ cæteræ sunt umbræ quædam, sicut in sequentibus patibilit. Hæc autem scientia perfecte colligit animæ diffinitionem, secundum quod ipsa est exiens a causa prima, ad similitudinem accedens materiae, et recipiens corpus, quod dicatur esse motivum sui ipsius et cognoscitivum et iacorporeum. Hæc quidem igitur tradita sunt ab Antiquis de anima, et propter quas sic dicant causas, dictum est sufficienter secundum praesentem intentionem.

CAPUT V.

De contradictione opinionum in communi, quæ diffiniebant animam per motivum suiipsius.

In contradicendo autem istis opinionibus, quoniam in veritate in multis errant, primum considerandum est de motu quo dicunt animam esse diffiniendam, et non objiciamus contra hoc quod ipsa dicitur esse motiva, sed contra hoc quod ipsa dicitur moveri a seipsa, et hoc esse substantiale et intrans diffinitionem ejus. Hoc autem con-

siderandum ideo est, quia magis animæ videtur repugnare quam alia duo : quoniam non tantum fortassis falsum est moveri inesse sibi, sicut substantiale inest ei de cujus est substantia, sed unum etiam impossibilium est, quod ipsa per se moveatur, sicut mobile de cujus essentia non est motus. Si enim de essentia sua esset motus, ipsa in esse non salvaretur neque constitueretur, nisi per motum, sicut ventus secundum diffinitionem qua diffinitur, quod ventus est aer motus a quo si auferatur intellectus motus, jam non esset ventus : et sicut procella diffinitur, quod procella est aqua mota : tunc enim si intelligatur auferri ab aqua motus, jam non erit procella. Similiter igitur si anima diffinitur per motum, intellecto quod motus auferatur ab anima, non erit jam anima : sed hoc est irrisorium : igitur impossibile est animam diffiniri per motum. Amplius motus est actus imperfectus et imperfecti, sicut in Physicis probatum est : erit igitur hoc maxime imperfectum, in quo motus jam non est solum ut in subjecto, sed etiam intrat irt essentiam ipsius, sicut diffiniens intrat in essentiam diffiniti : esset igitur anima imperfectissima inter omnes res, si motus esset diffinitivum ejus. His igitur rationibus probatur animam non debere diffiniri per motum. Quod autem dicunt necessarium esse omne movens per se moveri, nos in VIII Physicorum ostendimus non esse necessarium : quia in quolibet ordine rerum primum movens non movetur : et ita etiam in motibus animalium in quibus invenitur movens motum et invenitur motum tantum, ac perinde necessarium est in ordine inveniri id quod est movens tantum. Motum enim movens est cor : et motum tantum forte manus, aut pes. Nullum autem corporum aut pars corporis potest esse movens tantum, ut in Physicis probatum est : ergo non corporeum est id quod est movens tantum : et hæc est anima. Non igitur inest ei motus sicut subjecto, quoniam id cui inest motus sicut subjecto, id movetur.

<--- Page Split --->

Tertetcom . Volumus autem ostendere, quod im- 37. possibile est animam moveri. Omne enim quod movetur, altero duorum modorum motus movetur, vel utroque : aut enim movetur secundum seipsum et per se, aut secundum alterum. Secundum autem alterum dicimus moveri adhuc dupliciter. Aliquid enim dicitur moveri alterius motu, eo quod inest illi quod movetur, sicut contentum in continente, sicut nauta navis motu·movetur : aut inest ei sicut pars est in toto, sicut manus movetur motu totius corporis : et utrumque istorum separatum ab eo cui inest, potest moveri per se. Quod autem nauta in navi non moveatur proprio motu et per se, manifestum est : quia nauta cum sit homo, non habet motum convenientem sibi per se, nisi motum pedum qui est ambu'atio. Hoc autem quando est in navi et movetur motu navis, non utitur, sed p ctius navigatione. Non ergo tunc movetur per se. Secundum autem alterum etiam dicitur moveri, quod movetur motu alterius, et cum separatur ab eo, nullo modo potest moveri, sicut movetur albedo et scientia Socratis moto Socrate, licet secundum se nunquam moveri possit.

anima movetur, quod ipsa aut secundum unam istarum specierum motus moveitur, aut secundum plures eorum, aut secundum omnes. Si igitur non movetur anima secundum accidens, tunc oportet quod naturaliter sit mobilis, et ut naturaliter insit ei motus : ergo et locus convenit ei per se, quia omnes isti motus sunt in loco secundum aliquem modum : et hoc planum est de loci mutatione recta, quia illa de loco ad locum est. Similiter autem planum est de augmento et decremento : quia ibi incrementum fit in locum majorem, et decerementum in locum minorem. De alteratione etiam physica palam est, quoniam illa non fit nisi qualitatibus activis et passivis transmutantibus corpora physica. Qualitates activae et passivae dissolvunt vel constringunt partes materiae quas movent : et haec dissolutio et constrictio non fit sine motu locali partium, quae ad invicem accedunt in locum minorem, quando constringuntur, et recedunt ab invicem in locum majorem, quando dissolvuntur. Anima igitur erit in loco circumscripta, ita quod principium, medium, et finem est ei assignare in loco : ergo ipsa erit corpus : et ex hoc sequitur quod non sit primum movens, quoniam omne corpus est motum ab alio distincto ab eo per essentiam tantu n, vel distincto ab eo per essentiam et locum, ut probatum est in octavo Physicorum, et in septimo. Sequitur autem etiam quod ipsa non sit cognoscitiva omnium : quoniam jam probavimus superius, quod potentia determinata corporeitate non potest fieri omnia. Sequitur etiam quod ipsa non sit incorporeum,sicut per se patet. Et sic ex illa sola positione omnia quae animam diffiniunt, sunt destructa. Quare autem quilibet istorum motuum sit per ce et per accidens, in V Physicorum a nobis est ostensum.

<--- Page Split --->

Si autem, sicut dicunt, movere seipsum est substantia animae, sicut diffinienst est substantia diffiniti : tunc oportet quod non insit secundum accidens, ut diximus album vel tricubitum moveri : haec enim moventur secundum accidens, ut diximus, v eo quod insunt ei quod perse movetur, quod est corpus. Et ideo non sequitur quod albedo vel mensura tricubiti per se sit in loco. Sed hoc sequitur de anima quae secundum naturam et substantiam ponitur participare motum : non enim potest dici quod circulariter movetur, quoniam hoc modo anima animalium non movet corpus, neque talis motus manifestatur in ipsa.

tura mediorum elementorum, si dicatur ad loca mediorum elementorum moveri per naturam. Quoniam autem omne quod est primum movens seipsum, movet se secundum motum localem, ut in Physicis determinavimus : et anima est primum movens seipsum in suo ord'ne, oportet quod anima moveat seipsam loci mutatione.

Quoniam autem etiam dicitur movere Text. et com. corpus, rationale est quod moveat ipsum corpus speciebus motum, quibus et ipsa movetur quando movet seipsam. Si autem hoc concedatur, tunc e converso verum est dicere, quod anima movetur motibus quibus movetur corpus : et ex hoc sequitur quod anima movetur in corpus, sicut in locum, et non sicut in id cujus est ipsa perfectio. Cum igitur corpus moveatur de loco ad locum, oportet quod animae transitus et motus sit de corpore ad corpus sicut de loco ad locum quoad vegetabile et sensitivum et rationale, aut ad minus secundum partes illas transferatur quae dicuntur movere seipsas. Si ergo sit transitus de loco ad locum, etiam potest redire quando vult ad locum unde exivit primo : ergo potest iterum ingredi corpus quod mortuum fuit ex hoc quod exivit ab eo anima : et sequitur ex hoc quod eadem corpora saepe resurgunt, et saepe moriuntur, quod est absurdum.

Amplius omne quod movetur aliquo motu, quodcumque sit illud, moveri etiam potest motu secundum locum. Queramus ergo de anima, quoniam si ipsa movetur naturaliter, tunc etiam movetur violenter, et e converso si movetur violenter, tunc etiam movetur naturaliter. Eodem autem modo se habet de quiete. In quemcumque enim locum movetur naturaliter, in eodem quiescit naturaliter. Et ad quemcumque locum movetur violenter, in eodem quiscit violenter, sicut monstratum e t in V Physicorum, et in Cælo et Mundo. In quibus autem locis anima habeat motus naturales et naturales quietes, et in quibus habeat motus violentos et quietes violentas, non erit facile assignare, etiam si licentiam habeant fingendi, quia neque simile aliquid poterit invenire. Amplius ex quo locales habet motus omne quod physice quocumque motu per se movetur, et ea sunt ejusdem nature, quorum motus est ad locum unum eumdem, si detur anima sursum moveri, ipsa erit ignis, vel ignea nature. Si vero detur deorsum moveri, ipsa erit terra, vel terrea nature : quoniam isti motus sunt istorum corporum. Eodem autem modo sequitur, quod aliquid sit de na-

Si autem dicant, quod secundum acciText. et com. 42. dens movetur de corpore in corpus, sicut dixit Plato, quando dixit a comparibus stellis deprimi animas in haec corpora : quando autem de corpore ad corpus veniunt in secunda et tertia, et sic deinceps transcorporationem, tunc depelluntur violentia mali meriti quod gesserunt in corpore, sicut aliquando depellitur animal motu impulsionis violenter : tunc sequitur quod non naturaliter insit

<--- Page Split --->

ei motus et sic per notum diffiniri non debuit. Cui enim naturaliter inest motus sicut diffinienis ipsum, oportet secundum hunc motum non ab alio aut secundum accidens moveri, sed per seipsum : sicut neque dicimus quod id quod est per se bonum et propter se appetibile secundum eamdem bonitatem et appetitum, sit propter aliud bonum aut ex alia causa appctibile, quae sit sibi extrinseca.

Si autem concedatur anima ab extrinseco moveri aliquo, hoc non erit sicut motus impulsionis violentus, sed sicut dicimus eam moveri a sensibilibus, secundum quod objecta sunt moventia et sensus patientes, quia sentiunt intus suscipiendo speciem sensibilem. De hoc autem motu nos in secundo hujus scientiae libro determinabimus. Amplius autem si movet anima seipsam naturaliter et substantialiter, tunc utique movetur a seipsa: omnis autem motus facit distare mobile ab aliqua natura alicujus generis in quo est motus, secundum quod convenit secundum generis diversitatem: aut enim facit distare ab ubi, aut a forma, aut a quantitate. Si igitur animae motus est in substantia ejus, ut dicit adversarius, anima per motum illum distabit a substantia ipsius in qua est, et per quam incest ei motus secundum ipsam animam: hoc enim absque dubio sequitur, nisi dicatur ei motus secundum accidens inesse: hoc autem non ponitur, sed potius quod motus sit secundum substantiam ipsius. Motus autem essentialiter est distantia ejus quod movetur: quia cum motus sit endelechia existentis in potentia secundum quod est in potentia, oportet quod omne quod movetur, distet ab eo in quod movetur: ergo si motus inest animae ut substantia ipsius, oportet quod anima substantialiter distet ab aliquo substantiali suo: et hoc non est verum, cum ipsa sit actus corporis. Haec autem omnia sequuntur, nisi dicatur

animam movere seipsam secundum accidens: tamen etsi hoc concedatur, adhuc non sequitur quod ipsa per accidens sit in loco sicut alia per accidens sunt in loco: quia ipsa non est pars alicujus quod per se est in loco, per quam partem et partes ejus illud referatur ad locum alias totum. Est enim pars anima vel animati essentialis, et non quantitativa. Cum dicitur quod pars per accidens est in loco, intelligitur de illa parte quae per se potest esse in loco. Cum autem dicitur quod albedo per accidens est in loco, quia album corpus per se est in loco, est albedo forma situalis in albo et quantitativa, quorum est locus per accidens. Anima autem non determinatur quantitate per accidens: ideo etiam neque hoc modo est in loco, sed est in loco quia extra locum corporis sui non invenitur: et haec autem vocatur a quibusdam diffiniri in loco, et hoc modo per accidens potest dici in loco. Haec igitur sunt quae probant animam non moveri localiter, vel alio motu secundum se. Sed dicet forte aliquis quod si non est in loco per se, neque per accidens proprie loquendo: tunc forte videtur etiam non debere moveri per accidens secundum locum, praecipue cum ea quae movent immobilia existentia, non moveantur per se neque per accidens, ut probatum est in VIII Physicorum et in Cælo et Mundo. Sed sciendum quod ipsa movetur per accidens motu corporis, quia moventibus nobis moventur et omnia quae in nobis sunt: et ideo corpore translato, necessarium est eam transferri. Neque est simile de motoribus sphærarum et animabus animalium: quia sphæra manet super idem centrum, et motor quia non est actus alicujus partis sphære, non movetur secundum locum neque est in loco: sed corpora animalium transeunt de loco ad locum: et ideo animæ diffinitive in loco corporum existentes, motu corporum moventur per accidens de loco ad locum.

<--- Page Split --->

CAPUT VI.

Et est digressio declarans difficultates quae oriuntur ex prædictis de motu animæ.

Sunt autem qui ea quae dicta sunt, calumniantur dicentes, quod non est necessarium quod si aliquid movet motum, quod moveat eo motu quo ipsum movetur. Illud enim quod movetur localiter, potest movere alterando, sicut sol accedens et recedens : et id quod movetur secundum alterationem, potest movere motu locali, sicut phantasia et concupiscentia alteratione delectabili vel tristabili movente alias motu processivo, et illud est in aliis multis. Similiter autem dicunt quidam, quod non sunt tantum quatuor genera motus, secundum quae aliquid movetur, sed multo plura : et ideo dicunt nos forte non sufficienter probasse, quod non movetur anima cum moveat. Sed ad omnia haec solvenda sufficiens habetur doctrina ex libro Physicorum ultimo : quoniam in ordine illo in quo distinguuntur movens tantum, et movens et motum, et motum tantum, necessarium est quod illud quod est movens motum, moveat eo motu quo ipsum movetur : et haec fuit positio eorum qui dixerunt animam movere motam : et hoc apparet ex rationibus eorum. In Phædro enim ponuntur rationes istae, quod movens per se non movet nisi secundum substantiam suam : est autem anima movens per se : movet igitur secundum substantiam suam : sed de cujus substantia est motus, illud movetur : ergo movens per se movetur : non autem movetur ab alio cum sit movens per se : oportet igitur quod moveat seipsum. Adhuc nihil dat alii quod non habet, sed dat quod habet:

dat autem movens motum ei quod movetur : ergo habet motum in seipso : et cui inest motus, illud movetur : movetur ergo omne movens per seipsum. Adhuc omnis forma quæ est in alio ab alio, prius est in alio per se quod est causa quare forma illa existat in alio, sicut calidum quod est in frigido ab alio, oportet quod prius sit in igne qui est causa caloris in frigido. Similiter motus est in corpore, sicut in recipiente formam motus ab alio. Oportet igitur quod sit in alio prius sicut in causa : hæc autem est anima : ergo animæ inest motus : cui autem inest motus, illud movetur : ergo anima movetur in eo quod movet, et motu quo movet. Adhuc omnis causa motus quæ est inter primum movens et ultimum motum, movet mota : anima est talis causa motus : ergo movet mota. Adhuc motus est actus moventis et actus mobilis : ergo sicut motum est subjectum ejus et movetur : ita et movens est subjectum ejus et movetur. Adhuc autem quidquid ex harmonicis movet numeris, componitur ex motore et mobili : anima autem movet ex harmonicis numeris : ergo componitur ex motore et mobili : sed quod componitur ex motore et mobili, movet motum : anima igitur movet mota : componitur autem anima ex harmonicis numeris, quemadmodum supra ostensum est.

Hæc et his similia in Phædro colliguntur, ubi Plato hoc dicit sparsim, non per verba, sed per sensum, quorum quædam Macrobius ponit super Somnium Scipionis, et quædam dimittit. Et sunt ad solvendum facillima si quis bene in memoria habeat quæ diximus in libro Physicorum. Ibi enim diximus quod quidquid movet motum per se, est corpus, et quod movens primum in ordine motus est immobile, et ab ipso est motus et non in ipso : et hoc ideo quod ipsum per essentiam suam, quæ non est motus, movet efficienter et non formaliter : et hoc ignorabat Plato. Unde licet anima sit inter primam causam moven-

<--- Page Split --->

tem et ultimum motum quoad productionem in esse, tamen ipsa in ordine motus corporis est primum movens, et non ordinatur ad illud quod ultimo movetur in corpore animato. Et cum Plato dicit quod ignis est causa calidi, non sumit ipse nisi causam compositam : sed calor est prima causa caloris per substantiam suam formalem : et similiter anima est causa motus, non quidem formalis, sed efficiens : et ideo haudquaquam movetur ex hoc quod movet. Et si objiciat Macrobius, si corpus movetur propter animam : ergo anima magis movetur : quoniam propter quod unumquodque tale est, illud est magis tale, est irrisorium : quoniam illud non est in efficientibus et effectivis, sed in participantibus secundum eamdem formam 1.

Sed hoc solum quod dicit de harmoniciis numeris, movet plus secundum Platonem quam aliquid aliorum : quia constat quod secundum harmoniam aptatur corpori, et secundum harmoniam est ipsa movens et cognoscens ea quae cognoscit. Quoniam non nisi sibi proportionatum movet, et non nisi sibi proportionatum cognoscit. Proportio autem primum in numeris est : et ita videtur esse secundum harmonicos numeros instituta anima, et secundum illos habet in se plura, quorum unum est movens et alterum motum : et sic videtur esse movens mota : plura enim ut moventia tantum, ad idem constituendum non conveniunt : neque etiam plura ut mota tantum. Si ergo plura conveniunt ad ejusdem rei constitutionem, oportet quod quoddam istorum sit movens, et quoddam motum. Sed dicendum ex harmoniciis numeris formalibus non constitui animam, sed ex harmonicis numeratis, sive numeris materialibus. Hi autem habent proportionem sicut est proportio potestatis secundae ad partes et subjecta

et ad potestatem praecedentem in ordine naturae : sic enim proportionatur anima intelligentiae ut recipiens illuminationes ejus, et proportionatur viribus suis ut partibus suis potestativis, vel sic potestativis, et proportionatur corpori et organis corporis sicut subjectis potestati suae. In tali autem proportione movetur quidem anima ab intelligentia et causa prima, sed isto motu non movet corpus : et movet una potestas aliam, quando superior movet inferiorem : sed hoc est per imperium, et non sicut anima movet corpus : sed comparando eam ad corpus, omnes partes ejus movet corpus organicum et partes ejus ad prosequenda desiderata et fugienda ea quae constant : et hoc modo non movetur : servatur tamen in omnibus illis proportio, sicut in sequentibus istius libri manifestabitur. Sed haec proportio non est in harmonicis numeris, sed potius in his quae harmonice sunt composita et numerata. Et si dicat aliquis proportionata in numero numerato esse ordinata a proportione quae est in numero numerante : et sic oportet adhuc juxta sententiam Platonis principia animae et aliorum principia esse numeros formales et proportionem quae est in istis : dicemus quod non sunt principia rerum secundum quod numerata sunt et sub proportione numeri existunt, sed potius secundum quod connaturalia sunt unicuique generi quod constituit : et ideo materia et forma non constituunt substantiam secundum quod numerata sunt, aut in proportione numeri existunt, sed potius secundum quod sunt prima principia connaturalia substantiae : et simile est de constituentibus quantitatem et quodlibet genus. Et his accidit numerari, et in proportione numeri esse. Et hoc Platonem decepit : quia etiam sapientes decipiuntur secundum accidens, quod inevitabiliter sequitur nume-

<--- Page Split --->

ros esse prima principia rerum, si posset haberi quod principia rerum constituerunt eas, secundum quod in proportione numerali existunt : et hoc quidem modo dictum multum valet ad intellectum omnium sequentium, ubi agetur de opinionibus Platonis.

Si autem aliquis nobis objiciat, quod nos ipsis superius concessisse videmur anuimam movere se, quando agit se in universum corpus : dicemus non esse illud proprie movere seipsam : et ideo revera sic movit se anima et alii motoresper effectus ratione effectuum qui ab ipsis sunt, et tamen simpliciter manent immobiles. Et hoc etiam modo primus motor in quolibet ordine inducit motum immobilem : quia motus est actus moventis ut a quo est motus,et non ut in quo est sicut in subjecto, et est actus mobilis sicut in quo est sicut in subjecto. Et ideo motor non movetur, sed mobile quando inest ei motus, tunc movetur. Licet igitur multi sint modi quibus aliquid movetur per accidens in quolibet genere praedicamenti, tamen motus per se non est nisi in tribus generibus : et quia in quantitate non est contrarietas nisi secundum quod quantitas est terminus physicorum corporum, in quo convenit ei perfectum et imperfectum esse, ideo duos oportet esse motus in quantitate, et in utroque aliorum generum tantum unum secundum genus : et ita sunt quatuor generales motus : et omnes illos ab anima per rationes necessarias seclusimus, sicut patet ex praedictis. Est igitur necessario concedendum animam physico motu per se vel per accidens proprie nequaquam moveri : et sic manifesta est solutio omnium eorum quae inducta sunt ex Platonis opinionibus.

Sed id quod omnino destruere disputationem istam videtur, est quod ab antiquo Trismegisto et Socrate et nunc a divinis et incantatoribus convenienter asseritur, quod scilicet in corpore existentes quos angelos vel daemones vocant, et animae exulte a corporibus, moveantur de

loco ad locum : cujus etiam veritatem bus et demonea de nos ipsis sumus experti in magicis. Sed loco ad locum movede his nos disputabimus in scientia de ri. Natura deorum, quae philosophiae primae pars quaedam est, et ab Aristotele edita. Quod si tales substantiae moventur, motus erit omnino æquivocus ad motum physicum : tales enim substantiae non sunt proportionales spatio per quod est motus per aliquam quantitatem vel indivisibile quantitatis quod sit in eis. Et ideo neque mensura motus ipsarum, neque motus ipse ex principiis physicis causari potest. Hic autem de physicis loquimur tantum ostendentes physice immobilem esse animam contra eos qui ex principiis quæ ipsis physica esse dicebant, causare voluerunt motum animæ, et dixerunt animam moveræ seipsam.

CAPUT VII.

De disputatione contra opiniones Demccriti et Platonis de motibus animæ, quibus movetur in corpore et movet corpus.

Quidam autem eorum qui diffiniunt Text. et com. 44. animam per motum esse, dicunt eam movere corpus in quo est localiter in eo quod ipsa localiter movetur, ut Democritus qui dicit similem causam esse motus animati corporis, qualem dixit Philippus quidam Didascalus sive doctor comediarum. Dicebat enim comicos convocare in villis homines ad carmina audienda, per hoc quod fierent imagines deorum mobiles,propter quarum spectaculum homines confluerent, referens Dædalum antiquitus fecisse ligneam imaginem Minervæ, mobilem in omnibus membris, ita quod videbatur cantare per motum linguæ et tr:piudlare. Causa autem motus fuit, quia in concavo imaginis fuerunt

<--- Page Split --->

infixa organa in argento vivo, et ad motum illius moveri videbant, sicut adhuc in cellis et imaginibus : pedes etiam stabant super rotulas parvulas, in quibus arcus concavi fuerunt et distincti per cellulas : 'et cum argentum vivum descendebat in anteriori arcu per cellulas, tunc posterior arcus elevabatur et convertebatur tota : et tunc imago movebatur de loco ad locum : quia necesse habuit, quod ad eamdem partem moveretur ad quam movebatur fusile sive argentum vivum. Et similem causam motus animalium ponit Democritus. Dicit enim quod indivisibiles sphæræ in se moventur, eo quod aptæ natæ sunt non manere sive quiescere propter causam superius inductam : et cum sic moventur sphæræ illæ, tunc trahunt secum et movent totum corpus in eamdem partem,ad quam ipsæ moventur. Et hoc leve est destruere. Primo enim quærenus a Democrito, quæ sit causa quod quiescunt animalia quando volunt : hujus enim causa non est sphæra indivisibilis quæ nunquam quiescere potest. Constat autem quod idem est causa processivi motus et quietis in animalibus. Qualiter enim indivisibilis sphæra faciat quietem, vel difficile vel impossibile est dicere Democrito : difficile quidem si fingat constrictionem atomorum facere quietem, quando sunt in pleno : impossibile autem, si nunc velit adaptare causam : Democritus enim in pleno dixit has sphæras quiescere, et in vacuo moveri. Universaliter autem loquendo ex his quæ apparent ad sensum, non ex tali causa causatur animalium motus processivus quasi sit ex necessitate alicujus quod quiescere non potest, sed potius ex voluntate libera et intellectu causatur, quæ non necessario movent, sed quando volunt.

dit causam ex necessitate moventem et non ex voluntate. Dicit enim quod in eo movet corpus in quo ipsa in seipsa movetur. Ipsam autem in seipsa dicit necessario moveri. Movet autem corpus, quia complexa ad ipsum sicut forma incorporata corpori et connexa eidem secundum omnes vires suas : dicit enim Plato quod anima constituitur ex harmonicis numeris, et dispartitur per numeros in partes corporis, quos numeros vocat Plato elementa : et ideo dicit eam componi ex elementis sive constitui, hoc est, ex primis numeris elementalium. Constituitur autem sic ex elementis, quatenus habeat sensum et potentiam cognoscitivam omnium ex numeris harmonialiter componentibus eam : quia, sicut diximus superius, nisi conponeretur ex numeris primordialibus,non cognosceret omnia : quia non esset in potentia respectu omnium, nisi talem haberet harmoniam, quod esset tertii ordinis : quia tunc ex illuminatione fluente percipit causam primam et intelligentias quæ præcedunt eam ex ordine naturæ, et sequentia percipit ex capacitate potentiae, quæ est ante formam corporalem : et per hos numeros fert totum mundum quasi in seipsa, eo quod habet motus consonantes ad principales partes mundi. Dixit enim Plato, quod Deus deorum opifex deorum omnium, primo fecit orbem rectum, quando dedit ei naturam ignis qui est rectarum dimensionum et recti motus, sicut diximus in secundo Cæli et Mundi et in primo. Deinde ut ordinate et æqualiter accederet et recederet causando generationem et corruptionem reflexit rectitudinem dimensionum ejus in circulum : eo quod rectum cum sit unius simplicis formæ, principium est lineæ circularis quæ est duarum formarum, quarum una est concavitas, et alia convexitas. Habita autem figura et motu circularibus, non fuit sufficientia in motu circulari qui est super polos mundi ab Oriente in Occidentem, et per Occidens regyrando in Oriens : quoniam uno modo se habens non acce-

<--- Page Split --->

dit et recedit, sed oritur et occidit super eusdem partes eodem modo. Sic in diversis. locis non diversa causarentur : propter quod dixit Plato, quod circulum unum Deus deorum dominus divisit in duos circulos dupliciter coordinatos, quorum unus est equinoctialis, qui movetur super polos mundi, faciens motum diurnum, qui est motus orbis primi. Secundus autem est circulus signorum, qui habet polos proprios mobiles in duobus parallelis, quorum unus est Aquilonaris poli, et alter Meridonialis, super cujus polos omnes stelle moventur : et isti circuli sunt rerum coordinati : quia unus facit longitudinem in omnibus his quae generantur ab orbe, alter autem latitudinem : et motus qui est super polos ejus, est a Meridie in Aquilonem, et e converso inter duos solstitiales circulos. Alterum autem illorum circulorum, qui est circulus signorum, divisit in septem circulos planetarum, hoc est, Saturni, Jovis, Martis, Solis, Mercurii, Veneris, et Lunæ, quorum omnium motus est a Meridie in Septentrionem super polos orbis signorum : et hos motus dixit et bene principia omnium motuum naturalium : animam autem posuit, sicut superius diximus, in confinio æternitatis et temporis, et præcipue animam mundi, cujus particulares animæ sunt tanquam imagines : et ideo dixit etiam in anima secundum naturam esse aspectum rectum, eo quod cognoscendo egreditur directe super rerum rationes et numeros, quibus ipsæ res constituuntur. Hunc autem aspectum reflexit in motibus animæ in circulum : quia anima a se incipit, ut dicebat, habens in se omnium rerum rationes, et quæ excitatæ a rebus extra efficiuntur principium scientiæ : et ideo dixit Plato, quod cum anima progreditur recte in res extra, reflectitur cognitio rerum in seipsa : quoniam in se cognoscit eorum quæ sunt rationes, et recordatur. Dicit enim Boëtius in Consolatione philosophiæ, quod si Platonis musa personat verum, quod quisque dixit innemor recordatur : et sic

per reflexionem recti in circulum causatur in anima veritatis intellectus. In superioribus autem sunt duo ordines motuum et motorum in genere. Unus quidem primus motus et motor, quiet aplanes vocatus, quasi sine errore existens: et rectus, qui est motus diurnus. Alter autem motus est sive ordo intelligentiae secundi ordinis, et motus latitudinis zodiaci, qui dicitur motus planes, quasi erraticus: quia in eo sunt digressiones multæ diversorum planetarum: et sic etiam est in anima, in qua movet semper intellectus recte et sine errore. Phantasia autem et concupiscentia et recte et non recte, sicut probabitur in sequentibus: et ideo in anima dixit esse duos primos circulos sicut in cœlo, et duos primos motus. Alterum autem dixit in septem dividi, qui est sub phantasmatibus, et mole carnis prægravatur: unde dicit animam in sphæra Saturni accipere memoriam longam, et in sphæra Jovis accipere ratiocinationem probabilium sive opinionum, in sphæra autem Martis irascibilitatem, et in sphæra Solis sensibilium illustrationem, in sphæra autem Mercurii æstimationem nocivi et convenientis, et in sphæra Veneris concupiscibilitatem, et in sphæra Lunæ motus quos movet in sequendo naturam corporis, ut attrahendo, nutriendo, augendo, et generando. Omnes enim isti septem gyrovagi quasi sunt motus aliquando recti, aliquando non recti, et omnes in circulum reflectuntur incipiendo abanima, et in animam terminari: quoniam Plato dixit quod omnium species sunt in anima, quod non nisi excitatur a rebus extra. Dicebat etiam animas ab inito factas in generibus et in comparibus stellis, et quando descendunt, tunc per incorporeum descendunt, et in orbe quidem sunt rectorum motuum, et in descendu per orbes planetarum accipiunt vires et motus quos diximus, et paulatim usque ad onus carnis deprimuntur: et ibi inebriatæ cratere lacteo, qui est dulcedo carnis, quasi carnales efficiuntur, et obliviscuntur superioris harmoniae, cujus tamen simi-

<--- Page Split --->

litudinem et species in se habent. Quando autem excitatae redeunt in corpore ad proprium bonum et innatum sibi secundum scientias et virtutes, tunc reascendunt per geminas ad stellas compares. Si autem sunt mali meriti, in secunda transcorporatione efficiuntur fere, vel bestiae aliae moribus eorum congruentes : et de hoc alibi in numeris nostris locuti sumus. Dicebat autem omnia haec Plato, tanquam cœeli motus essent animae motus, et e converso.

niuntur. Sed contra hoc obviantes dicimus, quod si tales sunt motus intellectus, tunc sunt motus intellectus corporales : et sequitur quod ipse intellectus aut sit corpus, aut virtus in corpore, quae non explet motus suos nisi per corpus : quia circulatio forma est corporalis actus, et actus corporalis est alicujus operantis virtulis corporeae.

Text. et con. 46.

Nos autem disputantes contra haec quae dicta sunt, primo dicimus quod non bene contingit dicere, quod anima sit magnitudo vel virtus in corpore quae magnitudinem habet existens : et hoc tamen sequitur ex dictis Platonis, ubi dicit quod anima secundum harmonicos numeros aptata est corpori. Si enim connaturalis est corpori sicut visus oculo, vel quantitas magnitudini, oportet quod aut sit magnitudo vel virtus aliqua in magnitudine existens. Dico autem quod hoc non bene dicitur, et tamen dicitur. Plato enim vult quod anima hujus omnis mundi talis sit, sicut est anima illa quae aliquando, hoc est, in quibusdam vocatur intellectus : dixit enim animam mundi esse inintellectualem. Causa autem quare hoc a Platone dicatur, est quia intellectualis anima non est ut anima sensibilis vel desiderativa, et non possunt eis aliqualiter aptari proprietates circuli : quia non revertuntur supra se sicut intellectualis anima quae incipit a se quaerendo de intelligibili, et reflectitur supra se, quando non invenit ipsum : nec est anima sicut haec sensibilis terra quae non habet nisi motum rectum per distantiam sui a cœelo. Sed anima intellectualis est imago aternitatis, et quodammodo causa temporis : et ideo superiorum motus inveniuntur potius in ea quam in alia, quia ipsa est quasi quoddam principium naturae : et ideo motus primi in natura in ea inve-

Dicamus igitur, quod si intellectus deText et con. 47. bet habere continuitatem, quod rationabile est quod habeat continuitatem talem qualem habet operatio ejus, quae vocatur intelligentia sive intelligere. Similiter autem et ipsa actio intellectus sive intelligere, rationale est quod habeat formam eorum quae intelliguntur, quae vocantur intelligentia sive intellectiva vel intellecta : eo quod actus sunt praeii potentis secundum rationem et objecta actibus. Sunt autem intellecta consequenter et non continua, et sunt magis similia numero quam continuo : ergo intellectus non est sic continuus ut circulus : sed oportet ut aut sit impartibile, aut non continuum, sicut magnitudo sive quantitas est continua. Si enim detur quod intellectus est magnitudo quaedam continua, tunc quaeratur a Platone, qualiter possit intelligere magnitudinem mathematicam, vel aliam quamcumque quantitatem continuam : aut enim intelligit eam accipiendo totam simul, aut accipiendo partes, et si intelligit accipiendo partes, aut hoc est ita quod accipiat partes indivisibiles quae sunt puncta, si tamen puncta oportet partes vocare, quia de hoc non facimus modo mentionem aliquam, eo quod ab adversariis supponitur puncta partes esse, ex quibus componitur magnitudo, quia hoc ipsi asserebant : aut accipit partes divisibiles, quae sunt verae partes magnitudinis. Quocumque autem istorum modorum fiat acceptio intellectus, non est nisi tactus quidam quo magnitudo quae est intellectus

<--- Page Split --->

tangit magnitudinem quae intelligitur quando simul sunt in ultimis. Et siquidem intellectus accipiendo magnitudinem intellectam, tangit puncta ipsius, cum puncta sint infinita, in qualibet magnitudine infinita est tangendo quodlibet non contingat pertransire tangentem, et sequitur quod intellectus nunquam finiet quantumcumque parvam magnitudinem intelligendo quam scimus esse finitam. Si autem tangit secundum partes quae magnitudinem habent, hoc dupliciter potest fieri : aut enim illae sunt aliquotae partes quae numerant totum, ut decem decinae, vel duae mediae, vel quatuor quartae, et sic de aliis : aut non sunt aliquotae, et sic non numerant totum. Et si tangit aliquotas intelligendo magnitudinem, tunc multoties intelligendo tangit idem. Si autem intelligendo tangit eas quae non sunt aliquotae, cum tales infinitae sint in qualibet magnitudine, oportet intellectum intelligendo infinities tangere idem : licet enim tangat diversas partes in numero, ipsae tamen omnes sunt idem ratione et intellectu : quia omnes sunt unius speciei et formae secundum quod sunt partes continui. Haec autem omnia falsa esse experimur in intellectibus nostris : quia videmus quod quando intellectus noster intelligit magnitudinem aliquam, intellectus noster non tangit eam prout intelligitur, nisi semel. Si autem dicat aliquis, quod quia omnes partes magnitudinis intellectae sunt unius rationis, ideo sufficiens est unamquamque tangere partem, et non oportet ipsum tangere alias, quia omnes intelligit per illam quamcumque tangit : tunc quaeramus quare secundum hoc oportet ipsum esse sicut circulum aut etiam omnino, sive etiam universaliter esse alicujus magnitudinis : quia si forma circuli bene tangeret partem illam, et sine magnitudine existens, bene esset acceptivus speciei magnitudinis, sicut et in veritate modo est.

Redcamus autem ad partes primae di- 48. visionis, et dicamus quod circularis intellectus non tangit intellectam magnitudinem secundum partes, sed necessarium est ut totus totum tangat : et cum totum non sit extra partes suas secundum quod tangitur, non potest tangi totum, nisi secundum partes et in partibus suis omnibus : et tunc quaeramus sicut prius, quis erit partium tactus, quando sicut totum tangit intelligendo circularis noster intellectus ? Si autem forte dicat quis, quod intellectus noster non est circulus, neque circularis formae : contra hoc est, quia in veritate oportet quod intellectus sithic circulus de quo diximus. Jam enim scitum est, quod actio et motus intellectus est intelligentia sive intelligere, et intelligentia est circulatio, ut dicit Plato, sive motus circuli ; ergo oportet quod intellectus sit circulus : motus enim circuli circulatio est, et motus intellectus intelligentia est. Sicut igitur se habet motus ad motum, ita mobile ad mobile : sed dicit Plato intelligentiam esse circulationem : ergo necesse habet dicere intellectum esse circulum. Si autem hoc concedatur, contra oportet quod intelligentia intellectus semper aliquid intelligat idem, et continue reflectatur super illud ; et hoc oportet propter illud, quod noster intellectus dicitur esse sicut perpetua circulatio, quae semper in idem revertitur. Et hoc quidem falsissimum est, quia nulla est intelligentia circularis. Si enim esset aliqua circularis, oporteret quod esset aut practica quae est sicut artes mechanicae, quae ratiocinantur de operibus : aut speculativae, quarum finis est veritas scita : et nos videmus quod omnes practicae directe vadunt ad finem suum, qui est id quod operatum et constitutum est per artem, sicut domus, aut lectus : et non revertuntur. Speculativae vero terminantur rationibus diffinitionum, quae sunt principia in ipsis, et procedunt directe ad conclusionem. Ratio enim omnis quae certa est, aut est incomplexi, aut complexi. Et si est qui-

<--- Page Split --->

dem incomplexi, per ipsam habemus scientiam quidditatis rerum quae vocatur scientia quid: et illa est diffinitio. Si autem est complexi, per ipsam acquirimus scientiam propter quid aliquid est in subjecto : et haec est demonstratio. Et in scientiis intellectivis non habemus aliud, quia probabilium est opinio, et non intellectus : demonstrationes autem sunt finita, quia sunt a principio quod est causa dicens propter quid, quae est medius terminus in eis : et finem habent determinatum ad quem procedunt, qui est aut conclusio, aut syllogismus. Si enim concludantur ultima conclusiones, tunc est status in eis. Si autem non concludantur illa, tunc conclusio sumetur in alio syllogismo pro propositione, et adjungetur aliud medium et alia major extremitas, et concludetur alia conclusio: et ideo non revertuntur in idem omnino a quo inceperunt, sicut facit circulatio circuli. Accipiunt enim semper medium aliud, et ultimam extremitatem aliam, et procedunt ad finem determinatum. Ultimum autem est extremitas, quia extremum et ultimum sunt idem : et sic ab hoc procedit in finem quo erit status. Circulatio autem reflectit se in principium unde incepit. Diffinitiones autem omnes quibus nos scimus quid est res, sunt finita, quia diffinientia in generibus primis stant : eo quod extra genus primum nihil univocum invenitur quod in diffinitione possit poni : ergo intellectus non est circulus. Amplius cum circulatio sit circuli revolutio, quaemultoties fit, sicut revolutio cœeli, tunc multoties intelligit idem, et deveniet ab eodem in idem intelligendo. Cum autem id a quo procedit intellectus, sit motum per se : id autem in quod procedit, non sit motum per se, erit idem motum per se, et non motum per se : et sic contradictoria de eodem verificantur.

Si autem forte aliquis dixerit quod Plato non loquitur secundum veritatem,

sed secundum metaphoram, et assimilavit intellectum motui circuli : est quidem hoc peccatum in problematibus, quia contra metaphoras non contingit uti rationibus obviantis. Tamen si neque fiat vis hoc modo, peccatum adhuc est : quia intellectus magis assimilatur quieti quam motui : et similiter est de syllogismo. Diximus in V Physicorum, quod si nos consideremus id in quo quiescitur, tunc id est forma quae intenditur per motum totum, et est perfecta, cum motus sit actus imperfectus. Intelligere autem non est imperfectus actus, sed perfectus : et similiter syllogismus : et ideo ci in quo quiescitur a motu, magis assimilatur. Nihil enim perfectius est in anima quam intelligere secundum actum, et considerare per syllogismum : quoniam hoc est perfectius quam potentia intelligens, et quam habitu intelligens : et ideo illa operatio beatitudinis pars est, et optimum animae intellectiva, admirabiles habens delectationes, quibus nihil est contrarium. Et ideo etiam diximus in VII Physicorum 1, quod in sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens.

Si autem forte aliquis dicat, quod inText, et con. 48. telletus est numerus complexus corpori et non corpus, tunc sequitur ad minus quod sit virtus operans in corpore, sicut visus in oculo: quia virtus complexa ad corpus et proportianata, est sic corpori immixta, quod non operatur sine ipso : eo quod ipsa virtus est actus corporis vel partis ejus : et tunc intelligere non est beatitudo et felicitas: quia id non est leve, sed est quasi motum ex obligatione corporis in quo non est aliquid beatitudinis. Naturae autem est intelligere si intellectus est virtus complexa ad corpus. Si enim motus ejus qui est intelligentia vel intelligere est extra naturam intellectus, et est a corpore in quo est, tunc laborio-

<--- Page Split --->

su est actio, sicut videre, et audire, et operationes quae in organis sunt corporalibus. Laboriosum enim est commisceri corpori in operando, neque posse habere operationem a corpore absolutam. Adhuc autem cum anima intellectualis secundum Platonem descendat per Capricornum a comparse stella, et sit in desiderio ejus incorporari, ut dicit, oporteret intellectum fugere incorporationem. Melius enim est intellectui non esse cum corpore, ita quod sit immixtus ei et separatam habeat aclionem, quam esse cum corpore et incorporatum et immixtum et in tantum quod non agat sine ipso. Et hoc quidem sic esse consuetum est dici, et multis videtur, quia etiam notum est quod intellectus nullius corporis est actus, et habet operationem a corpore liberrimam.

phorum est causas ostendere eorum quae dicunt.

Quoniam autem hæc intentio qua quæText. et com. rimus, qualiter anima a Deo deorum exivit in esse et qualis sit in seipsa, utrum quiescens vel mota, magis propria est alteris rationibus quas in prima philosophia inducemus, dimittamus eam nunc, et quæramus physicas opiniones circa istas passiones animæ et causas. Dicamus igitur et huic opinioni et pluribus aliorum opinionibus accidere unum commune inconveniens : et hoc est, quod omnes conveniunt in hoc quod anima copulatur corpori sicut motor et actus ejus, et nihil determinant de corpore, propter quam scilicet causam et qualium dispositionum corporis sit anima motor et actus.

PeccavitautemPlatoadhuc , quiacumdiceretcœlumcircularitermoveri , nondedithujuscausammanifestam , præci - puecumponeretcœlumessenaturæignis , cujusestrectemoveri , nisireflectaturincirculumjussuDeideorum : ettuncaci - diteicircularitermoverietnonconveniteiperse , nequeetiamanimæsecundumPlatonemsubstantialiterconvenitcircu - lariterferri , sedsecundumaccidenssicmovetur , inquantumaspectusejusquinaturaestrectus , incirculumestreflexus . Necpotestdiciquodcausamotuumani - mæsitcorpus , quiaanimaponiturmo - vereetmagiscausaremotumincorpore , quamecontrario . Igiturexomnibushisquædictasuntanimammalediciessemoventemsecirculariter , etperhocmo - verecorpus . AdhucPlatononassignavitaliquamcausam , quaremeliusdicituretmagiscongruitDeumdeorumani - mamsicfecisseutmoveretur , quamutquiesceret . Necassignavitcausamquaremeliusestipsamcircularitermoverescipsam , quamaliomotulocali : etideodictumsuumsinecausaest , etsinecon - siderationephilosophiæ : quiaPhiloso -

Et tamen absque omni dubio videtur Text et com. 52. hoc esse necessarium : quia non quodlibet agens agit in hoc patiens, neque hoc agens in quodlibet patiens : et similiter non quilibet motor movet quodcumque mobile, sed propter communicationem quae est et proportionem inter hoc agens et hoc patiens, illud agit, et hoc patitur, et hoc movet, et illud movetur. Licet autem materia et forma non communicent in aliqua alia forma, vel in aliqua alia materia, quae sit media inter ea, eo quod non per medium forma jungitur materiae, tamen haec materia propter appropriatam privationem quae est in ea, efficitur propria materia hujus formae : et similiter hic motor proprius efficitur hujus moti : Privatio in et haec privatio in essentia est idem foridem forma, mæ, licet secundum esse sit differens : et ab ea secunab ea secunin subjecto est idem materia, licet in esEt materiae sentia sit differens. Et horum explanatioprivatio est idem subjeidem subjenem perfecimus in primo Physicorum cundo m es sentiam difcundo m es sentiam difcirca finem. Similiter autem dicimus anifert ab ea. mam non per medium uniri corpori : et hoc patet in vegetabili. Sed vegetabilis

<--- Page Split --->

non est medium quo sensibilis anima corpori uniatur : quia si esset medium, esset dispositio materiae : et adhuc sequeretur necessario ipsum esse accidens in animalibus : et hoc non est verum : sed dicimus essentiam animae sensibilis immediate esse conjunctam corpori animalis : sed haec essentia habet de se manentes virtutes plurimas, quarum quaedam sunt vegetativae, et quaedam sensibiles : et ideo vegetativum est in sensitivo sicut potentia et pars potestatis ejus, et non praeedit ipsum dispositio. Eodem autem modo penitus est de vegetativo et sensitivo per comparationem ad intellectualem animam in homine : et haec in sequentibus demonstrabuntur per rationes necessarias et physicas. Hic autem supponamus communicationem esse hujus animae secundum speciem ad hoc corpus, et non ad aliud secundum speciem, et hujus animae secundum individuum ad hoc corpus, et non ad aliud secundum individuum. Et ideo si esset conjunctio animae ad corpus, vel agentis ad patiens contingens, et non essent dispositiones determinantes unum alii, non esset communicatio inter unum et aliud.

in aliud deterioris conditionis, ita quod anima hominis ingrediebatur corpus leonis vel asini. Quod nullo modo fieri potest secundum naturam, quoniam non est diversitas in figuris et organis corporis, nisi propter diversitatem animarum : quia diversitas materiae est propter diversitatem formae. Sicut enim videmus in artibus mechanicis, quod quaebet quaerit sua propria instrumenta, per quae expleat suas operationes, et non potest explere per alia : ita est de animabus diversis in specie et numero. Architectonica enim quae struit domos, quaerit securim et dolabram, et non potest perlicere opus suum per fistulam, vel alia instrumenta alterius artis. Ita est etiam, quod anima leonis quaerit membra leonis sibi, per quae et non per alia potest explere operationes suas. Determinatum igitur sit de corpore cujuslibet animae, si debeat sciri bene de animarum diversitate : et qui non determinat de anima prout exigit hoc corpus vel illud, facit ac si aliquis in artibus putet quod architectonica quae est constructiva domus, instruat sibi instrumentum tibicinum, sicut fistulas et folles, et per illas faciat opus domus.

T e t . etrom . 53. Et ideo videntur quidam loqui de anima ac si sit aequaliter aptatum ei quodibet corpus. Dicunt enim tantum in communi quid sit anima, quod videlicet sit aut sphæra indivisibilis, aut numerus movens se, ac si omnis anima omni animæ sit ejusdem naturae et ejusdem speciei : et nihil dicunt de natura corporis quod susceptibile est animæ, quare hoc habeat figuram equinam, et hoc humanam. Est ista differentia quam videmus in figura et situ organorum et membrorum diversificari in omni animali, ac si ipsi arbitrentur fabulas Pythagoræ in legibus suis dictas esse veras. Volens enim Pythagoras facere cives colere pietatem et justitiam, fabulatus est animas malorum civium exire de uno corpore

CAPUT VIII.

De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

Alia autem quaedam opinio traditur de Text.et com. 54. anima, quae et ipsa convenit cum aliis praehabitis in aliquo, et illa multis fuit credibilis, neque habet minorem probabilitatem quam aliqua dictarum opinionum: quia rationes directe physicas praebet inter omnes opiniones, quando rationes omnium opinionum conferuntur in com-

<--- Page Split --->

nuni. Dicunt autem isti quod contraria quam conveniunt, dupliciter se complecluntur : aliquando enim complectuntur se non salvatis qualitatibus eorum quae complectuntur, sicut faciunt miscibilia in mixto : et haec vocatur mixtio, sicut diximus in fine libri Peri genescos : aliquando autem complectuntur, ita quod salvantur species et qualitates complexorum, sicut homogenia conveniunt ad hetrogeniorum constitutionem, sicut os, nervus, et hujusmodi in constitutionem manus. Dicebant igitur isti, quod harmonia et proportio et temperamentum commixtionis et compositionis est anima : eo quod videbant omnia commisceri et componi secundum medietatem geometricam, sicut alibi diximus : et hanc medietatem rationem sive proportionem temperamenti et compositionis et mixture animam esse dicebant. Cujus sententiae Empedocles fuit defensor prinius, qui nullam omnino formam in entibus esse dicebat.

mam autem maxime sensibilem videmus esse motivam secundum processivum motum. Et ideo omnes fere Antiqui dixerunt animam esse diffiniendam per motivum esse : quia viderunt plantas non habere animam, sed partem partis animae : animalium autem videbant esse animas perfectas.

Convenit autem magis de sanitate di- 56. cerere, quod sit harmonia quam anima, et universaliter de virtutibus et potentiis sive habitibus corporeis, qui sic sunt in corpore secundum quod ipsum mixtum est ex contrariis vel compositum : illi enim sunt in corpore diffusi secundum quantitatem corporum, et secundum componentium qualitates et quantitates est unus sanior alio. Hoc autem modo non inest aliqua anima corpori, quod una sit animantior alio secundum qualitatem et quantitatem mixtorum vel compositorum : quia licet anima vegetabilis et sensibilis sint virtutes operantes in corpore et non explentes operationes suas, nis in corporis aliqua parte : tamen non sunt corporeae virtutes per modum qui dictus est : et ideo habitus corporalis virtus corporea est vel qualitas. Anima autem vegetabilis et sensibilis secundum vires suas sunt quidem virtutes in corpore, sed non corporeae. Intellectus nec virtus est corporea, nec virtus in corpore, sed separata, sicut nos in multis locis ostendimus in physicis libris Physicorum et Celi et Mundi. Hoc autem facile manifestatur ei qui tentat reddere causas operationum et passionum animae, quare una sitj visiva, et altera auditiva, et tertia imaginativa, et quarta intellectiva. Causae illae harmoniae non conveniunt, quia non possumus dicere quod ex abundantia phlegmatis super choleram oculi compositio habeat visum, et quod abundantia cholera super sanguinem in aure sit auditus, et sic de aliis diversis harmoniis mixtorum et compositorum. Non enim differt

Et licet ita dicat, tamen de facili improbatur, quia harmonia non habet in se nisi duo : aut enim harmonia dicitur ipsa ratio porportionis, qua commiscentur et componuntur commixta et composita : aut etiam ipsa mixtio vel compositio vocatur harmonia : anima autem neutrum istorum est : quod de facili patet, cum anima habeat operationes quae non sunt secundum numerum alicujus commiscibilium vel compositorum. Mixtio autem et compositio non habent virtutem agendi aliquid quod non reducatur ad miscibilia vel composita in communi vel in speciali. Adhuc mixtio autem et compositio non agunt aliquid nisi unum, quod est secundum actum in quem mixta sunt vel composita : anima autem omnis agit multa. Amplius autem movere localiter non est harmoniae, quia aliter omnia mixta ad harmoniam haberent motum localem, quo ipsa seipsa moverent. Ani-

<--- Page Split --->

imaginatio a reminiscentia in hoc quod plus habeat ossis quam carnis, vel e converso.

mixtio vel compositio sit sensitiva potentia, et cujus sit appetitiva : et non erit assignare.

Amplius autem nos sciemus harmoniam non esse animam, si dividimus harmoniam in duo, considerantes primo maxime ea quae sunt propria harmoniae: et hoc est ut videamus propria magnitudinum quae habent motum et positionem sive situm, et consideremus compositionem ipsius harmoniae, quae est ex talibus : quia illae tales magnitudines sic compositae consonant : ideo non contingit accipere aliquod mixtorum vel compositorum proximum : quia in tali compositione non est ignis juxta ignem proximus, ita quod non sit aliquid medium : quia plurimum cujuslibet elementi cum plurimo alterius est : et ideo ubicumque ignis est juxta aquam et caetera elementa, et e converso quodlibet cum quolibet : et haec est una intentio, harmoniae, et est propria. Ab alia autem parte dicitur harmonia proportio quae est in rebus miscibilibus et componibilibus antequam misceantur : oportet enim quod proportionata sit quaelibet cuilibet, quia aliter neque misceri, neque componi possent ad aliquid unum constituendum : et haec harmonia est in unoquoque miscibilium et componibilium respectu alterius, et non est omnium simul mixtorum et compositorum : et ideo non ita proprie dicitur harmonia sicut priori modo dicta.

Sed neutro istorum modorum rationale est animam dicere harmoniam esse. Mixtura enim et compositio corporis multum facile investigatur qualis sit in quolibet membro simili vel dissimili. Multae enim diverse sunt diversarum partium corporis compositiones, et insunt : quia in osse scimus plus esse terrestreitatis, in carne autem plus esse sanguinis, et sic de aliis. Quaeratur ergo cujus membri commixtio vel compositio sit intellectus, et cujusmodi alia com-

Similiter autem ex ista opinione se Text. et c. 57. quitur, quod inconveniens est animam dicere esse rationem et proportionem contemperamenti vel mixturae. Non enim una et eadem ratio est harmoniae contemperamenti, secundum quam est os, et secundum quam est caro. Cum ergo multa et diversae sint hujusmodi contemperamenti rationes in uno corpore animato, multoties sequitur multas inesse animas in corpore eodem : ponitur siquidem anima esse ratio et harmonia contemperamenti : corpus autem organicum in partibus dissimilibus multas habet tales harmonias. Haec igitur communiter dicta sint contra eos qui harmoniam dicebant esse animam.

Sed specialiter ab Empedoclea opinioText. et com 59. ne investigabit aliquis, quae harmonia specialiter anima sit ? Dicit enim Empedocles quodlibet corporum mixtorum rationem et harmoniam esse quamdam secundum formam. Quaeramus igitur ab eo, utrum anima sit illa proportio sive ratio contemperamenti, quae est in singulis membris corporis, vel sit in anima in mixtis corporibus et membris ex tali mixtura, cum tamen alterum sit aliquid a mixtura et proportio ? Si enim sit mixtura singulorum membrorum, tunc inevitabiliter sequitur multas esse animas in uno et eodem corpore. Si autem sit alterum aliquid causatum a mixtura, ad minus ab Empedocle differentia debuit assignari. Amplius autem si dicat Empedocles animam non esse mixturam ipsam, sed causari ab ea in membris, tunc quaeremus ab eo, utrum concors mixtura cujuslibet membri est causa animae, aut simpliciter aliqua quae est sc-

<--- Page Split --->

cundum quamdam rationem et proportionem ? Et si concedatur quod concors mixtura quælibet est causa animæ, tunc adhuc sequitur in uno corpore esse multas animas. Si autem aliqua specialis est causa, tunc debuit illa assignari ab Emprædocle. Amplius autem si anima dicatur esse alterum a mixtura membrorum, tunc quaeramus de ipsa anima, utrum ipsa sit ratio quaedam et proportio mixtionis cujusdam causata a mixtura membrorum, aut est aliquid alterum extra rationem harmoniae ? Et siquidem dicat quod est mixtura et ratio contemperamenti causata ab harmonia corporali membrorum, tunc est consequens compositionem corporis secundum naturam et secundum esse. Et hoc non convenit, quia anima est agens et movens et continiens : corpus autem est patiens et motum et rectum : agens autem et movens et regens in omnibus est ante patiens et motum et rectum 1. Si autem dicat quod est alterum extra rationem membrorum harmoniae existens, tunc sibi ipsi contradicet : et præter hoc debuisset assignare quale quid est illud.

tur, quoniam anima ideo deficit subtracta carne, aut aliqua tali parte : quia destruitur organum ejus et propria materia in qua est : et ideo forma quae est in anima, salvari haud potest præter intellectualem animam, quae habet aliquid præter corpus salvans ipsam, sicut infra patebit. Corrumpitur autem et solvitur harmonia corporis egrediente anima, ideo quia anima continet corpus et mixturam ejus : et ideo continente ablato necesse est solvi harmoniam commixtionis et compositionis.

Quod quidem igitur non est possibile 71. 61. animam esse harmoniam, et quod non potest circulariter moveri, est manifstum ex his quae inducta sunt. Secundum accidens autem, sicut dictum est superius, contingit animam moveri et movere quodammodo seipsam. Movetur enim corpus in quo est anima, et hoc corpus movetur ab anima : et ita movendo corpus movet anima quodammodo seipsam : quia moventibus nobis necesse est moveri ea quae in nobis sunt. Hoc autem quidam dicunt dubitationem habere de intellectu : sed de hoc inferius disputabimus.

CAPUT IX.

De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animæ immortalitate.

Rationalius autem aliquis accipiet Text, et eom. 62. dubitationem an moveatur considerans

<--- Page Split --->

ea quæ nunc inducuntur : ex illis enim anima secundum seipsam moveri forte videbitur alicui motu physico, qui est alteratio, et qui etiam est in aliquibus cum motu locali : dicimus enim animam tristari, gaudere, confidere, sperare, et timere, amplius autem irasci, et sentire. Hæc autem omnia motus dicere videntur : et cum hæc insunt animæ et secundum ipsa, forte videbitur alicui moveri animam. Sunt enim omnia ista passiones sive passibiles qualitates illata : et secundum istas diximus alterari physic in VII Physicorum.

Sed absque dubio non necessario soquitur ex his, quod alteretur anima secundum se : quia hæc non sunt in anima, sed potius ab anima in corpore, vel in corporis aliqua parte quæ movetur istis passionibus quæ inductæ sunt. Sit enim inter alia quam maxime gaudere, dolere, aut intelligere possibili intellectu qui venit de ignorantia in scientiam, sunt motus physici, tunc magis contingit moveri unumquodque membrum quam animam secundum se. Sed moveri sic ab anima est, sicut irasci, aut timere, ex eo quod ex aliqua causa anima sic vel aliter cor movet. Quando enim irascitur, primo anima movet cor secundum systolem propter conturbationem, et secundo secundum diastolem propter nocumentum repellendum. Quando autem timet, tunc movet secundum systolem continue. Intelligere autem secundum intellectum possibilem forsitan aut est hujusmodi, quod non sine motu cujusdan partis corporis expletur, aut forsitan est alterum quoddam : quoniam secundum quod communicat ei quod communicat corpori, non fit sine motu cujusdam partis corporis. Secundum autem quod est in se virtus non communicans, fit sine motu corporis, sicut in parte supra diximus : et adhuc in parte inferius in sequentibus tertii libri hujus scientiae dicemus. Eorum autem quæ fiunt cum motu corporis, quædam quidem fiunt in eo quod secundum locum movetur, quia systoles et diastoles fiunt in eo quod cor in loco movetur constringendo se et aperiendo. Quædam autem fiunt secundum alterationem, sicut motus qui est in ipsis passionibus, calefacto sanguine vel infrigidato.

scientiae dicemus. Eorum autem quæ fiunt cum motu corporis, quædam quidem fiunt in eo quod secundum locum movetur, quia systoles et diastoles fiunt in eo quod cor in loco movetur constringendo se et aperiendo. Quædam autem fiunt secundum alterationem, sicut motus qui est in ipsis passionibus, calefacto sanguine vel infrigidato.

Dicere autem quod ipsa anima secun- T e a t . c t . 6 1 dum seipsam moveatur irascendo, simile est ac si quis dicat animam secundum se moveri texendo vel ædificando. Cum enim aliquis text vel ædificat, est ab anima motus, et id quod subjicitur motui, et id quod move tur, est manus, vel pes, vel aliquod aliorum membrorum exteriorum. Et similiter quando irascitur vel timet, vel gaudet, est ab anima motus : et quod subjicitur motui, est cor, vel alterum membrum interius quod move tur. Et ideo non facit plus anima quam illud : quia ista non differunt nisi in hoc quod in istis move tur membrum in occultum : et ideo vulgus credit, quod in istis moveatur anima. In illis autem vident moveri membra exteriora : et ideo dicunt in talibus moveri corpus, vel conjunctum ex corpore et anima. Melius autem dicitur sine dubio non animam misereri, aut addiscere, aut intelligere, sed hominem totum per animam : quia motus et actiones proprie conjunctorum sunt secundum potentias et per potentias naturales, quæ insunt aliquando animæ, aliquando corpori. Quod autem dico hominem moveri in anima vel per animam, non significat rei motum esse in anima vel per animam, tanquam motus in anima existat tanquam in subjecto quod move tur, sed fiunt motus illi dupliciter. Aliquando enim pertingunt ab exterioribus usque ad ipsam : aliquando autem sunt ab ipsa, ut sensus qui est motus sensibilium specierum, est pertingens ab exterioribus usque ad animam. Remi-

<--- Page Split --->

niscentia autem et memoria incipiunt ab anima, et veniunt usque ad motus sensibilium specierum, qui sunt in organis sensuum, et usque ad quietes sensuum : eo quod sensus non semper movent secundum actum.

improbabitur. Est autem persuasio quæ post demonstrationem inducitur : quia si intellectus possibilis corrumperetur corporis corruptione, oportet etiam, quod alteraretur corporis alteratione, sicut videmus alterari visum et auditum et omnes virtutes, quarum est communicatio cum corpore, licet hoc per accidens conveniat ipsis virtutibus, per se autem convenit organis ipsarum. Si autem sic alteraretur intellectus, hoc esset maxime a debilitate quæ est a destructione corruptionis secundum naturam, et hæc est debilitas senii. In illa autem debilitantur virtutes animæ : sed debilitas illa non per se accidit virtutibus quæ operantur in organis, sed organis ipsis, sicut diximus : quoniam si senex accipiat per medicinam vel aliam compositionem oculum hujusmodi qui est clarus et purus, ipse videbit sicut juvenis : ergo hæc debilitas quæ non redundat ad virtutem animæ nisi per organum, nullo modo attingit virtutem incorpoream, cujus nullum est organum omnino : talis autem virtus est intellectus possibilis, sicut supra probatum est. Senium enim non est in sustinendo aliquid animam, sed in sustinendo aliquid corpus in quo est anima, sicut et ebrietas et quædam aliæ infirmitates quæ oppilant rationem, non faciunt hoc nisi per alterationes quæ alterant corpus, sicut spiritum animalem, et cerebrum, et hujusmodi partes alias a quibus accipit intellectus species intelligibiles. Et hæc est simpliciter causa, quod mox quidam delirant ex inordinatione et dissolutione corporis, in quo est phantasia a qua accipit intellectus : quoniam, sicut diximus superius, tametsi intellectus non communicet cum corpore, communicat tamen cum eo quod communicat corpori : et quia sic intellectus est separatus, ideo dixerunt quidam quod ipse non movetur per accidens motu corporis. Quod nos verum non esse dijudicamus, quoniam unam substantiam dicimus esse animam intellectualem, ex qua fluunt quædam potentiae quæ sunt virtutes in corpore

Scd intellectus possibilis quo est omnia intelligibilia fieri, est substantia quaedum separata, et videtur non corrumpi aliquo modo corporis corruptione. Quod sic demonstratione probatur : accipiatur enim a prehabitis intellectum esse potentiam intellectuali forma determinatam ad eus in natura quod est ante corporeitatem. Omnis enim potentia qua est aliquid fieri,si debeat esse aliquid in natura, necesse est quod sit per formam dantem esse illi rei naturali distincta et determinata : et hujus probationis veritas est in omnibus absque contradictione et instantia. Intellectus autem possibilis est potentia qua est omnia fieri secundum intellectum, sicut in tertio hujus scientiae libro probabitur. Cum ergo sit in natura ista potentia, ipsa forma quae est intellectualitas determinata est et distincta: ergo est substantia quaedam separata : quia omne separatum in genere substantiae habens potentiam et actum in seipso, est substantia : habetur autem per prehabita, quod ipsa est incorporea ante quantitatem corporis et contrarietatem secundum naturam existens, licet non praecedat ipsum tempore. Inde arguitur sic : nihil eorum quae secundum naturam sunt praecedentia quaedam alia, corrumpuntur corruptione eorum quae sequuntur ipsum : intellectus autem sive anima intellectualis sic se habet ad corpus physicum : ergo impossibile est eam corrumpi corporis physic corruptione. Attendendum autem est, quod Plato propter istam demonstrationam dixit animam ante corpora secundum tempus fuisse, et secutus est eum in hoc Gregorius Nicenus. Hoc autem minus est concedendum, sed inferius hoc

<--- Page Split --->

et communicantes corpori : quaedam autem non sunt virtutes in corpore quae sunt separatae : propter quod est in corpore anima intellectualis, sicut determinata et distincta in ipso, non quidem sicut looatum in loco, sed sicut forma est in sua materia, et motor in suo moto quod movetur, nihil est extra id quod movetur : et ideo movetur motu corporis.

sunt vires communicantes corpori, ut praedictum est. Intellectus autem secundum seforsitan est divinum aliquid et impassibile quod separatur a corpore, et tunc habebit alterius modi intelligere, et alias delectationes quibus nihil est contrarium. Sed de hoc hic loqui non possumus : altioris enim eget inquisitionis quam, Deo volente, in prima philosophia perficiemus. Redeuntes autem ad id unde ratio nostra est, dicimus ex omnibus inductis manifestum esse, quod anima nullo modo motus per se movetur et physice. Si autem anima penitus non movetur, tunc manifestum est quoniam neque a seipsa moveri potest.

Isti us tamen intellectus possibilis intelligere consumitur in senio et in morte debilitatur, sicut diximus de deliberatione senum, alio quodam quod non est suum organum corrupto vel debilitato : et hoc est organum phantasiae et imaginationis, cum quibus communicat intellectus possibilis secundum actum intelligendo : ipsum autem intellectivum secundum se impassibile est, sicut probatum est prius. Intelligere autem secundum actum et amare, quod est passio concupisciibilis, cujus contrarium est odire, non sunt passiones aut opera intellectus secundum se sumpti, etsi enim sine intellectu non sint, tamen sunt passiones aliarum virium animae quae habent intellectus ordinem, et sunt in ipsis secundum quod participant aliqualiter intellectu : et ideo sunt hujusmodi vel illius sensibilis virtutis habentis intellectum secundum resultationem secundum quod habent ipsum : quia aliter amare, et odire, et confidere, et alia quae supra inducta sunt, non essent ordinabilia ad honestum et turpe in moribus : propter quod dicit Aristoteles in fine primi Ethicorum, quod rationale est duplex, quod scilicet per essentiam est rationale, et quod participat aliqualiter ratione, ut obediens et suasibile a ratione existens. Et ideo corruptis his viribus propter corruptionem organi sui neque reminiscitur aliquis, neque anat. Iste enim passiones et operationes non erant intellectus secundum se, sed erant conjuncti animae cum corpore, quae

CAPUT X.

De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

Multum autem his opinionibus quae Tetz,et cum. 67. dictae sunt, irrationabilius est sive videtur dicere quod anima est numerus movens seipsum. Ad hanc enim positionem sequuntur impossibilia communia ex parte illa contingentia, qua dicunt animam movere se ipsam : et ex alia parte sequuntur ad eam impossibilia propria et specialia, quae contingunt ex hoc quod dicunt eam esse numerum : et non oportet nos reiterare impossibilia communia quae sequuntur ex hoc quod dicunt animam movere seipsam : quia plurima dicta sunt in premissis. Qualiter autem anima non sit numerus movens seipsum, nunc ostendimus. Quomodo autem congruat intelligere unitatem moveri, primo quaeramus. Nihil enim movetur nisi quod habet situm, sicut probavimus in Physicis. Si igitur unitas movetur habebit unitas situm : et sic erit unitas ali-

<--- Page Split --->

quid in continuo, et non aliquid in discreto. Adhuc autem cum omne quod movetur, necesse sit ab aliquo moveri, quod differt ab eo, aut essentialiter tantum, aut essentialiter et localiter, sicut probavimus in VII Physicorum, queramus ab istis quomodo intelligi potest, quod unitas moveatur ab aliquo differente ab ipsa per substantiam et locum, aut per substantiam solum : et tamen ipsa unitas manet indivisibilis et indifferens «xistens per substantiam et locum : hoc enim non est intelligere. Quia si ponatur «ipsam movens, tunc erit motiva suipsius, et mobilis a seipsa et mota : et tunc «portet per praedicta quod differat a seipsa substantialiter, et sic per substantiam divisibilis est unitas : et hoc est contra diffinitionem et intellectum unitatis.

merum, relinquitur alia numeri species : et hoc est ideo, quia numerus est multitudo numerata per unum : et sic esse numerum est a discretione : species autem numeri est a mensura determinante multitudinem quam praecipue determinat ultima numeri unitas : et ideo cum aufertur aliquid vel apponitur, relinquitur quidem causa generis numeri, quae est discretio : sed non relinquitur eadem species, quia species datur ab unitate ultima secundum quod finit et determinat multitudinem. In continuis autem non sic est : quia non ex appositione vel demptione causantur, sed potius a continuitate : et haec continuitas neque apponitur per aliquid appositum, neque tollitur per aliquid demptum : propter quod divisio lineae non facit aliam speciem, sed tantum aliam lineam in numero. Similiter autem in his animatis quae habent corpora multum similia et non diversificata per diversae figurae organa, vel parum habent diversitatis in organis corporum suorum, sicut plantae et quaedam animalia quae sunt sicut lumbrici terrae et serpentes et anguillae, quando dividuntur, magis sequuntur divisiones animarum suarum modum divisionis continui, quam modum divisionis discreti : quia in utraque parte divisa relinquitur anima ejusdem speciei : et hoc non fuit in numeris : ergo anima magis deberet dici punctum vel linea vel alia species continuae quantitatis, quam quod dicitur numerus.

Movet autem fortassis aliquem quod diximus unitatem motam non differre a puncto : unitatis enim origo a puncto differt essentialiter : et sic videtur unitas nunquam posse fieri punctum, sive mota ponatur esse unitas, sive non mota. Si enim nos imaginemur materiam primam nudam ab omni forma substantiali et accidentali, ipsa est unum solum et indivisibilis non habens extra partem, sicut ostendimus in primo Physicorum : habet autem partem et partem, et partem juxta partem in potentia solum et

Amplius autem apud mathematicos commune dictum est, quod motus puncti facit lineam, et motus lineae facit planam superficiem. Constat autem in his quae nos in Physicis diximus, quod omne quod movetur secundum locum, situm habet. Cum igitur ponant unitatem moveri, oportet quod unitas situm habeat : ergo erit idem cum puncto, quia indivisibile unum habens situm est punctum. Jam autem habitum est ex propria doctrina mathematicorum, quod fluxus puncti facit lineam et non numerum : ergo et unitas mota quae est situm habens, et idem puncto, motu suo facit lineam, et non numerum. Non igitur debent dicere quod anima sit numerus movens seipsam, sed quod sit linea movens seipsam vel superficies. Jam enim concesserunt quod numerus ille quem dicunt esse aninam, est ubi, sive in loco, quod habet positionem : quia hoc necesse fuit eos concedere propter motum quem attribuebant ei : et tunc necessario sequuntur quae inducta sunt. Amplius autem si quis auferat a numero unitatem vel nu-

<--- Page Split --->

non in actu t. Cum autem imaginamur formam substantialem solum et non a materia participatam, ipsa etiam erit una sola non habens in se aliquam multitudinem : et cum materia sit susceptibilis tam formae accidentalis quam substantialis, constat quod ipsa non est susceptibilis formae accidentalis, nisi per formam substantialem : et si ipsa est susceptibilis duarum formarum substantialium, non recipiet eas secundum unam et indivisam materiam quæ sit in utraque. Ponamus igitur quod suscipiat formam substantialem secundum actum, hoc necessario dividet materiam ab omnibus aliis,et faciet in se ipsam indivisam quæ sub eadem forma continetur : ergo forma sic participata et terminans materiam causa est unitatis : et diversitas terminationis quæ est a forma diversimode participata, causa est multitudinis : et sic unitatis origo et numeri est a forma. Suscipiat etiam materia prima primum accidens quod quantitas est : illius autem non erit susceptiva ex parte formæ, quia formæ non est habere partem stiualiter juxta partem : ergo accidit quantitas ex parte materiae : et accidit secundum principium suum quod est punctum : punctum igitur ex parte materiae est : et sic origo unitatis est a forma, et origo punctia materia. Qualiter igitur potest dici quod unitas est punctum ? Sed intelligendum est quod nos non dicimus, quod unitas sit punctum, vel quod ipsa fiat essentialiter, sed quod subjectum ejus et subjectum utriusque efficitur unum per hoc quod unitas dicitur moveri : eo quod nihil movetur nisi quod habet situm : et ideo licet unitas sit ex parte formæ, et punctum ex parte materiae, tamen unum indivisibile erit utrumque si unitas situm habere ponatur : quia punctum nihil aliud est nisi indivisibile habens situm.

Redeuntes igitur ad propositum diciText, et, mus adhuc, quod taliter dicens animam esse unitates se moventes, nihil differet ab eo qui dicit animam esse corpora parva. Et hujus quidem causa est, quia si ponamus sphæras indivisibiles quas dicit Democritus esse animam et esse puncta, ita quod non remaneat in eis qualitas aliqua, sed quantitas sola in genere, adhuc oportet quod in eis differat movens ab eo quod movetur essentialiter, sicut patet per antedicta : et hoc accidit in magnitudine mota quæ est divisibilis. Non enim sequitur quantitatem esse mobilem ex hoc quod est magna vel parva, sed ex hoc quod est quantitas : quia sic est divisibilis. Omne autem motum ostendimus esse divisibile in VI Physicorum . Si igitur unitas vel punctum ponatur moveri, oportet quod utrumque sit quantum : et sic unitas vel punctum dicentur esse corpora parva, sicut dixit Democritus. Est autem adhuc necessarium aliud esse movens a moto essentialiter. Si igitur unitates sunt motæ, oportet quod aliquid per essentiam distinctum ab eis sit motivum unitatum. Si ergo anima diffiniatur essentialiter per se motivum animalium, anima per essentiam alia erit ab unitatibus : ergo non erit mota, sed movens tantum : non ergo erit numerus seipsum movens.

Adhuc autem si anima dicatur unitaText, et con. 70. tes vel numerus, oportet quod unitas sit quaedam materialis, et quodammodo, et non simpliciter unitas formalis : oportet enim quod unitates quæ sunt anima, habeant aliquam differentiam ad alias unitates quæ sunt aliae res : formalis autem unitas non differt ab alia formali unitate, neque numerus a numero : decem enim canes et decem equi non differunt per denarium, sed potius per materiam, quia isti sunt canes et isti sunt equi. Cum igi-

<--- Page Split --->

tur unitates constituentes animam differant ab aliis unitatibus constituentibus alias res, oportet quod non sint formales unitates. Puncti autem solitarii, hoc est, secundum se accepti, quae utique erit differentia ab unitate nisi potentia sola, sicut superius diximus ? Cum igitur anima non sit unitates formales, sed unitates materiales, et unitates tales non differant a punctis, anima erit unitates quae sunt puncta. Siquidem igitur dicatur quod alterae unitates sunt in corpore, et alia puncta quae constituunt corpora, quam illae unitates et puncta quae constituunt animam, oportet tamen quod sint in eodem loco istae et illae. Quelibet enim talium unitatum obtinebit locum puncti per hoc quod ponuntur motae unitates animae. Habent enim tunc necessario situm sicut et corporis unitates. Utraque ergo erunt indivisibilia habentia situm : et sic sequitur esse ipsa in loco puncti unius. Quid enim prohibet in eodem loco esse duas unitates habentes situm ? Si enim una supponatur alteri, non facit aliam quantitatem cum ipsa : et similiter est si etiam infinite sibi supponantur : ergo unitates animae et corporis differentiam non habent : quia quorum locus est indivisibilis, et ipsa et quae sunt in uno loco et sunt indivisibilia posita ejusdem rationis sunt posita : et hoc convenit, ut diximus, tam punctis constituentibus animam quam etiam punctis constituentibus corpus.

nunt quodlibet corpus constitui ex punctis infinitis. Amplius autem ex hoc sequitur quod nullum animatum moritur ex separatione animae a corpore, sed tantum ex resolutione continui in puncta : igitur animae animatorum nunquam a corporibus absolvuntur : quia jam probavimus in VI Physicorum, et in libello de lineis indivisibilibus, quod lineae et alia continua non resolvuntur in puncta, etsi in infinitum dividantur: remanentibus autem punctis in continuo animae remanent in ipsis, quia puncta sunt animae, sicut coguntur dicere ex sua positione. Si autem propter hoc diceretur quod est unitates materiales, quae formalem constituunt numerum quo numeratur quidquid est, tunc sequitur quod numerus habeat animam et sit animal, quod est absurdum.

Accidit etiam huic positioni, sicut diText, et com. 72. ximus, impossibile inconveniens commune quod accidit dicentibus quod anima est corpus indivisibile : et ab alia parte accidit inconveniens proprium quod accidit Democrito, in quantum qualis dicta est, poni causam qua moveri est ab anima. Si enim anima supponatur esse corpus constitutum ex punctis, sicut dictum est, contingit inconveniens quod contingit illis qui dicunt eam esse corpus subtile : et hoc est, quod duo corpora sint in eodem loco. Cum enim anima sensibilis sit in toto, eo quod sentit, et est partes in partibus, et tota in toto, ubique pene trahit corpus animatum sensibile : et erit quælibet pars in loco partis corporis, et ipsa tota erit in eodem loco cum corpore quod animat : et sic duo corpora erunt in eodem loco. Hoc autem idem inconveniens accidit dicentibus eam esse numerum motum vel unitates motas. Numerum enim motum necesse est habere situm et esse idem punctis. Sequitur igitur quod punctum qui est animæ pars quædam, sit in

<--- Page Split --->

eodem loco cum puncto qui est corporis pars quaedam : et sic in uno puncto loci oportet esse multa et multorum puncta. Sicut autem se habet locus partis ad partem, sic se habet locus totius ad totum : et ideo sicut duo puncta quorum unum est animæ, et alterum corporis, sunt in eodem loco, ita tota anima ex situatibus punctis constituta in eodem loco erit cum toto corpore ex situatibus punctis constituto : ergo duo corpora erunt in eodem loco. Aut oportet concedere quod non sit anima in corpore aliquo, nisi puncta quæ constituunt ipsum corpus. Sed ex hoc sequitur quod omne corpus sit animatum et habeat animam, quia omne corpus constituitur ex punctis, nisi quidam numerus differens esse ponatur, et alius qui sit anima ab eo numero qui est punctorum corpus constituentium. Sed tunc sequitur, sicut jam diximus, duo corpora esse in eodem loco. Hoc igitur est inconveniens commune quod accidit similiter dicentibus animam esse corpus subtile, et animam esse numerum qui movetur.

Ista sunt igitur impossibilia et multa Text, et 74. alia similia his quæ accidunt illis, qui in unum complectuntur numerum . Non enim solum diffinitionem animæ impossibile est hujusmodi esse, sed etiam accidentia propria quæ sunt animæ passiones et proprietates naturales, impossibile est attribuere numero : hoc autem facile manifestum est ei qui arguta mente tentaverit assignare causas propriarum passionum et operationum ejus, ut assignet in eis causas cognitionum et sensuum, et lætitiarum et tristitiarum , et aliorum quæ sunt his similia. Si enim numerus constituit animam, tunc diversas numerorum constituet vires animæ diversas, et opera, et passiones. Sicut autem superius deridendo diximus, etiamsi cui licentia divinandi concedetur de tali unitatum et numerorum diversitate, non erit ei facile in tali diversitate numeros fingere.

CAPUT XI.

Proprium autem inconveniens quod 73. accidit Democrito , accidit etiam istis, sicut diximus : accidit enim istis non esse aliquam causam motus corporis animati, nisi numerum motum : et hæc est similis causa, sicut posuit Democritus. Quid enim est differentiæ quantum ad causam motus corporum animatorum dicere sphæras parvas motu suo movere animal, et dicere magnificatas per situm unitates, aut universaliter unitates motu suo movere corpora animata ? utrobique enim necesse est moveri animal in eo quod illa noventur : et sic non erit voluntarius motus animalium, neque habent in facultate sua quiescere, sed moveri tantum, sicut etiam supra diximus.

De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

Tribus autem traditis secundum quæ Text, et com. 75. communiter diffiniunt animam Antiqui, alii enim maxime contulerunt in diffinitione animæ, quod est movens seipsam : alii autem corpus subtilissimum aut incorporalissimum inter alia : qui autem diffinierunt per movens seipsum , tam isti quam illi fuerunt. Sed corpus subtile et incorporale ponentes animam, propter tria diversificati sunt : quidam enim non dixerunt eam esse corpus, sed tamen eam esse corpus sequebatur ex dictis eorum , sicut fuerunt illi

<--- Page Split --->

qui dixerunt eam esse numerum vel unitates motas, quia unitates mote necessario habent situm : et ideo ipsas sequitur esse corpora vel aliquid corporis. Secundi autem fuerunt dicentes eam esse sphæras indivisibiles. Tertii autem fuerunt dicentes eam esse harmoniam corporis : et hi tamen non directe dicunt eam esse corpus, sed corpoream formam. Haec autem omnia quas habeant contra se objectiones dubitationum, et quas habeant subcontrarietates, jam fere præterivimus sive exsecuti sumus. Subcontraritetates autem voco, quando absque dubrio rationes inducentes pro se habuerunt veras, licet positio eorum erronea fuerit : et ideo etiam prætereundo et abjiciendo tetigimus quæ dicta sunt ab eis fere, nisi forte colligamus ea quibus diffiniunt animam, non omnia ponentes quæ ipsi dixerunt. Scimus enim animam esse motivam, sed non est motiva ita quod sit mota : et scimus quod est incorporea, non tamen ita est incorporea quod sit corpus subtile, sed potius non est corpus, neque forma corporalis. Est etiam cognoscitiva, sed non ex illa causa, quod ipsa sit composita ex principiis entium. Relinquitur autem ut modo consideremus quomodo anima dicitur esse ex elementis. Quidam autem Antiquorum dixerunt quod anima ideo dicitur esse ex elementis omnium, quatenus sentiat omnia et cognoscat unumquodque entium per hoc quod est similis illi, sicut diximus superius.

elementa vel principia rerum, sed sunt multa altera ab his. Magis autem fortasse sunt infinita ad minus in potentia et successione quae fiunt ex elementis, quorum unumquodque anima cognoscit et propriam cognitionem habens de eorum quolibet.

Etsi igitur anima cognoscat et sentiat Text et com 77. elementa ex quibus est unumquodque eorum quae fiunt ex eis : quomodo tamen cognoscet et sentiet propter hoc compos.tum ex illis, ut quis Deus Jupiter, vel Sol, aut quid est homo, aut quid caro, aut quid os, similiter autem quodlibet aliorum compositorum ? Non enim sufficit cognoscere ex quibus est compositum ut cognoscatur compositum, sed oportet scire et ex quibus et qualibus est, hoc est, in qua proportione componantur, et quae sit ratio compositionis eorum in hoc et in illo. Non enim quolibet modo se habentia elementa componunt horum compositorum unumquodque, sed determinata ratione proportionis, et determinata compositione, quae diversificantur secundum unumquodque, sicut et Empedocles dixit quod os componitur ex quatuor elementis, ita quod etiam ipsum humus sive terra coaptata aliis elementis in amplis poris, qui vocat diffusiones ipsius. Amplos autem dicit poros sive vasa : quia terra grossa est, et non nisi in amplis poris capi potest, et amplioribus poris indiget, quibus coaptetur quam cætera elementa. Talis autem est secundum Empedoclem proportio compositionis ejus, quod duas ex octo partibus habet terræ, cujus propria est nigredo, et quatuor ex octo dedit Vulcano sive igni qui est res sicca calida, ut dixit Empedocles, et ideo vincentibus proprietatibus ignis super proprietates terræ, ossa sunt facta sicca et dura 1. Unam autem proprieta-

Necessarium autem est, quod ad hanc positionem multa sequantur impossibilia. Ponunt enim isti quod anima cognoscit simile simili, tanquam ponentes in anima res similes exterioribus rebus quas cognoscit. Scimus autem quod non sola sunt in rerum natura quæ vocamus

<--- Page Split --->

tem ex octo dedit aquae, et unam aeri. Si igitur unumquodque aliorum similiter habet determinatam proportionem et compositionem, ex qua oportet ipsum cognosci si per suum simile cognosci debeat, tunc nihil profecto est dicere elementa esse in anima, nisi rationes proportionum quibus componuntur res inesse dicantur, et nisi etiam realiter in anima esse ponatur ipsa rerum compositio : et hoc oportet ideo, quia dicunt quod anima cognoscit unumquodque quod est simile secundum rem et naturam. Os igitur et hominem non cognoscet, nisi et haec inesse dicantur. Quod autem impossibile est omnia entia simplicia et composita esse in anima, non oportet nos hic dicere per rationem et syllogismum, cum hoc per se manifestum sit cuilibet. Quis enim vel idiota vel insanus dubitabit unquam, si est in anima aut lapis aut homo secundum essentiam lapidis aut hominis? Similiter autem est de bono et non bono, et de vivo et non vivo, et unoquoque aliorum.

sunt diversa principia et elementa uniuscujusque generis, et quod anima constat et componitur ex omnibus illis : erit igitur anima secundum hoc in parte qualitas, et in parte quantitas, et in parte substantia, et sic de aliis praedicamentis, et erit essentialiter quodlibet praedicamentum, et non accidentaliter, quia non est praedicatio accidentalis quando quantitas vel qualitas praedicatur de aliquo quod constitutum est ex principiis quantitatis vel qualitatis : sic quando dicitur de linea quod est quantitas, vel de colore quod est qualitas. Sed impossibile est animam quantitatem vel qualitatem esse, quia ab omnibus supponitur fere quod anima est substantia : et impossibile est quod id quod est substantia, constituatur ab elementis qualitatis vel•quantitatis : quin potius quantitas constituitur ab elementis quantitatis, et qualitas ab elementis qualitatis : neque aliquid fit unum essentialiter ab elementis substantiae simul, et ex elementis aliorum praedicamentorum. Accidens enim est in substantia, non sicut quaedam pars quidditatis ejus, sed sicut quaedam dispositio quae potest inesse et non inesse. Haec ergo et hujusmodi altera inconvenientia sunt, quae contingunt his qui dicunt animam esse ex omnibus entibus.

Text, et com. 78.

Amplius autem cum ens dicatur multipliciter, significat aliud quidem substantiam sive hoc aliquid secundum diversitatem praedicamentorum . Quæramus igitur utrum ex omnibus illis erit anima, aut non? Quod autem non sit ex omnibus, videtur ex hoc quod anima ponitur esse ex elementis, et non sunt aliqua elementa quæ sint communiter omnium praedicamentorum. Quæramus igitur utrum ex his solis est quæcumque sunt elementa substantiarum? et si hoc detur, tunc quæramus quomodo cognoscit quidditatem aliorum generum et uniuscujusque quid est in generibus in illis, cum dicant quod non cognoscetur nisi simile sibi simili : tunc enim nihil in se habet quod sit simile his quæ sunt in aliis generibus : oportet igitur quod aut dicant animam non cognoscere res aliorum generum, aut quod dicant quod

CAPUT XII.

Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

Isti autem duo concesserunt quæ sunt Text et com. 79. incompressibilia : dixerunt enim quod impossibile est simile a simili pati in natura, sed potius contrarium patitur a contrario semper :. et cum hoc dicunt, quod non cognoscit anima nisi sibi simile, cum tamen ipsi ponant, sicut et rei

<--- Page Split --->

veritas se habet, quod sentire est pati aliquid et etiam moveri : omne enim sentire est recipere speciem sensibile, et passio dicitur a πχθεν Græce, quod est rrepiere. Si enim sentire quoddam pati est, et sentire est simile simili : patitur ergo quoddam a suo simili : non igitur impossibile est pati a suo simili, sed a contrario semper. Cum autem multas habeat dubitationes et difficultates ita dicere, sicut est dictum Empedoclis, quod si omnia quæ cognoscuntur, per corporæa elementa cognoscantur quæ sunt principia omnium, et ad simile cognoscitur omne quod cognoscit, unum quod nunc dictum est testatur quod contraria sibi ipsis dicunt : testatur enim quod hoc ambigue et non secundum expressam veritatem dictum est. Quæcumque autem membra sunt simplicia terrea in animalium corporibus, fere nihil sentiunt, sicut ossa fere nihil sentiunt : quoniam nullum eorum sentit nisi dentes, qui quamdum habent medietatem in tactu : nervi autem licet sentiant, tamen magni nervi qui sunt ligamenta ossium ad invicem, nihil sentiunt quia sunt magis terrestres : pili autem universaliter nihil sentiunt, et similiter ungues : et tamen talia conveniret sentire si vera diceret Empedocles quod terram sentimus terra.

Deum, sit insipientissimum : quia ipse dixit quod cœlum non componitur nisi ex quinque, hoc est, ex igne, aere, aqua, terra, et concordia : et ideo quia ex discordia non componitur,ideo similitudinem ad discordiam non habet, et ignorat discordiam. Mortalia autem omnia cognoscuntur, ex eo quod ex sex principiis quæ sunt elementa omnia componuntur. Ex quinque namque supra dictis et discordia composita sunt omnia mortalia, ut asserit Empedocles.

Universaliter autem quærendum est ab Text.et com. 81. Empedocle, quare non omnia habent animam tam simplicia quam composita? Si enim elementum est causa cognitionis in alio quod compositum est, tunc multo magis erit cognoscitivum in seipso. Cum igitur omnia corpora secundum Empedoclem, aut sint elementum, aut ex elemento : et si ex elemento sunt, aut sunt ex uno aut ex pluribus, aut ex omnibus, videtur quod omnia corpora sint cognoscitiva aut unius aut quorumdam aut omnium corporum : omnia igitur habere videntur animas.

Amplius cum omne principium quanto fuerit universalitus et prius, tanto plura debeant sciri per ipsum, sequitur secundum Empedo clem totum contrarium si elementa sunt principia sciendi : quia sequitur quod ex uno elemento in anima non scitur nisi unum cui ipsum est simile : ad omnia autem alia magis est causa ignorantiae propter dissimilitudinem : ergo unum quodque principiorum secundum Empedo clem magis erit causa ignorantiae quam scientiae : ergo elementa non sunt prima principia ad sciendum. Sequitur autem adhuc secundum Empedoclem, quod cœlum quod ipse dixit esse

Dubitabit autem aliquis adhuc secunText.et com 82. dum Empedo clem, quid est quod unit et in unitate tenet elementa in eo corpore quod dicimus animatum : ipsa enim elementa mixta vel simplicia comparantur materiae : non autem convenit unire materiae, sed potius formae. Quæcumque ergo est forma animatorum, illa unit corpora animata, et illa forma est nobilius et melius quod desideratur a materia : sed omnes qui ponunt animam esse, dicunt quod nihil est nobilius et antiquius quam anima. Nobilius quidem, ex eo Nota quomodo aniquod ipsa est divinum quoddam et optina habet esse nobile cum quod desideratur a materia. Antiet antiquum et proprium, et praeserquis autem, quoniam ipsa prior est diftim intellectione et intentione efficientis. Et hæc tiva.

<--- Page Split --->

præcipe conveniunt intellectuali animæ, quæ est substantia divina ens ante omnem corporeitatem et contrarietatem secundum ordinem naturae, sicut supra probatum est. Et hujus causa est, quia anima habet esse et nobilissimum et rationabilissimum secundum naturam. Rationabilissimum quidem, eo quod in se continet rationes rerum ex quibus cognoscit ea quæ sunt, et dat rationem et esse corpori. Nobilissimum autem, eo quod ipsa est forma ultima secundum ordinem naturae, ad quam sunt elementa et omnes elementorum mixtiones et complexiones et compositiones. Proprium autem est, eo quod incorporem : et non est vis in corpore anima intellectiva, sed separata in proprio esse consistens. Cum ergo sit talis anima, et proprie sive præcipue intellectualis, et elementa dicantur esse ante ea quæ sunt ex ipsis, et illa non possint esse rationabilia vel nobilia vel in proprio esse constituta, sed potius ab anima sunt accipientia rationem et nobilitatem, et proprii esse distinctionem, non potest esse anima et præcipue intellectualis ex elementis.

scientiam et intellectum non habent. Animatorum autem omne esse motivum secundum locum est, et quando anima diffinitur per motivum in loco, tunc de motu locali processivo intelligitur : quia hoc solo motu videtur anima movere corpus : alteratione enim movetur a qualitatibus primis : augmenti autem et decrementi causa est cibus qui ingreditur, et non anima sola. Similiter autem etiam quicumque dicunt intellectum et sensum esse ex elementis, non de omni dicunt anima : et hoc patet, quia plantæ videntur vivere, et non participare loci mutationem, neque sensum præcipue secundum quod sensus est cognitio sensibilium. Quamvis enim dicat Isaac in libro de elementis plantas habere sensum, ipse tamen dicit quod ille sensus non est nisi naturalis tactus, et tactus elementi est sine cognitione. Et non verum forte dicit Isaac, quoniam non est tantum gustus tactus et tactus alimenti, sed etiam nutritiva separata a sensibili tangit nutrimentum per hoc quod ultimum radicis est infixum in nutrimento, et trahit ipsum ex vi nutritivæ calorisque quæ sunt in radice : hoc tamen quia sine appetitu naturali non fit, et quia radices sunt ori similes in trahendo nutrimentum, movet Isaac ad hoc quod dicit plantas habere duos sensus naturales, qui sunt gustus et tactus. Adhuc autem illi etiam qui sensum et intellectum dicunt causari ex eisdem elementis, diminute dicunt de anima : quia videmus quod multa sunt animalium sensum quidem habentia, et non intelligentiam.

T e a t , etcom . 8 3 . Reprehenduntur autem omnes isti qui dicunt ex elementis esse animam, ex eo quod cognoscat et sentiat ea quæ sunt entia in natura. Et similiter illi qui dicunt eam diffiniri magis per motivum esse, de eo quod insufficienter locuti sunt de anima : non enim omnia sensitiva moventur secundum locum procedendo de uno loco ad alium, licet forte moveantur motu dilatationis et constrictionis omnia quæ habent animam sensibilem : hoc enim motu nullum illorum caret, quæ sensum tactus habent : et ille solus est, qui sufficit ad constitutionem animalis sensibilem animam habentis. Similiter autem non omnia motiva sui ipsorum secundum locum, sunt scientia : quia scire est habentium intellectum. Multa autem moventur secundum locum, quæ

Si autem aliquis intellectum et sensum Text, et com. 8 4 . segregaverit, ita quod sint diversæ partes animæ ejusdem, et concesserit quod ista anima intelligens et sentiens habet suum intelligere et suum sentire ex elementis ex quibus est, non est adhuc sermo perfectus : iste enim sermo non est de omni anima, quia non est de vegetativa : ne-

<--- Page Split --->

quc est de tota anima, quia non est de mobilibus secundum locum, quod est omnis animae habentis intelligentiam et sensum : neque est de una anima quacumque sit illa, quia nulla talis est anima quae tantum intelligat et sentiat et nihil aliud operetur. Hanc autem eamdem reprehensionem sustinet opinio, quae tangitur in carminibus quae facit Orpheus. Is enim dixit quod totum id quod non continet, hoc est aer, quod est plenum diis, quos vocavit animas quae ingrediuntur et afferuntur ad nos respirantibus ventis per anhelitum : dulciorem tamen esse animam zephyri quam aliorum ventorum, eo quod nubes tollat et molliat aurum : is enim non de omni anima dixit, sicut neque alii : quia non est possibile hoc accidere plantis quod afferant sic animam, neque etiam multis animalibus quae non respirant, quia non respirat nisi animal ambulans multum habens sanguinem. Hoc autem latuit sic opinantes.

quum : canon enim, quod regulam sonat, est id per quod habetur judicium de utroque : obliquum autem cum sit privatio recti, neque est principium sive judex suiipsius cognitionis, neque alterius quod sibi opponitur per modum habitus. Et similiter est in qualitatibus elementorum, sicut in antehabitis libris determinatum est.

Sunt autem quidam Philosophorum, Text. et com. qui dicunt animam misceri in toto universo, tam in elementis eam esse ponentes, quam in elementatis. Ex qua positione etiam Philosophus Hatus, qui de Italia fuit, Empedocles nomine, causam sumpsit suae opinionis, dicens omnia esse plena diis, eo quod idem dicebat esse Deum et vov et universorum materiam. Hi autem habent quasdam speciales contra se dubitationes : quarum prima est, quod quaeramus ab eis quam ob causam anima cum sit in elemento simplici quod est ignis vel aer, non facit ipsum animal cognoscens et sentiens ? Hoc enim mirum videtur, cum videatur simplicioris corporis quod est causa aliorum corporum, esse debere nobilior et melior anima. Quaeret etiam aliquis rationabiliter ab his, quia illi dicunt animam esse principium motus, quare anima quae est in elementis, secundum eos est uelior et immortalior, cum non constituat animal, quam ea quae est in animalibus, quae animal comprehendens et sentiens constituit ?

Similiter autem ab alia parte reprehenduntur de superfluitate : sicut enim diminuti sunt in doctrina animae, sic in causis quas ponebant, sunt superflui. Dixerunt enim causam cognitionis omnium esse, quia anima est ex elementis omnibus habens in se omnium qualitates elementorum : et hoc est superfluum, quia etiamsi concedatur quod oportet dicere animam esse ex elementis, non oportet tamen quod constitui ex omnibus dicatur elementis : quia cum contraria reducantur in privationem et habitum secundum causam, ut nos diximus in libro Physicorum, sufficiens est altera pars contrarietatis, quae scilicet est per modum habitus ad dijudicandum et cognoscendum seipsam, et oppositum quod est per motum privationis. Et hoc in simili nos videre possumus : quia nos in geometricis per recti diffinitionem scimus et ipsum quid est rectum, et quid obli-

Accidit autem utrobique inconveniens Text. et com et irrationale in reprehensione istarum quaestionum : namque dicere quod animal sit ignis vel aer, est maxime irrationabilium hominum, quia dictum istorum est simile fatuorum dicto. Et dicere quod non sint animalia cum insint eis animae, inconveniens est omnino : quia secundum hoc nulla erit differentia inter

<--- Page Split --->

esse animam in aliquo corpore, et non esse animam in ipso in constitutione animalis.

CAPUT XIII.

De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opinionus cica hoc.

Text. et com. Causa autem hujus opinionis partim 88. tacta est ab Aristotele, et partim tangetur a nobis. Dicit enim Aristoteles quod causa quare opinabantur animam esse in elementis nobilioreru et immortalioreru quam sit in his quae constituuntur ex elementis, fuit haec, quod viderunt totum et partem in simplici corpore esse similis speciei et formae : et tamen ex hoc sequitur quod necessarium sit quod etiam ipsi dicant, quod anima totalis est similis speciei et partis cum animae parte. Est autem opinio eorum de parte, quod opinantur quod animata sint mixta corpora, propter hoc quod aliquid continentis et circumdantis aeris per anhelitum recipitur intra corpora eorum : et cum pars intus recepta sit ejusdem speciei cum ea quae remanet extra de aere, et concedunt quod intus recepta est animatum corpus, dicunt consequens esse quod totus extra aer manens sit animatus. Et contra hoc dicit Aristoteles, quod si aer districtus vel discerptus, cujus quaedam pars est intra, et aliud totum est extra, est similis speciei, tunc consequens est ut etiam anima totius aeris et partis intus sit similis speciei. Si ergo exterioris aeris anima est immoralis utpote quae semper vivificabit et vivificat viva, consequens est animam quae est in aere qui intus est receptus, esse immortalem : et hoc ipsi non dixerunt : sicut enim se habet suscipiens

ad suscipiens, ita anima ad animam, et e converso. Si autem aer dicatur esse speciei similis, sicut diximus, et anima dicatur esse dissimilis, tunc sequitur necessario quod non amba partes aeris susceptibile erunt animae : sed una pars potest esse animae susceptibilis, et alia pars non erit, eo quod suscipiens proprium non habet. Sequitur igitur alterum de duobus, quod aut scilicet aer sit similis partis, et anima similiter : aut si ipsa est dissimilis et aer similium partium, tunc sequitur quod anima non sit in qualibet par'e totius aeris. Haec autem inconvenientia sunt secundum ipsos. Manifestum est igitur ex his quae dicta sunt, quod neque cognoscere inest animae, propter hoc quod ex elementis sit : neque movere ponitur bene vel vere ex causis quas assignaverunt Philosophi.

Scias autem circa materiam istam esse 88. tres opiniones, quarum una antiquissima est quam persecuti sumus, quod scilicet anima sit in omnibus elementis, praecipue corporeis, scilicet igne, et aere, eo quod illa sunt quae videntur animare corpora per calorem naturalem et respirationem et spiritum, sicut diximus superius. Et dicebant elementa non animare corpora composita, nisi propter hoc quod ipsa in se animata sunt, ponentes materiam subjectam eis esse divinum, eo quod videbant esse ingenerabilem et incorruptibilem : et per hoc divinum dicebant quod animabat corpora : unum quidem perforando et faciendo vias per corpus quod est calor : alterum autem quod discurrit in foraminibus corporum animatorum quod est spiritus aeris vel aercus : et ideo aerem principaliorem dicebant in animando : et haec fuit ratio Orphei et aliorum. Videbant etiam spiritum esse 89. vehiculum virtutis in corpore per morum illum quo radius et lumen est virtutum coelestium vehiculum in mundo : et quia sic discurrit per corpus et

<--- Page Split --->

vehit virtutem, et operatur naturales operationes et vitales et animales : naturales quidem in hepate per attractivam. digestivam, nutritivam, et expulsivam, vitales autem in corde per arterias pulsas in arteriis virorum, et animales in cerebro per sensum, et imaginationem, et cateras operationes animales, dicebant spiritum esse animam. Est autem adhuc quod induxit eos, quod spiritus inclusus in viscositate seminis animatorum operari videtur organa corporum et figurare corpora : et ideo quia viderunt operari spiritum ut animam, dixerunt spiritum esse animam. Non autem fit anima aer propter hoc quod est intus, cum non accipiat aliquid a corpore, sed potius det refrigerium quod secum attulit : et ideo oportuit eum prius fuisse animam aut animatum : et cum sit ejusdem rationis in specie cum toto aere, dixerunt totum aerem esse animatum : et haec fuit vera ratio quae induxit istos. Et contra hoc freitConstabenlucelibrum ad istum errorem elidendum : quoniam sine dubio spiritus ille corpus est, anima autem non est corpus. Similiter autem spiritus instruueutumanimae est quod movet totum corpus, et anima non est instrumentum animae. Spiritus enim est corpus aereum lucidum a vapore cibi, vel per anhelitum inductum, mediante quo anima movet corpus, et quod est vehiculum virtutum quas anima influit corpori : quod quidem animae opera perficit, sicut instrumentum artificis inducit formam quam habet in nuenteartifex, non quidem ut est ferrum vel lignum, sed prout est ab anima diret u m et motum. Similiter spiritus ille quando digestus et purificatus est ab anima, et directus ab ipsa, omnes anim a e perficere potest operationes quas anima habet in corpore. Hic autem spiritus abundantior est in corde et in pulmone et in arteriis, sed paucior est in aliis : est taunen in omnibus : quod ostendit ipsa aliorum spumositas quae est in sanguine

et semine et cibo, et aliis humiditatibus, quae profecto spumositas non est nisi ex spiritu incluso in eis. Hic etiam portat formas per cellulas capitis quae sunt tres, anterior, et media, et ultima distinctae, sicut dici habet in libro de Animalibus.

Secunda autem opinio est dicentium quod elementa quidem non sunt anima- ta extra compositionem 1 : sed tamen compositio et commixtio elementorum in se habet primam animae perfectionem et essentiam : et vocant primam animae perfectionem et essentiam inchoationem animae, eo modo quo inchoatur aliqua alia forma in sua propria materia, quando est in potentiam habituali ad illam formam proximam in illa. Dicunt enim illi quod anima est perfectio corporis commix- ti physici : perfectio autem omnis corpo- ris physici in ipso est secundum poten- tiam formalem, antequam sit in actu in eo : physicum autem corpus est commix- tum ex elementis : anima igitur secun- dum suam primam inchoationem praeci- pue secundum vegetari et sentire est in elementis commixtis. Adhuc autem vege- tativum et sensitivum nunquam operan- tur, nisi per corpus expleant suas opera- tiones : sicut autem se habet operatio ad organum, ita se habet substantia cujus est illa operatio ad substantiam : sic sub- stantia est vita in corpore, sicut et opera- tio expletur per corpus : substantia autem quae est de esse corporis, et est substantia ipsius vel perfectio prima formali poten- tia est in semine corporis : et videtur quod sit in commixtione elementorum anima, licet ante commixtionem elementa haud animata sint. Et hoc quidem dixit Alexan- der Graecus Peripateticus. Sed hoc non esse verum patet ex hoc quod anima non est harmonia, sicut supra probatum est. Et ulterius etiam hoc addimus quod etiam non est aliquid sequens harmo- niam, quia cum harmonia sit corpo- ralis contemperantia elementorum, non potest aliquid sequi harmoniam, ut essen-

1 Pro hac opinione Alexandri, vide Commen-

tato rem III de Anima, com. 5.

<--- Page Split --->

tialiter causatum ab harmonia, nisi forma corporalis : anima autem nullo modo est forma corporalis : ergo anima non est et sic in commixtione elementorum. Adhuc autem si anima secundum sui inchoationem et potentiam formalem esset in elementis, vel ex elementis, oporteret etiam quod anima perfecta ultima perfectione esset ex elementis : quia,sicut diximus in fine primi Physicorum, talis potentia eadem est in essentia cum actu, licet secundum esse sit differens : hoc enim esse nominat potentiam et actum. Si autem hoc esset verum, non haberet anima operationem nisi forma corporalis quae sequitur mixtionem : omnis autem talis forma habet unicam operationem : et sic anima non haberet nisi unicam operationem : et hoc falsum est, cum vegetabilis et sensibilis et intellectualis anima multas habeat operationes : et ideo ista opinio sane falsa intelligitur aut convincitur : unde licet anima potentia sit in semine commixto, non tamen est in semine causata a commixtis ipsis vel a commixtione, sed potius causata ab anima decidente semen, sicut infra dicemus : vel etiam ab intelligentia movente stellas, sicut in his quae ex putrefactione generantur. Quod autem quando perfecta sunt vegetativa et sensitiva non operentur nisi in corpore, hoc non ideo est, quod sint causata a commixtione, sed potius ideo quia sunt virtutes in corpore, non a corpore causata, nec a commixtione corporali, quamvis causantur in ipso quod corporaliter commixtum est. Hujus autem expressa ratio inferius ostendetur.

Tertia vera opinio est quorumdam nostrorum sociorum dicentium animas vegetabilium et brutorum animalium esse ex traductione. Dicunt enim illi, quod quando semen deciditur a corpore aut parte corporis, deciditur etiam pars animae ab anima : et ex illo quod ab anima deciditur, fit et generatur anima generati. Hujus autem signum esse dicunt quod compertum est embrionem per cotilidones adhaerere matricibus, et habere cutariam contra arte-

riam matricis, et venam contra venam, et sic de aliis : ut et sic spiritum et sanguinem trahant a matrice : quod non esset, ut dicunt, nisi traduceretur anima embrionis ab anima matris. Adhuc autem dicunt non esse completam aliter propinquitatem inter parentem et prolem, nisi aliquid animae traheretur a parente in prolem, ut dicunt. Sed hoc mirum esse videtur qualiter anima potest decidi ab anima, cum anima sit indivisibilis, et nihil ab ipsa decidi possit. Adhuc autem non fit generatio ex eo quod est actu pars, sed potius ex eo quod est potentia pars corporis, quod est superfluitas digestionis : et hoc non est adhuc animatum anima parentum secundum actum : et ideo nihil animae deciditur ipso deciso. Haec autem magis pertinent ad tractandum in libro de Animalibus, ubi agetur de animalium generatione. Sed quod hic sufficit, est quod dicimus semen esse ex quo est generatio, vel id quod est sicut semen consequens materiam, ut patet in his quae ex putrefactione generantur, vel ex alia quacumque elementorum commixtione per virtutes stellarum in species plantarum vel animalium producta. In omnibus enim talibus praeter commixta elementa est resultatio virtutis animae vel intelligentiae, quae resultatio est forma inchoans animam vel essentiam animae. Sicut enim videmus in operibus artis, quod dolabrum de virtute anguli habet scindere ligna vel lapides, sed ad formam domus non deducit ea quae scindit, nisi per operationem et formam artis quae est in intellectu practico artificis : et sic dicimus artem facere artem, quia forma artis in anima artificis existens educit illam quae est in lignis et in lapidibus : et hoc non est potentia in lapidibus et lignis secundum quod lapides sunt aut ligna, sed potius secundum quod subjiciuntur instrumentis artis et ipsi formae artis quae est in artificis mente. Sic etiam dicimus quod omne semen ex quo fit generatio, sive sit in matrice alicujus animalis, sive non sit, habet in se virtutem formativam, quae absque dubio

<--- Page Split --->

virtus est in semine non ex elementis; sed sicut artificis forma est operans super ligna ut fiat artificiatum. Sed tamen est differentia in hoc quod virtus formativa est in semine, forma autem artis in arte operans est in anima. Haec autem virtus formativa datur ab anima, vel ab eo quod est simile animae. Ab anima quidem, quando semen maturatum in corpore animato in potentia educitur ab ipso. Ab eo autem quod est loco animae, quando semen maturalur extra corpus animatum a lumine et virtutibus. In corpore autem animato fit duobus modis. In vegetabilibus fit per maturationem quae est in fructu, quia veztabilia ubique in se virtutem habent generativam dispersam : et ideo ubique adherentia sibi semina maturantur, et virtutem recipiunt formativam. In animalibus autem fit per membrum determinatum ad generationem : semen enim in nulla parte corporis efficitur vere semen, hoc est, potens producere simile in specie ei cujus est semen, nisi maturatum in membro ad generationem ordinato, hoc est, testiculis vel in eo membro quod est testiculorum loco, in quibus virtus animae generativa habet situm. Sive autem fiat in corpore animato, sive extra, oportet observare qualiter fiat : et hoc bene consideratum solvit totam Antiquorum contradictionem istam.

Sciendum igitur quod omne agens incorporeum quod imprimit speciem suam in rem corpoream, et per corporeum instrumentum, oportet quod agat aliquando sic quod species quam imprimit, sequitur magis substantiam cui imprimitur, et aliquando magis assimilatur speciei agentis, et aliquando assimilatur secundum quid utrique : et hoc fit propter diversitatem ejus quod suscipit suam impressionem sive formamin quam inducit. Est autem motor primus omnino incorporeum agens, quod tamen agit in materiam quae est ex contrariis et commixta ex clementis et qualitatibus elementorum, et agit per instrumentum corporeum quadrupliciter, quorum unum est virtus quae

est in corporibus cœlestibus, aliud autem virtus quae est in lumine cœlesti descendente, et tertium motus cœlestis, et quartum est qualitates prime quae sunt in elementis : et ideo in quibusdam quae tantum commixta sunt materialiter, non inducit nisi formam corpoream, sicut in lapidibus et metallis : et hoc est differenſ ſ corporaliter secundum omnem diversitatem lapidum et metallorum. In quibusdam autem quae æqualitati cœli magis appropinquant, et ab excellentia contrariorum elementalium multum elongantur, multum resultat de lumine suo, sicut in intellectuali anima, quae tota est extra corporeitatem et materiam contrarietatis, sicut superius diximus, et est similitudo quaedam agentis primi : propter quod dixerunt Philosophi quidam mediante intelligentia animam causari, quia similitudo est solius intellectualis naturae primæ causæ quae similitudinem suam in tali et non ex tali materia producit : propter quod etiam intellectualis anima non ex materia dicitur produci, sed potius ab extrinseco ingredi, eo quod nullum elementorum divisim, neque etiam elementorum commixtio potentiam habet conjuncti qua sit radix elementalis talis animæ, sed tantum lumen intelligentiæ agentis est radix ejus, ita quod aliquando a Philosophis vocatur resultatio intellectus divini in corpore physico potentia vitam habente : et aliquando vocatur umbra intellectus divini, eo quod lux illa quae causatur ab intellectu agente in naturis, aliquantulum obumbratur ex inclinatione ad materiam corporis physici. Cujus signum est, quod anima intellectiva inquisitiva est, et accipit cum continuo et tempore, cum intellectus qui separatus est, omnino sit sine inquisitione, apud quem sunt simplices formæ et quidditates rerum. Quod autem sic causetur pars et anima intellectualis, et non ex materia educatur, neque in materia sit radix ejus, ex hoc probatur quod supra dictum est, intellectum esse ante corporeitatem et contrarietatem secun-

<--- Page Split --->

dum naturam, et quod habitum est intellectum esse antiquiorem materia corporali secundum naturam. Habetur autem etiam ex hoc quod si radicaretur in aliqua materia vel virtute corporali, indigeret in operatione sua materia illa et virtute corporali, et non esset separata anima intellectualis. Nos in tertio hujus doctrinae libro ostendemus eum esse separatum in substantia et operatione. Nuljus igitur alius modus productionis inesse potest etiam intellectualis animae, nisi qui dictus est, et nullo modo reducatur in elementis, neque ex elementis educitur. Propter quod eleganter dicit Aristoteles in XVI Animalium solum intellectum ab extrinseco, non ex elementis ingredi in esse et produci 1. Anima autem vegetabilis et sensibilis producuntur ex materia, et radicem habent in materia, sed virtute agentis incorporei, sive hoc sit intellectus movens stellas, sive sit virtus formativa in semine animatorum corporum, sed tamen radix istarum animarum non est forma elementalis, neque aliquid sequens commixtionem elementorum, sed potius forma impressa ab anima decidente semen vel impressa a motore orbium, sed educta instrumentis corporalibus quae sunt lumen et virtus et motus cœlorum et stellarum et qualitates elementales in se habentes coeli et animae virtutes : et ideo tales animae sunt quidem virtutes in corpore existentes, et sine eo non explentes operationes suas : sed tamen radix earum et inchoatio est forma impressa semini a virtute incorporea, ut dictum est. De his autem quae generantur ex putrefactione, in IV Meteororum fecimus mentionem et assignavimus causam. Haec autem omnia quae hic diximus, apertius in libro Animalium dicentur, ubi de operatione spermatis proprium nos oportet facere tractatum. Sed ea quae hic dicta sunt, breviter ad intellectum opinionum inducatarum sunt inducta.

Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

Est autem adhuc inquirendum utrum simile simili cognoscatur, quia hoc dixerunt illi qui animam cognitivam omnium diffiniendam esse censuerunt. Videbatur enim hoc omnibus fere Antiquis : quoniam, ut inquiunt, aut anima aliquid simile apud se habet unde rem cognoscat, aut non habet. Si autem habet aliquid simile apud se, tunc habetur propositum, quod simili quod habet apud se cognoscit quidquid cognoscit. Si autem apud se simile rei cognitae non habet cognitiva, ergo rem se cognoscere nescit : quia non habet aliquid ad quod cognitionem rei examinet. Cum enim quaerit rem et invenit, scit se invenisse. Aliquid autem est principium apud se, quod regit eam in inquirendo, quia aliter per incerta quareret : et hoc non est verum : oportet igitur quod principio aliquo formali regatur in inquirendo : et haec est aliqua rei similitudo : oportet igitur quod similitudo sit apud animam ex qua cognoscat anima. Adhuc autem cum invenit rem, et scit quod haec est res quam invenit post inquisitionem, aliquid iterum habet quod certificat eam esse rem quam invenit, quia aliter quaereret in infinitum. Constat autem quod hoc iterum est aliqua rerum similitudo : et ideo oportet in anima esse similitudines rerum : et ita cognoscit simile simili. Adhuc autem nihil appetit et quaerit nisi quod est sibi simile : et nihil movetur ad aliquid, ut dicit Boetius, nisi per quod est simile illi. Nec enim un-

<--- Page Split --->

quam materia vel potentia materialis movetur ad aliquam formam cujus apud se non habet aliquam similitudinem. Est autem cognitiva potentia naturalis et nota ad rerum species quodammodo : oportet igitur ipsam cum eis habere similitudinem. Adhuc autem agens semper est nobilius anima. Videtur igitur quod nulla rerum exteriorum ei imprimat suam speciem nec ad cognoscere perficit ipsam : cum autem cognoscat, oportet quod per assimilationem cognoscat : oportet igitur ut apud se rerum habeat similitudines, et non acquirat ab extra.

Omnes autem dictæ rationes Platonis sunt et Augustini et Boetii Platonicorum, qui dixerunt Platonis musam in hoc verum personare, quod dicebat quod quisque discit, immemor recordatur : et quod omnium scientia et cognitio est naturaliter apud animam, sed occupata sensibus et gravata carne, haud potest mox redire ad se ut statuat oculum considerationis in seipsa, et videat ea quæ habet apud scipsam : per studium autem elevatur supra molem carnis et per speciem rei extra, vel per auditum excitatur ad videndum hoc quod in se habet : et per hoc venit in reminiscentiam eorum quæ hahet apud se. Et hujus dicunt esse simile in eo qui longo tempore est oblitus rei alicujus, et subito occurrit ei simile simili : tunc enim ad usum illius venit in memoriam prius obliti : et ita dicunt fieri de omni rerum scientia. Hujus autem signum est, quod dicunt in pueris, qui primo res non distinguunt, omnem virum vocantes patrem, et omnem feminam matrem : postea autem excitati per visum et auditum frequenter, discernunt ex scipsis unum ab alio, quando ad se redire possunt. Menon autem Pythagoricus et universaliter omnes Platonici, et multi Stoicorum istam opinionem semper defenderunt. Hæc igitur fuit ratio qua Antiqui inducti sunt ad hoc quod dixerunt simile simili cognosci, et in hoc omnes convenerunt. Causas autem hujus volentes assignare diversas in vias diver-

terunt : et alii quidem causam hujus assignantes animam ex elementis esse dixerunt : eo quod putabant species omnium esse species elementorum sic vel aliter commixtorum, et mixtum nullam omnino habere speciem præter eam quæ est clementarium specierum congregatio quaedam. Alii autem dixerunt animam esse imaginem separatarum intelligentiarum, et esse plenam formis et rationibus rerum, et sub illis formis habere rerum scientiam : neque exigebatur secundum eos ad scientiam, nisi quod habitæ formæ in anima ad res determinarentur. Et alii dixerunt, quod anima est materia prima in qua sunt omnes formæ per aliquem modum latentes tamen : sed cum additur super potentiam animæ lux intelligentiæ agentis, tunc videt eas in se. Materiæ autem corporali, eo quod non additur talis resplendentia lucis supra eam, non potest eas in se videre. Et iste fuit Anaxagoras et quidam alii.

Sed hæc omnia melius infra determinaopinio probuntur, quando de intellectu possibili et agente habebitur tractatus : sed quantum hic sufficit, sciendum est quod in materia sunt omnes formæ per inchoationem, et non per coadunatum habitum, quarum illa potentia susceptibilis est : et ideo potestate illa habituali imperfecta omnes habet, et actu distincto et determinato nullam habet omnino : et hæc est causa quod quaerit perfici, quia imperfectum aliquid habens unde ordinetur ad perfectionem, illud quaerit. Sed id quod nullum habet se in se habitualiter ordinans ad perfectionem, nullam omnino quaerit perfectionem: quia non habet unde percipiat eam : potentia enim nata fieri aliquid, non fit illud nisi per privationem, quia subjicitur motui ad illud : et quia jam inchoatum est in ipsa potentia quæ perficitur, ideo scit se invenisse quod quaerit, quando videt illud in se reduci ad actum determinatum et distinctum, et agens in illa reductione est species cognita a rebus extra accepta : per illud etiam habet similitudinem incom-

<--- Page Split --->

pletam ad illud ad quod movetur quando quaerit. Si enim haberet similitudinem completam, jam non quaereret ulterius, sed quiesceret in similitudine illa : et sic intelligitur id quod Philosophi dixerunt, quod non movetur aliquid ad aliquid, nisi per hoc quod est simile illi. Quid autem sit faciens pueros distinctam rerum habere cognitionem, determinavimus in principio Physicorum nostrorum. Per dicta ergo satis patet qualiter falsum est scientiam rerum esse apud nos et rerum omnium similitudines, et ostensa est erroris causa Antiquorum 1. Relinquitur autem determinare utrum possibilitas materiae eadem sit cum possibilitate cognoscentis animae, eo quod utraque est potentia omnia et actu nihil : sed non potest determinari nisi prius sciatur possibilis intellectus : et ideo usque illuc differatur.

CAPUT XV.

Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

ris, ab aliqua natura una principium sumere, et omne quod cognitum est in anima, ad unum primum principium cognitionis reduxerunt : et illi primo principio dederunt cognoscere per intellectum, et sentire, et opinari, eo quod quodlibet illorum, sicut diximus, communicat et participat cognitivum aliquid per naturam et habet potentiam passivam ad ea quae cognoscit. Adhuc autem in anima viderunt esse concupiscere per sensum rei convenientis vel disconvenientis et deliberare per rationem regentem voluntatem, et omnino et universaliter appetitum qui communis est et vegetabili et sensibili et rationali animae : et cum concesserint ista esse secundum motum factum ab anima, et sic inesse secundum potentiam activam vel formalem, et ideo ad principium cognitionis non posse reduci, et ideo ista inesse animae secundum diversas naturas et principia videbantur. Adhuc etiam viderunt quod motus secundum locum est ab anima in animalibus, et conjecerunt inter omnia moventia perfectius esse id quod movet secundum locum : appetitum autem esse imperfectum in quantum appetit : et ideo existimaverunt motivum secundum locum secundum eamdem naturam convenire animae, per quam convenit ei esse cognitivum vel appetitivum : et ideo haec tria secundum tres naturas animae dixerunt inesse. Ulterius autem procedentes invenerunt in anima augmentativum et juventutem et senectutem et decrementum, et hoc semper agere per calorem naturalem qui est virtus corporea, et in hoc differre a physicis : et ideo iterum hoc existimaverunt causari ab aliquo speciali principio. Et ideo quaerendum, utrum toti animae insit secuundum unam et eamdem naturam et essentiam unumquodque istorum, ita quod eodem aliquo omnia haec praedicta facimus, et omnibus praedictis si una natura et essentia sunt, et intelligimus, et sentimus, et facimus, et patimur aliorum

TEXT. ET COM. 59 His autem habitis, satis secundum Antiquos patet qualiter illi de substantia animae determinaverunt. Diximus autem in principio procemii, quod non solum quaerenda est animae substantia, sed etiam de partibus animae oportet habere quaesstionem: et ideo dubitationes Antiquorum de partibus hic subinferimus dicentes, quod ea quae sunt in anima tanquam partes, Antiqui ad quatuor reduxerunt. Viderunt enim quidquid est unius geno-

<--- Page Split --->

unumquodque, ita quod possumus dicere, quod vegetativo intelligimus, et movemur secundum locum et alia facimus, et intellectu augemur et movemur secundum locum et sentimus et reliqua facimus, eo quod omnia haec unum et idem sunt : et hoc est quaerere utrum diversis essentiis et diversis potentiis facimus illa diversa quae dicta sunt, sicut dixit Plato. Est autem intellectivum inter duo, quod una essentia et diversis potentiis haec fiunt, vel una potentia et diversis essentii : sed non potest esse hoc ultimum membrum, quia nunquam est una potentia diversarum essentiarum. Remanet igitur unum solum medium quod est una essentia facere haec omnia per diversas potentias naturales, quae sunt unita in illa essentia. Primum autem horum membrorum etiam abjiciemus, eo quod impossibile est una essentia et eadem potentia plura facere : quia scimus quod idem eodem modo se habens non facit per se diversa. Scimus autem quod anima omnia quae superius enumerata sunt, per se facit et non per accidens. Quaeramus igitur de duobus relictis membris solis, utrum scilicet faciat ea quae dicta sunt multis naturis et potentiis vel una natura et multis potentiis. Si autem pluribus facit essentiis ea quae dicta sunt, tunc quaeramus utrum iste actus qui est vivere, conveniat animae secundum aliquod unum praehabitorum, aut secundum plura ex eis, aut secundum omnia quatuor enumerata, aut etiam conveniat eis ex aliqua alia causa quaecumque sit illa.

Dicut autem quidam et partibilem et partitam esse animam per essentiam et locum, et concedunt quod alio quodam intelligit, et alio concupiscit, cognitivam partem secundum suas differentias ponentes in cerebro, concupiscibilem vero ponentes in hepate, vegetabilem autem praecipue ponentes in vasis et membris genitalibus, et motivam secundum locum

attribuentes posteriori parti cerebri et nuchae, quae descendit per dorsi spondiles, a quibus oriuntur nervi motivi. Vivere autem quidam attribuit secundum unam istarum partium quae est vegetabilis, sicut Dionysius Philosophus diffiniens vitam dixit, quod est motus generis nutribilis naturam assequens. Alii autem, ut Plato dixit, vivere esse secundum aliam causa quae sita est in corde, et influit vitam corpori per arterias super spiritum qui vehit vitam. Alii autem communiter dixerunt vitam inesse secundum quamlibet supra dictarum potentiarum. Illi autem qui dixerunt animam in eodem corpore esse partitam per diversas essentias, rationes habeant vel habebant : quia quaecumque separata inveniuntur loco et subjecto aliquando, secundum naturam et essentiam diversa sunt, etiam quando in eodem continente ea inveniuntur. Invenimus autem vegetativum sine sensitivo, et motivum secundum locum et sine concupiscentia, sicut in plantis. In quibusdam autem invenimus sensitivum sine motivo secundum locum, ut in spongia et ostreis et conchilibus quibusdam. Aliter autem invenimus motivum secundum locum absque sensu, sicut in intelligentiis, in quibus etiam non est concupiscentia et deliberatio et appetitus,co quod nullius egent secundum naturam. Cum igitur ista sint separata per locum et subjectum, constare videtur quod supra dictum est, quod sunt diversae essentiae et naturae. Amplius autem quoniam quae in corpore sunt secundum diversas differentias temporis, sunt diversa in essentia et natura. Est autem primo secundum tempus vegetari et alimento uti quam concupiscere et sentire et movere secundum locum : et prius est concupiscere , quammoveresecundumlocummotuprocedentedelocoadlocum : etpriusestistudquamintelligiere : ergoistaomniadifferentiamvidenturhabereinesseetnatura . Ampliusquaecumqueindiversisetdiversarumcommixtionumcorporibussubjectasuaquerunt , diversa

<--- Page Split --->

sunt in esse et natura : quoniam sicut se habet susceptibile ad susceptibilem, ita se habet perfectio suscepta unius ad perfecctionem susceptam ab altero. Sic autem se habent superius inductae animae : eo quod una in cerebro, altera in hepate, et tertia in alterius modi esse mixtionis et compositionis membro habet suscipi : igitur ipsae sunt diversae in esse et substantia et natura.

Hæc autem quæ dicta sunt, induxit primum Pythagoras : et in tantum præbuit eis assensum, quod diversa animalia dixit congregata in uno animali, ita quod dixit hepar esse animal, et matricem aliud animal, et cor aliud animal principale inter illa, et cerebrum obtinere locum sublimis ecclesiis animalis. Et postea veniens Plato correxit errores in parte et non in toto : dixit enim hæc omnia diversas esse substantias secundam situm et esse, sed tamen unam animam, et ideo constituere unum animal : eo quod conveniant omnia in animando 1. Animatum enim anima perfecta dicitur habere cognitionem et appetitum et motum et vegetationem : propter quod dixit Plato quod nisi hæc dividuntur, licet sint substantiæ diversæ,tamen non sunt nisi pars animæ : quia non animant rem secundum perfectum modum animationis, qui est, ut ipse dixit, ex hoc quod alicui conveniant omnia illa quibus animatum differt ab animato.

Et hunc errorem hucusque in diem sequuntur quidam Latinorum Philosophorum, præcipue in sensibili, vegetabili, et rationabili, qui dicunt esse diversas substantias et unam animam in corpore hominis, adducentes quod Aristoteles videtur dicere in sextodecimo librorum suorum de Animalibus, ubi dicit quod non est vivum et animal simul, neque est vivum et homo simul, et quod cibativa anima prius iuest quam sensitiva, et alia hujusmodi. Adducunt autem simile

per quod suadere volunt diversas substantias habere unam rationem animæ in animando. Dicunt enim diversæ naturae esse luminaria cæli, et in diversis locis, et tamen radios et lumina eorum uniri ad unam mundi illuminationem, qua universa materia generabilium et corruptibilium movetur. Idem autem asserunt in luminibus diversarum candelarum in illuminatione domus. Similiter autem alia quædam inducunt probabilitatem habentia in superficie apud imperitum et insanum vulgus : sed fortiora quæ hic efficere videntur, sunt quæ nos hic induximus.

Faciamus autem quaestionem contra omnes istos Doctores. Constat enim quod homo unum est in natura, et una substantia composita, in quo tamen omnia sunt quæ superius induximus : huic autem intellectus et sensus et appetitus et motivum secundum locum est et augmentativum. Sic autem et asinus est unum, et hoc aliquid in natura, in quo sunt omnia prædicta præter intellectum. Unum autem quod est hoc aliquid natura fit unum a pluribus ut plura sunt. Oportet ergo quod illa sint unita. Quæramus ergo ab istis, quis continet et unit animam, si ipsa de natura sua apta nata est esse partibilis et partita et unum faciat? Et non potest dici quod uniens illa sit corpus, quia corpus non continet et unit animam, sed e converso anima est quæ unit et hæc continet corpus : cujus signum est, quia anima egrediente per mortem de corpore, statim incipit deperdere unionem et continuitatem suam : tunc enim primo exspirat ex ipsa calidum, quod secum ad superficiem e ducit continuans humidum, sic marcescit et dissolvitur corpus, sicut diximus in quarto Meteororum. Igitur non unitur ut faciant unum ex hoc quod continentur in corpore duo, sed potius unum aliquid erit quod continet corpus : uniuntur igitur in' aliquo incorporeo.

1 Nota hanc opinionem Platonis de animarum pluralitate secundum rationem substantiae et

<--- Page Split --->

Queramus utrum illud sit accidens, aut substantia ? Et si ipsum est accidens, sive forma accidentalis, tunc accidens unit substantiam : et hoc est maximum inconveniens : quia nulla multitudo substantiarum refertur ad accidens, sed omnis accidentium multitudo refertur ad substantiam sicut ad uniens. Adhuc autem illud accidens aut erit communiter accidens, aut erit accidens inseparabile. Et siquidem communiter accidens, tunc poterunt esse sine illo. Ponamus igitur quod sint sine illo : et nihil accidit inconveniens. Quando autem sunt sine illo, tunc sunt plura ut plura. Igitur plura ut plura constituunt unum in natura : et hoc non est intelligibile. Si autem accidens est inseparabile ab eis, tunc nunquam continget ea separari, quod ad sensum est falsum : quia saepe ista in diversis inveniuntur subjectis. Adhuc si unum sint in accidente, tunc causa faciens unum aliquid quod est homo vel leo, est accidens : homo igitur et leo et caetera animalia non sunt unum substantialiter, sed accidentaliter, quod ridiculo dignum est.

aliquo uno quod non est diversarum partium. Si autem statur in aliquo uno tali, tunc necesse est dicere, quod mox sine altero aliquo uniente una est substantia quae est anima, quae unit in se diversas potentias, quae sunt supra commemoratae : quia melius est mox fieri per unum, quam per aliud. Praeterea substantia magis unit proprietates, quam aliquod aliud posterius substantia sumptum. Adhuc autem quia tales potentiae quae sunt quasi proprietates animae quibus praeparatur ad agendum et patiendum, fiunt immediate de ipsis essentialibus. Et ideo istis tribus de causis oportet dicere, quod mox ipsa substantia uniuntur, et non aliquo alio. Illud autem uniens cum non possit esse multipartium, ut habitum est, oportet esse unum secundum substantiam. Una igitur est substantia, in qua uniuntur omnia haec sicut proprietates naturales quae potentiae naturales vocantur.

Et secundum hoc facile respondetur Si solutio ad ratione s Fy his quae pro se induxerunt Pythagorici. hagiurcorur. Quoniam anima tripliciter potest considerari. Uno quidem modo ut genus, alio ut anima, et tertio ut naturalis potentia animae. Si enim anima accipiatur ut genus, praedicabilis est de animabus particularibus quae sunt vegetativa plantarum, sensitiva brutorum, et rationalis anima hominum. Si autem accipiatur ut anima, tunc perfectio erit animati corporis, et tunc secundum differentiam in specie vel in genere vel individuo ipsorum animatorum differt ab anima specie vel in genere vel individuo : et ideo tota hominis anima specie differt ab anima bruti : et nulla potentia est unius, quae non specie differat a potentia alterius : visus enim hominis et visus asini specie Nota quomodo : isus difterunt, non quidem specie ipsius visihominis et visus asini bilis, quia hoc idem esse potest : sed spespecie differunt. cie pupille et virtutis visivae perficientis visum : et sic est de aliis viribus. Et hoc probatur necessario ex hoc, quia sicut est in tota anima ad totum corpus, ita est in partibus animae comparatae ad partes corporis : tota autem anima est species et

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

Si autem detur, ut Aristoteli placet, quod uniens ea quae sunt in uno corpore, sit forma substantialis quae sit altera a substantia ipsorum : tunc sequitur illud uniens magis esse animam quam ista, quia in hoc solo differt anima ab alia forma naturali, quod ipsa una in se existens per diversas potentias agit diversa in eo cujus ipsa est perfectio. Itaque illorum quodlibet agit per se. Caeterae autem formae naturales essentialiter et per se non faciunt nisi unum sicut calor calefacit, et frigus frigefacit. De illo autem uniente ea quae supra commemorata sunt, quae remus iterum utrum sit multarum partium non unitarum, aut simpliciter substantia una? Et siquidem est diversarum partium, oportebit et ipsum habere uniens aliquid : et de illo iterum quaeremus ut prius, et procedet hoc in infinitum, nisi stetur in

<--- Page Split --->

forma diversum esse specie et ratione dans homini ab anima bruti : sic igitur erit in omnibus partibus ejus. Amplius a differentibus specie substantialibus impossibile est potentias naturales ejusdem speciei causari. Sunt autem differentia speciei substantialia in homine et bruto. Proprietates igitur fluentes ab ipsis specie erunt diversae : et hoc quidem est necessarium.

Sed multi circa hoc errant, et eorum occasio, quod vident objecta esse eadem, et habent inferre passiones potentiis diversorum animalium specie. Quae autem nata sunt inferre passiones cum sint eadem, sunt sua passiva eadem specie : sed sua passiva sunt oculi, vel aures animalium specie differentium : videntur ergo potentiae diversorum animalium specie, esse eadem specie. Isti autem tales non sufficienter persuasi sunt signo. Quoniam nos videmus, quod idem numero calidum ignis infert passiones diversis genere et specie, sicut lapidi, ligno, et animali : et tamen non propter hoc illa sunt eadem genere et specie. Tales enim passiones inferunt non secundum convenientiam vel differentiam in specie et genere, quae differentiae sunt secundum formam, sed potius secundum communicationem in materia, quod ea quae communicationem habent in materia transmutabili, ad invicem agunt, et patiuntur ad invicem et ab eisdem activis : haec autem communicatio nihil omnino facit ad convenientiam vel differentiam in genere vel specie vel numero vel secundum formam, sed potius secundum materiam. Et ideo quia bos idem visibile suscipit quod suscipit homo, hoc ideo est, quia oculus bonis componitur ex aqua lucida pura tenente formas sicut oculus hominis et non oportet propter hoc quod idem sit medium commixtionis oculi, vel ejusdem speciei virtus visiva. Sic er-

perfectum ab anima, ut in sequentibus patebit : et nos videmus diversitatem figurarum in omnibus organis diversorum animatorum in specie et genere : ergo etiam ipsae vires erunt diversae in specie, quia eadem virtus in specie et genere quaerit organum ejusdem figurae quo suam exerceat operationem in specie et genere : et inducendo hoc probatur tam in artibus quae sunt virtutes mechanicea, quam etiam in naturalibus : alterius autem figurae sunt organa architecti quam pannificis, et alterius figurae sunt aures asini quam hominis, et alterius organa planta quam animalis : et ideo dicentes esse vires diversarum specierum ejusdem speciei, sunt incidentes in errorem Pythagoricorum dicentium omnes animas posse ingredi corpus quodlibet, sicut si tectonica instrumenta tibicines sibi coaptarent ad fistulandum. Secunda ratio est ab effectu sumpta : quoniam nutritiva in ligno nutrimentum alterat ad naturam ligni, et nutritiva in bruto ad carnem bruti, et in homine ad speciem carnis hominis. Cum ista igitur differant specie et genere quae sic perficiunt, oportet et ipsas virtutes specie et genere differre. Haec igitur dicta sint ad confutationem erroris quorumdam nostrorum sociorum, qui se dicunt naturas scire, et absque dubio nesciunt opiniones et positiones Peripateticorum, sed detinentur erroribus Pythagorae et Platonis.

Tertia vero animae consideratio est prout comparatur ad suas potestates naturales, quas ipsa in eo quod secundum potestatem completam et actum animae habet vitam ab ipsa : et secundum hoc una est in homine anima in substantia, et diversa virtutibus cognitivis et appetitivis et motivis secundum locum et vegetantibus corpus : et ideo falsum est quod illud quod est potentia vegetativa in uno,per locum et substantiam separatur ab ipso. Sed id quod est anima vegetativa, quae ut anima non est nisi in plantis, separatur secundum esse et locum ab eo quod est anima sensitiva quae est

<--- Page Split --->

in brutis : et ideo quaerit diversum genere corpus in quo sit : quoniam diversae in genere et specie formae diversorum sunt in genere et specie corporum formatorum : nunquam enim anima vegetabilis est pars animae sensibilis, sed potentia vegetabilis potest esse pars animae sensibilis, sic et sensibilis pars est intellectualis animae. Quae autem una numero et substantia est anima, diversae habet potestates, sicut superius dixinus : quoniam in hoc differt anima a forma quae tantum est forma naturalis corporea, quod anima potestatibus pluribus plura agit per se, ita quod nullum eorum per accidens, et non agit secundum potestatem naturae corporea, sed ultra terminum naturae elevatur in agendo, eo quod anima agit in naturam, et intelligentia in animam, sicut supra diximus : et illarum potestatum quaedam viciniores sunt naturae, sicut potestates sensibilis : quaedam autem omnino sunt sicut resultatio luminis intelligentiae, sicut potestates rationalis : et ideo secundum diversitatem temporis manifestantur in corpore quando formatur : quoniam prius manifestantur quaedam opera vegetabilis, et postea quaedam opera sensibilis : et ad manifestationem intellectus qui secundum prudentiam dicitur, exigigitur experimentum et tempus. Anima tamen una est secundum substantiam in omnibus istis potestatibus, licet non secundum quamlibet potestatem simul tempore sit actus primus vel secundus : quia actus primus est qui potest agere, nec potest impediri quando voluerit, sicut habitus scientiae considerat quando voluerit. Et ideo dicit Philosophus, quod non est vivum et animal simul intelligens secundum quod est actus completus organi : tunc enim anima inest ut artifex, et non sicut actus. Animam enim inesse sicut artificem, est inesse animam secundum quid et non simpliciter, hoc est, secundum virtutem

et rectitudinem formativae virtutis, quae format organa : sicut si intelligamus speciem domus quae est in mente architecti, egredi de ipso et intrare ligna et lapides, et sic formare domum sine manibus artichecti. Sic enim adhuc figura domus inducta secundum esse differt a specie formante lapides in domum, eo quod species formans simplex est et nullius figurae : figura autem inducta non est simplex, cum dicimus speciem domus esse in lapidibus et lignis, quae in domus figuram convertuntur. Et sic Philosophus vult quod species animae sit in semine formans et figurans organa, quae virtus formativa vocatur 1 : et hoc est animam inesse secundum quid, hoc est, secundum speciem et virtutem animae quae formativa vocatur : sed non inest secundum quod est actus et substantia quaedam animati corporis, nisi in corpore organico completo. Iste est igitur intellectus Aristotelis, et nos determinabimus hoc in libro de Animalibus : quia per hunc modum ibi Aristoteles explanat seipsum, et sui Commentatores, sicut dictum est, exponunt eum. Per hoc igitur patet qualiter animae vires adveniunt secundum temporis diversitatem. Si autem dicamus partem vegetabilem secundum substantiam alteram esse a sensibili, propter hoc quod diverso tempore inducitur ut est actus organi : tunc etiam oportet nos dicere motivam secundum locum esse diversam in substantia a sensibili, quia motiva secundum locum diverso tempore perficitur ut actus primus vel secundus. Adhuc autem et generativam dicemus alteram a nutritiva et augmentativa, eo quod longo tempore post perficitur ad actum. Quod autem objiciunt de diversa complexione organorum, Platonis doctrina est, sed erroneum : quoniam licet omnia membra sint diversarum complexionum, tamen omnia diriguntur et convertuntur ad unum quod est cor, vel id quod est cordis loco : et

<--- Page Split --->

ideo tota corporis diversitas refertur ad unum uniens omnia alia : et sicut se habet ad suas partes corpus, ita se habet perfectio corporis ad suas particulares potestates : et ideo substantia una est animae, cujus actus est vita cordis, et particulares potestates exercet in aliis membris. Sic igitur dicemus totam partium animae diversitatem in uno corpore esse unitam aliquo quod est anima.

CAPUT XVI.

De dubitatione quæ movetur de eo quod unit potentias animæ, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animæ sunt partes.

aut quomodo intellectus contineat, grave est fingere volenti assignare, eo quod nos scimus omnem potentiam affixam organo corporali, non esse nisi circa ea quæ sunt de complexione organi illius, sicut oculi circa colores, et auris circa sonos. Intellectus autem universaliter est circa omnia, neque accipit ea corporaliter, sed simpliciter denudata ab omni materia sensibili et corporali : et ideo nullius partis ipse potest esse actus : non igitur universum totius potestatis animæ continentis corpus, colligitur ex talibus particularibus potestatibus, quarum quælibet contineat partes corporis : et per consequens non est talis comparatio partium animæ ad partes corporis, qualis est comparatio ipsius animæ ad totum corpus : cum ipsa contineat totum corpus, non quælibet partium ejus partem corporis contineat. Quod autem omnis anima ad totum corpus sicut continens ipsum comparetur, probatur ex hoc quod superius induximus, quod neque omni anima egrediente de corpore corpus exspirat et marcescit.

Text, et com. 92. Et adhuc dubitabit aliquis quam potestatem habet quælibet partium animæ in corpore : et hoc est quærere utrum habeat potestatem partis potestativæ, quæ est quasi pars integralis animæ potestativæ,ita quod uniens potestates particulares sit una substantia animæ secundum esse : aut ita sit, quod quælibet pars animæ potestatem habeat totius animæ, et uniens eas non sit nisi quædam ratio communis, et secundum rem quælibet pars sit quædam anima totum illud habens quod habet anima. Et siquidem dicatur quod partium unaquæque non habet nisi particularem potestatem, tunc oportet quod sicut anima continet totum corpus, quod sic quælibet pars potestatis ejus aliquam contineat partem corporis, et exerceat in illa suam operationem : et hoc ideo conveniens est, quia anima tota dicitur forma continens corpus : et tunc ipsa non colligitur nisi ex potestatibus particularibus partes corporis continentibus. Et si hoc concedatur, videtur sequi aliud impossibile : quia qualem partem

Si autem propter hoc dicat aliquis, Text, et com. 93. quod uniens istas particulares potestates est una ratio communis earum quam habent ut sunt animæ, et quod quælibet istarum est anima habens in facultate omnia opera animæ faciendi, licet quædam operetur in uno organo, et quædam in alio : ille pro se habet, quod plantæ videntur vivere et ubique habere omnem facultatem animæ vegetativæ : et licet in radice sola trahat cibum, tamen virtutem et facultatem trahentem cibum habet in ramis : et hoc patet quando dividitur et figitur terræ : tunc enim in ramo trahit sicut in radice. Similiter est in his animalibus quæ annulosa vel rugosa dicuntur, quæ si dividantur, utraque pars retinet animam sensibilem et motivam secundum locum : et sunt istæ animæ eaædem specie, licet sint numero diversæ :

<--- Page Split --->

et videtur quod utraque pars etiam habeat virtutem gustativam et cibi receptivam.

Si autem non perficiunt tactum cibi, nullum est inconveniens : quoniam hoc contingit per accidens. Non est hoc ex defectu virtutis animae quam non habet utraque pars, sed quia deficit ei organum corporale quod in planta ubique aptatur propter homogeneitatem plantarum : sed non sic ubique potest aptari in animali propter suarum partium heterogeneitatem : unde licet non habeant instrumenta quibus salventur in natura, tanen anima perfecta secundum omnes vires videtur utrique parti inesse, et similes specie sunt animae partium ad invicem, et etiam toti sunt animae divisae sinules, quia non habuit plus tota simul quam pars alterius dividens ipsam : tota ergo antequam esset separata, et animae partium sunt similes ad invicem. Et hoc est ac si tota quando corpus simul, non divisum esset divisibile per species. Quod autem est divisibile per species, est ratio communis. Una ergo divisio animae in partes, est divisio in species, sicut si divideretur animal in hominem et asinum, et non est sicut divisio subjecti in potentias et proprietates naturales, sicut dividitur ignis in calidum et rarum et lucidum, vel pomum in odorem et colorem et saporem. Si autem quis diceret, quod in plantis in quibus maxime sit hujusmodi divisio, non est anima, palam est falsum esse : quoniam in plantis videtur ad sensum inesse quoddam principium formale, quod non est forma corporea agens tantum unum, sed virtus incorporea tantum in corpore agens diversa : et haec anima vegetabilis, qua sola communicant simul animalia et plantae : et ipsa quidem vegetabilis separatur secundum esse aliquando a sensibili primo modo, quoniam est in plantis sine sensu : sed sensibile non separatur ab ipsa, quia nihil est

quod habeat sensum, quin etiam habeat vegetabilem. Hac igitur via incedendum est ad inquirendum de animae partibus.

Quæstiones autem in hoc ultimo capitulo motæ, licet non essent solvendæ hic, sed potius in libris de Vegetabilibus et Animalibus in quibus agetur de corporum animatorum diversitate, tamen propter doctrinæ bonitatem et facilitatem dicimus esse pro verissimo tenendum, quod una secundum substantiam est anima in corpore uno, et quod illa potestatibus aliquibus affigitur corpori, et non est necesse quod secundum omnes corpori affigatur : quoniam anima illa quæ similior est intelligentiæ agenti et magis elevata est supra naturam, quasdam habet proprietates affixas corpori, et quasdam conjunctas corpori habet, et hæc est anima rationalis. Similiter autem corpora animata sunt aliquando valde similia, et habent organa non ex diversis, non in forma composita, sed quasi homogenia, sicut plantæ : et hæc divisa convalescunt, quia quælibet pars potest esse os et organum salvans naturam in talibus. Quæ autem sunt similia quidem, sed non omnino, sicut quorum corpus componitur totum quasi ex quibusdam circulis sive annulis, sicut serpentes, et lumbrici, lacerte, et anguillæ, et hujusmodi, hæc omnia virtutes suas motivas habent maxime in annulis, sicut in libro de Motibus animalium est determinatum : et ideo divisa per transversum in utraque parte retinent et sensum et motum : si autem per totam longitudinem corporum suorum in duo dividantur, dividetur quilibet circulorum in duos semicirculos : et quia circulis illis utebantur pro membris officialibus in sensu et motu, ideo tali divisione in eis facta, statim moriuntur et jacent immobilia, eo quod nullum habent organum in quo fiat operatio sensus vel motus. Quædam autem sunt valde diversæ compositionis in organis corporis, et illorum potestates animales sunt valde diversæ : et ideo divisis illorum corporibus statim moriun-

<--- Page Split --->

tur, quia anima exspirat et non potest salvari, cum inveniat in una parte totam diversitatem organorum quam requirit propter suarum potestatum differentiam. Sed hominum genus specialem habet in hoc proprietatem, eo quod sicut diximus supra, anima ejus quæ sibi est propria, separata est, et non communicat corpori per seipsam, sed per aliam potentiam corpori communicantem. Propter quod etiam non dividitur anima hominis diviso corpore, sed abstrahitur cum non habet in quo operetur. Sic autem divisis, ut dictum est, plantis et annulosis corporibus, quæ per se divisibilia sunt, anima quæ una numero fuit in toto, efficitur duæ numero per divisionem, eo quod est divisibilis per accidens diviso corpore : quia tamen anima non est forma corporea, quæ distendatur quantitate corporis, sicut albedo vel alia forma situalis in corpore : ideo putabat Plato quod anima non posset etiam dividi per accidens sicut dividitur albedo : et ideo dixit in toto integro fuisse multas animas unitas in ratione, quarum multitudo manifestatur per divisionem. Sed hoc est inconveniens, quia non esset ratio quare unius corporis perfectibilis essent plures animæ vel perfectiones, cum una sufficiat : natura enim non abundat superfluis. Et ideo dicendum quod ad divisionem corporis sequitur divisio animæ : et ideo

quod dividitur per accidens est duplex, sed quod habet quantitatem per accidens secundum quam dividitur, et est minus in minori, et majus in majori, sicut formæ corporeæ dividuntur per accidens, quæ sunt ut calidum, frigidum, et humidum, et siccum, et hujusmodi. Et est divisibile per accidens, quod licet in se sit divisibile non habens quantitatem, tamen secundum suam totam facultatem inest diversis partibus corporis, et ideo divisis corporis particulis, secundum totam facultatem suam remanet in illis divisis : et sic anima est divisibilis per accidens 1. Et simile est sicut si signavero punctum in linea media. Non enim indivisibile est : et tamen si divisero lineam in puncto illo, remanet punctum integrum in utraque linea, et erunt duo puncta. Hoc autem Plato ignoravit. Quidam autem etiam hoc ignorantes convertunt se ad magis impossibile dicentes quod in utraque parte divisa remanet una anima numero : sed illi nesciunt quod idem numero est in quo non invenitur in numerando diversitas. In partibus autem divisis diversitas in numerando invenitur. Adhuc autem quod dividitur ab aliquo loco et subjecto, necesse est numero differre ab ipso : partes autem divisæ, et loco et subjecto sunt divisæ : non igitur est in eis una anima numero.

1 Nota quomodo dupliciter est divisibile per accidens ; et ex hoc potes intelligere mentem Doctoris, quomodo animæ annulosorum per

accidens sunt divisibiles, cum in libro XVI de Animalibus eas indivisibiles ponat, sicut patet tractatu primo, cap. 8.

<--- Page Split ---> TRACTATUS I

DE SUBSTANTIA ANIMÆ SECUNDUM SE.

CAPUT I.

Quæ sit libri intentio, et qualiter diffi- nitionem animæ venari contingit.

" . . . " . . . Hæc igitur quæ dieta sunt, tradita sunt a prioribus Philosophis de anima, in quibus quia nihil est conveniens substan- tiae animæ, vel ejus partibus, oportet nos omnia ea, ut ostendimus, abjicere. Re- deamus autem iterum tanquam ex prin- cipio quod supra nobis præfiximus, ad

inquirendum primo de substantia, et post- ca de partibus et operibus et accidenti- bus ejus. Et quæramus determinare quid est anima ratione communi et figurali sive superficiali, et etiam quæ utique sit ipsius essentialis et propria diffinitio, quæ non dicit tantum quid est anima, sed etiam dicit causam propter quid unumquodque operum et accidentium inest : quia, sicut diximus superius in proœmiis, si per diffinitionem non con- jecturatur facile de accidentibus, diale- ctica erit et vana. Venantes autem diffi- nitionem primo quæ tantum quid est ani- ma dicit, dicamus quod nos non disputa- mus utrum anima sit in generibus acci- dentium : quoniam scitum est ab omni- bus accidens partem substantiæ non esse,

<--- Page Split --->

neque perficere substantiam. Anima autem compositi ex anima et corpore pars essentialis et dignior est, et anima perficit corpora : et ideo supponimus animam in generalitate substantiae contineri.

T e . t . etcom . Dicamus igitur unum esse genus entis quod est substantia : hujus autem generis aliud quidem est sicut materia, quae secundum se accepta non est hoc aliquid quod est compositum individuum substantiae, eo quod non dat ei nomen neque esse : sed substance ab ipsa primo est. Alterum autem in eodem genere substantiae acceptum est forma et species, secundum quam dicitur jam formata res naturae hoc aliquid, eo quod formando ipsum et specificando dat ei esse et rationem diffinitivam. Et tertium in genere eodem est ex istis compositum duobus quod est res in natura producta, quam ipsa natura intendit : haec autem materia quaedam est potentia, quae subjicitur generationi et forma. Species autem est endelechia : hoc autem Latine sonat actus vel perfectio, quae dat esse specificum substantiale, secundum quodQuidactushomo vel asinus dicitur aliquid. Et hocquidsecun - est duplex, quorum unum sequitur altedumiDocto - r u m : unum est enim actus primus quiestesse : et aliud est actus secundus, quiestactioessentialissecundumilludesse : sicut si dicerem quod lux lucentis est esse et actus primus, et lucere est actus essentialis ejus secundus, eo quod haec est actio ejus, quae sua forma diffusio quaedam est essentialis : omnis enim essentia propriam et essentialem habet operationem qua nunquam destituitur, quando est essentialis, sicut lux non destituitur a lucere quod est ejus actio. Hujus autem exemplum in accidentalibus est scientia in sciente, quae dat ei esse scientis secundum quod sciens est : et hujus actio essentialis secundum scientiam est considerare scita quae scit per scientiam. Ita enim est in omni forma

naturali, quod ipsa in habitu habita est actus primus dans esse materiae in qua est et composito : quia autem ipsa est principium essentialium et naturalium sibi actionum, ideo etiam non per aliquid aliud sibi acquisitum est actus secundus : sicut enim sciens nihil ulterius acquirit quo consideret, sed ipsa forma quae est scientia in eo, est principium considerationis per seipsam : ita etiam est de omni forma naturali et substantiali, quod est principium ipsa suarum operationum essentialium per seipsam, et non per aliud sibi additum.

Movet autem fortassis aliquem, quod Objectio contra prurdicimus substantiam esse genus continens dicta materiam et formam, cum sint principia substantiae, et principia generis non sint in genere, sed ante ipsum. Adhuc autem forte mirabitur aliquis, quomodo dividimus substantiam per tria qua non aequaliter respiciunt rationem et nomen substantiae, et inter qua non est oppositio : cum duo prima sint partes tertii quod dicitur substantia composita. Sed de his Solutio, determinari habet in prima philosophia: sed quantum ad hoc negotium attinet, sciendum est quod commune quod vocamus substantiam hic tria continentem, est commune secundum analogiam, prout distinguitur in VIII philosophiae primae: et ideo primo convenit uni, et aliis convenit per illud. Adhuc autem substantia dupliciter accipitur : uno enim modo accipitur secundum quod substat accidentibus, et est ipsorum accidentium universale subjectum, in quo ipsa accidentia habent esse : et sic non accipimus eam hic, quia hoc modo cadit in coordinatione praedicabilium. Alio autem modo accipitur ipsa natura substantiae secundum quod opponitur accidentali naturae : et sic est in proposito, et dicitur substantia res per se existens, et accidens res non per se existens, et quando sic dicitur, tunc continet sub se materiam et formam et compositum : et principaliter quidem hoc modo substantia est forma, qua existit quidquid per se existit : et secundo modo

<--- Page Split --->

dicitur compositum : tertio autem materia quae non habet per se existere in natura, nisi per formam : et isti modi sunt tres, penes quos dividitur substantia in tria. Neque oportet quod talis divisio sit opposita, cum non sit divisio analogi, nisi explicatio modorum quibus analogum sub se continet quaedam.

Jam igitur patet qualiter dividimus hic substantiam. Inter ea autem quae sunt substantiae per se existentes, nulla ita videntur esse substantiae sicut corporea : licet enim substantiae separatae verius sint substantiae, tamen non ita videntur ad sensum. Omnes enim cognoscimus ad sensum quod corpora sunt res per se existentes. Inter corpora autem adhuc magis videntur esse substantiae physica corpora, quam artificialia : quia nos videmus quod physica corpora sunt principia artificialium corporum. Figura enim quam indurit ars, accidens est, quod non esset nisi physicum corpus sustineret ipsam, sicut patet in ligno in quo est forma lecti, quae non esset nisi lignum esset : et sic ad per se existendum principiatur artificiale a physico. Est igitur physicum corpus quod physica forma ad aliquam speciem physici corporis est determinatum, magis substantiale quam artificiale. Inter physica autem corpora quaedam habent vitum, et quaedam non habent vitam, sed alia forma determinantur ad speciem physicam, sicut elementa, vel etiam commixta tantum, ut lapides et metalla secundum sua genera : vitam enim dicimus secundum principium alendi et augendi et diminuendi : quia ista sunt secundum quae primo manifestatur vita, sicut inferius probabimus. Erit igitur omne corpus physicum participans vitam essentialiter, substantia in illo modo substantiae quo diximus substantiam esse compositum.

Quia vero tale corpus physicum habet Text. et com. 4. vitam, et habens vitam corpus, nec est ipsa vita, nec causa vitæ, non potest esse quod corpus physicum sit anima : eo quod corpus cum sit habens animam et vitam per animam, non est in alio a se, sicut in subjecto, eo modo quo dicimus substantialem formam esse in subjecto, non quidem sicut accidens, quod cum sit in aliquo non est in eo velut quaedam pars : quia anima est potissima pars ipsius quod est esse compositi. Magis autem corpus physicum est subjectum in illo modo, quo diximus materiam et hyle esse generationis subjectum primum in libro primo Peri geneseos. Constat autem quod etiam anima non est compositum ex anima et corpore. Oportet igitur quod anima sit substantia sicut speciem et formam diximus esse substantiam corporis physici vitam participantis potentia habituali, hoc est, forma, quæ forma potest agere operationes vitæ secundas. Cum enim potentia sit dupex : una quidem materialis, quæ est qua potest aliquid fieri, et est imperfecta, non est anima perfectio corporis physici vitam per talem modum potentis habere a corpore : quia tale corpus vitam non habet, neque participat vitam, licet vitam habere et participare possit per sui transmutationem , sicut quælibet materia transmutatur ad suam formam per generationem. Sed anima est perfectio ejus quod habet vitam sic, quod actiones vitæ exercere potest : et ideo secundum alium modum potentiae habet vitam, qui est modus potentiae formalis, sicut dicimus scientem esse potentem considerare cum voluerit , et ignorantem considerandi habere impotentiam . Sic igitur habemus ea quæ exiguntur ad illam animæ diffinitionem quæ simpliciter et universaliter dicit quid est anima. Est enim anima substantia quæ est forma corporis non artificialis, sed physici, et non cujuslibet physici, sed potentia habituali vitam habentis.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

De universali animæ diffinitione, quæ dicit quid est anima universaliter.

Text. et com. 5.

Ex his autem quæ dicta sunt, possumus intelligere quod anima est substantia quæ est actus, non tamen quilibet actus naturalis, sed est hujusmodi actus, quo animatum potest agere vitæ actiones. Hic autem actus dicitur dupliciter, sicut et in antehabitis dictum est. Alius quidem enim est forma dans esse simpliciter per modum habitus quiescentis in suo subjecto, et ille est sicut scientia quiescens in sciente. Alius autem est sicut operatio essentialis procedens ab hujusmodi actu, sicut actio vitæ procedit ab anima : et ille est sicut considerare, quod est actio scientis in actu considerantis. Et manifestum est quod anima est actus primus, sicut scientia est actus scientis. Hæc enim ambo quæ vocamus actum secundum, animæ conveniunt : quia in eo quod anima est actus, est in quibusdam similis somno, et in quibusdam similis vigilantiæ. Somnus enim est quies animæ ab exteriori opere sensuum, et quoad sensum. Ergo non potest dici quod ipsa semper exerceat operationes suas. Vigilantia autem est expansio quædam animæ in exteriora opera sensuum : et ideo si diceremus animam universaliter esse secundum actum, et quod hoc esset essentia ejus, contingeret animalia dormientia non habere animam : et universaliter quidquid non ageret actiones animæ, non haberet animam : et hoc est falsum. In sensibili igitur anima nos videmus aliquando, quod est simile somno, et aliquando quod est simile vigilie : vigilia enim similis est considerationi quæ est exercitium et actus animæ vel scientiæ :

sed somnus est simile aliquid scientiam habenti et non utenti in opere. In anima autem vegetativa videmus ipsam esse magis similem vigilie continuæ, quia ipsa quantum ad nutritivæ opera, semper agit operationes vitæ, et nunquam quiescit ab eis, quamdiu anima inest corpori : semper enim vel trahit nutrimentum de membro ad membrum, vel dissolvit ipsum et alterat et unit membro : et ideo quantum ad hunc motum vitæ, semper agit vitæ actiones. Quamvis enim quædam animalia quiescant aliquando ab inquisitione alimenti exterius, sicut ursi, et hirundines, et ciconiæ, et glires quidam, et forte mulieres aliquæ, et quædam alia quæ calorem habent digestivum debilem, et est ipsorum viscosa humiditas, et spissa valde pellis, et non porosum corpus : tamen idem calor in eodem tempore quando cibum extra non quærunt, dissolvit nutrimentum et humidum quod est circa locum digestionis, et alterat ipsum et convertit, et attrahit ad membra : talia enim animalia voracia sunt in æstate quando confortatur calor aliquantulum : quia multi cibi appetitus causatur a frigiditate : et ideo quia calor eorum parum et quasi nihil consumit, sed tantum convertit modica alteratione cibum, et remanet in eis multa et indigesta humiditas, et pinguedo magna operiens interiora omnia viscerum eorum, et sunt in talibus venæ et cætera vasa stricta multum propter debilitatem caloris penetrantis et perforantis. Et ideo quando venit frigus extrinsecum hyemis, obturantur pauci pori, qui sunt in corporibus eorum : et tunc modicus calor non habens quo evaporet cum fumo humido, redundat ad interiora ad locum digestionis, et generat in eis phlegma abundans et obstruens vias nutrimenti : et sic cessat in eis appetitus, et quiescunt ab exteriori inquisitione nutrimenti : et humiditas grossa evaporans ad cerebra eorum, facit ea quasi ebria et somnolentia : et ideo jacent immobilia, et sagacitate naturæ provident sibi de cavernis : et hujus signum

<--- Page Split --->

est, quia egredientia de cavernis inveniuntur macilenta, eo quod consumpta est in eis humiditas impinguans ea. Sed de his tractabitur in libro de Animalibus: hic autem haec dixisse sufficiat, quod cum universalem animae quæramus diffinitionem, oportet ipsam dicere in quibusdam actum primum, et in quibusdam actum secundum, propter causam quae dicta est.

nitionis determinare quale sit illud corpus quod dicimus in tali potestate habere vitam. In superioribus autem primi libri istius scientiae diximus formas naturales universaliter esse duplices : una enim est quae magis sequitur naturas corporis naturalis, in quo est forma non elevata supra ipsum et potentias ejus, sicut est illa quae est harmonia mixtorum, vel harmoniam consequens, et talis forma natura proprie vocatur, et non agit nisi unum, sicut determinatum est in secundi Physicorum nostrorum principio : de omnibus mixtis talem formam habentibus, jam tractavimus in scientia de Lapidibus et Mineralibus. Est autem alia magis vicina causæ universali agenti primæ, quæ agit omnes formas, et hæc est essentia incorporea movens et perficiens corpus, quæ habet imprimere in naturam totam, eo quod ordine naturae supra naturam est omnis formæ corporeæ, et hæc vocatur anima : et quia potestatem non trahit Unde provenit. quod agenti a corpore, sed ex prima causa cuanima est multorum

tia est ante considerationem, et prior ea : quia prius est habere habitum, quam uti ipso in actione et exercitio : et quamvis forte aliqua forma ab actione sua nunquam destituatur, sicut lux a lucendo, tamen prius est secundum viam generationis actus secundus. Sic etiam prius in via generationis est habere animam secundum potestatem vitæ, quam agere actionem vitæ : vita enim quæ est ipsum vivere, est actio animæ in corpus, et est sibi essentialis, et nunquam ab ea destituitur, sicut inferius dicemus : tamen secundum generationis modum prius habetur anima quam vita : et ideo anima essentialiter est actus primus et non secundus. Diffinitio igitur dicens quid est anima, est quod est actus primus corporis physici potentia vitam habentis.

CAPUT III.

De data diffusionis explanatione, et est digressio quadam.

Quia autem animam diximus esse actum non cujuslibet physici corporis, sed potius ejus tantum quod in potestate perfecta habet unde exerceat actiones vitæ, oportet nos ad explanationem dictæ diffi-

tum unum, sed multa, et quodlibet illorum operum est ei proprium et essentiale, et talis forma vocatur anima. Actiones autem suas essentiales agit in corpore et circa corpus, quæ actiones non sunt sine instrumentis et corporalibus : et ideo omne corpus quod in potestate habituali habet unde operetur actiones vitæ, oportet esse organicum, hoc est, ex organis figura et situ differentibus compositum : organa enim voco membra officialia, quibus actiones vitæ ab anima exercentur, sicut per corporum fluxus spiritus vitalis, per stomachum autem cibi coctio, per hepar autem digestio, et sic de aliis hujusmodi. Hoc autem rationabiliter fit : forma enim quæ natura simplex est, cum unam tantum habeat essentialem operationem, sortitur corpus simplex non organicum, unius rationis existens in toto et partibus omnibus ejus, sicut est forma ignis, aut lapidis, et metalli. Forma autem quæ sua incorporeitate altior est quam forma naturalis, et magis supra

<--- Page Split --->

materiam elevata, plura operatur essentialiter : et ideo oportet suum corpus in quo exercet opera illa, esse heterogenium ex diversis in figura et mixtura compositum. Hujus autem exemplum est in omnibus potestatibus incorporeis. Ars enim architectonica cum sit una, non una simplici operatione facit domum, sed potius secando, dolando, perforando, complanado, et levando, et compaginando, propter quod diversa in figura quaerit instrumenta, sicut securim ad secundum, dolabrum ad dolandum, et terebrum ad perforandum, runcinam autem ad planandum, et in aliis actionibus suis aptat alia hujusmodi : unit autem ad unum manus artificis quae movet omnia haec. Sic et anima habens in se potestates operandi opera vitae multas, quaerit corpus sic habens diversa organa in figura et mixtura et compositione, in quibus diversis agit vitae actiones, uniens omnia haec ad unum, scilicet ad cor, a quo influit vitae actiones omnibus eis. Organa autem plantarum partes sunt : et hoc quidem satis manifestum est in corporibus animalium, et maxime hominum, cum etiam in corporibus plantarum verum est, quia plantarum partes sunt organa specialia officia habentia vitae, licet sint partes simplices hoc genere simplicitatis quo dicitur simplex, quod partes habet homogenias : folium enim in planta est ad cooperiendum corticem fructuum, ne laedatur caumate vel frigore : fructus autem habet corticem in quo operitur semen, ut efficiatur pepanum in vase debito maturatum. Radices vero habet ori in animalibus similes quoad officium : quia et oris et radicis officium est trahere nutrimentum. Medullam autem habet quasi loco cordis. Licet quælibet istarum partium in se sit composita ex similibus, tamen istae partes diversa habent vita officia.

animæ, tunc utique erit actus primus corporis physici organici, quia hoc convenit tam animæ plantæ quam brutorum, et convenit etiam animæ humanæ quam in organis operari videmus. Et quia actus in omnibus essentialiter distinguitur ab eo cujus est actus, et præcipue in animatis, in quibus ostensum est animam corpoream formam non esse, ideo non oporiet quærere si unum sit anima et corpus. Forma enim cum materia nunquam coincidit in eamdem rem, sicut in artificialibus apparet : ubi tamen forma vicinior est materiae quam in aliis. Non enim quærimus si figura est idem cum cera in sigillo, neque universaliter unquam dubitamus si idem sit actus, et id cujus est actus sicut materiae. Cum enim hoc ipsum unum et ens multipliciter per analogiam dicuntur de substantia et accidente, erit substantia principaliter et per se ens, et accidens est ens, quia est aliqua dispositio ejus quod vere est. Cum substantia dividatur in tria, sicut superius diximus, materiam scilicet, formam, et compositum, quod inter ista tria est ens proprie et primo est forma, quia materia non habet actu esse nisi a forma, et compositum similiter : et ideo materia non est propter esse dandum, sed potius tantum ad hoc quod substet, et particulizet et individuet esse quorum nullum est esse : propter quod impossibile est unquam formam esse materiam : et sic eadem impossibilitate impossibile est animam esse corpus.

Universali igitur diffinitione dictum est Text, et rn- 8. quid sit anima, quia est substantia secundum quod ratio reisubstantia et forma est: et haec substantia est quid erat esse, hoc est, quidditas essentialis hujusmodi corporis quale determinatum est : et ideo corpus amittit nomen et rationem suam quando exspirat ab eo anima: sicut si diceremus aliquod instrumentorum artificialium esse alias a natura perfectum, sicut

<--- Page Split --->

si dolabra esset animal et corpus physicum: tunc enim id quod est substantia ipsius formalis, est esse suum, quia esse nihil aliud est nisi diffusio formae in subjecta sibi materia : et tale est physici corporis esse, anima in communi ratione accepta. Et si positione priori retenta, quod si dolabra sit corpus physicum, corpus dolabrale, quod est ferrum, separetur a forma dolabra, jam non habebit nec rationem, nec nomen dolabra, nisi forte equivoce: neque ferrum habebit nec rationem ferri, sed quod ferrum adhuc est ferrum, separata ab ipso figura dolabra, apud usum loquendi, ideo est, quia dolabra est organum artis, et non physicum, et corporum artificialium superius diximus esse principia corpora physica quae formas physicas retinent in eis. Horum enim accidens est forma artis : et ideo talis corporis non est esse et ratio anima, sed potius physici talis, quod habet in seipso principium quo movetur motu vita et secundum locum, et quod in se habet posse quiescendi quando voluerit. Et ideo separata anima ab hujusmodi corpore, corpus jam non erit habens esse et nomen : et ideo mortuus homo non est homo, neque caro ejus est vera caro, sed potius corruptum a carne hominis.

autem accidit in parte una organica animalis, oportet accipere accidere in toto corpore vivente : quia omnino simile est. Sicut enim una potestas particularis anima sensibilis se habet ad unam organicam partem corporis, in eo quod dat ei esse et rationem : ita totus sensus sive substantialis anima se habet ad totum vivens corpus, quod dat ei esse et rationem talem qua est sensitivi corporis. Patet igitur ex dictis qualiter anima sit actus animati corporis potestatem habentis agendi vita actiones.

Et ideo tale corpus non potest esse abText. et com. 10. jiciens animam, quod ita est in potentia, et in ea est ei vivere, sed potius est animam habens : propter quod diximus superius, quod cum dicitur in diffinitione assignata, potentia vitam habentis, quod de potestate habituali et perfecta intelligitur, qua potens est agere vita actiones : hoc autem haud est separatum ab anima ut abjiciens eam, sed potius in ratione sua concipiens eam et habens eam : quia neque nomen corporis organici habet, neque rationem sine ipsa. Semen autem animalium et fructns plantarum non sunt hujusmodi corpora organica, nisi in potentia incompleta : et ideo talium non est anima endelechia, neque anima est in eis,nisi sicut artifex in artificiat o quod est in fieri et non in esse : et hoc non est inesse animam nisi secundum quid, sicut supra diximus. Unde patet ex dictis quod vigilantia est actio anima qua est exercitium actionis vita, sicut in artificialibus incisio, et in physicis visus sive videre secundum actum, et est visus secundum actionem qua est uti visu : et similiter potentia habitualis organi ad videndum, quod est visum habere, et non uti, est anima : quia, sicut diximus, ipsa est actus primus et actus secundus : neque tamen ideo est duo : quia actus secundus supponit primum,

<--- Page Split --->

et fluit ex ipso essentialiter t. Corpus autem et materia oculi est, quod est potentia utens et habens visum, et non potentia incompleta, sed potestate perfecta, sicut diximus : et sicut oculus est pupilla et visus compositus, ita anima et corpus est animal totum compositum, cujus tota ratio et substantia est anima.

CAPUT IV.

In quo ex prædictis demonstratur quæ anima separabilis est, et quæ non.

Ex dictis autem in prædicta diffinitione animæ, facile determinatur quæstio qua quæritur, si anima sit separabilis a corpore, vel non. Non enim manifestum est quod anima non universaliter separabilis est a corpore, et similiter quod pars quædam ipsius non separatur a corpore. Quæcumque enim forma essentialiter est pars corporis aut actus, nullam vitæ actionem agens nisi in parte corporis aliqua, non potest separari secundum esse a corpore : quia si separaretur, sequeretur quod separata nullam haberet vitæ actionem : et hæc esse non potest : tales autem sunt anima vegetabilis in plantis, et anima sensibilis in brutis : hæc enim duplex anima est actus et perfectio quarumdam corporis partium, sine quibus nullam omnino habet vitæ actionem. Non enim intelligi potest nutritiva et augmentativa et generativa agere sine cibo et semine corporali : et ideo a corpore in istis actionibus non separatur. Similiter autem videre et audire et universaliter sentire non agitur sine instrumentis corporalibus et corporalibus formis, et imaginari non fit sine quantitate

corporis : propter quod nihil istorum separatur : neque ipsa anima separari potest quæ sic est in toto corpore, sicut ista potestates sunt in partibus corporis. At vero quamdam animam et secundum quasdam partes nihil prohibet separari, propter hoc quod illæ nullius corporis sunt actus, in quo vitæ exerceant actiones, sicut in organo, sicut manifestum erit in sequentibus de intellectu tam agente quam possibili; et in parte in præmissis habitum est. Amplius autem manifestum est non solum de ipsa parte intellectiva, quod separatur, sed de ipsa anima tota intellectiva, quod separetur est manifestum : cujus causa necessaria est, quia cum partes animæ sint naturales potestates ejus, ab ipsa fluentes, impossibile est quod ab essentia conjuncta cum corpore fluat potestas separata. Sed e converso possibile est quod ab eo quod essentialiter est separatum, fluant potentiae operantes in corpore : quia omnis potestas superior potest quidquid potest virtus inferior, et non convertitur : cujus probatio est, quod a primo motore simplici qui maxime substantia separata est inter essentias omnes, fluit virtus motiva primi mobilis, quæ nullo modo explet operationem suam sine corpore, eo quod nihil est localiter mobile nisi corpus. Similiter autem ars quælibet separata est prout est in anima artificis, et tamen potentias suas non explet sine corporis instrumentis. Patet igitur quod ab eo cujus essentia separata est, fluunt potentiae operantes in corpore. Sed ab eo quod essentialiter subditur corpori, et est virtus in corpore existens, nulla fluit potentia quæ sit separata : quia potentia naturalis et operatio sequitur essentiam : et ideo ipsa potentia mixta corpori, magis erit mixta quam ipsa essentia a qua fluit. Adhuc autem naturalis potentia est proprietas essentiae. Est autem subjectum principium passionis, et cadit in

1 Actus secundus primum praesupponit. Idem habet Themistius II de Anima super text. 5. Et

hoc non advertit Commentator in illa digressione sua super illo textu.

<--- Page Split --->

difiinitione ejus. Qualiter igitur posset esse, quod essentia conjuncta corpori, causaret potentiam naturalem separatam. Ex his igitur patet, quod si intellectus est potentia separata, tunc oportet quod natura et essentia intellective animae sit separata : et cum hoc habebit plurimas potentias corpori conjunctas. Amplius autem manifestatur hoc si dicatur anima intellectiva sive rationalis movere corpus et esse actus ejus, sicut nauta est actus et motor navis. Nauta enim movet navim per speciem intellectivam quae est scientia gubernandi : et cum nullam operationem habet nauta in navi, quae non expleatur motu et instrumento corporeo, sicut a temone, vel clavo, vel velo, aut gubernaculo, vel remo : et separatur tamen totus gubernator a navi. Et similiter si anima sic movet corpus totum intellectu gubernante aut imperante, ipsa separatur tota essentialiter a corpore, licet habeant multas vires et operationes sensus et vegetationis, quae non explentur sine instrumentis corporeis. Haec autem omnia constabunt postquam determinatum fuerit de natura animae intellective in tertio hujus scientiae libro. Figuraliter quidem igitur, hoc est, superficialiter et universaliter sic determinatur et describitur anima diffinitione universali solum quid est anima dicente.

nos jam diffinitionem quae solum dicit quid est anima, assignavimus, non sumus contenti in ea : quia oportet nos cognoscere non solum quid est anima in se, sed etiam partes animae cognoscere, et causas accidendium per se ipsis partibus demonstrare. Accidentia per se et opera animae maxime secundum partes ei attribuuntur, et ideo oportet nos aliam investigare quae in partibus animae propriam naturam et esse demonstret : quoniam nos in procemiis jam invenimus quod secundum unamquamque partem animae, altera et altera est ratio animae, et non est diffinibilis anima una ratione universali, quae applicetur omnibus partibus ejus. Hoc autem in dicta superius diffinitione contingit, in qua etiamsi diffinientia animam univoce sumerentur, non sufficerent ad naturam animae in proprio partium esse cognoscendam. Nunc autem non univoce sunt sumpta : quoniam non una et eadem ratione actus est intellectiva anima cum sensitiva, cum una sit separata, et altera sit virtus in corpore. Neque in una et eadem ratione actus corporis physici est sensitiva cum vegetativa, cum videamus sensitivam esse cognitivam et acceptivam spiritualium specierum a sensibus, et vegetativa nihil spiritualiter accipit vel operatur.

CAPUT V.

In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem quae dicit causam superius habitae.

Quoniam autem in procemiis diximus, quod diffinitiones universales ex quibus non contingit causas accidentium subjecti cognoscere neque conjecturari de ipsis facile, sunt dialecticae et vanae omnes, et

Hac igitur necessitate oportet iteratam Text, et com 12. facere investigationem de animae diffinitione : quoniam in tali via quando agitur de partibus, fit aliquando certum id quod est secundum naturam et rationem notius, ex his quae incerta sunt secundum rationem et naturam, certis tamen quoad nos : tentandum est nobis iterum sic per viam istam aggredi de anima, quia anima talis est substantia quae multum elongata est a sensibus nostris, et non subjicitur sensibus nisi quoad opera, et opera sunt partium ejus : et ideo quoad nos sunt notiores partes quam ipsa secundum se anima. Sic enim diximus diffini-

<--- Page Split --->

tivam rationem non solum ostendere quod quid est, sed oportet etiam quod ostendat causam quare insunt ei per se accidentia, quae præcipue animæ secundum partes insunt. Rationes autem terminorum diffinientium quas nunc in præcedentibus adduximus, sunt sicut conclusio demonstrata per aliud principium. Quædam enim ratio non dicens nisi quid est per aliud scita, sicut conclusio, quæ ad hoc ut sciatur, alio indiget principio quod est medius terminus. Ratio autem dicens simul propter quid et quid illa est, sicut demonstratio per se scita, et per quam scitur conclusio. Est autem de hoc in secundo Posteriorum dictum. Si enim quæratur quid est tetragonismus sive quadratum, cui accidit per se æqualæ esse quadrangulo altera parte longiori, dupliciter diffiniri potest : et una diffinitio non dicet nisi quid est quod substat passioni, altera autem dicet causam quare inest ei talis passio. Si enim diffiniatur sic : tetragonismus est orthogonum æquilaterale, quatuor lineis contentum, æqualæ quadrangulo altera parte longiori, non dicet nisi quid est absolute quod substat passioni. Si autem diffiniatur sic : tetragonismus est inventio media rei, hoc est, inventio proportionis quantitatum ex quibus fit tetragonismus, et altera parte longius quadrangulum, dicet causam quare inest ei talis passio, quod est scilicet æqualis tetragonismus altera parte longiori quadrato.

Ad hoc autem intelligendum propter doctrinae bonitatem oportet de Geometriæ quinto libro aliquid interponere. Sciendum igitur quod ex omnibus tribus quantitatibus quæ sunt continua proportiones fit necessario tetragonismus et quadrangulum altera parte longius, neque possunt hæ duæ figuræ fieri ex pluribus quantitatibus, neque ex paucioribus. Sicut enim accipitur ex secundo Euclidis, quadratum æquialterum et æquiangulum sub una linea dicitur contineri : quoniam fit ex una et eadem linea in se producta, et æquate in quantitatibus causatur ab

unitate quantitatis. Manifestum autem est quod dicitur in numeris : si enim quemcumque numerum in seipsum duxero, quadratum perficio, sicut bis duo, vel quater quatuor, et sic deinceps. Quadratum igitur ex unica provenit quantitate. Quadrangulum autem altera parte longius sub duabus necessario lineis et non pluribus continetur : habet enim hæc figura duo opposita latera æqualia : et duo quælibet quæ sibi invicem in angulo applicantur, habet inæqualia. Sunt ergo ibi duæ æqualitates diversæ et duæ inæqualitates. Sicut igitur una per totum æqualitas ab una surgit quantitate, ita necesse est quod duæ inæqualitates duabus interceptæ inæqualitatibus a duabus surgant quantitatibus : et sic necesse est ipsum sub duabus lineis contineri. Hoc autem est manifestum in linearibus numeris : binarius enim et ternarius duæ sunt inæquales quantitates : et si duxero unum in alium, perficimus quadrangulum altera parte longius, ut si dicam, bis tria, vel ter duo : longius enim est quam sit latum bis tria, et latius quam sit longum ter duo : igitur probatum est quadratum et altera parte longius quadrangulum ex tribus quantitatibus fieri, et neque ex pluribus neque ex paucioribus. Quotiescumque autem uniuntur tres quantitates continuæ proportionis, tunc ex illis fiunt quadrata et altera parte longius æquales omnino. Continuam autem voco proportionem, quando in una et eadem proportione, in qua se prima habet ad mediam, habet se media ad tertiam. Et hoc in numeris est manifestum : accipitatur enim 12. 6. 3. In his enim primus est duplus ad medium, et medius duplus ad tertium. Ducamus autem medium in seipsum faciendo tetragonismum, dicendo sexties sex fiunt triginta sex : et ducamus primum in tertium faciendo altera parte longius quadrangulum, dicendo duodecies tria, vel ter duodecim, et fiunt similiter triginta sex. Æquate igitur est quadratum mediæ proportionis ad altera parte longius

<--- Page Split --->

quadrangulum extremarum proportionum. Idem omnino evenit si accepero in alia proportione continuas tres quantitates, sicut si velim accipere sexquialteras, sicut 9. 6. 4 : primus enim continet secundum totum et alteram ejus partem, et similiter medius continet tertium et alteram partem ejusdem : igitur continue sexquialtera est in eisdem proportio. Continuamus igitur quadratum ducendo medium in seipsum, dicendo sexties sex, et fiunt triginta sex, ut prius : et si ducauus extremos in se invicem ita quod unum in alium, dicendo nonies quatuor, vel quater novem, perficiemus tantumdem, hoc est, triginta sex. Idem est omnino in sexquiertiis, sicut si accipiamus 16. 12. 9 : omnes enim isti in continua sunt sexquiertia proportione, et per omnia fiat ut prius. Summa enim proveniens ex duodecies duodecim est centum quadraginta quatuor, et tantumdem valet summa proveniens ex nonies sedecim, vel e converso ex sedecies novem. Patet igitur quod diffiniiens quadratum quod est tetragonismus, et dicens quod est orthogonum aequilaterum quadrilaterum aequale altera parte longiori quadrangulo, non dicet nisi quid est : dicens autem quod est in continuae proportionis tribus quantitatibus mediae proportionis inventio, dicit propter quid tetragonismus est aequale altera parte longiori quadrato. Et prima quidem diffinitio cum non dicat nisi quia inest passio subjecto, est conclusio demonstrationis : quia ad hoc inducitur demonstratio ut passio probetur inesse subjecto. Secunda autem est medium quod est principium demonstrationis, quia per ipsum probatur passio inesse subjecto : sicut omnis figura producta a media proportione continua in se ducta, quae tantum vincit tertiam, quantum vincitur a prima, aequalis est ei quae fit ex ductu primae proportionis in tertiam. Tetragonismus autem est figura consurgens a media continua proportione ducta in seipsam, quae tantum vincit tertiam quantum vincitur a prima : ergo est

æqualis quadrangulo altera parte longiori : quod fit ex ductu primæ in tertiam : et sic patet quod mediæ continuæ proportionis inventio dicit causam æqualis quadrati ad altera parte longius quadrangulum.

Sic igitur est in diffinitionibus aliarum rerum. Oportet enim quod id quod communiter rei attribuitur, sicut animæ attribuitur quod sit actus corporis physici, per causam propriam inesse probetur : et hoc non potest fieri nisi tali diffinitione animæ inventa, quæ dicat causam quare anima sit actus corporis : hoc autem erit si acceperimus secundum quamlibet partem animæ, quod ipsa est principium et causa hujus vitæ quæ exercetur Demonstrato qua dein corpore physico : tunc enim habebitur monstatur prira diffipropositum. Cum enim habuerimus quod niti a animæ per secunquidquid essentialiter est principium, et dam causa hujus vitæ quæ exercetur in corpore physico organico, est actus physici corporis organici,et conjunxerimus istam, quod anima essentialiter est principium et causa hujus vitæ quæ exercetur in corpore physico organico, concludemus demonstrative quod anima est actus primus physici organici corporis : et sic concludemus superius inductam diffinitionem per eam quæ dicit causam ejus, sicut diximus in exemplo geometrico jam inducto.

CAPUT VI.

De diffinitione animæ dicente propter quid.

Dicamus igitur principium accipientes Text. (com. 13. hujus intentionis ad investigandam diffinitionem dicentem propter quid, ut determinemus et distinguamus animatum ab inanimato in vivendo : quia vivere est essentialis actus animæ omnem ani-

<--- Page Split --->

mam consequens : vivere enim dicitur multipliciter, eo quod multa sunt principia vivendi, quorum si unum solum insit, vivere dicimus. Dicitur enim vivere intellectus, et sensus, et motus, et status secundum locum, adhuc autem motus alimenti, et secundum augmentum, et decrementum. Quodcumque enim horum inesse dicatur, vitam inesse dicimus.

Et hoc quidem ab aliis possibile est Text, et o m 15. separari loco et subjecto, sed alia principia vitæ quæ sunt secundum locum motivum, et sensitivum, et intellectivum, impossibile est separari ab isto in genere mortalium. In immortalibus enim sicut in corporibus cœlestibus, secundum Peripateticorum opinionem, est vita intellectiva separata a sensu, et nutritiva, et vegetativa. Hoc autem manifestum est in his quæ vegetantur, quæ vegetabilia vocamus, sicut plantas : quia illis nec unam aliam animæ potentiam videmus inesse, nisi tres quæ sunt principia vegetabilis, quæ sunt nutritiva, augmentativa, et generativa.

Propter quod et vegetabilia omnino vivere dicuntur, eo quod in seipsis habant talem potentiam habitualem et perfectam, quæ principium est vitæ secundum actum, per quod principium vitæ augmentum et decrementum suscipiunt, non movente aliqua forma elementali. Illa enim esset aut corporis levis, aut corporis gravis : et si esset levis, tunc moveretur tantum sursum : si autem esset gravis, tunc moveretur tantum deorsum. Et hoc faceret sive esset corporis simplicis, sive compositi. Corpus enim simplex habet motum simplicem, et corpus compositum insequitur motum simplicis in ipso dominantis, sicut dictum est in Cælo et Mundo. Nunc autem alimentum et augmentum vel decrementum movetur secundum contrarios locos, scilicet sursum, et deorsum, et ante, et retro, et dextrorsum, et sinistrorsum, quod haud posset esse, nisi movens esset forma quæ est altior quam illa quæ attingit naturam corporis : hoc autem est anima. Motus ergo illi sunt ab anima. Non enim sursum augentur tantum corpora, deorsum autem non, sed æqualiter in utroque loco, et universaliter vivere dicuntur quæcumque aluntur. Illa enim tamdiu vivunt, quamdiu possunt accipere alimentum. Hujus autem principium vitæ vegetabilis est anima.

Igitur vivere in his quæ vivunt solum Text, et o m 16. inest, propter hoc principium quod vocamus animam vegetabilem. Animal autem habet vitam per primum sensum, qui animal facit animal. Primus autem sensus est, posito quo inesse quocumque alio, ipse inesse necessario ponitur. Hujus autem ratio est, quia etiam illa quæ non moventur de loco ad locum, sed manent uni loco adhærentia, si sensum habeant, dicimus ipsa esse animalia, et non solummodo viventia. Multa enim animalia sunt immobilia secundum locum, sicut spongia marina, et quædam ostrea conchilia quæ habent sensum, et tamen secundum locum non moventur.

Sensus autem primus propter quem Text, et o m 17. animal est animal, est sensus tactus. Hoc enim posito, non necesse est aliquem aliorum inesse, sed aliis sensibus existentibus in aliquo, necesse est et hunc inesse, sicut se habet vegetativum ad sensitivum. Vegetativum enim dicimus esse hujusmodi principium vitæ et animam qua vegetabilia participant. Sed animalia omnia ad minus habent sensum tactus : propter quod tactus non tantum

<--- Page Split --->

ab ipsa, sicut dixit Plato, et mentionem hujus fecimus in libro praecedenti in fine, de quibusdam quidem harum facile est videre, sed quaedam sunt in quibus habet dubitationem.

Satis enim planum est determinare de his quae sunt actus corporum, sic quod non operantur nisi in ipsis, et divisis eis dividuntur, et unitis eis uniuntur : quoniam non sunt nisi actus corporis physici organici potentia vitam habentis, et ideo planum est de illis quod sunt animae. Sed non est adeo planum utrum quodlibet sit anima in talibus, aut sit partes ejusdem, ut in plantis, quae convalescunt divisae : et in quibusdam annulosis divisis,in quibus quaelibet pars videtur omnes animae operationes habere : et sic etiam ante divisionem videbatur anima secundum quamlibet suam operationem et potestatem esse in qualibet parte sicut in fine secundi libri Physicorum diximus : utraque pars habet sensum et motum : et si habet sensum, tunc oportet quod habeat voluptatem et tristitiam : quoniam sensus conveniens ingerit voluptatem, et sensus inconveniens ingerit tristitiam : et sic utrique pati inest appetitus. Haec autem sine phantasia esse non possunt : quoniam motus a sensu factus est phantasia : et nullo modo appetunt nisi per motum a sensu factum.

Cum ergo ista insint partibus divisis, videtur quod etiam ante inerant partibus conjunctis : et sic anima secundum omnem suam potestatem fuit in omnibus partibus. Sed una et eadem anima secundum quamlibet potestatem suarum operationum, non potest esse in qualibet parte : oportuit igitur quod essent plures, et sic ea quae operantur in diversis partibus unius corporis, non sunt partes unius, sed sunt animae plures. Et ista est ratio cui multum innitebatur Plato, et redit ad hoc ut quaeramus, utrum ani-

ma vegetabilis et sensibilis sint in toto corpore totae, vel non ? Videtur quod in toto tota sit anima, quia ibi est ubi operatur : sed operatur in talibus in toto : ergo est in toto, ita quod in omnibus partibus. Cum igitur anima sit indivisibilis, oportet quod tota sit in toto. Amplius constat quod quaelibet vis sua essentiae animae est immediata : ergo tota anima cum sit indivisibilis, adest cuilibet virtuti : sed virtutes diffusa sunt per totum corpus : ergo ipsa est in toto corpore tota. Sed contrarium huic videtur esse, quia ex hoc sequitur quod sit in oculo tota : et si extrahatur oculus, videbitur tunc extrahi tota anima : quod non est verum : et haec omnia moverunt Platonem ad dicendum quod in uno corpore sunt multae animae.

Sed dicendum quod in uno corpore non est nisi anima una, et vires ejus sunt partes ejus, sicut potentia naturalis est pars potestatis ejus quod operatur per eam. Id autem quod inducitur de animalium et plantarum divisione, solutum est in praehabitis. Et cum quaeritur utrum anima quae est in animato corpore, et praecipue in tali corpore quod est simile in partibus, sicut sunt corpora plantarum et animalium annulosorum, sit in toto tota ? Dicimus quod anima est una et habet partes organicas, quae omnes continuationem habent ad unam quae est cor, et tunc dicendum quod anima est in corde, et inde influit potestates suas in totum corpus, et sic non est in toto tota, ita quod in qualibet parte sit tota, sed in qualibet parte est secundum aliquam suarum potentiarum : et quae partes sunt similes in complexione et compositione, in illis est per similes potentias et operationes : et licet essentia ejus adsit cuilibet virtuti ejus, non tamen virtute separata separatur necessario essentia ejus : quia virtus illa affixa est illi organo et non essentia animae, sed potius illa est in corde, quod est organum essentiae animae deputatum : et ideo non separatur a corde essentia

<--- Page Split --->

nisi secundum hanc operationem quam habet in membro separato et non simpliciter. Diximus enim superius, quod diviso corpore necesse est animam quodammodo per accidens dividi, licet non dividatur sicut forma situaliter in corpore distensa. Et haec est Peripateticorum sententia. Fuerunt tamen et sunt quidam adhuc, qui dixerunt quod anima est tota in toto corpore, quod non tamen fuit opinio alicujus Philosophi : et dixerunt quod non extrahitur tota in oculo, quia dicunt quod manet in alia parte principaliori secundum vitæ operationem : et ideo corpus animatum remanet adhuc animatum et vivum. Non enim tota dicebatur in oculo, nisi secundum quod tota substat virtuti visivæ : hoc autem est secundum quod per ipsam operatur visus : et hoc modo concedunt eam separari totam, quia de ea postea visum operatur. Ego autem multas dictarum opinionum non intelligens, dicendum puto esse cum Peripateticis, quod anima totalitatem non habet nisi suarum virium, sicut et corpus totalitatem non habet nisi suorum organorum, et ideo in uno corpore non est nisi secundum unam partem, et illo separato non separatur nisi secundum partem, et remanet in aliis potestatibus suis adhuc operans in corpore : uniens autem omnes has potestates est substantia quæ est in corde : et potestates omnes animæ diriguntur ad cor, et sic substantiæ animæ adjacent tanqua·n ad eam directæ, sicut organa corporis omnia connectuntur cordi. Et hæc opinio intelligibilis est, et veritati magis assimilatur inter dictas opiniones. Sic ergo patet solutio unius quæstionis, utrum scilicet omnes istæ potestates sint animæ per se, vel sint partes animæ unius, quando sunt in uno et eodem corpore ? Utrum autem sint animæ, vel partes animæ, vel non, adhuc habet dubitationem, et ideo quærendum hoc est.

CAPUT VIII.

Qualiter intellectus est alterum genus animæ et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiæ, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

De intellectu autem et potentia perText, et com. 21. spectiva quæ est perspectivus intellectus, aut speculativus, non est manifestum utrum sit anima aliqua, aut pars animæ : eo quod, sicut diximus, non est alicujus partis corporis, et ideo videtur alterum genus esse animæ. Hoc enim solum contingit separari a corpore sicut perpetuum a corporali. Quoniam jam certificatum est, quod incorruptionis causa est esse per naturam ante corporeitatem et contrarietatem, et quod intellectus est substantia ante utrumque per naturam existens : et ideo habet esse perpetuum et incorruptibile, et aliam vitam necesse est substantiam istam habere post mortem. Et ideo falsum est quod dixerunt Epicurei, intellectum extingui corpore extincto, eo quod incipit esse cum corpore : quoniam etiamsi concedatur incipere esse cum corpore, tamen non accipit esse a corpore, aut ab aliqua ejus commixtione, sicut habitum est in Physicis : et quod non dependet ad corpus secundum suum esse, non oportet quod corrumpatur propter hoc corrupto corpore. Propter quod etiam, ut diximus, alterum genus vitæ est aut animæ : quoniam habet quasdam potestates vitæ in corpore, et quasdam sine corpore anima intellectualis, et est in horizonte æternitatis et temporis, supra naturam existens, et infra intelligentiam.

<--- Page Split --->

Ani i a ratuo, iis est umbra intelligentae, et se'nsibilis re-pectu rationalis animae, et vegetabilis respektu son-ibilis.

Propter quod eleganter dixit Isaac animam rationalem esse creatam in umbra intelligentiæ, volens dicere quod anima ipsa intellectualis intelligentia est obumbrata, per hoc quod est anima corporis mortalis, quia ex hoc lux intelligentiæ obrumbratur ejus animæ : et quod intelligentia habet in simplici rerum quidditate, anima habet per inclinationem ad continuum imaginabile et corpus, quod est materiæ mobilis et transmutabilis. Et ideo intellectus humanus cum continuo et tempore intelligit, quod intelligit de conceptionibus rerum. Sicut autem anima hominis est resultatio intelligentiæ obumbrata,sic etiam sensibilis est obumbraculum quoddam animæ rationalis, et ideo obscuratur amplius et amittit cognitionem intellectualem, et inquisitionem de rerum veritatibus, et discretionem amittit turpis et honesti, verecundi et inverecundi : et ideo est hoc, quod nullam habet potentiam quæ non sit infixa in carne : et ideo conceptiones deputatæ ad veritatis intuitum, non possunt ea quæ solum habent sensibilem animam. Magis autem corpori immergitur vegetabilis, quæ nullam animæ formam separat a materia, sed super materiam rerum per qualitates corporeas operatur, sicut digerendo cibum per calorem, et similiter alias perficit operationes. Corpus autem proximum huic substantiæ est corpus cœli : et hoc ideo dicitur esse umbra vegetabilis ab Isaac. Et sic patet qualiter anima rationalis est creata in umbra intellingentiæ, et est imago quædam æternitatis, et supra tempus existens : et anima sensibilis est umbra animæ rationalis : propter quod potest super ipsius anima rationalis, et operatur in ipsam aliquas suarum operationum aut conceptionum, sicut intelligentia imprimit in animam rationalem. Vegetabilis autem est in umbra sensibilis et operatur in eam : et ideo vegetabilis cum sensibili conjuncta, facit ad organum sensus conveniens, et non ad organum vitæ tantum : quoniam vegetabilis est ut instru-

mentum sensibilis animæ, sicut et sensibilis ut instrumentum animæ rationalis, in attrahendo formas : et descendunt istæ animæ in diversa corpora, et ignobilitantur secundum quod magis et minus immerguntur corpori, sicut si imaginemur formam sigilli unius recipi in diversis materiis nobilioribus et ignobilioribus. Nulla enim istarum habet formam secundum quod est in sigillo, et tamen quælibet illarum resultatio est quædam ipsius sigilli magis et minus obscura, secundum materiæ diversitatem.

Et hæc fuit causa quare quidam dicebant unam numero esse animam in omni corpore, sed tamen mole materiæ esse impeditam, ne in quibusdam agat operationes vitæ, sicut in lapidibus, et in quibusdam plures ageret operationes vitæ quam in aliis, eo quod temperantia ipsorum magis est reducta ad æqualitatem et magis separata ab excellentiis contrariorum, et ubi sit recessio a contrariorum excellentiis, quod æqualitas incipit conformari cælestibus, sicut in hominibus, et in illis habet omnes operationes suas. Et dant exemplum de igne, qui inflammatus in lignis cremabilibus, agit operationes lucis, et in male cremabilibus facit flammam rubeam obscuram, in aliis autem fumat tantum, et in aliis non facit nisi calorem : et videbatur ista antiquissima Stoicorum de schola Socratis opinio esse, sicut apparet ex dictis quæ scribuntur in eorum libris.

CAPUT IX.

Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

<--- Page Split --->

lectui, sicut ratio, et voluntas, et deliberativa, et electiva, vel eligentia, manifestum est quod non sunt separabiles a corpore : tamen ab invicem differunt ratione et diffinitione, et similiter differunt a corpore. Necessarium autem, quod sensitiva et opinativa differant ratione, cum actus istarum virium essentiales differentes sint, sicut sentire, et opinari. Similiter autem est de qualibet aliarum potentiarum quae dictae sunt.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quod autem in quibusdam animalium . . . . . . . . . . . . . . . . . . . insint omnes potentiae : quaedam enim non habent nisi quasdam, et quaedam unam solam, scilicet vegetativam : et in hoc est differentia animatorum ab invicem : per hoc enim dicimus ea quae animata sunt, ab invicem differre : et propler quam causam hoc contingat, posterius dicenus, ubi determinabimus de perfectis et imperfectis animalibus. Similiter autem manifestum est, quod animalium quaedam habent omnes sensus, quaedam vero unum solum habent, scilicet tactum.

te, hoc est, suscipiente, et dispositio ipsius : et ideo omne quod est actus formæ cujuslibet, est in eo quod disponitur et formatur per formam illam, cujus actus proprius est esse quod est ab ipsa forma. Cum autem dicimus quod sanamur pectore, vel scimus anima, significamus id quod disponitur scientia vel sanitate, in quo est actus illarum formarum : sed tamen oportet quod tale sit suscipiens, quod sit agens operationem, cujus principium est forma, sicut instrumentum agit. Et similiter cum dicimus quod anima vivimus, anima est actus et forma et ratio vitæ viventis corporis secundum omnia principia superius enumerata. Similiter ipsa est quo sentimus et intelligimus. Erit igitur anima species et ratio et forma corporis, et non corpus aliquod : cum forma nunquam possit esse materia, sicut in secundo Physicorum probatum est.

Cum enim tripliciter dicatur substanText, et com. 23. tia, sicut in praehabitis distinctum, et hoc quidem est species et actus, et corpus et materia, et animatum quod est ex his : et ideo corpus non potest esse actus animæ vel animati, sed potius anima est actus corporis.

Sed hoc quidem hic dicendum est, quod in omnibus potentiis quibus exercentur operationes vitæ, semper quo vivimus, dicitur dupliciter, sicut etiam dupliciter quo scimus et quo sanamur. Dicimus enim interrogati, quo scimus ? quoniam anima scimus : et aliquando dicimus, quoniam scientia scimus, utroque enim istorum dicimus nos scire. Similiter autem interrogati, quo sanamur ? dicimus, quoniam sanamur sanitate, et quod sanamur oculo vel pectore. Sed quando dicimus quod scimus scientia, vel sanamur sanitate, significamus formam et actum primum, et id quod est ratio scientiæ vel sanitatis in eo quod suscipit scientiam vel sanitatem. Activarum enim formarum actus est in patien-

Et propter hoc bene opinantur PhiloText, et com. 25. sophi illi quibus videtur, quod anima non sit sine corpore, neque tamen sit corpus : quia in veritate ipsa non est corpus, sed est aliquid corporis, quia est actus ejus : et ideo est in corpore determinato sibi per convenientiam, et non est sicut priores Pythagorici aptabant eam, nihil determinantes in quo et quali physico corpore esset quælibet anima. Nos enim videmus, quod non quælibet anima accipit quodlibet corpus quodcumque contingenter et differenter, sed sibi aptatur proprium : eo enim quod est

<--- Page Split --->

Ani a ratio, is est numbra intelligentur, et se visibilis re-pectu rationalis animi, et vegetabilis respecitu se-vibilis.

Propter quod eleganter dixit Isaac animam rationalem esse creatam in umbra intelligentiae, volens dicere quod anima ipsa intellectualis intelligentia est obumbrata, per hoc quod est anima corporis mortalis, quia ex hoc lux intelligentiae obrumbratur ejus animæ : et quod intelligentia habet in simplici rerum quidditate, anima habet per inclinationem ad continuum imaginabile et corpus, quod est materiae mobilis et transmutabilis. Et ideo intellectus humanus cum continuo et tempore intelligit, quod intelligit de conceptionibus rerum. Sicut autem anima hominis est resultatio intelligentiae obumbrata,sic etiam sensibilis est obumbraculum quoddam animæ rationalis, et ideo obscuratur amplius et amittit cognitionem intellectualem, et inquisitionem de rerum veritatibus, et discretionem amittit turpis et honesti, verecundi et inverecundi : et ideo est hoc, quod nullam habet potentiam quæ non sit infixa in carne : et ideo conceptiones deputatæ ad veritatis intuitum, non possunt ea quæ solum habent sensibilem animam. Magis autem corpori immergitur vegetabilis, quæ nullam animæ formam separat a materia, sed super materiam rerum per qualitates corporeas operatur, sicut digerendo cibum per calorem, et similiter alias perficit operationes. Corpus autem proximum huic substantiæ est corpus cæli : et hoc ideo dicitur esse umbra vegetabilis ab Isaac. Et sic patet qualiter anima rationalis est creata in umbra inintelligentiæ, et est imago quædam æternitatis, et supra tempus existens : et anima sensibilis est umbra animæ rationalis : propter quod potest super ipsius anima rationalis, et operatur in ipsam aliquas suarum operationum aut conceptionum, sicut intelligentia imprimit in animam rationalem. Vegetabilis autem est in umbra sensibilis et operatur in eam : et ideo vegetabilis cum sensibili conjuncta, facit ad organum sensus conveniens, et non ad organum vitæ tantum : quoniam vegetabilis est ut instru-

mentum sensibilis animæ, sicut et sensibilis ut instrumentum animæ rationalis, in attrahendo formas : et descendunt istæ animæ in diversa corpora, et ignobilitantur secundum quod magis et minus immerguntur corpori, sicut si imaginemur formam sigilli unius recipi in diversis materiis nobilioribus et ignobilioribus. Nulla enim istarum habet formam secundum quod est in sigillo, et tamen quælibet illarum resultatio est quædam ipsius sigilli magis et minus obscura, secundum materiæ diversitatem.

Et hæc fuit causa quare quidam dicebant unam numero esse animam in omni corpore, sed tamen mole materiæ esse impeditam, ne in quibusdam agat operationes vitæ, sicut in lapidibus, et in quibusdam plures ageret operationes vitæ quam in aliis, eo quod temperantia ipsorum magis est reducta ad æqualitatem et magis separata ab excellentiis contrariorum, et ubi sit recessio a contrariorum excellentiis, quod æqualitas incipit conformari cælestibus, sicut in hominibus, et in illis habet omnes operationes suas. Et dant exemplum de igne, qui inflammatus in lignis cremabilibus, agit operationes lucis, et in male cremabilibus facit flammam rubeam obscuram, in aliis autem fumat tantum, et in aliis non facit nisi calorem : et videbatur ista antiquissima Stoicorum de schola Socratis opinio esse, sicut apparet ex dictis quæ scribuntur in eorum libris.

CAPUT IX.

Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

<--- Page Split --->

alicujus actus, debetur ei non quaecumque materia et susceptivum quodlibet, sed proprium et determinatum : hoc enim est rationale, eo quod actus activorum sunt in susceptivis propriis, in quibus nati sunt fieri ex communicatione actus suscepti. Manifestum est igitur, quod anima est actus quidam et ratio corporis cujusdam quod potentia vitam habeat.

CAPUT X.

De enumeratione potentiarum principalium quæ sunt potentiae animæ.

Text, et com.

Volentes autem nunc de potentiis particularibus determinare, quas superius diximus esse quatuor, quæ sunt principia vitæ, oportet primo reiterare quod diximus, quod scilicet quibusdam animatis illæ omnes insunt, aliis vero non insunt, nisi quædam illarum, et quibusdam non inest nisi una sola. Potentias enim vocamus animæ partes magis principales, quæ sunt vegetativum, sensitivum, motivum secundum locum et intellectivum. Plantis autem de his potentiis vitæ non inest nisi vegetativum. Alteris autem, sicut animalibus, inest hoc et sensitivum et appetitivum : quoniam aliquis appetitus inest his quæ habent sensum. Appetitus enim est desiderium quoddam, ex quo consequitur sicut ex causa voluptas et ira. Animalia enim ad minus habent unum sensum qui est tactus : et, sicut diximus, quibuscumque inest sensus tactus, illa tactu sentiunt conveniens et inconveniens, ex quibus causatur lætitia quæ est sensus convenientis, et tristitia quæ est sensus disconvenientis. Quibuscumque autem inest lætitia aut tristi-

tia, in illis est cupiditas sive desiderium. Cupiditas enim nihil aliud est nisi appetitus ejus quod est dulce secundum naturam : dulce enim judicatur, quod est delectabile secundum naturam.

Adhuc autem ante omnia indigentia text, et 28. restaurare deperditum in natura corporis oportet accipere alimenti sensum, qui est tactus. Oportet enim, quod eisdem omnia nutriantur ex quibus sunt, sicut diximus in libro Peri genesees 1. Sunt autem ex calido et frigido humido et sicco. Igitur sensus alimenti est sensus, per quem sentiuntur dictæ alimenti qualitates et differentiæ. Sensus autem tactus est sentiens istas differentias. Oportet igitur quod sensum tactum habeant omnia animalia : quia in illis propter mollitiem partium, de facili fit multa deperditio, quæ non fit in plantis propter partium duritiam et caloris naturalis debilitatem, qui quasi nihil consumit in eis, sed dividit tantum et penetrat, ut ingressum accipiat nutrimentum : propter quod deficiente alimento famescunt et sitiunt animalia naturaliter omnia : quoniam alimentum non fit nisi calido penetrante, et juvante digestivam et alterativam cibi, et sic quod restauratur, additur loco deperditi. Et ideo fames est desiderium calidi et sicci cibi. Quia autem siccum non per se fluit ad membra, neque per se impressibilis est formæ membri, ideo oportet habere humidum quod sit quasi cibi vehiculum, et deferat ipsum, et faciat ipsum figurabile specie membri quod alitur. Si autem hoc humidum esset cum calido, tunc calidum consummaret partem humidi,et diminueretur adjumentum vehendi cibum : et ideo sitis appetit naturaliter frigidum et humidum in potum. Fames ergo et sitis duæ sunt partes naturalis appetitus, siccis enim et humidis : et cum omnia famescant animalia, et sitiant om-

<--- Page Split --->

nia animalia, habent appetitum naturalem eorum quae alunt, quae sunt calidum et humidum et frigidum et siccum : et constat quod horum non est aliquis sensus praeter tactus : omnia igitur animalia habent tactum et talem appetitum naturalem. Sensus autem alius non est alimi enti nisi per accidens, secundum quod sonus vel color judicat alimentum esse prope vel longe : et ideo nullum alterius sensus objectum alit, nisi objectum tactus : odor enim est spirituale, et non incorporatur, sicut dicemus in libro de sensu et sensato. Sed humor qui Latine sapor dicitur, Graeci enim humores sapores vocant, ille est aliquid tactus : quia sapor proxima sequela est complexionati ex qualitatibus primis : non tamen sapor ut sapor alit, sed potius humidum et sicum et calidum et frigidum, sicut diximus : et hujus causa est, quia nihil alit, nisi quod potest assimiliari ei quod alitur : nihil autem assimilatur ei, nisi quod similiter compositum est ex elementis, et ex calido, frigido, humido, et sicco : eo quod omnis complexio, ut peritiores medicorum dicunt, quamdiu est in bona habitudine secundum naturam, appetit sibi simile : corrupta autem aliquando appetit contrarium, sicut febre aestuans appetit aquam ut exstinguat sitim. Patet igitur quod animalis habent tactum necessario, et appetitum naturalem eorum quae mixta sunt ex qualitatibus tactus : et hoc ostenditur per famem et sitim.

locum : et hæc sunt illa quorum cibus a terra non sufficienter præparatur, et habent os secundum figuram. Aliam enim immobilia existentia, figuram oris non habent : eo quod radices quibus terræ infiguntur, ori habent similes, sicut plantæ : et ideo cibus eorum sufficienter in terra præparatur : propter talia etiam ventres non habent, neque loca per quæ emittatur egestio impuri cibi. Quibusdam autem cum dictis potentiis inest etiam intellectivum, sicut hominibus, et si forte appareat aliquod genus hujusmodi animalium alterum, aut honorabilius quam homo in mortalium natura. Et hoc dictum est propter quosdam dicentes quædam intellectualia animalia esse dæmones regionem lucis in aere habitantes, sicut dixerunt Platonici, qui tamen veritatem non habent : sed hic de his non intendimus, et ideo sub dubio dicimus si quid appareat homine honorabilius. Sed quod hic nos habemus determinare, hoc est de partibus animæ, et quam habent ad invicem et ad animam comparationem.

CAPUT XI.

Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animæ et figurae.

De omnibus autem his sigillatim certificandum est posterius. Nunc autem in tantum dictum sufficienter, quod omnibus animalibus sensum tactus habentibus, eiam appetitus inest necessario. De phantasia autem et arte practici intellectus, et imaginatione nunc quidem non est manifeste aliquid dictum, sed de his omnibus in sequentibus prosequemur. Quibusdam autem cum sensu inest principium vitæ, quod est motivum secundum

Oportet autem scire quod partes ejus quod est spirituale, et hujus quod est corporale, differunt : quoniam partes corporeæ rei componunt aut suam essentiam aut suam quantitatem. Et si componunt suam essentiam, tunc sunt sicut materia et forma, aut sicut mixta in eo quod mixtum vocamus. Si autem componunt suam quantitatem, tunc sunt tertiæ, vel mediæ, vel quartæ, et sic de aliis quantitativis partibus. Et has vocare consuevi mus integrales, primas autem essentia-

<--- Page Split --->

les. In spiritualibus autem dicimus, quoniam spiritualia potentiae quaedam sunt, et habent suas partes naturales potestates, ex quibus constituitur quoddam universum suae potestatis, sicut apparet in urbanitatibus. Cum enim dico regnum, potestatem quamdam dico, quam componunt multae potestates particulares, quae tamen omnes fluunt ex regno. Si enim diffinien s regnum dicam, quod regnum est monarchia, cujus potestates, leges et ordines vivendi omnibus distribuuntur, erit quaedam ejus particularis potestas potentia præsidis qui terræ principatur. Alia autem proconsulis, consilio cujus et nutu determinantur judicia et sententiæ dantur. Alia autem tribuni, et alia ducis exercitus, et alia centurionis cohortis unius, et adhuc alia decani, et alia præfecti qui præficitur ad paucos in lege justitiæ constituendos : et sic diversæ potestates junctæ simul efficiunt universum quoddam, quod vocatur regnum. Et sic est in omnibus spiritualibus potentiis. In omnibus autem potestatibus, semper quidquid potest potentia inferior, potest et superior, sed non convertitur : et ideo inferior est semper in superiori secundum omnes suas operationes, sed nobilitantur operationes inferioris quando sunt in superiori. Similiter autem in potestatibus causarum naturalium. Quaedam enim illarum sunt semper, et quaedam frequenter, et quaedam raro, sicut diximus in secundo Physicorum : et quidquid est potestatis in eo quod est raro, exer cetur ab eo quod est frequenter, et ab eo quod est semper, sed non convertitur. Habet tamen semper aliquid impotentiæ et defectus inferior potestas, quod non potest referri ad superiorem potestatem : et ideo diximus quod nobilius exercentur operationes inferioris potestatis a superiori, quam ab inferiori potestate.

Est autem adhuc notandum in istis potestatibus, quod si superior potestas non uniret in se potestatem inferiorem, non dicerentur omnia hæc unum re-

gnum, nisi sicut acervus lapidum : et idcirco quanto potestas superior est simplicior, erit et universalior ad multa exercenda, quæ sub illa potestate continentur. Omnino autem eodem modo est in anima quæ est in potentia vitæ in qua omnis potentia exercendi opera vitæ continetur : et ideo particulares potestates, sicut vegetativum, et sensitivum, sunt quidem potentiae naturales ab ipsa fluentes, quæ dicuntur proprietates, sed tamen inferioris potestatis opus et potentia in superiori nobilius est quam in seipsa : unde sensitiva nobilius terminat opera vegetativæ, quam ipsa vegetativa sola. Nutritiva enim quæ facit carnem, nobilius operatur quam illa quæ facit lignum. Similiter autem est in generativa. Similiter autem est in sensitiva et intellectiva anima, quod omnes suas operationes nobilius participat. Et patet ex hoc jam quod in homine neque tres substantiæ, sed una substantia simplicior et nobilior aliis : et ideo plures et nobiliores ab ea quam ab aliis fluunt potestates : et cædem potestates quæ sunt inferiorum, nobilius sunt in ipsa quam in eis : neque sunt istæ potentiæ non unitæ : quia sic esset verum quod dixit Plato, quod scilicet quædam collectio diversa operaretur : uniuntur enim semper inferiores in superiori per modum jam assignatum : et ideo particulares potestates non sunt partes essentialiter componentes animam, sed potius quæ determinant totam suam potestatem ad opera vitæ distributam per potentias : sicut et regnum distribuitur per potestates particulares ad distribuendam vitam, vel continendam et exercendam, quæ vocatur civilis : et ideo dixerunt antiqui sapientes, quod anima est in corpore sicut rex in regno, et oculus est in ipsa sicut aliquis præfectus in potestate sibi juncta.

Ex his jam patet, quoniam eodem moText.et com. do jam erit una ratio diffinitiva animæ et

<--- Page Split --->

ligurae. In figuris enim sic est, quod nulla rectilinea invenitur praeter triangulum, et eas quae ipsum sequuntur in specie figurarum : et similiter est in animahus, quod nulla est anima praeter vegetativam, et quae sunt post ipsam, in ordine animarum : quia sicut figurae habent ordinem quod una est ante, et alia post, ita etiam anima vel animae. Simplicior enim linearum est recta : eo quod est unius formae tantum, sicut saepe diximus. Et simplicior figurarum est triangulus secundum formam figurationis, quia et in lineis est unitae formae, et in superficie : quia secundum formam non dividitur in figuram aliam : quia triangulus non dividitur in aliam figuram, quam in triangulum. Circulus autem duarum formarum est in convexa et in concava, sicut saepe diximus in antehabitis libris nostris. Aliae autem figurae rectilineae, teragonus, pentagonus, sic deinceps, dividuntur in diversas figuras. In figuris igitur est ratio quaedam communis quae omnibus convenit, ex qua tamen non scitur quaelibet figura in specie, et qualiter una se habet ad aliam : et hoc est ita quod figura est quantitas linea vel lineis terminata, vel quod figura est terminatio quanti, si consenserimus quod figura est qualitas et non quantitas : hoc enim omni figura convenit. Ex hac tamen non scitur qualiter triangulus est in teragono secundum potestatem et in aliis figuris : et ideo ex illa non perfecte scitur trianguli natura, sed oportet quaerere trianguli propriam rationem. Neque propria dicit perfecte figurationis rationem, et ideo necessaria est communis. Si enim diffinien s triangulum dicam, triangulus est figura prima elementalis ad omnem figuram rectilineam, in qua dividitur omnis figura rectilinea, ex illa diffinitione non cognoscam esse figurationis in triangulo, licet cognoscam posse trianguli ad alias figuras. Et ideo in scientia figurarum duas diffinitiones oportet inquirere : unam communem, et alteram propriam, et neutra sine altera sufficit. Et similiter est

in animae ratione, quod communis ratio est quae omnibus convenit animabus, quae est endelechia corporis physici potentia vitam habentis : tamen quia vita potentia non est una in omnibus animabus, sed alia et alia, ideo oportet quaerere secundum quamlibet vitae potentiam, aliam et aliam rationem. Et ideo deludendus est qui dicit sufficere communem rationem in his et in aliis similibus, quae nullius erit propria ratio : et iterum non debemus esse in propria ratione, neglecta ratione communi.

Est autem et adhuc alia similitudo inText, et eom. 31. ter figuras et animas : sicut enim trigounum est in tetragono, et in omnibus aliis figuris, quae sunt communiter post triangulum secundum potentiam, ita est vegetativum in sensitivo, sensitivum in intellectivo. Trigonum autem est in tetragono potentia, non secundum se : sed si distribuatur tetragonum in ea quae potest, potest tunc in operationem trigoni et plus. Quoniam si dividatur lineis diagonalibus duabus, faciet quatuor triangulos : et similiter quae cumque figura est rectilinea, in tot triangulos dividitur, quot habet angulos, lineis a quolibet angulorum ad centrum figurae deductis. Similiter autem quoniam sensitivum distribuitur in potestates suas, tunc poterit in opera vegetativi, et amplius, et eodem modo intellectivum poterit in opera vegetativi et sensitivi. Tamen quia sicut trigonum non est in tetragono, secundum actum trigoni, sed tetragoni : ita neque vegetativum est in sensitivo secundum actum vegetativum, sed sensitivum, quod est superior potestas ad ipsum : et ideo ex se potens in potestatem inferioris potentiae ad ipsum, ut diximus superius. Propter quod etiam solvitur dubium quorumdam, utrum, scilicet sensitivum, sit compositum ex vegetativo et quodam alio ? Constat enim quod non, sed sensitivum et unum simplex am-

<--- Page Split --->

plioris potestatis : et ideo ex sua simplici forma exercere potest nobilius opera vegetativi, quam ipsum vegetativum per se solum. Si enim ex illo et alio componeretur, qualiter esset forma simplex perficiens animal? Similiter autem est de intellectivo. Neque enim in figuris figura tetragoni est composita, sed simplex : quae tamen distributa in ea quae potest, potest in tetragonum et amplius. Similiter autem est in omnibus formis consequenter ordinatis sicut causa primaria et secundaria, sicut dicitur in libro de Causis de esse, vivere, sentire, et intelligere. Quælibet enim illarum est simplex una essentia, et tamen semper consequens habet potentiam præcedentis vel præcedentium omnium, et non influit secunda nisi cum causalitate antecedentium : quia vita nulli dat vitam sine esse, neque sensus alicui dat sensum sine vita et esse. Sic et intellectus nulli dat intelligere sine esse, vivere, et sentire, in genere mortalium. In cœelestibus enim intelligere forte est sine sentire : erit tamen de hoc determinandum in prima philosophia.

Si autem hoc quaeritur, unde habeat consequens forma, quod potest omnium præcedentium formarum potestates operari ? Dicendum videtur quod habet a tribus, quorum unum est ipsa consequentia ordinis : non enim est consequens, nisi quia exivit a precedente : et ideo potestas præcedentis potest in ea. Alia causa est, quia licet sit consequens secundum intellectum, tamen est vicinior secundum esse primæ causæ. Intellectus enim vicinior est primæ causæ quam sit sensus, et sic habet in se plures bonitates et nobilitates, quibus accidit ad conformitatem primæ causæ, et per illas bonitates plura potest quam aliqua alia essentia vel forma. Tertia causa est, quia est immaterialior et simplicior et separatior semper consequens quam præcedens, et ideo in plura potest quam antecedens ipsam. Dico autem simplicior secundum esse et

non secundum rationem, quoniam secundum rationem est e converso : quia præcedentes formæ cadunt in ejus diffinitione, ideo secundum rationem sunt ante eam et simpliciores ea. Et hæc tria simul juncta dicunt veram causam, quia unica existens sequens in plura potest quam antecedens.

Et si forte aliquis objiciat, quod diffiniens et ratione prius est diffinito, et simplicius secundum esse et naturam, dicendum quod hoc est verum secundum communem naturam quae invenitur in pluribus : sed nos hic vocamus secundum esse simplicius et prius, quod in esse simplicius est et prius : et non dubitamus quin intellectus secundum esse simplicior sit quam sensus, licet communior natura sit sensus quam intellectus. Hæc igitur est causa quod nulla istarum formarum composita est, et tamen plura potest una quam alia. Si autem dicatur quod habet potentias naturales in seipsa, sic componitur ex seipsis : dicimus quod hanc solam habet compositionem, sed illa non repugnat simplicitati formæ. Rectum enim formam dicit in mathematicis : et recto cum multa accidunt, ut propriæ passiones ipsius, et potentiae naturales ejus, et tamen simplicitati suæ non præjudicant : quia sunt post suam essentiam, et fluunt ab ipsa. Ita et ista post esse animæ sunt et fluunt ab ipsa, et ideo non tollunt ejus simplicitatem. Ex dictis igitur patet quod non sufficit assignase communem animæ diffinitionem, nisi propriam secundum quamlibet ejus potestatem assignemus, per quam sciantur ea quæ accidunt ei secundum potestates illas, Oportet igitur scire quæ sit uniuscujusque anima, ut quæ hominis, quæ bestiæ, et quæ plantæ : quia, sicut diximus, sensitivum non est sine vegetativo, licet e converso vegetativum a sensitivo separetur, ut in plantis apparet. Iterum autem sine tactu non habetur aliquis aliorum sensuum : tactus autem ab aliis separatur, quia multa de numero animalium neque visum, neque auditum, ne-

<--- Page Split --->

que odoratum sensum habent, sed taclum solum, et gustum secundum quod est quidam tactus, et cum sensitivo principio vitae.

; : " Quædam etiam habent secundum locum motum, et quædam non habent ipsum : ultimum autem quod est finis et paucorum animalium habent quædam intellectum, et multa non habent. Homo enim solus habet in genere mortalium, nisi secundum Platonicos inveniatur aliquod intellectivum mortale homine dignius : et quibuscumque inest intelle-

ctus, insunt et antecedentia omnia, sed non convertitur. Quibusdam enim inest solus sensus, et quædam cum hoc habent imaginationem, et quædam cum his memoriam, et quædam cum his experimentum et artem, sicut homines. De speculativo autem intellectu altera ratio est, quia separatus est et magis proprie separatorum quam mortalium. Sed tamen in tertio hujus scientiæ libro de ipso erit tractandum, et videndum quid et quorum sit. Sed ex dictis manifestum est, quod propriissima erit ratio animæ qua cognoscitur quid est horum unumquodque.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE POTENTIIS ANIMAE VEGETABILIS SIGILLATIM.

CAPUT I.

De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

Text. et com. 33.

Necessarium autem est ei qui debet determinationem facere de istis, ut accipiat primum quid est unumquodque eorum quae dicta sunt. Sed antequam hoc fiat, oportet ut adhuc quæramus utrum sensitivum, intellectivum, et vegetativum sint una substantia in homine, vel plures? Videretur enim quod plures, quia corruptibilis et incorruptibilis non est substantia una. Intellectivum autem est incorruptibile, et sensitivum et vegetativum sunt corruptibilia. Ergo ipsorum non est substantia una. Adhuc autem separabilis et inseparabilis non est substantia una: ergo non intellectus sit separabilis, et sensus et vegetativum non sint separabilia, ipsum non est una et cadem substantia. Adhuc autem quorum actus essentiales differentes sunt, ipso-

rum sunt essentiae differentes: sed sic differunt actus isti, vegetare, sentire, et intelligere: ergo vegetabilis, sensibilis, et intellectualis non sunt unius et ejusdem substantiae. Hanc autem quaestionem pluribus jam vicibus tetigimus et determinavimus, et ideo adhuc dicimus quod haec tria in homine sunt unius substantiae, quae quia elevatior est quam aliae, propter hoc plura operatur, et plura habet principia vitae ad exercenda opera vitae: et ideo istae tres potentiae sunt unius substantiae in homine. Et quod dicitur, quod corruptibile et incorruptibile non sunt unius substantiae, hoc est verum si corruptibile et incorruptibile est aliquid secundum substantiam. Si autem corruptibile et incorruptibile dicuntur secundum operationem, tunc nihil prohibet ab eadem substantia fluere potentias duas, quarum una est corruptibilis, et altera incorruptibilis: eo quod una est conjuncta corpori, et altera non: sicut ab una substantia separata diximus superius fluere potentiam conjunctam cum corpore, et non conjunctam. Superior enim essentia eo quod est superior, potest in omnem operationem inferioris: et per hoc patet determinatio objectorum. Dicamus igitur, sicut superius in-

<--- Page Split --->

cripimus dicere, quod ei qui debet facere determinationem certam de praemissis, quod necessarium est ei accipere quid unumquodque istorum est per rationem diflinitivam : et postea per rationem illam oportet eum determinare de habitis qui consequuntur, sicut accidentia per se, sicut est separabile esse, vel non esse separabile a corpore, et hujusmodi quae accidunt potentiis animae, et de aliis quae cumque sunt determinanda. Ex ipsis autem congruit dicere quid unumquodque istorum est per diflinitivam rationem, antequam sciamus de toto : eo quod partes priores sunt quoad nos. Tunc eadem ratione prius oportet determinare de actibus istarum potentiarum : eo quod actus praevii sunt potentiis quoad nos secundum rationem, licet simpliciter et secundum esse, potentiae sint priores actibus. Per eamdem autem rationem adhuc de objectis prius est determinandum : quia objecta magis accedunt ad nostram notitiam, quam actus vel potentiae : objecta enim sunt quae inferunt potentiis passiones, et potentiae informantur per species objectorum : et ideo objecta sunt speciem praebentia actibus, et per actus dant speciem potentiis : et propter hoc prior speculatio est de objectis quoad nos, secunda de actibus, et tertia de potentiis quoad nos : prius igitur dicendum de sensibili et intelligibili, et postea de intellectu et sensu.

hæc est ratio, quoniam omne quod generatur, propter paucitatem materiae ex qua generatur, prius est imperfectum secundum quantitatem : et virtus deducens ipsum ad perfectum est augmentativa, cui contraria est diminutiva quae surgit ab imperfectione et potentia ejus. Debet autem omne quod est ex contrariis, salvari in esse : et hoc fit per virtutem nutritivam. Et indiget divino esse participare in simili secundum speciem : et hoc fit per generativam. Et ideo tres virtutes necessario habet potentia vegetabilis. Dicuntur tamen duo istorum opera, generare, et alimento uti : quia ista duo sunt ad substantiam salvandam. Alimentum quidem secundum materiam et individuum : generare autem secundum speciem et formam. Generativa enim omnibus inest viventibus quæcumque sunt de numero naturalium et non æternarum substantiarum, et quæ sunt perfecta et non imperfecta : quia imperfectum in quantitate propter hoc quod multum necesse habet ponere in substantio, nihil potest ponere in semine : et ideo generare infantes et pueri non possunt : et hanc generationem habere per se et variam est facere tale alterum in individuo, et idem in specie quale est ipsum generans : et facit hoc quod est perfectum, ut diximus, et non occasionatum, sicut monstra sunt, et quæcumque non casu generantur, ut peccata naturae quæ sunt monstra, sicut diximus in secundo Physicorum. Habent autem generationem variam præcipue ea quorum ultimum posse generatio est, sicut vegetativa : quia generant ex se radices et virgas et ramos et folia. In hac autem varia generatione, semper generans facit tale alterum quale est ipsum, ut virga quidem virgam, animal autem animal. Causa autem est quatenus divino esse participent quantum possunt, quod est sempiternum esse : omnia enim illud perpetuum esse optant, et illius causa agunt quidquid agunt secundum naturam. Sicut enim diximus in Cælo et

<--- Page Split --->

Mundo, similitudinem divini esse quædam participant sine motu, et quædam cum motu : et eorum quæ moventur, quædam reiterantur eadem numero, quædam eadem specie : et sic diximus in fine de Generatione et Corruptione. Quædam autem reiterantur eadem specie non numero, sicut generalilia et corruptibilia.

CAPUT II.

Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

Id autem quod est causa finalis cujus causa fit id quod fit, dupliciter dicitur : hoc quidem cujus causa fit quidquid fit ad illud. Aliud autem est quo res est id quod est, et haec est causa formalis : unde esse perpetuum causa finalis est generationis, sicut ejus causa fit tota successio generationis, et quam non consequitur natura una generatione, sed per totam et infinitam generationis successionem : et ideo hoc est tantum cujus causa fit quidquid fit secundum naturam : forma autem dans esse generato est finis quem consequitur natura per unicam generationem : et hoc est finis in quo quiescit actus unius particularis generantis, sicut in quo est esse ejus quod generatur : quia forma dat esse generato. Et quia generabilia communicare non possunt esse divinum, quod est perpetuitas esse in scipsis, eo quod nihil corruptibilium continue potest manere, communicant tamen quantum possunt, ut saltem remaneant eadem specie : et tunc remanent quidem non unum, sed ut unum. Numero enim non unum permanent, sed specie unum : et ideo, sicut prædiximus, esse divinum quædam participant plus, et quædam minus, unumquodque sicut potest.

Est autem anima viventis corporis Text. et 35. causa et principium. Causa autem et principium tripliciter dicuntur : anima autem est viventis corporis, causa et principium secundum tres modos determinatos in secundo Physicorum. Est enim anima causa efficiens unde est motus corporis, et ipsa est etiam causa finalis propter quam est corpus, et est causa formalis sicut substantia dans esse animato corpori.

Quod enim sit causa formalis sicut Text. et 37. substantia animati corporis, manifestum est : vivere enim viventibus est esse, quia vivere est actus animæ in corpus continuus, sicut supra diximus. Causa autem formalis et principium viventium in eo quod vivunt, est anima : cum animatum ab inanimato determinetur in vivendo, sicut superius patuit. Amplius autem ejus quod potentia est vivens, hoc est, quod potestatem habet exercendi opera vitæ, actus est ratio. Actus enim qui est complementum est rationem et esse dans ei quod potest operari opera vitæ, sicut supra probatum est in prima diffinitione animæ. Constat autem quod actus potentia vitam habentis est anima. Ergo ratio ejus est forma. Ex istis igitur duabus rationibus probatur esse principium et causa corporis sicut forma et substantia ejus. Manifestum est autem quod ipsa est etiam causa finalis, quæ est causa propter quam est quidquid est, et propter quam fit quidquid fit. Sicut enim in-

<--- Page Split --->

tellectus practicus in mebanicis est propter finem determinatum, propter quem movet materiam ut inducat formam artis, quod est bonum artis illius : eo quod omnis ars alicujus boni est operatrix, sicut faber facit quod facit propter cultellum, et operatum opus illud est finis ejus. Eodem modo etiam natura operatur propter finem determinatum quem intendit, sicut probatum est in secundo Physicorum 1 : et hic est finis naturae propter quem operatur. Hujus etiam finis in animalibus est anima : secundum naturam enim omnia physica corpora animata et organizata propter animam, et diversitas eorum est propter animae diversitatem : et hoc est tam in animalibus quam in plantis, sicut et omnia instrumenta artis sunt propter artis finem. Sicut autem supra diximus, quod cujus causa fit, dupliciter dicitur, scilicet quod est cujus causa fit totum quod fit : et quod est quo res est id quod est : et horum exempla subjecimus superius. Esse enim divinum est unum, cujus causa fit quidquid fit, sed non quo res est id quod est : forma autem est cujus causa fit, et quo res est id quod est : et talis finis est anima animati corporis. Sic ergo probatum est quod anima est causa finalis. At vero ipsa est etiam efficiens causa, unde est motus corporis animati. Nihil enim movetur ex se secundum locum nisi ab anima. Si autem aliquis dicat quod non omnibus viventibus convenit iste motus, dicemus quod etiam alteratio et augmentum sunt motus ab anima in corpore uno existentes : sensus enim quaedam alteratio esse videtur, et nihil sentit nisi quod habet animam. Similiter autem omni vivo convenit augeri et minui. Nihil autem augetur proprie, nisi quod alitur proprie : et nihil alitur proprie, quod non participat animam : ergo ad minus unde est motus augmenti in omni corpore vivo est anima, quod quidem corpus participat animam. Erit igitur anima tripliciter causa animati cor-

poris : eo quod tres dictae causae in unam rem coincidunt, sicut in secundo Physicorum probatum est. Materialis autem esse non potest, quia materia nunquam coincidit in eamdem rem cum aliis causis.

CAPUT III.

De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

Empedocles autem loquens de motu Text, et com. 38. nutrimenti ad partes et membra ejus quod aliter non bene dixit, addens dictis suis augmentum accidere plantis : deorsum quidem, propter id quod terra sic fertur naturaliter deorsum : sursum autem, propter ignem qui movetur sursum. Et fuerunt rationes inducentes Empedoclem praecipue tres, quarum una est : quia videbat motum nutrimenti esse naturalem, et naturalem habet finem determinatum in natura : tractum autem esse motum violentum, sicut manifestum est ex VII Physicorum : et ideo ne diceretur nutrimentum trahi ad membra per virtutem membrorum, dixit quod naturaliter movetur ad illa per naturalem motum elementorum, quæ commixta sunt in alimento. Alia vero ratio est, quia videmus elementa per aliquem suum actum remanere immixta : et ideo dicebat quod etiam suos motus naturales retinebant. Tertia ratio fuit, quia in omni animato videbat membra inferiora habere nutrimentum grossum et terrestre, superiora autem habere alimentum subtile et calidum. Similiter autem in senibus, in quibus deficit calor, videbat inferiora membra plus nutriri quam superiora : et in juvenibus, in quibus est multum calidum, membra superiora plus nutriri quam in-

<--- Page Split --->

feriora, quia in eis calor ignis multam ad se trahit materiam, et illa multiplicata multum elevatur sursum, et parum deorsum. Eadem autem causa est, quod in mulieribus membra inferiora multum augentur, sicut crura, et nates, et membra superiora habent gracilia, sicut brachia et humeros : quia frigiditas vincens in eis ingressat nutrimentum, quod ponderositate sua trahit inferius. Videbat nihilominus in omni nutrimento dominari aquam et terram, et ideo putabat haec non moveri sursum, nisi prius essent conversa in ignem vel ignita. Haec igitur sunt quae induxerunt Empedoclem. Errabat autem Empedocles dupliciter. Uno quidem modo, quod non bene accepit intentionem ejus quod est superius, et intentionem ejus quod est inferius : quia non idem est sursum et deorsum animati corporis et mundi : quia in mundo sursum et deorsum differunt et opponuntur situ tantum, sed in corporibus animatis differunt figura membrorum et officio. In omni enim animato dicimus quod caput est superius corporis ejus, et tamen videmus quod bestiarum caput est pronum in terram, et non rectum, nisi solius hominis, sicut Ovidius dixit de Deo, quod

Os homini sublime dedit, cælumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus 1.

Si ergo sic figura et officiis in corporibus animatis distinguuntur sursum et deorsum, tunc cum planta radices habeant ori animalium per officium similes, radix erit in plantis sursum, et rami deorsum : quia non idem erit sursum et deorsum quod in mundo est sursum et deorsum : quia, sicut diximus, positiones istae in corporibus animatorum dicuntur eaedem vel similes diversae secundum opera, et non secundum situm mundi.

Adhuc etiamsi concesserimus EmpeText, et 20 docles quod idem sit mundo superius et corporibus animatis, nos videmus quod quælibet pars nutrimenti fertur in contraria loca : quia fertur sursum et deorsum ubicumque sunt membra : talis enim motus non potest esse a virtute elementali. Si enim illa sint simplicia, habebunt motus simplices. Si autem composita, prævalebit motus dominantis in mixto. Oportet igitur quod motus iste sit ab alia virtute quæ non est elementalis, neque consequens commixtionem elementi : hanc autem vocamus animam : ergo erit ab anima. Aliter enim evellerentur a se invicem quæ in contraria loca feruntur, et prævaleret dominans elementum. Universaliter autem nunquam evelluntur quando diu vivit planta vel animatum. Continens igitur ea non est elementalis virtus : et hanc, ut diximus, vocamus animam.

Rationes autem moventes Empedoclem non sunt difficiles ad solvendum. Ostendimus enim in VII Physicorum duplicem esse tractum 2 : unum quidem in quo trahens per virtutem, quæ omnino extrinseca est, trahit id quod trahit, et tractus iste est violentus. Alius autem est quando trahens aliquid suæ virtutis generat in tracto, quæ virtus innata in tracto facit ipsum moveri ad trahens, sicut trahitur ferrum a magnete, et hic tractus est naturalis. Sic trahitur cibus ad membra : eo quod virtus membri generatur in cibo, quæ agente in se membro continue reducitur ad actum : et per illam alimentum movetur ad membrum sicut ad locum suæ formæ et speciei, in qua complementum accipit illius virtutis quæ generata est in ipso per actionem animæ quæ est actus membrorum. Cum autem hæc virtus non sit elementalis, sed animæ quæ est actus membrorum, constat quod naturaliter movetur, vel potius, si ita liceat loqui, animaliter movetur ad membra, et non per virtutem aliquam

<--- Page Split --->

el mentalem. Et quod dicit elementa aliqualiter remanere in mixto cibo, non juvat ad suae opinionis assertionem : quia elementa materialia efficiuntur, et virtus animae alimentum assimilans efficitur formalis et movens. Quod autem dicit grossius et terrestrius esse nutrimentum inferiorum membrorum, non generaliter est verum. Membrorum enim terrestrium, sicut sunt ossa, nutrimentum est terrestre : et membrorum aquaticorum, sicut est cerebrum, nutrimentum est aquaticum : et ossa sunt superius et inferius corpore, cerebrum tantum superius. Sed verum est quod in senibus et in mulieribus frigidis plus nutriuntur inferiora membra quam superiora, propter caloris defectum : quia calor est instrumentum animae, et deficiente instrumento, aut nullae fiunt operationes artis, aut non bene fiunt : sed ex hoc non probatur quod fiat nutrimentum virtute elementali, sed potius virtute animae cum aliquo defectu instrumenti : quia, secundum Empedoclem, nihil deberet de nutrimento in talibus ferri sursum, sed totum deorsum. Sic igitur patet quod non vere dixit Empedocles.

CAPUT IV.

De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

tum accipit suae quantitatis per appositionem cremabilium : et propter hoc dicunt quod ignis etiam haec duo in omnibus operatur animatis. Et hi quidem adhuc aliis duabus rationibus sunt inducti, quarum unam esse dicebant, quia videbant ignem non nutritum perire per continuam suae materiae perditionem. Evolant enim ascendendo semper materiales partes ignis, et contendunt superius. Cum igitur sic continue deperdatur, indiget deperditi restauratione. Non autem deperditum restauratur nisi per nutrimentum : oportet igitur quod ignis nutriatur. Si quis autem eis dixit quod ignis naturaliter movetur sursum, et ideo partes suae materiales evolant ex ipso naturaliter : dicebant hoc esse non posse, propter hoc quod nihil corrumpit seipsum, nec naturaliter intendit suiipsius corruptionem : ignis autem corrumpitur per hoc et destruitur, quod paulatim evolant ex ipso partes materiales suae : ergo non naturaliter emittit eas, sed per aliquid corrumpens : erit igitur etiam naturale nutrimentum ipsum salvans et deperditum restituens. Alia autem ratio istorum fuit, quia dicebant augmentum fieri per hoc quod additur aliud corpus intrans in poros ejus quod augetur, et nihil esse ita porosum sicut ignem, propterea quod siccissimus est et perspicuus : ex siccitate enim continet poros, perspicuitas autem multitudinem ostendit pororum.

1 . t . c t o m . Sunt autem quidam qui non om- 10. nium elementorum virtute fieri dicebant alimentum, sed virtute ignis tantum, et similiter augmentum : cujus assignabant rationem, quia ignis solus inter omnia corpora et alitur virtute propria et augmentatur. Alitur enim, in quantum educit subtile humidum de calefactis, et convalescit et sustentatur in ipso : augetur autem, in quantum incremen-

Hæc autem non sunt vera in toto : Text. et com. 41. verum quidem enim est non fieri alimentum sine calore ignis, sed calor ille instrumentalis est,et non primum efficiens, et ideo est concausa et non causa principalis. Operatur enim in alimentum non species ignis, sed species vivi corporis et virtutis animæ, sicut superius diximus : et ideo non alterat ad speciem ignis, sed carnis, vel ossis, quæ sunt species organorum animæ. Cujus signum est, quia

<--- Page Split --->

augmentum ignis in quantitate interminatum est : tantum enim augetur, quantum est cremabile appositum igni. Sed omnium animatorum quae constant in figura et quantitate, certa est quantitas in qua salvatur forma illius speciei, et est ratio magnitudinis in maximo et in minimo, in qua stat, et extra quam non salvatur species : et augmentum habet terminum quod est quantitas organorum, quae sufficit operationibus virtutum et potentiarum : ergo aliud est principium augmenti in animatis, quam sit virtus ignis : hanc autem vocamus animam, quae talem ponit augmento suo terminum : haec enim magis sunt rationis, hoc est, formae quae dat esse et rationem, quam materiae, hoc est, quam alicujus virtutis materialis vel corporeae, sicut est Ratio Avicalor ignis. Alia autem ratio qua Avicennae, cenna improbat sententiam istam est, quod ignis quando nutrit et auget, non nutrit et auget nisi seipsum : anima autem vegetabilis neque nutrit, neque auget seipsam, sed potius corpus.

Rationes autem quas inducunt non difficile est solvere. Dicimus enim quod ignis non proprie nutritur, neque augetur. Id enim quod convertitur in ignem, non ingreditur in ignem, neque ingreditur in ipsum ut cuilibet parti addatur et uniatur, sed diffunditur ignis per generationem formae ignis in materia aliena. Et quod dicunt quod attrahit subtile humidum ex cremabilibus, et quod illo cibatur, dicendum quod non ad hoc attrahit ut illo cibetur, sed potius ut in illo generetur tanquam in prima materia. Non enim attrahit, nisi quia calefacit et subtilizat : et tunc calor facit ipsum ebullire ad superficiem corporis, cujus illud fuerat humidum : et ibi fumat et fit flamma : deberet autem attrahi in omnes partes ignis antequam inflammaretur si esset nutrimentum ignis. Patet igitur quod illud est proprie generatio ignis et non nutrimentum. Quod autem dicunt in igne fieri deperditionem secundum materiam, dicendum quod accidit igni in quantum

est in loco alieno : per hoc enim materiae partes plus igni similes evolant intendentes ire ad locum proprium, sed extinguuntur ab aere circumstante : et sic fit continua ignis deperditio : neque intendit per hoc suam corruptionem, sed potius melius salvari et convalescere in loco proprio : et sic fieret si non impediretur : et ideo non intendit ignis secundum naturam restaurare illud deperditum, sed potius per inflammationem multiplicare suam speciem in materia aliena, sicut diximus. Quod autem objiciunt de poris et vacuo, ostendimus nihil esse in primo de Generatione et Corruptione. Exclusis autem sic falsis opinionibus et erroribus Antiquorum, loquemur de qualibet potentia vegetabilis animae, ostendentes quae sit quælibet ipsarum, et quam habent ad invicem et ad animam vegetabilem comparationem.

CAPUT V.

De alimento quod est objectum nutritiva et vegetativa.

Quoniam autem haec potentia animae Text et com. 42. quam vocamus nutritivam, est vegetativa individui generativa per multiplicationem individuorum in specie, oportet nos secundum prædictam doctrinam prius loqui de nutrimento. Opere enim quod est alimenti opus, determinatio fit circa alias potentias animæ vegetabilis : eo quod augmentativa et generativa operationem quamdam alimenti recipiunt. Est igitur alimentum quasi objectum unum tribus potentiis animæ vegetabilis prævium.

<--- Page Split --->

tum omne mutatur. Mutatio autem omnis, aut est de contrario in contrarium, aut de contrario in medium, quod comparatum contrario est contrarium : ergo non alitur nisi contrarium contrario.

Adhuc autem omne alimentum patitur ab eo quod alitur, et non e converso : contraria autem sunt quae patiuntur ab invicem : patitur enim decoctionem et assimilationem, cum omnis decoctio sit completio a naturali et proprio calore ex contrajacentibus qualitatibus aut passionibus, sicut habitum est in quarto Meteororum. Non tamen patitur id quod alitur ab alimento, sicut neque instrumentorum domus aliquid patitur a materia ex qua fit domus, sed potius materia patitur et transmutatur ab ipso in domus formam. Ita et alimentum transmutatur in formam ejus quod alitur, et non e converso. Instructor autem domus non habet mutationem nisi illam quae est ex otio ad agere, sive actus primi ad secundum, sicut scientem dicimus mutari quando actu fit considerans : ita etiam animae virtus quae nutritiva vocatur, mutatur quando de nutriente secundum potentiam, efficitur nutricns in effectu. Et forte hoc nunquam est, quia in talibus virtutibus superius diximus animam magis fore actum secundum quam primum, et potius assimilari vigiliae quam somno : forte enim semper nutrit, etsi non semper nutrimentum ab extrinseco querat : quia semper aliquid agit circa nutrimentum, aut dissolvendo, aut alterando, aut attrahendo, aut uniendo membris. In determinando autem istam quaestionem magnam habet differentiam, utrum nutrimentum sit quod ultimo est quando unitur membris, aut quod primo quaerit ut nutriat antequam alteretur et assimiletur, aut utrumque : quoniam si consideremus nutrimentum secundum actum, hoc est, quod potest perficere nutrimenti operationem per

hoc quod movetur ad membra et unitur membris, sine dubio tunc id quod assimilatum est membris, est nutrimentum. Si autem nutrimentum accipiatur secundum potentiam, quod scilicet potest per suam substantiam fieri nutrimentum, tunc nutritur contrarium contrario : et ideo non coctum adhuc est contrarium, coctum autem simile : et ita utrumque praedictorum contingit dicere, et quod contrarium contrario, et quod simile simili alitur : et ideo manifestum est quod utrique quodammodo recte et non recte dicunt.

Quoniam autem, sicut supra ostendiText.et con. 46. mus, nihil alitur proprie quod non habet animam, oportet animatum esse corpus quod alitur, et animae potentia in alimentum agere, et non virtute elementali simplici. Alimentum igitur animati corporis per se est, et non secundum accidens : virtutibus autem elementalibus non attribuitur nisi per accidens, hoc est, in quantum sunt instrumenta animae : et sic qualitates elementales sunt concausae et non causae alimentali, sicut supra ostendimus.

CAPUT VI.

De officiis nutritivae et augmentativae.

IIispespotentiiscetdeterminandum . Estautempotentianutritivaquaedenutri - mentorestauratdeperditumincorporeanimatoutsalvetincssedivino . A u g - mentativaautemestillaquaedenutri - mentoadditquantitatimembrorumutaddebitamlongitudinemetquantitatemdeducantur .

<--- Page Split --->

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 1t ex hoc accipitur, quod licet idem subiectum sit alimento et augmentativo, hoc est, ei quod auget : tamen esse eorum secundum rationem diffinitivam est altorum et alterum. Animatum enim serundum quod quantum est, alimentum augmentativum quaerit : sed non nutrit nisi secundum quod est hoc aliquid, et substantia potens recipere formam membrorum et substantiam. Nutrimentum enim non salvat nisi substantiam, et ideo, quamdiu potest nutriri, tamdiu salvatur in individuo. Sed augmentativa non agit per totam vitam, et ideo ipsa non est salvativa substantiae, sed potius perfectiva quantitatis.

Et sunt quatuor differentiae inter nutritivam et augmentativam, quarum una est principalis, quod nutritiva non accipit alimentum nisi in quantum est potentia substantia membrorum, et non curat de quantitate. Augmentativa autem accipit ipsum in quantum potentia additur quantitati membrorum, in quantum membrorum quantitas extenditur ipso addito membris.

Secunda autem est, quia nutritiva addit substantiam cibi substantiae membrorum aequalem secundum tres corporis diametros, longitudinis, et latitudinis, et profunditatis, in omnibus his aequaliter perditum restaurans. Augmentativa autem praecipue addit longitudini : et ideo indiget quod calor suus sit fortior, et membra in quibus est, sint mollia, quae extendi possint. Hoc autem sic probatur: longitudo enim non fit major nisi ossibus extensis : et haec dura sunt, et non nisi forti calore faciente discurrere nutrimentum per ipsa, fieri potest. Similiter autem non fit extensio sicci indurati, sed potius ejus quod est humidum flexibile : et ideo non fit augmentum nisi in juventule antequam adveniat siccitas nimia, quae prohibet extensionem : et haec est causarum una quare non semper augentur corpora, sed semper nutriuntur. Nutritiva enim licet secundum omnem dimensionem, ut diximus, nutriat, tamen

secundum latitudinem maxime nutrit : quia ad illius incrementum non exigitur nisi assimilatio nutrimenti, et additio, et non extensio in ampliorem quantitatem, nisi quantum extenditur in addito : et hoc frequenter fit in solis membris mobilibus, quae sunt caro et hujusmodi, praeter hoc quod ossa extendantur : et hoc fit calore debili magis quam forti.

Tertia differentia est, quod nutritiva hebetiori, ut dictum est, instrumento operatur : augmentativa autem acutiori. Cum enim calor naturalis utriusque sit instrumentum, hebes calor est qui solum convertit nutrimentum et assimilat : acutus autem qui facit ipsum discurrere per membra dura, quae mollificat infundendo ea acuto humore nutrimentali, et tunc extendit ea. Et causa hujus est, quia cum quælibet virtus plus possit in materia propria quam aliena, hebetatur calor, quanto plus de aliena materia ingeritur. Quod ut melius intelligatur, oportet scire quod duplici humido indiget omne quod nutritur. Unum quidem est seminale, quod est aliquid substantiae seminis, et illud est proprium subjectum caloris naturalis. Aliud autem est nutrimentale, quod accipitur de nutrimento quod semper retinet aliquid de natura cibi, et ideo semper aliquid habet de extraneo : propter quod non adeo efficax est in eo calor naturalis, sicut in primo humido, et quanto plus ingeritur de nutrimentali humido, quod additur radicali sive seminali, ex quo formantur membra radicalia, et quod est infusum eis, tanto plus inspissantur et indurantur, et calor plus in eo debilitatur : et ideo calor qui primo fecit duas operationes, alimenti scilicet et extensionis, tandem propter sui debilitatem et membrorum duritiam, non potest perficere nisi unam quae est nutrire : et ideo tunc stat augmentum.

Est autem circa hoc adhuc notandum, quod tempus incrementi etiam secundum Galenum et Avicennam est tempus aetatis puerilis, quia pueri sunt calidi et hu-

<--- Page Split --->

midi propter vicinitatem quam habent ad suam originem, quae est ex calido et humido. Humidum autem et calidum simul conjuncta faciunt diffusionem et extensionem. Procedente autem tempore exsiccatur paulatim humidum in tempore juventutis, et induranturmembra : et licet acutius in juvenibus sit calidum, tamen non est majus in juvenibus quam in pueris. Et de hoc dat exemplum conveniens Galenus : quia si aliqua caliditas determinatae virtutis penetrat in aquam, et eadem in essentia caliditas penetrat in materiam siccam, acutior erit caliditas in sicco, quam in humido, sed non major. Et sic est de calore puerorum et juvenum, qui aequalis est, licet acutior sit in juvenibus quam in pueris : et ideo in pueris plus de cremento operatur propter mollitiem membrorum, et in juvenibus minus propter eorumdem duritiem, licet calor sit aequalis : et hujus signum est, quod pueri circa septimum annum ut in pluribus plusquam dimidium perficiunt suae quantitatis. Haec igitur est tertia differentia.

Quarta autem est penes finem utriusque accepta : quia anima sicut et natura non est infinitae et indeterminatae intentionis : et ideo habita debita quantitate, in qua exercere potest suas operationes, non auget ultra augmentativa anima, etiamsi posset bene ultra augere : quia non abundat superfluis natura, sicut etiam non deficit in necessariis : finis autem nutritivae est salvare individuum per deperditi restaurationem : et hoc necessarium est in toto tempore, et ideo per totam periodum continue operatur. Reliqua autem quae de augmento et nutrimento dicenda sunt, in primo de Generatione et Corruptione requirantur.

CAPUT VII.

De officiis virtutis generativae.

Idem autem nutrimentum per virtutem generativam, est factivum generationis, non tamen generat id quod alitur, sed potius generat id quod est, ut id quod alitur in specie. Cujus probatio est, quia nihil generat seipsum : oporteret enim quod idem esset et non esset simul. Omne enim generans actu est : id autem quod generatur actu, non est ens : esset igitur idem, et non esset secundum substantiam : et ideo sicut alimento et augmento aliud et aliud est esse secundum idem subjectum, ita alimento et generativo necessarium est aliud esse secundum diffinitivam rationem. Propter quod notandum est, nutritivam salvare individuum per distributionem nutrimenti ad membra : et quod superfluit membris, hoc sequestrat ad membra genitalia, quae trahunt ipsum sicut ventosa trahit sanguinem. Membra autem seminaria sunt Membra M minaria su organum virtutis generativae, sicut cereorganum generativ generativ virtutis. brum est organum virtutis animalis, et virutis. cor virtutis vitalis : et virtus generativa sita in membris genitalibus, imprimit in alimento superfluo virtutem formativam, quae in seminis viscositate retenta, quando fuerit in debito loco, format semen in organicum corpus : sicut enim nutritiva cibo influit speciem membrorum, per quam tendit ad membra, ita genitalia influunt ei virtutem formativam, qua formatur semen in membra corporis organici : et hoc quidem semen a toto corpore deciditur, et maxime a cerebro, et per spongiositatem membrorum, attractiva virtute testiculorum trahitur ad vasa seminaria, et ibi informatur praedicta virtute.

<--- Page Split --->

Et ideo virtus generativa in veritate est duplex. Una quidem in generante, quae descendit semen attrahendo, et haec operatur tribus, calore scilicet qui spumosum facit semen, ut spumosum sit spiritu deferente formativam virtutem, et hic spiritus extendit membra genitalia : et eodem calore consumit superfluum humidi seminis, ut efficiatur globosum et quasi glandulosum, quod magis retinere possit virtutes sibi impressas, et melius retineat figuras membrorum effigiatas. Operatur autem seipsa virtus generativa, influendo virtutem formativam quae est in semine, sicut ars est in artificiati materia : et operatur hunido cibali, sicut materia etiam operatur : et operatur ventositate sicut instrumento extendente membra genitalia ad actum coitus, et ejiciendo semen a masculo in feminam : ventositas enim propellit semen ad locum debitum.

Alia autem virtus generativa est in semine, quae est virtus formativa, duo habens instrumenta, et duas materias, et duo opera. Unum quidem suorum instrumentorum est calor seminis, qui triplici virtute est informatus : quarum unam habet a substantia in quantum est calor, et ille est virtus solutiva aut dissolutiva et subtilitativa et alterativa seminis. Secunda autem est virtus cœlestis, quae virtute operatur ad vitam ex potentia motionis cœli, sicut diximus in aliis locis. Tertia est virtus animæ, cujus ipse calor est instrumentum, qua virtute inducit formas organorum physici corporis potentia exercentis opera vitæ. Habet etiam spiritum infra spumam seminis contentum pro instrumento, per quem vehit in omnes partes seminis suas virtutes. Duo autem humida sunt materiae in quibus haec operatur. Unum quidem est quod est in substantia seminum,et hoc est principale. Aliud autem est attractum ut addatur illi, hoc est, humidum sanguinis menstrui, loco cujus infans quaerit cibum cum a matrice separatur : et hoc humidum est supplementum quod additur

humido seminali, ut sufficiat formationi membrorum. Duo autem opera sunt : unum quidem membrorum formatio, alterum autem est quod attribuitur membris, sicut numerus membrorum et ordo, et situs, et asperitas, et lenitas, et caetera hujusmodi quae membris attribuuntur. Haec igitur sunt opera virtutis generative, et haec quidem fit ex nutrimento.

Fuerunt autem quidam contendentes, non ex nutrimento, sed ex aliquo quod actu est pars animati, fieri generationem, dicentes eam fieri ex carne, non ex superfluo nutrimenti. Sed error eorum convincitur quatuor rationibus. Quarum prima est, quod caro vel aliud quod est pars corporis animati, non est potentia corpus animatum, nisi prius a sua forma corrumpatur : semen autem potentia totum corpus. Secunda ratio est, quod illud quod est actu pars, non deciditur ab animato, nisi cum magno dolore : semen autem separatur cum delectatione. Tertia ratio est, quia actu pars non deciditur a toto corpore : semen autem deciditur a toto corpore. Quarta ratio est, quia videmus oculis nostris semina plantarum, neque lignum esse, neque folia, neque radicem, sed semina maturata : et videmus semina animalium non esse carnem, neque os, sed humorem album. Falsum igitur est quod dicunt, et rationibus inductis et multis aliis manifestatur error eorum. Querunt autem isti, qualiter tunc fit generatio univoca, ut ex planta planta, et ex homine homo ? Sed ad hoc nos dicimus, quod generatio dicitur æquivoca vel univoca quantum ad generans primum effective quod decidit a se semen : haec enim dat virtutem formativam semini : et sic fit ex planta planta, et ex homine homo, et sic de aliis.

Ex omnibus autem præmissis constat, quod hujusmodi principium quod vocamus animam nutritivam, est ejus quod potest salvare scipsum, et suscipere tale

<--- Page Split --->

principium secundum quod est in tali dispositione. Ad hoc enim habet eam ut salvetur in aliquibus suis dispositionibus, licet in omnibus salvari non possit, quia in quibusdam continue mutatur. Alia autem sunt quae non indigent tali principio, eo quod in omnibus suis dispositionibus semper uno modo conservantur, sicut corpora ecclesia : et ideo illa habent alias virtutes quam mortalia. Non enim indigent nutritiva et augmentativa et generativa, quemadmodum diximus in aliis.

CAPUT VIII.

Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

Oportet autem scire, quod cum unum et idem sit subjectum circa quod dictæ virtutes tres operantur, habet tamen in hoc ipso virtutes multas subservientes sibi, quarum tamen multitudo ad quatuor est reducta, quae sunt attractiva, digestiva, expulsiva, et ante has tres appetitiva. Appetitiva enim appetit cibum appetitu naturali, prout est animæ vegetabilis virtus. Appetit autem ex vacuitate replentis nutrimenti, et ex defectu qui provenit ex dissolutione deperditi a substantia vegetabilis. Hic tamen appetitus cum sensu est in his quæ habent animam sensibilem et vegetabilem, et vocatur fames et sitis, et provenit ex sensu evacuationis. Attractiva autem in plantis quidem est ex calido quod est in radice et cæteris partibus plantæ, cujus virtute est succio humidii nutrientis quod tangit radices plantarum. In animalibus autem est per motum villorum qui sunt secundum longitudinem in stomacho et intestinis animalium. Sed

digestio est ex proprio et naturali calore digerente, et separante purum ad impuro, et terminante ipsum ad speciem ejus quod nutritur in quantum est instrumentum animæ.

Scias tamen tribus præcipue juvari attractionem, scilicet similitudine, vacuitate, et calore. Similitudine quidem sicut magnes attrahit ferrum : et hoc fit in anima vegetabili quando cibus accipit membri similitudinem, et per illam movetur ad ipsum, sicut superius diximus. Vacutate autem quando membra vacua sunt et pori membrorum propter multam factam in eis deperditionem et consumptionem. Calore autem trahente, quia calor naturalis sugit cibum, sicut ignis sugit oleum in lampade. Et hi tres modi perficiunt attractionem in omni habente nutritivam virtutem aut potentiam. In animalibus autem insuper sunt villi per longitudinem stomachi, et quorumdam intestinorum ordinati, qui motu suo ingerunt et attrahunt cibum in locum digestionis ut ibi digeratur. Retentiva autem operatur adhuc, ut cibus ita diu stet in loco uno donec debitam accipiat alterationem. Et hoc quidem generaliter juvatur tribus, et quartum specialiter habet in animalibus perfectis. Primum autem tiutentiva gereneraliteritbus juvetur et in pertectis animalibus quatuor.

Qualiter retentiva generaliteritbus juvetur et in pertectis animalibus quatuor.

<--- Page Split --->

siti, qui comprimendo retinent cibum ne de loco moveatur.

Digestiva autem, ut diximus, in omnibus juvatur calido et humido : eo quod calidum alterat et terminat. Humidum autem facile influit membrum, et recipit eorum formas et figuras. Habet tamen tres operationes, hoc est, alterationem cibi ex qualitatibus contrajacentibus, ut diximus in quarto Meteororum, et maturationem quæ est per eductionem humidi superflui : et hæc quidem a quibusdam vocatur digestio, quæ fit per assimilationem nutrimenti ad membra. Propter quod etiam quatuor digestiones esse dicuntur. Quarum una fit statim in ore. Superficies enim oris continua est stomacho, et operatur in cibum alterationem : et hoc patet, quia triticum masticatum a masticatione accipit virtutem maturationum apostematum, quam non habet contusum. Et alia est in stomacho, ubi grossum a subtili separatur : et hoc a quibusdam vocatur prima una cum illa quam diximus fieri in ore : et hæc est vera sententia : quoniam prima digestio in ore incipit, et in stomacho perficitur. Secunda autem est in hepate, ubi massa quæ vocatur ptisanaria, hoc est, succus de cibo eliquatus, trahitur per venas quæ mesaraicæ dicuntur ad hepar, et ibi rubeum sanguinis accipit colorem, et dirigitur ad venas, et in extremitatibus illarum tertiam accipit digestionem, et in albedinem mutatur, et separatur ab eo nimia aquositas quæ est in ipso per colatoria urinæ quibusdam in animalibus quæ urinam habent. In aliis autem quæ non habent, remanet cum fæce stercorum immixta. Et quarta digestio fit in singulis membris ad propriam similitudinem membrorum . In plantis autem, quia terrestres sunt, non est stomachus, sed est eis terra pro stomacho : quia in terra sub radicibus eliquatur humidum permixtum, et subtile quidem sugunt ra-

dices, et grossum dimittunt, et ideo ventre non indigent.

Expulsiva autem expellit quod superfluum est, sive sit purum, sive impurum. Et juvatur in hoc opere multis, sed præcipue quatuor sunt quæ eam juvant. Juvat enim caliditas vias per quas fit expulsio, aperiendo et acuendo id quod expellendum est. Juvat etiam humiditas aliquando vias per quas fit expulsio lubricando et mobilitatem ei quod expellendum est conferendo. Juvat etiam frigiditas per accidens, ventositatem quæ est in ejicienda superfluitate continendo ne evaporet, et etiam ingrossando, quæ cum fortis est, cum magno impetu ejicit superfluum. Juvant etiam frigiditas et siccitas, per quas ei debet contrahendo : et tunc quasi exprimendo expellitur superfluum. Similiter autem caliditas incidit viscositatem et separat, et tunc facilius educitur. In omnibus autem his virtutibus est manifestum, quoniam frigiditas non juvat nisi per accidens : et hoc ideo fit, quia virtutes ista præcipue motu perficiuntur, et quædam sunt opera vitæ : frigiditas et immobilitat et mortificat. Hæ autem quatuor virtutes naturales vocantur, eo quod ut natura per instrumenta corporalia operantur.

Scias autem, quod in his omnibus semper virtutis instrumentum et vehiculum est spiritus : et frigiditas spiritum a motu suo impellit vel impedit, et ideo ad opera virtutum per se officit, sed proficit per accidens 1.

<--- Page Split --->

CAPUT IX.

De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

Text, et com. Quoniam autem tria sunt necessaria, 49. scilicet quod alitur, et quo alitur, et alens effective, alens quidem primum et cui essentialis est actus alendi, est anima vegetabilis per nutritivam. Quod vero alitur, est corpus quod habet animam et non aliud, sicut ostendimus superius. Quo vero materialiter alitur, est alimentum. Et in his est advertere, quod virtus nutritiva est deserviens augmentativa et generativa, quoniam utrique per dictas quatuor virtutes praeparat materiam. Nutritiva enim separat quod est superfluum nutrimento, et expellit ipsum ad membra generationis, ut in virtute formativa sigilletur. Augmentativa autem deservit generativa, generans in quantitate et figura perficiendo ut generare possit : et ideo constat finem in his virtutibus esse generativam. A fine autem qui est quo res est id quod est, hoc est, a forma, omne quod nomen accipit debet denominari, finis autem est generare alterum ut ipsum, utique tunc erit principale in anima vegetativa generare alterum ut ipsum : ideo in vegetabilibus id quod est substantialis forma, absque dubio est generativa. Et ideo corpus secundum omnem partem informat ubi anima vegetabilis est tota perfectio corporis animati, sicut in plantis, et in eis est varia generatio, quia ubique planta generat ramos et virgas et folia et fructus et semina, et ubicumque abscindatur, convalescit utraque pars ipsius. Sicut enim tactus in anima sensibili est sensus particularis et forma substantialis ejus quod habet sen-

sus, et ideo ipsum brutum ubique determinat, ita de generativa est in plantis : propter quod etiam nonnullis videbatur nutritivam et augmentativam eamdem virtutem esse, sed primo cum fortis calor et mollia membra, habere operationes duas : cum autem calor debilior est et duriora et sicciora membra, tunc retinere tantum operationem unam, licet non veram causam dicant. Quoniam etiamsi ponatur non hebetari calor et non indurari corpus, nihilominus stabit tamen augmentativa in termino secundum naturam, ut supra diximus. Qualitercumque autem dicatur, constat quod in his generatiav est finis : et ideo inter has tres vires quae super nutrimentum operantur, prima naturaliter est nutritiva, et secunda augmentativa, sicut substantia est ante quantitatem, et illa quae finis est generativa, quae non servat esse secundum materiam et individuum, sed esse divinum in specie attingit, propter quod agitur quidquid agitur secundum naturam. Oportet autem scire quod anima vegetabilis est, quae unit in se istas vires, quae quidem specie differunt secundum quod et vegetabilia differunt. Est enim una palmifica, et altera olitica, et sic de aliis : et actus illius animae est vita, sicut diximus superius.

Est autem adhuc sciendum, quod si comparatio fiat animae vegetabilis ad sensibilem et rationalem, tunc vires anima vegetabilis dicuntur naturales : eo quod non nisi per instrumenta primorum corporum naturalium operantur et ad naturam in individuo vel in specie conservandam, sicut patet ex dictis : tamen est perfectio organici corporis sicut et aliae : et ideo licet nutritiva sit diffusa in toto corpore, propter hoc quod ubique salvat individuum, et similiter augmentativa, eo quod omnibus diametris et praecipue longitudini principaliter addit et generativa in plantis : tamen in animalibus perfectissimis hae virtutes sedes habent determinatas, a quibus influunt suas operationes in corpus. Et sedes qui-

<--- Page Split --->

dem nutritivæ præcipue est hepar cum calore suo alterans et ad membra dirigens cibum. Sedes autem generativæ est in testiculis masculorum et feminarum. Sicut autem diximus, quod nihil nutritur proprie, nisi quod est animatum, ita etiam nihil generat proprie ad speciei salutem, nisi quod est animatum. Generare autem ad salvandum se in specie, est generare ex eo quod discinditur a seipso, et cui a seipso influitur virtus convertens id in simile secundum speciem : et sic non generant inanimata, sed potius per actiones suas generant formas suas in materia aliena : cujus causa est, quia talia inanimata non habent aliquid quod potentia sit totum, sed quidquid corporis ipsorum est, hoc est actu pars et non potentia totum : ex eo autem quod est actu pars et non potentia totum, fieri generatio nullatenus potest, sicut diximus superius.

CAPUT X.

De duplici motore nutrimenti.

. . . et com. Est autem quo alitur dupliciter, sicut et quo gubernatur est movens immobile: et hæc est manus vel virtus quæ est in manu. Temon autem sive gubernaculum est quo gubernatur sicut movente et moto, eo quod est instrumentum gubernandi:

et hoc ideo est, quia omne alimentum est necessarium ut possit decoqui : et ideo oportet esse calorem decoquentem : et tunc calor effective alit ut movens motum, et potentia animæ est ut movens tantum. Si autem quispiam objiciat, quod movens corporeum quod est movens motum, non oportet ante se habere aliud movens immobile motu locali tantum, sicut ostensum est in VIII Physicorum, in alteratione autem non est necesse quod corpus alterans habeat ante se aliud movens ipsum, et sic dicat hic non oportere esse moventem animam ante calorem : dicendum quod necessarium est in motibus vitæ, sed in motibus aliis naturalibus non est necessarium : necessitas autem explanata est superius, ubi ostendimus quod virtus elementalis sufficienter ad nutrimentum movere non potest 1. Sic igitur figuraliter sive superficialiter quid sit alimentum dictum est : certificandum autem erit de ipso in propriis rationibus de nutrimento. Nutrimenti enim ratio plene non determinatur ex unius libri principiis, quoniam de motu ipso nutrimenti et augmenti et generationis, quæ sunt de nutrimento, jam determinavimus in libris de Generatione et Corruptione, et de modo decoctionis in quarto Meteororum : hoc jam autem de motoribus universalibus. De propriis autem motoribus quoad singula animalia quoad singula membra in scientia de Plantis et de Animalibus erit manifestum . De ipso autem nutrimento dicendum erit in libello quem faciemus de Nutrimento, Deo volente.

1 Vide tamen Averroem super hoc multa di-

<--- Page Split --->

TRACTATUS III

DE SENSIBUS.

CAPUT I.

In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

Text, et com. 51.

Determinatis his autem virtutibus animae vegetabilis, quae sunt actiones secundum quas anima operatur, in genere dicamus verba communia de omni sensu : quia secundum sentire quod est potentia passiva, operatur anima sensitiva : eo quod secundum tales potentias non semper agit : commune enim est quoad nos prius, sicut dictum est in primo Physicorum. Primum autem quod de sensu in communi est considerandum, hoc est, cum in genere sit potentiae, utrum sit in genere potentiae passiva, aut in genere potentiae activae. Et dicendum quod est in genere potentiae passiva, eo quod sensus secundum actum accidit in ipso moveri organum, et pati a sensibili objecto, quod

formam suam agit in organo sensus : omne enim recipiens est patiens : et cum sensus non sentiat nisi recipiens formam sensibilis, oportet quod potentia sensitiva sit in genere potentiae passiva : alteratio enim quaedam videtur esse, quando sensus recipit formam ejus quod sentitur secundum actum, licet proprie loquendo non sit alteratio, sicut inferius ostendemus. Ponunt autem quidam Philosophorum antiquorum non fieri passionem nisi similis a simili, et alii dicunt non fieri passionem nisi quando contrarium patitur a contrario : quomodo autem ambo ista dicta sunt possibilia et impossibilia, dictum est in primo de Generatione et Corruptione, ubi proposuimus rationes naturales de ipso agere et pati 1 : in Praedicamentis vero logicas quasdam et communes posuimus rationes : et ideo ibi non inquisivimus qualiter simile simili, vel contrarium a contrario patiatur.

Quod autem sensus sit virtus passiva, Text, et com. 52. sciemus si quaestionem moveamus quarentem quare sensuum non sunt sensus,

<--- Page Split --->

ita quod sensus sentiret seipsum: et quare sensus non sentit seipso sine sensibili extra movente sensum, cum unitus sit sibi ignis et terra et alia elementa quae sentiuntur: attribuitur enim cuilibet sensui aliquod elementum secundum Platonem, quod dominatur in sua compositione,sicut in visu ignis, ut dicit Plato : quia enim dicit quod sensus est vis activa, et lit sensus extra mittendo, non potest dissolvere quaestionem : vis enim activa ex se perfecta est ad agendum, et non indiget aliquo extrinseco : et sic deberet sensus sentire sine indigentia alicujus extra. Et si forte dicant Auctores illius sectae quae dicit, quod sentimus extra mittentes actiones sensuum, et non intus suscipientes species sensibilium, quod non fit actio agentis nisi sensibili et passivo praesente, sicut ignis non calefacit nisi praesens aliquod calefactibile. Non solvunt, quia sensus est sibi praesens, et elementa componentia organa sensus non desunt sensibus : et tunc deberet ad minus sentire scipsum, et ignem et terram et caetera quae sunt praesentia sensui : et tamen non sentiuntur ista : et ideo non convenit aut contingit unquam solvere hanc quaestionem ei qui dicit quod sensus est vis activa. Nulla autem est solutio istius quaestionis vera, nisi ea sola, quod sensus cum sit potentia passiva, non est actu sine potentia sensibilis extra : ideoque sicut combustibile nunquam actu comburitur, nisi per speciem combustivi generatam in ipso : et ideo ipsum combustibile secundum se sine combustivo acceptum, non comburetur : si enim sine illo combureretur in actu, oporteret quod combureret scipsum : et hoc esset ac si ligna composita facerent per se ignem sine aliquo igne incendente ea in actu, et hoc est impossibile : et similiter sensus non potest perfici secundum sentire in actu sine praesentia sensibilis, quod agit in ipso formam suam, ut illam sentiat in actu.

Sicut autem omne potens potentia Text. et com. passiva dicitur dupliciter, ita et sentire 53. dicitur dupliciter. Si enim secundum potentiam ante actum attribuatur ei agere, hoc erit potentia et non actu: et hoc modo dicimus sentire eum qui forte dormit, qui licet sensum habeat in habitu, habet tamen ligatum, eo quod somnus est vinculum sensuum: et ideo remotiorem ab actu habet potentiam videndi dormiens, quam ille qui est in obscuro. Et ideo sicut dupliciter dicitur videns et audiens, ita dupliciter dicitur universaliter sentiens, hoc est, visum habens et non utens, vel auditum habens et non utens: aut jam operans visu et auditu, quando habet speciem visibilis et audibilis: et sic universaliter dicitur sentiens sensum habens in habitu completo, non tamen habens speciem sensibilis secundum actum: et dicitur sentiens habens speciem sensibilis, et hoc est utens sensu et operans secundum ipsum.

Dicamus igitur in discernendo sensum Text. et com. an sit de genere virtutum activarum vel 54. passivarum, et si sit idem numero moveri et pati, et agere et movere: constat enim quod hæc magnam habent differentiam. Constat enim quod motus est in eo quod movetur et patitur, sicut diximus in tertio Physicorum, et est in eo actus quidem, sed imperfectus, eo quod est imperfecti actus in potentia secundum quod est in potentia: omnia autem quaecumque patiuntur et moventur, ab activo patiuntur et moventur, cum ipsum activum actu sit: et ideo moventur, cum ipsum activum actu sit: et ideo movere et agere suum est perfectio seu perfecti actio: et hæc est magna differentia. Unde etiam ipsum passivum aliquando est simile, et aliquando dissimile agenti: quoniam in principio passionis est contrarium: sed cum abjicitur forma ejus et inducitur forma agentis in fine passionis, tunc fit simile: et hoc est quando jam passum

<--- Page Split --->

et motum est, sicut diximus alibi. Et haec differentia ostendit utrum sensus sit potentia passiva vel activa : quia nos invenimus ipsum pati et moveri, et aliquando similem, et aliquando dissimilem activo, quae non accidunt nisi virtuti passivae.

Haec autem doctrina tenenda est pro principio magno, ad destruendam totam sententiam eorum qui dicunt sensitivas et intellectivas virtutes esse activas, et non passivas. Habent autem quasdam rationes quas pro se inducunt, quae in

communì de sensu quatuor sunt potiores. Quarum prima est, quia dicunt quod quando duo sic se habent ad invicem, quod unum est inferius, et alterum est superius in ordine naturae, si inferius secundum omnes suas potentias est activum, oportet etiam quod superius sit activum : quia superioris est agere potius quam inferioris : cum igitur in ordine naturae anima sensibilis superior sit quam anima vegetabilis, et vegetabilis non habeat nisi potentias activas, non potest habere sensibilis nisi potentias activas. Et haec ratio logica est et parum potest. Secundo autem cui maxime nituntur, est quod inferioris quod est materiale, est non agere in superius quod est formale magis : est autem sensibilium forma materialis, et inferior anima sensibilis. Sensibilis autem est in corpore, et formalior quam fint formæ coporum. Non ergo, ut dicunt, formæ corporum possunt agere in potentias animæ sensibilis : et sic oportet quod potentiae animæ sensibilis sint activæ et non passivæ. Tertium autem est, quia vident sensum judicare de sensibili, et non decipi in ipso. Judicare autem certa actio quædam est perfectissima : et cum illa sit sensus, dicunt sensum potentiam esse activam. Adhuc autem inducunt quarto loco experimenta : quia vident oculos menstruatarum inficere aerem et specula, et aliquando oculos etiam intuentium eas : et oculos basilici spargere venenum, eo quod, ut dicunt, visu interficit serpens qui basiliscus vocatur : hoc autem, ut di-

cunt, non fit nisi agendo in aerem et in objectum : et ita dicunt sensum esse potentiam activam. Sed haec omnia et similia frivola sunt, quoniam demonstrative probatum est in praehabitis, sensum esse potentiam passivam et non activam.

His autem quæ isti inducunt, facile est respondere. Quod enim prius inducunt de comparatione sensibilis ad vegetabilem, dici debet in veritate digniorem formam esse sensibilem quam vegetabilem, sed non ordinantur penes agere et pati : quia pati sensibilis non est, ita quod patiatr a vegetabili anima, sed potius e converso : unde cum alterius rationis sit istud pati, et illud agere, penes hoc non ordinantur secundum naturae gradus vegetabilis et sensibilis : sed potius penes hoc quod ubicumque est vegetativum in sensitivo, quod vegetativum est sicut instrumentum, et sensitivum sicut principalis motor et formator. Et hoc patet, quia nutritiva in animalibus convertit cibum in carnem, quæ medium est in tactu qui est animæ, sensibilis, et generativa format organa ad sensus apta potius quam vegetabili deputata. Quod autem dicunt inferius et materiale non debere agere in superius et formale, frivolum est : quia sensibilia non agunt in animam, sed potius in organa corporum : et in illa possunt agere. Organa autem sunt animata, et ita provenit motus sensibilium usque ad animam. Quod autem dicunt de judicio sensuum, dicendum quod nulla virtus est adeo passiva, quin per formam sui activi existentem in ipsa possit agere : et sic est de sensu, qui efficitur in actu per formam sensibilis in ipso existentem : et ideo tunc age c potest, sicut sciens potest considerare. Quod autem inducunt Nulla virtus est adeo ultimo, est omnino stultum : quia talis passiva quin per actio non est oculi in quantum est sensus formam su activi exis ten tem in ipsa agere possit.

<--- Page Split --->

oculos qui sunt quasi specula animata, quam penetrat in alia corpora. Et haec est causa etiam quare oculi citius quam alia membra laeduntur in talium aspectu.

CAPUT II.

De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

Hisigituretsichabitis , quodsentireestsecundumpotentiampassivam , d i - cendumestdepotentiaetactu , quoniamutrumquediciturdupliciter : nuncenimsimpliciteretuniversalitervolumusali - quiddiceredeipsis , quiacertificativedeeisdicere , estprimiphilosophi . Dicimusigiturquodpotentiadiciturduobusmo - d i s , hocest , dispositaetindispositaper - fectioneprima . Dicimusenimaliquandohominemscienteminpotentia : quiacumestindispositus , etnihilhabetnisinatu - ramadscientiamordinatam : sicutideoquiahomoestanimaldisciplinabile , d i - cimushominempotentiascientem : ethaecpotentiaquaestanteperfectionemprimam , siveantehabitum , habetgra - dusduos : potestenimesseremotaetpropinqua . Remotaquidem , sicutdici - muspuerumpotentiascientem . Propin - q u a , sicutdicimuspotentiascientemeumquijamnovitinstrumentaetprincipiaquibusaccipiturscientia , quaediscensaDoctorenonaccipit , sicutquoddequo - libetcontingitaffirmarivelnegarietdenullosimul , etquodomnetotummajussuaparteest , etquodunieteidemaqua - l i a , intersesuntaqualia , ethujusmodi , quibusscitisnonpropterhocsciturars , sedeisignoratisnonpotestarssciri . Etinpracticisquidemestidem , sicutdici - musinfantempotentiaessescriptorem , etdicimuspotentiaessescriptoremeum

qui novit pennam et calamarium, et temperaturam incaustri, et hujusmodi alia scripturae instrumenta. Alio modo dicimus potentia scientem eum, qui jam habet habitum scientiae, qui habitus scientiae vel potentiae similis est et somno in eo quod non agit, sicut dicimus scientem et non considerantem esse potentia scientem, et hoc est qui potentiam habet completam per actum primum, qui somno similis est. Sed non est idem motus quo uterque istorum est possibilis sive in potentia existens . Ille enim in utroque gradu potentiae dicitur potentia sciens grammaticam vel aliam scientiam secundum potentiam materialem adhuc imperfectam, quae tamen secundum genus est primum subjectum scientiae, vel alterius habitus ad quem ordinata est potentia. Ille autem qui habet potentiae perfectionem ad modum somni, dicitur sic potens, quia potest agere secundum habitum quando voluerit: habitus enim est quo quis agit aliquid quando voluerit, si nihil eum exterius et per accidens prohibeat. Similiter autem et actus dupliciter dicitur secundum actum primum et secundum actum secundum, ut diximus superius: et ideo habens habitum dicitur actu sciens.

Jam autem considerans cum actu sit Text, t com qui est per modum vigiliae, proprie secundum actum sciens vocatur. Hi autem utique qui primo modo scientes sunt ambo, secundum potentiam scientes vocantur, sed differenter : quoniam non habens habitum , secundum potentiam sciendi materialem et imperfectam non dicitur sciens nisi quando per doctrinam est alteratus, et multoties est mutatus ex contrario in habitum scientiae : oportet enim multoties discentem mutari modo ex ignorantia in dispositionem, modo ex dispositione in dispositionem, antequam sit in habitu completo : diximus enim quod potentia materialis habet gradus,

<--- Page Split --->

qui licet in genere sint duo, tamen in numero multi sunt. Quod autem dicimus, quod talis ex contrario venit in habitum, ideo dicimus, quod licet dispositio secundum id quod est non sit contraria habitui : tamen per modum est contraria, quia facile est mobilis, cum habitus sit qualitas stans et completa et immobilis. Ignorantia etiam largo modo est contraria habitui. Alius autem qui jam habet habitum, et sic non dicitur potentia sciens, sed potius eo quod similis dormienti et non agenti : hoc enim habet habitum faciendi vel sciendi grammaticam vel aliud, sed non operatur in agendo secundum illum modum actionis qui dicitur ex habitu.

habitus qui inducitur in seipsum, hoc est, in ea quorum species jam insunt, et ex his venit in actum qui est operatio : sicut est videre in exemplo architecti, qui habet habitum ædificandi, et conducit habitum in seipsum, hoc est, convertendo se ad ea quæ sunt in habitu, ut fundamentum, et lapides, et ligna, et ordinat ea, et impetum facit ad opus, tunc nihil novi acquirit, sed idem habitus confirmatur : cum igitur alteratio sit alicujus novæ formæ inductio, iste non est alteratus, vel aliud genus fit alterationis quæ alterari dicitur, quocumque modo nunc aliter se habens quam prius.

Text. et com. 57. Et ideo etiam talis mutatio ex habitu in operationem, non est aliquid pati vel recipere, sed mutatio illa quæ est ex contrario, est secundum passionem et corruptionem contrarii habitus, sive dispositionis, secundum quod in unaquaque alteratione multæ sunt corruptiones contrarii illius quod abjicitur : quia, sicut diximus in tertio Physicorum, motus alterationis est generatio formæ post formam, quantum ad formam contrarii quæ abjicitur per motum. Sed habens jam habitum non corrumpitur secundum aliquid quod in ipso sit, quando venit ad operationem, sed potius venit ad id quod est salvans habitum : quia habitus per operationes salvantur : operatio enim est similis tali potentiae habituali, eo modo quo se habet talis habitualis potentia ad actum. Habens enim scientiam, et secundum scientiam illam sic speculans et operans, aut in veritate non est alterari, aut si alteratio dicitur, dicetur alterum genus esse alterationis, in eo quod nihil in eo abjicitur vel generatur, sed potius habitus qui jam inest, confirmatur et salvatur, eo quod speculatio nihil aliud est nisi

Unde non bene se habet dicere sapienText. et com 58 tem cum secundum operationem sapiat alterari, sicut nec ædificatorem bene dicimus alterari, quando secundum actum ædificat : in actum enim se ducens qui operationem facit ex habitu elicitam, non est justum quod hæc dicatur doctrina sive doctrinatio, hoc est, doctrinæ acceptio : sed oportet quod habeat aliam denominationem : sed potius quando fit mutatio ex eo quod est potentia materiali sciens, et est scientiam accipiens a didascalo sive doctore qui actu habet eam, hoc est pati et alterari. Oportet igitur quod isti duo aut non dicuntur alterari ambo simpliciter, aut si ambo alterari dicuntur, tunc oportet quod non sit unus modus alterationis in utroque, sed unus alteratur in privativas dispositiones et in habitum ex ignorantia, sicut diximus, et alteratur, quia non uno modo se habet considerans et non considerans secundum habitum quem habet, absque eo quod aliquid novi generetur in ipso, vel aliquid eorum quæ insunt, abjiciatur. Scias tamen quod omnia ista quæ dicta sunt de alteratione, hæc dicta sunt large accipiendo alterationem : quoniam in VII Physicorum 1 probavimus secundum ha-

<--- Page Split --->

quod sensibilia sunt : causa enim ipsa sciendi et sentiendi est species movens sensum secundum materiae praesentiam, sicut causa intelligendi est universale in phantasmatibus movens intellectum. Causa autem quod oportet esse sensibile extra, est quia sensibilia sunt singularium quae sunt in materia, et haec sunt exteriora. Sed quia de his quae ad intellectum pertinent,hic certificare non possumus, tempus fiet in quo accipiemus principium loquendi de ipsis in sequentibus hujus libri.

Text et com. Nunc autem tantum sit determinatum, 61. quod non simpliciter sive uno modo dicitur id quod in potentia dicitur aliquid, sed aliud quidem dicitur potentia materiali et imperfectum, sicut dicimus puerum posse militare : aliud autem, sicut dicimus posse militare eum qui habet aetatem et habet habitum militiae, non militat autem in opere. Et sic similiter dicitur dupliciter sensitivum, sicut diximus, sicut si dicamus imperfectum secundum organa sensus posse sentire, et sicut dicimus posse sentire perfectum secundum organa sensus.

prout est in ipso sensibili, non recipitur in sensu, sed intentio ejus : et si reciperetur in sensu secundum esse quod habet in re, tunc haberet duo esse : et oporteret dicere quod oculus aliquando esset albus, aliquando niger, aliquando alterius coloris, quod non est verum. Est igitur id quod est in sensu nec sensibile, quia est intentio sensibilis : et non est ipsum sensibile, quia non confert illud esse sensui, quod confert rei quae extra sentitur.

Sed forte objiciet aliquis 1, quod cum sensatorum species non moveant sensum secundum esse materiale quod habent in sensibili re extra, sed potius secundum quod est intentio spiritualis in sensu accepta, oportet quod habeant motorem unum qui in omnibus causa est esse illius spiritualis, sicut etiam intellectiva habent motorem unum, qui in omnibus causat formam simplicis intelligibilis. Nec convenienter dici potest, quod esse spirituale habeat intentiones sensibilis ex hoc quod recipiuntur in subjecto spirituali : quia magis est rationabile causam diversitatis esse spiritualis et materialis ipsorum sensibilium esse ex diversitate motoris, quam ex diversitate subjecti : quia subjectum non diversificat moventia, sed potius e converso : intentiones autem spirituales sensibilium sunt moventes. Haec autem dubitatio magna indiget consideratione, et in sequenti capitulo secundum facultatem nostram determinabitur.

Text et com. Et quia horum sic potentia existentium differentia usualiter non est nominata, ideo oportuit nos determinare, quia sic differunt et quomodo differunt, ne potentia activa semper perfecta esse credatur : et quia nomina propria non habemus, uti nos oportet nomine alterationis et passionis in istis tanquam propriis nominibus : cum tamen non nisi extenso nomine eis conveniat, sicut supra diximus, sensitivum potentia est animal sensibile ut sensibile in actu sit, et non tamen ipsum sensibile : quia forma sensibilis extra

<--- Page Split --->

CAPUT IV.

Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

Antequam nos loquamur de sensibilibus singulariter, oportet nos loqui de sensibili generaliter : quia, sicut diximus, objecta priora sunt actibus, et actus potentiis secundum rationem : quia de communibus etiam quoad nos prior est speculatio in Physics,eo quod in illis communia confusa sunt in singularibus, et priora quoad nos, debemus prius loqui de sensibili in communi. Sed ad faciliorem intellectum eorum quae dicturi sumus, faciemus capitulum breve de modo apprehensionis potentiarum apprehensivarum omnium : hoc enim perutile erit ad omnium sequentium notitiam faciliorem. Dicimus igitur quod omne apprehendere est accipere formam apprehensi, non secundum esse quod habet in eo quod apprehenditur, sed secundum quod est intentio ipsius et species, sub qua aliqua sensibilis vel intelligibilis notitia apprehensi habetur. Haec autem apprehensio, ut universaliter loquendo, quatuor habet gradus. Quorum primus et infimus est, quod abstrahitur et separatur forma a materia, sed non ab ejus potentia nec ab ejus appendiciis : et hoc facit vis apprehensiva de foris, quae est sensus. Secundus autem gradus est, quod separetur a materia et a praesentia materiae, sed non ab appendiciis materia, sive conditionibus materiae : et hanc apprehensionem facit imaginativa potentia, quae etiam singularibus non praesentibus retinet formas sensibilium, sed non denudat eas a materiae appendiciis. Dico appendicias materiae conditiones et proprietates quas habet subjectum

formae quod est in tali vel tali materia : verbi gratia, talis membrorum situs, vel talis color faciei,vel talise atas, vel talis figura capitis, vel talis locus generationis. Haec enim sunt quaedam individuantia formam quae sic sunt in uno individuo unius speciei, quod non sunt in alio. Et hac apprehensione Socratem non praesentem imaginamur crispum et album, et senem, vel juvenem, et cum longis digitis vel brevibus, quorum nullum accidit ei in quantum est homo. Haec igitur est secunda apprehensio. Tertius autem gradus apprehensionis est, quo accipimus non tantum sensibilia, sed quasdam intentiones quae non imprimuntur sensibus, sed tamen sine sensibus nunquam nobis innotescunt, sicut est esse socialem, et amicum, et delectabilem in convictu, et affabilem, et his contraria, quae quidem cum sensibus accipemus : et tamen eorum nullum sensibus imprimitur. Et tale est quod accepimus hunc esse filium leonis, et esse agnum, vel hominem : alium autem esse lupum, vel leonem, secundum quod substantiales formae mediantibus sensibus et non separatae ab ipsis, apprehenduntur : et iste gradus propinquus est cognitioni, et nunquam est sinee astimatione et collatione. Quartus autem et ultimus gradus est, qui apprehendit rerum quidditates denudatas ab omnibus appendiciis materiae, nec accipit ipsas cum sensibilium intentionibus, sed potius simplices et separatas ab eis : et ista apprehensio solius est intellectus, sicut est intellectus hominis per hoc quod convenit omni homini, vel intellectiva substantiae, ut universaliter dicatur intellectus quidditatis universalis omnis rei secundum quod est quidditas ipsius, et non per hoc quod convenit isti, et non alii, proprium est et singulare, et est aliquid de materialibus et individuantibus. Quaecumque autem sunt communia et ita uni sicut alii, et eodem modo convenientia, absque dubio sunt ipsa universalia, quae solus accipit intellectus. Secundum autem hos gra-

<--- Page Split --->

dus abstractionis sive separationis distinguentur inferius vires apprehensivae.

Forma rei Adhuc autem notandum est, quod difet rei intentio differunt. ferunt forma rei et intentio rei : forma enim est proprie quae informando dat esse actu materiae, et composito ex materia et forma. Intentio autem vocatur id per quod significatur res individualiter sive universaliter, secundum diversos gradus abstractionis : et haec non dat alicui, nec sensui quando est in ipso, nec etiam intellectui quando est in ipso, sed signum facit de re et notitiam : et ideo intentio non est pars rei sicut forma, sed potius est species totius notitiae rei : et ideo intentio quia abstrahitur de tota re, significatio totius de re praedicatur : intentio enim colorati quae est in oculo, totam rem significat vec notificat, sicut et intentio quae est in imagine particulari non praesente. Et hoc est quod dicit egregie Aristoteles in secundo libro suo de Anima, quod sensus sunt particularium 1 ; et non dicit quod formae alicujus tantum, sed totius particularis, sicut et intellectus est universalium, quod non est notitia et species partis, sed totius : et ideo notitiam facit de toto. Non enim per visum accipitur notitia coloris tantum, sed colorati, et species ejus in visu species est colorati, secundum quod coloratum est, et judicium fit de colorato secundum quod coloratum est, et sic de aliis intentionibus in quocumque gradu abstractionis accipiatur. Similiter autem est quando dicitur, quod abstractio fit a materia, intelligitur quod est quoddam particulare quod particularitatem habet a materia : hoc enim est primum subjectum formae, et per ipsum substat particulare et nature communi quae abstrahitur universaliter ab intellectu, et individuantibus formis, quarum intentiones ab aliis gradibus abstrahuntur apprehensionis. Sicut autem in principio Physicorum dictum est,

communis natura aliquando accipitur ut confusa in particularibus et non separata ab eis : et tunc scientia talis est singularium sicut et sensus, sicut in praehabito capitulo diximus.

CAPUT V.

De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

His igitur prælibatis, dicendum est de Text. et cum. 63. objectis uniuscujusque sensus primo in communi, quia de communibus proprie est speculatio. Dicitur autem in communi sensibile tripliciter. Duo quidem dicimus per se sentiri : unum autem secundum accidens. Quando autem dicimus per se sentiri aliquod sensibile, volumus intelligere per se quando subjectum est causa prædicati, hoc est, quod per propriam naturam et essentiam causa est innutationis sensus, eo quod ipsum est quod habet inferre passionem sensui : diximus enim quod sensus generaliter est potentia passiva, et sentire generaliter pati : diximus enim saepe in libris naturalibus præhabitis, quod non quodcumque agens infert passionem cuilibet patienti, sed oportet esse communicationem naturae inter proprium agens et proprium patiens : et tunc dicemus quod illud est essentiale sensibile, quod suam propriam essentiam, vel intentionem essentiae, deprehendet in sensus organo. Hæc autem sunt duo : cum enim omnes forma sensibiles sint etiam formae situales, et quae habent quantitatem per accidens, statim impenditur quod calor in oculo non recipitur sine quantitate, et

<--- Page Split --->

his quæ sunt quantitati annexa essentialiter : et ideo sensatum per se, dividitur in duo : quorum unum quidem proprium est, quod sic convenit uni sensui quod non convenit alii, sicut coloratum in quantum coloratum in nullum agit sensum, nisi in visum : sonus autem in auditum et non in alium sensum. Aliud autem est sensatum quod ideo per se sentiri dicitur, quia sua intentio in sensu imprimitur conjuncta sensibili proprio : et hoc est proprium et proximum subjectum sensatae speciei, quod est magnitudo, in qua ut in subjecto proprio est omnis qualitas sensibilis. Et proprium quidem subjectum sensibile duo habet in se quæ faciunt ipsum proprium. Unum quidem dictum est, quod scilicet non convenit ipsum altero sensu sentiri, nisi illo cujus est proprium activum inferens vi passionem : et cum non agat in sensum nisi intentionem propriæ forma, sequitur quod sensum non convenit errare circa proprium sensatum. Dicitur autem sensatum proprium duobus modis. Uno quidem modo secundum quod est in re sensata in qua est secundum esse materiale. Alio autem modo secundum quod est receptum in organo sensus : secundum enim quod est in re non semper judicatur de ipsa : quia etiam per hoc esse non habet agere in sensum, sicut nos inferius ostendemus : sed ponamus per esse quod habet in abstractione, secundum quod esse primum est in medio, et postea in sensus organo 1 : et multæ variationes possunt fieri circa esse suum quod habet in abstractione, tam in medio quam in organo : quoniam si contingat aerem qui est medium in visu esse humidum multum, forte videbitur album esse perfusum rubore vel croceitate : et si forte pupilla sit infirma, ex humore in oculum defluente alterabit esse coloris quod habet in abstractione, sicut diximus in tertio Meteororum in tractatu de iride :

et hæc non sunt error sensus in sensibili proprio : quoniam sensibile proprium revera tale esse habet in abstractione, licet non habeat tale esse in subjecto in quo est secundum esse materiale, quod habet in materia. Patet igitur sensum circa sensibilia propria non errare : sic enim est visus coloris, et auditus soni, et gustus saporis, qui humor a Græcis vocatur, eo quod in humido semper sentitur. Tactus autem plures habet differentias quæ non ad unum proprie rationis genus reducuntur, tamen in unaquaque judicat de illis et non decipitur. In compositione tamen sensibilium magna frequenter est deceptio, sicut quidem est quod est coloratum ut croceum sit mel, aut cholera citrina, aut ubi est coloratum, aut quid est quod sonat, aut ubi sonat, et sic de aliis. Et hujus causa, ut infra dicemus, est quia sensus proprius non habet componere, sed aliqua superior potentia : et illius est error. Hæc igitur sunt sensata propria.

Communia autem, sicut diximus, quo. Text et con 61. rum essentiae vel esse secundum intentiones suas vere sensibus imprimuntur, et illae sunt sicut magnitudo in qua sunt sensibilia : et cum magnitudo sit terminus naturalis corporis, et terminata quantitas sit figura, oportet etiam figuram esse sensatum commune : trigonum enim vel quadratum est quod imprimitur in oculo in videndo et tactui in tangendo. Quia autem numerum cognoscimus divisione continui, et continui est essentialiter dividi, ideo oportet numerum etiam esse sensatum commune. Magnitudo autem non dividitur solum per essentiam, sed etiam per motum, eo quod motus non habet ante et post nisi per ante et post in partibus magnitudinis: et ideo oportet etiam motum esse sensa-

<--- Page Split --->

tum commune. Et quia opposita sunt ejusdem potentiae, ideo etiam est sensatum commune : et sic igitur sunt quinque communia, motus, quies, numerus, figura, et magnitudo; nec dicuntur ista communia, eo quod quodlibet eorum aequaliter ab omni sensu percipiatur : sed quia quodlibet istorum probatur percipi pluribus sensibus, et non uno solo sensu, quoniam in veritate motus et quies et numerus omnibus sensibus percipiuntur, sed quantitas et figura, tactu et visu, ista autem sensata communia dicuntur per se sensata, secundum quod per se opponitur ad id quod est per accidens, et non sic secundum quod per se opponitur ei quod est non primo. Impossibile enim est, quod idem passivum numero, habeat activa diversa secundum genus. Constat autem quod color et magnitudo diversa sunt genere : et ideo sensatum proprium est quod agit in proprio sensu : et hujusmodi sensatum magnitudinem habet et figuram, etc. : ideo recipiuntur etiam illa non per accidens, sed propriae eorum intentiones imprimuntur in organo sensus.

tatis causa cui studemus. In hoc enim quod tale est, quod secundum se nihil de intentione suae essentiae imprimit in sensum, secundum se sentiri nihil potest, sed sentiri per accidens : quia albo accidit quod sit ei conjunctum : et ideo organum sensus a tali sensibili nihil patitur omnino : quia natura hominis non est sensibilis per propriam essentiam, sed intelligibilis. Secundum se autem sentiuntur quae intentiones proprias imprimunt in sensum : et haec sunt ad quae ipsa organa sunt vel habent apta nata ex primis suis componentibus.

CAPUT VI.

Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

Test. et com.

Sed secundum accidens sensibile est, quod propriam essentiam in sensum non imprimit, nec primo, nec secundo, sed cum sensibili proprio, et communi accipitur, et non sine astimatione vel cogitatione, sicut sunt intentiones de quibus in tertio gradu abstractionis diximus, sicut quod hoc album est Diaris filius, vel hoc nigrum est amicus, vel homo, vel animal : sicut videt ovis quod hoc pilosum est lupus, et hoc pilosum est canis, et unum aestimat amicum, et alterum inimicum. Secundum autem hanc doctrinam cognoscitur distinctio sensibilium, quae secundum quorumdam malam doctrinam valde est manifesta, sed errores talium transivimus brevi-

Nunc autem redeundum est ad quaestionem quam superius reliquimus,utrum exteriora sensibilia habeant unum et eumdem aliquem motorem, qui agat in eis, quod efficiantur intentiones sensibiles, sicut intellecta habet unum et eumdem motorem qui est intellectus agens, qui agit in eis intentionem intellectualem : hoc enim consideratione dignum est, et est quaestio quam tangit Averroes, et dimittit insolutam 1. Fuerunt autem quidam modernorum magnae auctoritatis qui haec concesserunt propter praeinductam rationem, asserentes quod omne sensibile quod invenitur in omnibus sensibus, est unum in eo quod est intentionale et spirituale et non materiale : unum autem in multis participatum necesse est ab uno causari : hoc autem non

<--- Page Split --->

casu illud movet ad aliud vel aliud : oportet igitur aliquem esse motorem qui movet ad hoc esse in omnibus sensibus. Adhuc autem manifestum est formam sensibilem secundum esse materiale esse in re sensata extra animam, et rem, et ibi rem afficit sua qualitate : secundum autem hoc esse non est in medio, nec etiam in anima : quia si color esset in acre sicut in colorato, oporteret quod videremus aerem esse coloratum, et oculum esse coloratum colore quem recipit : et hujus contrarium videmus : ergo secundum aliud esse est in abstractione quam in materia propria : aliquid igitur confert ei esse illud : et illud erit movens ipsum : quoniam in re non est abstructum sensibile nisi potentia : et id quod est in potentia, non educit seipsum ad actum, sicut ante diximus de visibili, sicut est de aliis sensibilibus : oportet igitur ipsum habere unum aliquid movens. Adhuc autem phantasmata sunt majoris simplicitatis quam species sensibilis in materia : et tamen oportet phantasmata habere movens ad hoc quod efficiantur in intellectu possibili : oportebit igitur etiam ipsa sensibilia habere aliquid movens, ad hoc quod abstracta efficiantur in sensu.

Ista igitur et similes rationes sunt qua induxerunt multos de nostris Doctoribus, quod dixerunt unum esse movens in omnibus sensibus. Sed cum debuerunt specificare quid est id, diverterunt duas in vias. Quidam enim dixerunt hoc esse lucem, propter quinque rationes potissimas. Quarum est una, quia cum movens in omnibus sensibus debeat esse unum et idem, et vident lumen esse motivum in sensu visus, dicunt ipsum oportere esse motivum in omnibus sensibus. Alia autem ratio est, quia dicunt lumen a luminoso corpore pyramidaliter et circulariter diffundi : circularem autem multitudinem vident in omnibus sensibus : quia intentiones sensibiles circa rem sensatam ad aequalem distantiam circulariter ubique generantur : et ta-

lem motum in inferioribus non dicunt esse nisi luminis. Tertia autem est, quia vident quod nulla qualitas inferiorum corporum agit universaliter, sed particulariter unum et non aliud, nisi forte per accidens : lumen autem quod est forma cœli, quod est corpus universaliter omnia inferiora movens, dicunt oportere esse causam universalis actionis in intentionibus sensibilibus. Quarta autem est, quia vident lumen esse in materialibus et spiritualibus ut formam, et ideo dicunt suum esse proprium quod conferat formae materiali, quod fiat intentio spiritualis. Quinta autem est qua e præcipua est cui innituntur : quia vident sensibilium esse materiale causari a qualitatibus elementorum : et ideo nullam esse qualitatem elementi, qua agat in ipso intentionem spiritualem. Nec potest dici quod sit a subjecto in quo generatur illa intentio, scilicet quod subjectum non sit aptum natum ipsam recipere nisi in esse spirituali : quia sicut supra diximus, diversitas subjecti potius est a diversitate agentis et forma quam e converso : oportet igitur quod sit ab aliqua forma agente corporis superioris : et corpus cœleste non agit in inferiora nisi per lumen : igitur lumen est quod in omnibus sensibilibus agit intentiones spirituales.

Alii autem antiquiores his dixerunt, quod virtus animæ est agens eas intentiones spirituales : et isti sunt qui dixerunt potissimam virtutem sensus esse activam et non passivam : quorum rationes in parte supra posuimus. De hoc autem quod hic dicunt, quatuor assignant rationes aliquid probabilitatis habentes, secundum quod in eorum dietis potest deprehendi, quas tangit Avicenna Philosophus, et Alfarabius, et quidam alii. Dixerunt enim isti non esse intentionem nisi ei quod judicat de intentionibus : hoc autem esse animam : et ideo necessarium esse aliquid animæ esse quod conferat forma sensibilis esse intentionis : et ideo dixerunt animam habere

<--- Page Split --->

ordinem ad omne id quod instrumentaliter obsequitur ei : et cum medium in sensu sit propter sensum, dicunt animam habere virtutem agendi in medium : et taliter fit secundum eos illud quod virtus sensibilis egreditur spiritualiter, et supponit se sensibili, et confert ei esse quasi incorporeum et quasi spirituale quo in anima effici possit. Secunda vero ratio eorum est, quod in omnibus communicantiam habent agens et patiens : incorporeum autem patiens cum corporeo agente nullam omnino habet communicationem : et ideo cum anima sit sensibile suscipiens, dicunt etiam oportere quod aliqua virtus animæ sit ipsum agens. Tertiam inducunt rationem, dicentes animam esse nigais activam quam aliquam formam corpoream : et cum forma corporis agat imprimendo speciem suam in materia sibi conjuncta, multo fortius erit verum virtutes animæ sensibilis quasdam esse activas, qua aliquid de specie animæ influunt objectis animæ, ut possint effici in sensibus : dantque simile hujusmodi, quod virtutes vegetabilis animæ nunquam adveniunt de cibo corpori cui primo non influxerunt aliquid de specie animæ per quam uniri possit corpori : nec esse minus activam dicunt sensibilem quam vegetabilem, sed multo magis. Quartam autem ponunt rationem : quia dicunt sentire et judicare de sensibus esse operationem quamdam vitæ : hæc autem operatio non potest fieri ab aliqua forma corporali, sed ab anima ipsa. Cum igitur sensibilia secundum esse rationale sint specificantia illas operationes, et formalia in ipsis agentia, oportet quod illud esse cegerat in ipsis aliquid animæ quæ est principium et causa vitæ.

Nos autem simpliciter naturalibus insistentes hæc omnia falsa reputamus, et tam illud falsum dicimus in quo ambæ sectæ conveniunt, quam illud in quo differunt. Dicimus enim nullo modo fore necessarium unam esse causam multitudinis quæ est in multis, quæ secundum

unam rationem non est in eis, sed secundum rationes æquivocas : esse autem intentionale et spirituale non una ratione est in sensibus : quia unum est multo spiritualius alio, quia unum afficit et medium et organum secundum esse materiale agens in ipsum, sicut est in objectis tactus. Et ea quæ habent idem medium, sicut visibilia, et audibilia, et odorabilia, non habent illud medium secundum unam et eamdem naturam medii, sed secundum diversas, sicut inferius ostendemus. Et non unius rationis est esse quod habent in ipso medio, quia spiritualius esse est coloris in medio quam soni : et iterum spiritualius esse est soni in medio quam odoris. Et ideo ventus non aufert vel affert colores, sed obtundit auferendo sonos in parte et non in toto : odores autem et affert et aufert in toto, sicut dicit Avicenna : et veritas pro experta attestatur. Concedendum autem esse videtur, quod aliquando et in quibusdam sensibus qui scilicet sunt per medium extrinsecum, sensibile secundum aliud esse est in re sensata, et secundum aliud in medio et in organo : sed hoc esse in nullis pluribus sensibus est unius rationis. Et si quæritur quid conferat ei hoc esse ? videtur mihi stulta quæstio, quia nos superius ostendimus omnem virtutem activam esse per se perfectam ad agendum, sine aliquo motivo extrinseco : et ideo dico quod forma sensati per seipsam generat se in medio sensus secundum esse sensibile, cujus necessaria demonstratio est, quod ab omnibus Philosophis et ab ipsa veritate convincitur, per se sensibile esse, quod in secundo modo dicendi per essentiam suam est causa sui esse sensibilis : et ideo frustra quæritur, quid conferat ei illud ? sicut si quæritur, quid conferat luci lucere secundum actum ? Et quod dicitur quod id quod est in potentia, non educitur in actum nisi ab eo quod est in actu, non est dictum nisi de eo quod est in potentia esse materialis, et non de eo quod est in poten-

<--- Page Split --->

tia esse formalis et efficientis : esse enim spirituale generatur a re generante tantum secundum formam, de qua actione in hujus capituli sequentibus prosequmur. Et bene concedimus quod non est congruum quod dicatur esse a subjecto spiritualiter, quia esse intentionale quod est in medio, est multo spiritualius quam ipse aer sit, vel quam sit ipsum cœelum. Hoc autem quod inducunt pro simili de phantasmatibus moventibus intellectum, omnino dissimile est : quia quae est in phantasmate, non potest dare esse intellectuale, eo quod est multo simplicius quam ipsa : et ideo indiget motore ad hoc esse abjiciendum. Forma autem corporalis per se agens, nihil supra se confert quando confert esse intentionale, sicut inferius ostendenus.

Opinio autem quae dicit hoc esse lumen, omnino ridiculosa est : quia qui dicit lumen esse in tenebris, indiget sensu : et tamen scimus multa sensibilia aequaliter diffundi in tenebris et in lumine. In omnibus autem suis rationibus haec opinio fere syllogizat ex puris affirmativis in secunda figura. Quod autem isti dicunt, quod lumen moveat colorem, et conferat ei esse spirituale, ostendemus falsum esse inferius, ubi de visu loquemur : ibi enim ostendemus quod color per se est motivus visus, et quod lumen non exigitur propter colorem, sed propter medium. Et quod sensibile circulariter generatur, dicendum quod accidit ei per accidens, eo quod medium recipiens ipsum circulariter circumstat : quod si non circulariter circumstaret, non diffunderetur circulariter. Quod autem dicunt nullam formam inferiorem universaliter agere, falsum est omnino : quia omnis forma inferior universaliter et non particulariter agit, et multiplicat seipsam. Sic formae sensibilium se universaliter agunt : et nihil unum et idem agit omnes. Ad hoc autem quod dicunt in materialibus esse aliquid quod confert forme esse intentionale, dicendum quod

forma quae est in re, aliquando agit per qualitates materiae in qua est : et tunc agit materialiter. Aliquando autem agit per se solam : et tunc agit immaterialiter : quia et ipsa est essentia immaterialis per seipsam, et non indiget in ista secunda actione nisi se sola. In prima autem indiget alia quam seipsa. Et ideo omnino oppositum ejus est, quod supponit ratio illa ab illis inducta. Quod autem ulterius inducunt esse spirituale nulla elementorum qualitate causari, verissimum est, sed nos ostendimus unde causatur.

Opinio autem secunda est multo probabilior, licet modernorum pauci teneant eam : erat enim illa Platonis et etiam Augustini et multorum aliorum magnorum virorum. Tamen sine praejudicio aut ego non intelligo eos, aut ipsi falsum dixerunt. Quod enim dicunt virtutem sensibilem egredi et supponere se sensibus, propter universalem ordinem quem habet ad ipsam, intelligi non potest nisi sicut egreditur virtus a magnete ad ferrum : et in veritate ita dixerunt : et pro se induxit Plato oculos fascinationis, ubi virtus egreditur ab uno fascinando ipsum : sed hoc falsum est, quia virtus illa non ingreditur nisi in suo vehiculo quod est spiritus : multoties autem spiritus non possent extendi usque ad sensibile quod multum distat aliquando, et praecipue in visu et odoratum quorumdam animalium. Praeterea etiam, sicut dixit Avicenna, spiritus egressus a corpore dissolvitur statim et continuatur aeri : dissolvitur igitur etiam virtus et peribit. Quod autem dicunt quod communicantiam habent et agens et patiens, verum quidem est, sed non oportet quod habeant communicantiam, ita quod sint ejusdem naturae et essentiae, sed quod habeant proportionem ad invicem sicut propria materia ad propriam formam, et proprium agens ad proprium patiens : et sic communicantiam habent forma sensibilis agens et sensus patiens, in eo quod sicut sensus

Qualiter in actione spirituali forma sola agit.

Impugnatio secundae opinionis et solutio ad rationes illius.

Qualis debet esse communicatia inter agens et patiens.

<--- Page Split --->

spiritualiter patitur, ita etiam forma sensibilis spiritualiter agit in ipsum. Et quod dicunt animam sensibilem esse activam, supra ostendimus esse falsum. Nec oportet aliquo modo illud fore verum, quod licet agens sit honorabilius patiente, quod hoc agens propter hoc sit honorabilius hoc patiente. Et quod dicunt de anima vegetabili, superius est determinatum. Quod autem dicunt sentire esse opus vitæ, et in illo esse formalem speciem sensibilem, dicendum quod sentire est opus vitæ secundum quod egreditur ab anima, et non secundum quod specificatur a forma sensibili : non enim specificatur ab ipsa forma sensibili in speciem vitæ, sed potius ad notitiam rei exterioris habenlam.

His habitis, oportet nos determinare qualiter a sensibili fiat hujusmodi actio : quia aliter in incerto dimitteremus. Dicimus igitur sequendo directe Peripateticorum sententiam, qui dicunt communiter quod cum dicitur sensibile esse per se, sicut color, et odor, et sonus, et hujusmodi, quod hoc est secundum modum dicendi per se in primo Posteriorum determinatum : et hoc est quando subjectum est causa prædicati, sicut quando dicitur homo risibilis vel disciplinabilis : oportet igitur quod color et odor et sonus et cætera sensibilia per proprias operationes aut essentias, causa sint sensibilitatis et sensus secundum actum facti : non ergo adhuc habent motivum aliquod extrinsecum. Dicimus autem aliud esse agens formam in materia, et aliud agens formas tantum : agens enim formam in materia, in qua ipsa ligata cum materia habet esse materiale, est agens quod transmutat materiam, sicut calidum, frigidum, humidum, et siccum : agens autem formam tantum, non est agens materiale, sed potius ipsa forma : et sic agit se per hoc quod ipsa est essentia simplex suiipsius multiplicativa : et sic omnis forma multiplicat intentionem suam : et cum forma sit essentia simplicior omni corpore, non

potest inveniri aliqua forma corporalis quae posset ei esse intentionale conferre : et quia quidam ignorarunt quod forma in eo quod forma sic multiplicat se, dixerunt quod oporteret eam habere agens præter ipsam. Et quidam existimabant propter hoc quod forma simplex, et sic agendo se quasi efficitur ubique, æstimabant quod non multiplicat se, sed est ubique per essentiam : et de hac opinione quia subtilis est multum, non possumus facere mentionem nisi in tertio libro. Et hoc quod hic determinamus, hoc est, quod forma sensibilis se multiplicat in esse sensibili aut spirituali, et sufficit sibi ad hoc : et sic omnis forma in propria et essentiali actione sibi sufficit. Hæc autem sententia quasi pro fundamento poni dicit in hac scientia, quia ex ipsa infiniti circa opera et passiones animæ eliduntur errores. Jam autem patet quod duplex esse habet forma : unum simplex et spirituale, quod habet in abstractione quod fit a simplici agente quod est forma rei : alterum autem materiale in re, in qua est per agens generans non simplex, quod agit eam educendo de materia per generationem.

CAPUT VII.

De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

His autem habitis, dicamus sigillatim de omnibus sensibus, et primo de visu, eo quod ipse plurium est differentiarum : comprehendit enim et corruptibilia et incorruptibilia, et apprehendit suum sensatum non in una medii dispositione, sed in pluribus : colorata enim accipit in medio actu lucido, et lucida accipit in tenebroso, et quæ sit hujus causa infra dicemus.

<--- Page Split --->

  1. Dicamus igitur quod objectum cujus dicitur esse visus ut propria causa infereus sibi passionem, hoc communi nomine dicitur visibile : visibile autem est quidem color, et non solum color, sed etiam hoc quod communi ratione nominis est dicere visibile, sicut lucentia non sub colore sed sub lumine videntur in tenebris : et ideo unum commune nomen non habemus quod dicat communiter omne visibile proprium quod visui sua ex forma inferat passionem : visibile autem per se manifestum erit magis quando ingrediemur melius in distinctionem et tractatum per se visibilium : constat tamen quod unum visibilium est color, et quod color est de numero eorum quae per seipsa sunt visibilia, non quidem illo modo secundum se sive per se, quo prædicatum est in ratione subjecti, qui modus dicendi per se est primus, sed illo modo quo subjectum est causa prædicati, qui modus dicendi per se vel secundum se est secundus : et ideo oportet quod color per nihil extrinsecum sed per suam essentiam sit agens in visum, et sit visibilis.

dium, hoc est quaerere utrum color non possit generare intentionem in medio, nisi sit ipse color actu illuminatus, vel ipse color sine lumine sufficiat generare intentionem suam, sed medium non sit aptum natum ipsam intentionem suscipere, nisi sit actu illuminatum. Videntur Opinto Avicentne et autem præcipui viri in philosophia AviAvempacis, cenna et Avempace consentire in hoc, quod color medium visum immutare non possit, nisi recipiat actum luminis præhabitum : hoc autem tribus probant rationibus. Una autem suarum rationum est ex coloris diffinitione, quae ponitur in libro de sensu et sensato, quae est quod color est extremitas perspicui in corpore terminato : secundum illam enim perspicuum est aliquid coloris, cum perspicuum non sit in actu perspicuum, nisi per actum luminis vel habitum secundum actum : et ideo dixerunt illi, quod colores in tenebris non sunt nisi in potentia et non in actu : et ideo tunc movere medium et visum non possunt per suas intentiones. Secunda ratio est, quod cum color sit extremitas perspicui terminati, perspicuum etiam non terminatum quando est illuminatum, habebit aliquid coloris : et ideo lumen est color diaphani non terminati, quod colorat ipsum in superficie et in profundo : perspicuum ergo quod est completum per lumen, habet colorem : sed nihil est susceptibile alicujus per modum per quem habet illud : cum ergo perspicuum actu illuminatum habeat colorem, non est susceptibile coloris secundum quod hujusmodi, sed potius secundum quod non habet eum : ergo non in quantum est illuminatum recipit colorem, sed in quantum caret lumine : lumen igitur non ex igitur propter diaphanum quod est medium in visu, sed propter colorem. Tertia ratio eorum est, quae et magis quam aliae movet, quod omnia objecta unius sensus necesse est reduci ad unum genus, sive ad unam

Et quia haec est sua essentia, tunc diffiniatur, quod color est motivum visus secundum actum lucidi, hoc est, transparens in actu luminis completo : hoc enim convenit omni et soli colori : quia, sicut diximus, lucentia non videntur in eo quod est actu lucidum, sed potius in eo quod est actu tenebrosum : color autem sine luminis actu perficiente diaphanum, non videtur, sed potius omnis color videtur in lumine : et ideo oportet nos etiam prius tractare de lumine.

Sed nos prius quaeremus 1, cum color non immutet nisi diaphano illuminato, utrum lumen illuminans exigatur ad visum propter colorem vel propter me-

<--- Page Split --->

communem naturam : propter quod etiam tactus non omnino est unus sensus, eo quod tactibilia non reducuntur ad unam naturam communem, nec ad genus unum : cum igitur visus sit sensus unus, visibilia necesse est esse unum aliquid in communi : sunt autem visibilia et lumen et color : ergo necesse est quod aut unum eorum reducatur ad aliud, aut quod ambo reducantur ad unam naturam communem, in qua uinantur : non autem reducuntur ambo ad aliquid tertium quod est ante ea uniens ea : oportet igitur quod unum ad aliud reducatur : cum autem lumen non diffiniatur per colorem, sed color per lumen, oportet quod lumen sit natura communis quae facit visibile esse visibile : et sic color non est visibilis nisi per habitum luminis sibi influxum.

Experimentum autem est : quia nos videmus, quod vidente existente in tenebris et aere tenebroso juxta videntem, et tantum colore illuminato fit visio. Si autem e converso fiat color in tenebris, et videns in lumine stet, et aer sit illuminatus, non fiet visio. Similiter autem speculo posito contra lumen, et facie in tenebris, non resultabit imago in speculo. Si autem e converso fiat, statim in specculo videbitur facies. Ista igitur sunt quae moverunt istos, et quaedam alia his similia.

E converso autem Alexander et Averrocs 1 ininentes vel intendentes dictis Aristotelis, dicunt colorem esse per se visibile : ergo erit tota causa visionis per essentiam suam propriam : non igitur per admixtionem luminis. Similiter enim dicunt esse in colore et in aliis sensibilibus quae per se movent sensus. Dicunt etiam hoc non esse quod in secunda ratione praedicti viri inducunt : ibi enim supponitur quod lumen sit color, quia si esset color, tunc aer non reciperet colorem quamdiu haberet in se lumen : et hoc non est verum, quia videmus parie-

tes colorari colore plantarum, quando nubes moventur et radii solis in nubibus, et postea per plantas diriguntur ad parietes. Similiter autem quando radius transit per vitrum coloratum quocumque colore fit in aere et in pariete opposito : et tamen prius habuit lumen, et etiam tunc retinet lumen, quod non faceret si lumen esset color : non enim aliquid secundum idem recipit duos colores simul.

Nos autem quantum intelligere possuOptimi titorisnetamus, utrosque secundum aliquam parinternutatem utrum dicere arbitramur : et ut hoc intelligatur, videtur dicendum quod color habet duplex esse, scilicet materiale, et formale. Materiale autem dicimus quod fit per qualitates transmutantes materiam, quae sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum : haec enim diversimode variantia superficiem corporis terminati, diversos inducunt et causant colores, licet nihil istorum sit de essentia coloris : et secundum hoc esse colores Color duiplex cessa habet uniteriale et formale.

Experimenta pro opinione Avicenne et Avempaes.

<--- Page Split --->

autem non in toto sed in superficie tantum est perspicuum, non recipit lumen nisi in superficies : et ibi lumen permixtum opacitati corporis, causat colorem. Et haec fuit causa quare Pythagorici colorem vocabant epiphanum : quia videbant eum esse diffusionem luminis in superficie corporis terminati : epiphanum enim est superficietenus operans : unde patet lumen esse de substantia coloris, et non calidum et frigidum et caeteras qualitates, quae causant ipsum materialiter in subjecto, et non ingrediuntur essentiam ipsius. Et ideo quando dicitur, color est motivus visus secundum actum lucidi, et hoc esse substantiam ejus, erit hoc intellectum de eo quod est vera substantia coloris secundum esse formale : et secundum hoc esse, non est actu color nisi in lumine : et ideo non videtur nisi in lumine, sicut dictum est.

Quod autem dicitur de eo quod videtur color medio tenebroso existente, videtur dicendum quod si medium est omnino tenebrosum, tunc non videbitur color, sed oportet quod sit illuminatum juxta colorem ad minus, ad hoc quod generet intentionem suam in medio 1. Et hujus quidem causa est, quia calor lumen est ligatum materiae : et ideo movere non potest medium nisi sit actu illuminatum, quia per hoc magis ad coloris similitudinem recipiendam disponitur : et ideo proprium medium coloris est diaphanum illuminatum : et ideo actus lucidi in visu exigitur propter medium, et color per suam essentiam movet. Per substantiam dico quae est in eo formalis et essentialis : secundum illam enim non est in tenebris nisi in potentia tantum. Lucentia autem quae habent lumen calculum et non obligatum materiae, movent diaphanum tenebrosum : et ideo videntur in tenebris, sicut ignis, et stelle, et hujusmodi : de die autem juvatur lumen eorum fortius lumine solis : et tunc manifestatur color

eorum. De his tamen inferius prolixius loquemur.

CAPUT VIII.

De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

Ex quo autem dicendum est de lumiText et com ne, sicut superius diximus, oportet primo manifestare proprium ejus subjectum. Dicimus igitur quod id quod est lucidum, est aliquid : corpus enim est, et corpus transparens sive pervium, quod Graeci diaphanum vocant : et hoc diaphanum est visibile, quando est actu lucidum. Videmus enim lumen non secundum se, sed in aliquo subjecto, et hoc est diaphanum : diaphanum enim secundum se non est visibile, eo quod nullum habet colorem : et quia nullum habet, ideo omnes potest recipere, et sic medium potest esse in visu : videtur ergo propter extraneum colorem semper, hoc est, extraneum colorem qui in ipso fit in esse spirituali et intentionali, sicut superius diximus : tale autem diaphanum quod recipit omnem colorem extraneum, est aer, et aqua, et ignis, et cœelum : non tamen est diaphanum aer secundum quod aer, hoc est, per naturam per quam est aer : quia si sic esset diaphanum, tunc aqua non esset diaphana, nec aliquod aliud corpus, sed potius per unam naturam omnem in qua inferiora simplicia vel composita perspicua, communicant cum superiori cœelesti, et perpetuo corpore : licet enim perspicuitas quae recipit lumen, sit in superioribus et in inferioribus, tamen per prius, et sicut in causa est in superiori corpore, et per

1 Respondet Doctor pro parte ad experimenta Avicennae : quia in parte faciunt pro ipso et

<--- Page Split --->

posterius in inferioribus : et mediante hac natura communi efficiuntur corpora pervia propria substantia luminis. Corpora enim superiora omnia sunt perspicua præter stellas, sicut diximus in libro de Cælo et Mundo : et quæ sunt actu luminosa, sunt spissa tegentia ea quæ sunt post ipsa. Sed tamen scias, quod raritas sola non facit perspicuitatem : quia tunc terra rara esset perspicua : et hoc non est verum, sed oportet cum raritate esse subtilitatem et formalitatem sive spiritualitatem quandam partium : et tunc talia rara sunt pervia : et quanto magis habent de hujusmodi natura formali et spirituali, tanto magis erunt pervia. Et si aliquis objiciat dicens corpora superiora non esse, ostendimus talium solutiotiones in libro de Cælo et Mundo. Ista igitur talia sunt luminis subjecta. Different luminare, lux, lunen, et splendor. Luminare enim est corpus quod in se forman habet lucem, sicut sol, et luna, et stellæ. Lux autem dicitur forma luminis in luminari sive in eo quod est fons luminis primus, vel sicut in eo quod est forna luminis primi. Lumen autem est, quod receptum est in alio corpore illuminato.

pus cœeleste etiam unum et idem est in diaphaneitate cum diaphasin inferioribus, sicut diximus : et etiam est unum et idem quia non variatur de lumine in tenebris in lumen, sicut variantur inferiora : sed semper actum est lucidum, eo quod sibi conjuncta sunt ea quæ semper ipsum illuminant, et ipsum est de natura lucis etiam quando non lucet. Lucens enim corpus non est ex alio lucens, nisi quia conveniunt in eo multæ partes nobiles formales diaphani : et in illis lumen generatum tenetur non amissum. Sic igitur patet quod lumen est perfectio lucidi quando secundum actum est lucidum.

CAPUT IX.

De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

Et ideo lumen est receptus habitus in natura diaphani, et lumen est actus ejus et perfectio ejus secundum quod est diaphanum : potentia autem lucidum est id subjectum quod est susceptibile luminis et tenebrarum, et sicut lumen est color lucidi terminati, et ita se habet lumen ad lucidum perviuni : quia sicut color est diffusio luminis in corpore terminato, ita lumen est diffusio quæ fit in superficie et in profundo diaphani non terminati : et ideo lumen est actus lucidi pervii quando actu luminosum est, sicut color est actus colorati, quando actu coloratum est. Hujus autem natura perficiens diaphanum est ab his quæ actu lucent, sicut ignis, aut corpus cœeleste, quod cor-

Oportet autem subtilius intrare ad inquirendum de lumine et accipere sententias quæcumque dictæ sunt de ipso, ut verius sciatur natura ejus. Sententiæ autem de lumine valde differentes et multæ sunt, et reducuntur ad quinque. Quarum una antiqui Democriti fuit, qui de omnibus curam habuit, qui dixit lumen esse corpus pervium quod defluit continue a corpore luminoso. Alia autem sententia est, quæ dicit lumen esse formam substantialem, quæ substantialicat quidquid substantialicatur in generabilibus et corruptibilibus. Tertia autem dixit lumen esse substantiam spiritualem, non corporalem, quæ quasi medium est inter substantiam corpoream et incorpoream. Quarta autem dixit lumen omnino nihil esse secundum se, sed potius aliquid comitans coloratum : dixit enim lumen non esse nisi coloris evidentiam in eo

<--- Page Split --->

quod est coloratum. Has autem omnes opiniones oportet nos tractare, antequam veritatem de lumine secundum nostram intentionem determinare valeamus. Illi autem qui lumen corpus esse dixerunt, duas in sectas se diviserunt. Democriti enim schola tenuit quod lumen esset corpora minutissima, quae continue defluunt a corpore luminoso in corpora transparentia, et conjuncta ubique eorum partibus, illuminant ea, et candentia super corpora terminata, faciunt colores eorum diversos. Dixerunt alii colorem omnino nihil esse, sed potius atomi cadentes super talia corpora ex diverso situ, ordine, et figura apparent colores diversi, sicut in columbæ collo quod ex una parte aspicienti apparet album, et ex alia parparte apparet quasi forte saphirini coloris, et ex tertia parte coloris aurei. Nostri autem tempore surrexit secta, tenens quod lux et lumen est corpus unum quod et situaliter expanditur, aliquando, et aliquando in ipsum colligitur, ita quod efficitur indivisibile. Sententia autem Democriti rationes habuit, quas Avicenna Philosophus ponit, videlicet quia videbat lumen moveri de loco ad locum, et radium descendere a luminoso corpore et intrare per fenestras et exire : hæc autem omnia non nisi corporum sunt : et ideo lumen et lucem corpus esse dicebat.

E contra autem dixit Aristoteles in sesecundo de Anima, quod nec ignis est, nec omnino corpus, nec defluxus aliquis corporis, eo quod defluens a corpore est corpus : et si esset corpus, aut ignis, aut aliquid de corpore superiori, cujus præsentia in perspicuo faceret ipsum actu esse perspicuum : et si sic esset, tunc corpora defluentia penetrarent perspicuum, perspicuo ubique non cedente. Cum igitur utrumque tam perspicuum quam lumen impleant totum spatium hemisphærii, oportet quod duo corpora essent in eodem loco : et hoc inconveniens esse ostensum est in Physicis. Si autem diceretur quod perspicuum cedit ei, tunc opor-

teret quod in toto hemisphærio nihil remaneret de aere quando sol oritur, quod nimis est incredibile cum nos sentiamus aerem in flatu venti et multis aliis experimentis.

Amplius autem objicit contra hoc Avirence euncenna, supponens quod verum est, quod tra Demoomne corpus de se luminosum est densum non transparens, sed tegens omne quod est post ipsum, sicut apparet in sole, luna, et stellis, et in flamma ignis, quae tegit ea quae sunt post flammam, in tantum quod si una candela ante aliam ponatur juxta parietem, flamma illius quae vicinior est parieti, facit umbram in pariete : quia tegit parietem a lumine candelæ anterioris. Hoc autem sic supposito objicit Avicenna, quia illa corpora minuta defluentia aut sunt luminosa, aut transparentia. Si luminosa, ergo sunt tegentia se invicem : ergo quanto magis densantur in aere, tanto magis impediunt lumen, quod aperte falsum est : quia si lumen est aliquid quod densari posset, quanto magis densaretur, tanto magis illuminaret. Si autem dicitur quod illa corpora sunt transparentia, tunc actu non illuminarent, sed potius ab aliquo alio illuminarentur : et si diceretur quod illuminarentur ab aliquo descendente in ipsa, tunc esset eadem quaestio de illis et abiret hoc in infinitum. Si autem fingens aliquis quod in rerum natura nunquam fuit, dicat quod sunt similiter lucentia et pervia, adhuc sequitur quod quanto magis densantur, tanto obscuriora esse videntur vel efficiuntur, sicut videmus partes crgstalli communiti esse pervias et aliquantulum lucentes : et quando ex eis multæ conjunguntur, plus obscurantur.

Et quod dicunt isti de motu et descensu et introitu et exitu radii, nihil omnino est, quia ista verba sunt transumpta, et non proprie dicta : non enim habet motum lumen, nisi quia illuminatio est finis .motus localis ejus quod est luminosum corpus, quod luminare vocatur, sicut alibi dictum est. Adhuc autem

<--- Page Split --->

si propter motum localem lumen esse corpus dicunt, debent et umbram corpus esse dicere, quae etiam localiter moveri videtur. Hujusmodi enim si habent motum localem, cum omnis motus sit in tempore, erit motus istorum in tempore : et hoc falsum, quia luminis apparitio ad magnam distantiam et ad parvam est in eodem indivisibili nunc : quia si esset in tempore, oporteret quod longius esset tempus quo movetur ad longam distantia quam quo movetur ad parvam, et oporteret tempus illud perceptibile esse : quia licet sit imperceptibile tempus quo movetur ad tres cubitos, tamen cum multiplicantur tricubita spatia ab Oriente in Occidens, necessario erit tempus perceptibile. Adhuc corpora sic defluentia non sunt velociora quam corpora a quibus defluunt : quia illorum motus velocissimus esse probatus est in Physicis : motus autem corporum celestium in quolibet spatio unius gradus est in tempore perceptibili : ergo multo magis motus illorum corporum erit in tempore perceptibili. Adhuc autem quaeratur ab illis, quo deveniunt hujusmodi corpora tempore obnubilationis horizontis ? aut enim corrumpuntur, aut alterantur amittendo lucem, aut retrahuntur supra nubes obnubilantes : et quodlibet istorum est impossibile. Constat autem quod aer non destruit ea : nubes autem non contingunt ea cum illa sint subtus et nubes superius. Et eisdem rationibus probatur quod non alterantur. Quod autem retrahantur ad superiora, minus est credibile : si enim emittuntur a corpore luminoso per necessitatem naturae corporis luminosi, tunc non possunt retrahi, quia retrahens nullum habent. Amplius ista corpora moventur ad omnem partem nullus autem motus naturalis est ad omnem partem corporis : ergo ista corpora non naturaliter moventur : aut ergo violenter, aut voluntarie : si violenter, tunc non durat diu, nec frequenter est motus eorum, sicut in libro Celi et Mundi ostensum est : si autem moven-

tur voluntarie, tunc sunt animalia, et tunc oporteret quod natura dederit eis instrumenta pedum vel alarum, quibus perficiant motum illum, quod omnino absurdum est. Propter quod omnes Peripatetici abhorruerunt opinionem istam, dicentes lucem et lumen non moveri. Sed potius cum ad generationem in pervio non exigatur nisi praesentia luminosi, non ad omnem diametrum per circuitum subito generatur : sicut enim in Physicis probavimus, generatio omnis forma est in materia, quae tota et equaliter est praeparata ad forma susceptionem : et sic praeparatum est pervium in superficie et in profundo, terminatum autem in superficie tantum : et ideo statim orto praesentiatur luminari, generatur lumen in omni distantia æqualiter longe et prope, ad quam diametri luminosi corporis possunt educi : et cum videtur moveri de loco ad locum, hoc non est nisi renovatio subita hujusmodi generationis ejus.

CAPUT X.

Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

Sed secta eorum qui se nostro tempore erexerunt in sententia de lumine, plura continet figmenta et plures errores. Isti enim dicunt lumen esse corpus, cujus esse est continue generari et fieri : et dicunt esse corpus formale et spirituale, cujus dicunt esse convenientiam tam cum corpore quam cum ineorporeo spiritu. Cum corpore quidem convenit, ut dicunt, quia sitauliter implet mundum : cum incorporeo autem, quia est indivisibile. Ut nielius intelligatur, etiam subjiciunt excmplum, dicentes materiam primam es-

<--- Page Split --->

suntiales habere partes, quae sunt substantiae, quas non confert ei quantitas, sed habet eas ante quantitatem, sed quantitas addita materiae discindit partes inventas in materia, et dat eis situm, ita quod una est juxta aliam in situ, et una ante aliam, et una subtus, et alia supra, quorum nihil habuerunt partes materiae ante quantitatem, sed tunc habuit unam partem quasi sub alia et non juxta aliam. Ita dicunt quantitatem perspicui sive perspicui corporis se habere ad substantiam quae est lux vel lumen, quae quidem substantia corporea est, ut dicunt, sed situm et quantitatem non accipit nisi ex eo in quod descendit : in se autem substantia indivisibilis est. Si autem objicitur istis quod corpus est quod habet tres dimensiones, sicut dicit Fuclides, dicunt quod hoc est corpus in genere quantitatis, sed ante illud est corpus in genere substantiae, de quo etiam diximus in libro Physicorum, quod est subjectum in physicis, quod non habet dimensiones terminatas, sed potest habere quascumque : et in genere corporis naturalis primum secundum esse, licet secundum rationem non sit primum, est lux et lumen, ut dicunt isti : et quia sic simplex corpus est, dicunt quod cum quolibet alio corpore potest esse, et est in eodem loco per suam formalitatem. Et si quaeratur ab his, quae sit necessitas hujus corporis in naturis, dicunt quod quemadmodum necessarium est esse in naturis unum primum, quod movetur tantum, quod est materia prima, quae non movet aliquid, sed movetur ab omnibus quae movent in natura : sic necessarium est esse unum corpus movens, et hoc est cœeleste corpus. Cum autem secundum se non tangat materiam, oportet ab ipso fieri corpus progrediens ex ipso continue, quod agit in materiam tangendo eam : et cum movens et mobile sint diversae essentiae, oportet quod istud corpus diversae sit essentiae ab omni materia generalibiium et corruptibilium : et hac ratione dicunt lucem pri-

mum esse in genere substantiae et esse corpus simplicissimum, quemadmodum forma cum quolibet corpore est in eodem loco.

Addunt autem adhuc dicentes corpus non effici nisi a corpore, et cum suppositum sit lucem esse moventem ad generationem corporum, dicunt oportere ipsam esse corpoream substantiam : quia aliter corpus causaretur a non corpore, quod est inconveniens in physicis. Adhuc autem dicunt nihil secundum esse figurari nisi corpus : videmus autem figurari lucem in figura sphaera. Amplius radii egredientes a corpore luminoso distincti videntur : nihil autem distinctum cernitur in natura nisi corpus. Adhuc autem quod procedit a corpore, aut est corpus, aut non est corpus. Si est corpus, habeo propositum. Si vero non est corpus, tunc oportet quod sit forma corporis. Aut ergo forma accidentalis, aut substantialis. Et si diceretur forma substantialis esse, tunc sequeretur formam substantialem egredi extra suam propriam materiam, quod est absurditas. Si autem accidentalis forma, aut est accidens per se, vel accidens per accidens. Et si est accidens per se, tunc est inseparabile a suo subjecto : et hoc non videmus, quoniam nos invenimus in pluribus subjectis. Si vero sit accidens per accidens, tunc oportet ad hoc quod reducatur ad aliquod quod est per se subjectum : quia accidens per accidens reducitur ad accidens per se : et tunc sequitur id quod prius. Praeterea accidens secundum hoc movebit ad esse omnium quae generantur, quod est valde absurdum : ergo relinquitur quod sit corpus. Haec et hujusmodi inducere consueverunt quidam lucem esse corpus dicentes. Adhuc autem dicunt lucem multiplicalam divaricare et disgregare aerem et calefacere et ignire, sicut in speculis apparet, quae omnia non nisi corpus efficere potest.

Nos autem istam opinionem plenam Inpugnatio praedictae esse erroribus reputamus, nec fuit inventa opinionis.

<--- Page Split --->

propter veritatem rei, sed potius propter amorem defendendi quosdam Antiquos qui radios corpora esse dixerunt. In contrarium autem hujus opinionis est, quod dicunt lucem esse corpus simplex : et tunc oportet quod sit aliquod simplicium : et quodcumque est, illius motum habebit : et hoc non est verum, cum videàmus ipsum nec circulariter moveri, sed recte ad diametrum diffundi : et cum movetur recte, movetur in omnem partem ad quam recta linea trahi potest a luminari primo, quod non facit aliquod simplicium quae habent motum rectum : nisi forte velit fingere, quod sex sunt corpora simplicia.

Adhuc autem fabulosum est quod dicunt, hoc corpus esse indivisibile : aut enim est indivisibile habens situm, aut non habens situm. Et si habet situm, nulla est differentia sui ad punctum : indivisibile enim mobile necessario habet situm : et hoc necessario est punctum, sicut supra et in Physicis propositum est. Si autem non habet situm, tunc nec corpus est, nec corporis aliquid : quia omne illud quod est corpus vel aliquid corporis, situm habet. Adhuc autem unde venit ei quantitas qua diffunditur per totum hemisphærium ? Si dicatur quod ab aere, tunc non habet quantitatem nisi alienam, sicut habet forma situalis quantitatem sui subjecti : et tunc per hoc non probatur quod sit corpus, sicut nec albedo corpus est habens longitudinem et latitudinem per accidens in subjecto. Si autem habet quantitatem potentia quae reducitur in actum quando implet hemisphærium, tunc quæratur quid educat eam de potentia ad actum : illud enim aliud erit ab ipso : et si fingendi detur licentia, non erit fingere quid sit educens. Adhuc autem cum lumen habens quantitatem implentem hemisphærium, iterum indivisibile colligitur : quæratur et quo agente fit istud ? non enim emittit quantitatem quam habuit nisi aliquo redigente ipsum ad indivisibilitatem. Isti etiam dicunt lumen esse corpus quod partem habet sub

parte, et partem in parte, et non partem juxta partem. Et hoc figmentum non est intelligibile, quia cum dicit quod habet partem sub parte, præpositio notat situm unius partis sub alia : et si habet situm, non est indivisibile : et hoc contra hypothesim. Dicere autem quod habet partem in parte, nihil omnino est : quia pars non potest intelligi esse in parte, nisi per identitatem essentiae unius cum alia : sic idem erit in seipso, quod in nulla re intelligi potest vel esse potest, sicut probatum est in IV Physicorum. Adhuc tota lux est indivisibilis : et pars est minor toto : ergo aliquid est minus indivisibili : et sic indivisibile erit divisibile necessario. Visus autem testatur errorem istius non opinionis, sed fatuitatis : eo quod nos videmus lumen implere totum hemisphærium : et hoc est omnino concedendum. Ista autem stultitia multa reputat non esse inconvenientia, quæ in tota-philosophia impossibilia sunt, sicut quod duo corpora sint in eodem loco, et quod aliquid sit indivisibile, et quod totum sit essentiale parti, et multa alia irrationalia quæ ab istis asseruntur.

Quod autem isti dicunt de materia, nos determinasse meminimus in primo Physicorum, ubi diximus quod materia ante quantitatem nullam habet partem nisi in potentia, neque habet partem in parte, nec partem juxta partem. Et quod dicunt de primo movente, ridiculosum est. Primum enim movens materiam generabilium et corruptibilium est cœlum, cujus lumen est qualitas instrumentalis : et, sicut superius diximus de calore naturali, quod prout est instrumentum animæ vegetabilis , habet multas virtutes ex anima quas non habet ex propria natura, ita dicimus quod lumen multas habet virtutes in quantum est instrumentum corporis cœlestis moti per intelligentiam : et ideo in talibus virtutibus existens efficit corpora generabilia et corruptibilia : et sic corpus non efficitur a non corpore, sed a corpore cœlesti per instrumentum quod non est corpus, sed habet in se vir-

<--- Page Split --->

lutem corporis et intelligentiae quae movet corpus. Et quod dicunt lucem figurari sphærice, dicendum quod hoc est verum : quia quod generatur a sphærico, necesse est in forma sphærica generari, sicut etiam diximus in III Meteororum : lumen autem egreditur a corpore luminoso sphærico, et a quolibet puncto ejus, et ideo habet sui generantis formam : habet tamen eam in perspicuo cui innititur, et non in propria essentia. Et quod dicunt radios esse distinctos secundum formam vel visum, dicendum quod radius materialiter est rectitudo illuminata, quae est perspicui pars quaedam. Unde illud perspicuum super quod manat lumen, dicitur radius : et si radius vocatur linea visualis quae est aer cum lumine, tunc corpus est, sed non est corpus quod sit habens materiam distinctam a materia perspicui : hæc enim positio fere sumit semper aliquid inconvenientius ad probandum illud quod probare intendit. Aliud autem quod dicunt, quod illud quod procedit a corpore, aut est corpus, aut non corpus : dicimus quod lumen non est corpus, sed est forma et qualitas corporis : et est comparabile hoc ad duo subjecta, quorum unum est subjectum ejus et causa : in illo semper est : et hoc est corpus luminosum. Aliud autem est subjectum ejus tantum, et hoc est perviuim : et ideo illud aliquando est sine lumine, sicut calidum comparatur ad ignem sicut ad subjectum et ad causam, et alia calida sicut ad subjectum tantum. Et quod dicunt de divaricatione sive disgregatione, ridiculosum est : quia etiam color divaricat et disgregat, et tamen non est corpus : per quam autem naturam lumen eliciat calorem, diximus in libro de Cælo et Mundo. Ista igitur sufficiant ad hujusmodi fatuitatis confutationem.

CAPUT XI.

Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

Qui autem dicunt lumen esse formam substantialem ex qua substantialicatur omne quod generatur, habent debiles pro se rationes : visum enim est eis, quod lux sit forma substantialis primi corporis luminosi, cum hoc sit movens, videtur quod per formam sibi propriam movens sit : et hæc est essentialis forma. Adhuc autem si esset accidentalis, tunc haberet ante se aliam substantialem, et non esset forma prima movens. Adhuc autem accidens non est forma substantiae, sed potius e converso : multæ autem substantiae fiunt per lucem.

Similiter autem et illa opinio quæ dicit lucem esse substantiam spiritualem, in multis consentit illi opinioni quæ dicit ipsam esse corpus spirituale, quod cum quolibet alio corpore est in eodem loco : et in multis rationibus inductis pro illa opinione innititur. Causa autem specialis quare sic isti dicunt, est quia vident visum esse continuum, ut dicunt, usque ad cœlum : in quo spatio sunt corpora diversa : oportet igitur quod aliquid sit continuans inter ea : hoc autem dicunt esse substantiam spiritualem superioris corporis, quæ non est alterius naturæ quam sit lux. Isti idem dicunt naturam diaphani quæ est in aere et in aqua, et in cœlesti corpore, esse quoddam de natura superioris corporis, et quoad hoc dicunt, quod cœlum est corpus quod penetrat in omne corpus, et continuat inter ea. Dicunt autem hoc fore Aristotelis sententiam, qui dicit quod natura diaphani est in igne et in aere et in aqua ex

<--- Page Split --->

communicatione cum perpetuo superiori corpore : eo quod non posset habere communicationem cum corpore cœelesti aliquid inferiorum corporum, nisi aliquid superioris esset in inferioribus, eo quod probatum est cœelestis corporis nec esse unam materiam, neque unam formam, neque unum motum. Cum igitur communicent cum eo inferiora, oportet, ut inquiunt, et sic communicare, quod aliquid superioris corporis sit in inferiori : de hoc enim superiori dicit Aristoteles quod unum et idem est in natura perspicui cum inferioribus. Cum autem isti dicant de lumine, quod sit substantia spiritualis, dicunt tamen quod est in genere corporis : sed propter hoc dicunt quod est spiritualis substantia, quia proprietatem et naturam habet incorporeae substantiae in hoc quod penetrat per corpora, et corpora non cedunt ei. Hujus autem causam esse dicunt, quod deprehensum est nihil esse lucem per essentiam, nisi nobiliores partes diaphani congregatas : diaphanum autem est substantia spiritualis in genere corporis : et ideo etiam lucem talem substantiam fore oportet. Haec igitur opinio etsi verbis differat ab illa quae secundo inducta est, in re tamen prorsus est eadem. In tantum autem jam isti extenderunt dicta sua, quod dicunt spiritus praecipue animales qui sunt in animalibus, esse de ipsa natura corporis cœelestis, quemadmodum et lumen, eo quod moventur in omnem corporis partem, sicut lumina in mundo. Dicunt enim isti quod media sensuum habent duas operationes : operationem scilicet naturae, sicut quando aer commotus scindit ligna : et operationem animae, quoniam spiritualiter recipit sensibilium formas et immutat organa sensuum ad sentire. Et hanc operationem spiritualem in omni medio sensuum attribuunt substantiae spirituali, quae est lux orbis immixta elementis. Hujus autem rationem esse dicunt, quia sensibilia circulariter fiunt, sicut sphæra luminis : et quia esse non potest quod duae differentes operationes elementi alicujus ad

unum principium reducantur : operationes autem sensibilium spirituales non potest aliquis reducere ad qualitates primas activas et passivas, quæ sunt in elementis : et ideo, ut aiunt, oportet eas reduci ad aliquid orbis quod est in eis in quantum sunt media sensuum. Adhuc dicunt hujus aliquam esse causam et rationem : quia scilicet nulla qualitas elementalis agit, nisi ad esse materiale formæ, et agit unum per se tantum : medium autem habet formas sensibilium secundum esse spirituale, et non habet unam tantum, sed omnes : oportet igitur quod agens hoc sit substantia corporis naturalis et spiritualis, quæ multa agit et secundum esse spirituale, ut dicunt.

Quarta vero opinio quæ magnorum fuit, scilicet Avempacis et suorum sequacium, et quæ penitus his contraria, est quod lux nihil omnino esset secundum esse, sed esset quidam color formalior et nobilior inter colores : et ideo vocavit ipsam esse coloris evidentiam, sive coloris manifestationem. Causa autem dicti fuit, quod unius sensus qui vere unus est, unum oportet esse sensibile secundum genus proprium vel proximum : hoc autem genus est color in visu : oportet igitur lumen esse colorem vel aliquid colorem concomitans : et in tantum processerunt isti, quod dixerunt solem esse coloratum, et colorem suum tantæ esse evidentiæ et manifestationis quod vincit visum, et similiter lumen esse colorem diaphani non terminati. Adhuc autem in diaphano non terminato lumen esse coloris ostensionem, non quidem in comparatione ad visum tantum : quia sic lumen non haberet esse nisi comparationis, sed etiam simpliciter. Ex his autem quæ nos superius diximus, satis improbantur opiniones hic recitatae, et præcipue ex his quæ diximus in capitulis de sensibilibus in communi inductis.

Ultima autem opinio quæ dicit lumen esse coloris manifestationem et esse aliquid coloris, improbatur per hoc quod si est aliquid coloris, aut erit coloris in

OpiniAvempacis.

<--- Page Split --->

specie, aut in genere. Et si est aliquid coloris in specie, tunc habet contrarium, quia omnis color in specie habet contrarium : et concomitans unum colorem in specie, essentialiter est contrarium ei quod concomitantur alium colorem in specie : sicut concomitantur album disgregare visum, et hoc est contrarium ad congregare visum, quod concomitantur nigrum. Si autem est aliquid coloris in genere, cum color in genere secundum esse non differat a colore in specie, color enim genus in albedine est albedo, et in nigredine est nigredo, oportet quod lux esset secundum esse color in specie : et tunc sequeretur id quod prius. Adhuc autem alia est manifestatio albedinis, et alia nigredinis : ergo alia et alia lux, ut videtur. Haec igitur et similia sunt, quae de luce ab antecessoribus nostris dicta sunt.

CAPUT XII.

Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

Nos autem sequentes dicta Peripateticorum, quorum princeps fuit Aristoteles, dicimus lucem et lumen esse qualitatem luminosi corporis, secundum quod est luminosum, quae ab ipso procedit, et generata formatur tam in diaphanum pervium quam in diaphanum terminatum, et receptum in diaphano pervio, est actus ejus perficiens ipsum, non in esse essentiali, sed in esse accidentali quo ipsum est perspicuum. Procedens autem in id quod est terminatum, est actus colorum, sicut superius diximus. Est igitur sic actus perspicui secundum quod est perspicuum, quod nequaquam est natura superioris corporis immixta in inferiori-

bus : quia sic natura corporis superioris, esset corruptibilis : mutatur enim aliquando perspicuum in non perspicuum, quando de igne vel aere fit terra, quod est corpus opacum : corpus autem cœeleste secundum substantiam in aliud mutari dicere, dementis est : et ideo perspicuum ignis est de natura ignis, perspicuum aquae est de natura aquae, et perspicuum cœeli est de natura cœeli. Habent tamen istam naturam inferiora ex hoc quod conveniunt in perpetuo corpore : sed ista convenientia non est nisi in actu perspicuitatis, et natura perspicui, quae per analogiam est in illis, sicut diximus supra. Quod dicitur de visus continuitate vel concavitate, dictum est ac si videamus per lineas emissas de oculis, et hoc non concedimus et improbavimus in libro de sensu et sensato : sed immutatio sensibilium fit continue de perspicuo in perspicuum, quamdiu perspicua se contingunt, nullo corpore opaco terminato interposito inter primum visibile et visum. Lumen autem, sicut dictum est, generatum a luminoso corpore in perspicuo, habet se ad lucem quae est forma corporis luminosi, sicut se habet intentio coloris generata in perspicuo ad formam coloris quae est in corpore colorato. Et ideo satis convenienter dicunt quidam, quod lumen est intentio, spirituale esse habens in perspicuo, quemadmodum color est habens esse intentionale in medio : sed in hoc differunt, eo quod lux est forma nobilior et simplicior quam sit color, et ideo perficit perspicuum, et facit ipsum esse actu, et hoc non potest facere color. Similiter autem dat actu esse coloribus : et hoc iterum non potest facere color. Est autem haec forma quae vocatur lumen, vivificativa vivorum, et calefactiva, et motiva ad esse generabilium in quantum est instrumentum intelligentiae quae per motum luminarium lumine emisso movet ad esse omne quod in natura est, sicut etiam supra diximus : et ideo etiam lumen est hypostasis colorum secundum esse formale quod est esse

<--- Page Split --->

simpliciter colorum, sicut supra diximus. Hanc igitur veram putamus esse sententiam de luce et lumine.

Scias autem omnia illa esse lucentia, in quibus spissatae et quasi calcatae continuantur partes nobiliores diaphani : et ideo lucet ignis quando est spissus, sicut apparet in flamma quae spissa est, et subtiliorum et nobiliorum partium. Non autem lucet carbo, quia est terrestris. Si autem secundum aliqua composita ex ignitis terrestribus efficiuntur etiam lucentia, sicut carbo ignitus, et talia sunt quaedam aliquando ex ipsa generatione, et aliquando ex putrefactione. Ex ipsa generatione quando componuntur ex partibus ignitis : quia ignis ex mixtura excellentiam amittit calidi adurentis, et ex subtilitate partium retinet lucem, sicut videmus quaedam capita et squamas piscium lucere, et videmus quaedam animalia lucentia in vere : et viderunt quidam jam ovum gallinae lucens : et quidam gallos tales et cicadas, et hujusmodi animalia : et oculi luporum et cattorum sic lucent ex ista causa, scilicet quia in omnibus talibus natura perspicui quae nullius elementi est propria, sicut diximus, in commixtione elementorum amittit excellentias qualitatum activarum et passivarum, et retinet sibi lumen connaturale, et cum illo permiscetur talibus corporibus vincens in extremitatibus corporum illorum : et ideo cum spissata sit ibi, lucet. Et hujus argumentum sunt lapides pretiosi, qui quando lucent, perspicui sunt. Hujus etiam est argumentum et signum, quod aqua licet sit minus perspicua quam aer, tamen licet propter spissitudinem plus habet luminis, et retinet ipsum fortius. Et ideo si talium aliquid nitens, sicut argentum, ponatur in vase in loco subobscuro, ita quod in aere videri non possit, videbitur aqua limpida superfusa : et ideo verissimum est perspicuum condensatum in partibus, et lumen valens tenere fortius, et aliquid luminis in se habetur : et per illud micant hujusmodi corpora. Quercus autem pu-

trefacta partes igneas habet in superficie Quare quopartium suarum : eo quod calor in pufacta lutrefactis ad superficiem egreditur, et ibi partes incendit : et tunc perspicuum ignis aliquid retinens luminis, eis adhaeret, et per illud micant. Haec ergo est causa in oculis quorumdam animalium et ossibus quorumdam piscium : terrestria enim adusta commixtam sibi habent perspicui naturam : et hoc quia levior est, in superficie est, et micant propter illud. Sunt autem quidam qui capita lavantes cum aqua calida et acuta sive lixivio, et radentes pilos capitis, et cum extergunt capita sua panno aspero, evolant de capite scintillae quae profecto sunt partes terrae, in quibus ignis natura est micans per modum dictum. Hujus autem causa est, Quare nupemaris luctiquaer est scintillans etiam aqua maris ter mota scintillat fortiter mota : quia scilicet partes salis combustae multae sunt in ea, in quarum superficie est ignis micans. Haec igitur dicta sunt de lumine et de luce : differentia enim luminis et lucis et radii scitur ex prehabitis prius. Splendor autem est divaricatio luminis super corpus politum et tersum. Redeamus ergo nunc ad propositum, et quae restant de visu prosequamur.

CAPUT XIII.

De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

Videtur autem forte alicui quod lumen Iext. et com. sit contrarium tenebris : quod tamen non 70. est absolute verum, quia contraria sunt duæ formæ contrariæ : tenebræ autem non sunt forma, sed potius privatio luminis ex lucido : cum enim perspicuum non habet habitum luminis, tunc sunt tenebræ. Hujus autem habitus potentia

<--- Page Split --->

in perspicuo est lumen : et ideo Empedolces et quicumque alius dixit ut ipse, non recte dixit, quod scilicet feratur lunien motu locali de cœlo in terram : et tunc per motum localem et reflexiones extendatur in hemisphærio toto, quod est inter terram et continens cœlum, et nos lateat motus ille propter velocitatem : hoc enim omnino extra rationem est : quia si etiam concesserimus quod feratur lumen, et sit corpus, quemadmodum dicebat Empedocles, non admittat ratio tradita in Physicis de velocissimis mobilibus, quod ferantur in tempore imperceptibili per tantum spatium, cum corpus primum non feratur per unicum gradum nisi in tempore satis perceptibili. Est autem etiam hoc contra ea quæ videntur oculis : quia bene videmus quod aliquid est cujus motus in parvo spatio est in tempore perceptibili. Sed magna quæstio est apud nos si aliquid possit moveri in tempore imperceptibili ab Oriente in Occidentem, sicut superius ostendimus : et ideo pro certo radius et lumen non sunt nisi formæ, et non corpora, quæ non nisi metaphorice et per accidens moveri dicuntur, sicut et tenebræ et umbra quæ luminis sunt privationes : et de quibus constat quod non sunt corpora.

Non color tamen quod est privatum colore, dupliciter dicitur : lucidum enim sive perspicuum aliquando dicitur privatum colore, eo quod nullum actu, sed potentia habet omnes . Dicitur autem etiam privatum colore sive non color, eo quod est per se invisibile : et hoc dicitur multipliciter, scilicet quod nullo modo videtur per se, sicut tenebræ : aut quod vix videtur, sicut atomi discurrentes in radiis, qui non videntur cum aliquis oculos in radio ipso teneat, eo quod tunc radius divaricat visum et superat ipsum, quod non potest adunare virtutem suam ut minima perspiciat. Aliquando autem dicitur invisibile sive privatum colore, quod non nisi cum corruptione visus videtur, sicut lux solis in sphæra solis est invisibilis. Et hujus causa est, quia lux solis fortissima super oculum sphæricum et politum multas facit radiorum reflexiones ad medium oculi, ubi est humor glacialis, in quo sigillantur formæ visibilium : et reflexio illa calefacit et dissolvit humorem illum, et forte consumit, vel forte fluere facit humidum alienum dissolutum circa oculum infra myringas et tunicas oculi : et tunc generat maculam in oculo, vel aliud impedimentum visus inducit : et hæc est causa quare lachrymantur oculi quando excellens lucidum viderit aliquis : et ideo dicitur hoc invisibile. Erodius autem de quo dicitur, quod respicit lucens in rota solis non potest hoc habere ex suo oculi puritate, ut quidam æstimant : quia ex hac sola causaretur velox oculi corruptio, sicut patet ex ratione inducta, sed habet hoc ex visus coadunatione. Coadunantia autem visum non sunt nisi duo : unum per se, aliud per accidens. Per se quidem nigrum quod non sinit ipsum disgregari. Et ideo terrestre nigrum circumpositum humori glaciali, adunat ipsum : frigiditas enim ipsius humoris naturalis constringit, et non sinit dissolvi. Aliud autem per accidens coadunat visum, et est situs profunditas in organo. Et hæc duo in oculis avis illius majora sunt, et ideo lu-

Hoc autem lucidum secundum quod est actu illuminatum, est coloris susceptivum , secundum quod superius diximus, secundum quod nullum habet actu colorem : quia, sicut superius diximus, lumen non est color, sed potius actus perspicui secundum quod est susceptivum coloris, et ideo non color actu : quare quod privatum est colore, est susceptivum coloris, sicut soni susceptivum est absonum, privatum scilicet sono : ideo diaphanum potest recipere omnem colorem, quia nullum habet actu, sed omnes potentia : et quia proxima potentia est ad colores et ad lumen, ideo utrumque suscipit subjecto, sicut supra diximus.

<--- Page Split --->

cem in rota solis intuetur : non tamen puto quod diu hoc possit facere. Signum autem hujus est, quod natura oculos in omnibus habentibus visum profundat quasi clausos in vase, et circumponit nigredinem palpebrarum et superciliorum, ut ex obscuro fronte et nigredine superciiiorum visus coadunetur et fortificetur. Adhuc autem hujus signum est, quod si homo crystallum super argentum vivum fervens ponat, et diu motum argenti vivi sub crystallo vel vitro intueatur, multum laeditur visus ejus, et forte excecabitur propter visus divaricationem. Similiter autem si inspiciat aurum politum, vel aliquid aliud fulgens, quod est vel sit ignitum : et hoc totum fit, quia humor glacialis et nivalis ex talibus dissolvitur et fluit, et amittit propriae complexionis habitudinem.

centia : et hoc cum sint multis modis participantia lucem, non habent unum nomen commune, sicut quercus putrefacta, et quaedam cornua, et ossa, et capita quorumdam piscium, et squamæ, et oculi animalium quorumdam, et vermiculi qui vocantur noctiluca. Sed habent magnam differentiam, quoniam quaedam eorum faciunt lucidam totam perspicui materiam, sicut sol : et quaedam non ita, sicut luna, quæ non facit lumen sub tectis : et ignis minus lucet quam luna : et ea quæ nominata sunt, superveniente lumine non videntur sub lucis actu, sed sub forma coloratorum. Et hoc generale est, quod semper majus lumen superveniens opprimit minus : et ideo noctiluca totum lumen amittit in die, et retinet colorem album. Propter quam causam autem hæc in tenebris visibilia sunt, alia ratio est quæ superius est expedita, et in libro de Animalibus prolixius tractanda.

CAPUT XIV.

Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

Text, et com. 72. Licet autem color visualis sit in lumine, ut diximus, tamen non omnia in lumine sunt visibilia quæ videntur : sed illud quod videtur in lumine, hoc solum est uniuscujusque proprius color. Quædam enim in lumine non videntur, in tenebris autem videntur : et hoc non est dictum ideo quod tenebræ aliquid faciant ad visibilitatem eorum, cum sint privatio pura, sicut jam ante dictum est : sed lucentia cum habeant lucem, in propria luce videntur, eo quod quidquid videtur, videtur secundum actum lucidi : sed quaedam quæ non habent lucem in sua propria compositione, videntur in luce aliena sibi conjuncta , sicut colores. Quæ autem in tenebris faciunt sensum, sunt sicut illa quæ sunt ignea et alia lu-

Nunc autem hoc manifestum est, Text, et com. 73. quod in lumine videtur color, et quod sine lumine non videtur : diximus enim superius, quod hoc erat esse et diffinitio coloris quod movet visum secundum actum lucidi : perfectio autem lucidi sive perspicui lumen est, et sine hoc color non videtur. Huius autem signum est, quia si quis ponat id quod coloratum est super oculum, non videbit ipsum : et hujus causa est, quia coloratum secundum tactum non agit in aliquid nisi actione physica, quæ est per principia materialia ipsius : color autem non fit in visu per actionem physicam, sed per actionem formalem et spiritualem, sicut diximus superius : et ideo indiget corpore in quo prius efficiatur spiritualis antequam in oculo generetur : et hæc est necessitas quare oportet medium esse in sensu visus : oportet igitur quod color secundum actum moveat prius lucidum quod actu lucidum est : et hoc quando

<--- Page Split --->

continuum est, usque ad videntem interposito terminato corpore movetur oculus quo sentitur coloratum.

Sed tunc est dubium, quia secundum hoc non debet aliquod visum majus quantitate aciei oculi videri : quia illud quod imprimitur oculo de colore, non potest esse majus suo subjecto : nunquam igitur perpendetur motuum magnitudo. Adhuc autem videtur quod omnis res inversa videri debet, quia anterius formæ visibilis venit ad oculum : et id quod est interius in colorato, est exterius in oculo. Adhuc autem omnis res dupla videri debet, quia una forma visibilis in uno sigillatur oculo, et alia in alio : et duæ formæ in oculis duobus duo debent apparere visibilia. Adhuc autem dextra debet videri sinistra, et e converso, quia dextra rei visæ est contra sinistram partem oculi, et e converso : ergo dextrum sigillatur in sinistra oculi parte e converso.

Sed ad omnia hæc respondentes supponimus visum esse intus suscipiendo, et non extra mittendo : tamen hoc prohabitur in scientia libri de sensu et sensato 1. Licet autem dicamus quod videmus intus suscipientes et nihil extra mittentes, tamen dicimus quod lux abstrahit colores, et facit eos fieri in lucido secundum rectas lineas, ita quod processus colorum ad visum est, sicut procedens abstrahit eos lux : et ideo nisi color directe in oculos procedat, non videtur, licet enim color sphærice in circuitu gencretur in lucido, tamen color qui est post nos, non videtur, eo quod lux quæ est post nos et abstrahit eum, non procedit in oculos, et per consequens ipse color non procedit ad oculos, sed ab oculis : unde licet color directe sit ante nos in aere, tamen non non fit in oculis ex dicta causa. Cujus tamen et altera est causa, quia scilicet color non movet visum sine præsentia materiae, et materia per directam lineam non est præsens

oculis. Quando autem directe procedit in oculos, tunc fit processus ejus sub duobus radiis luminis, quorum unus unum finem colorati attingit, et alter alterum, ita quod figuratur triangulus vel pyramidis, cujus basis est res visa, et angulus concluditur versus oculum. Sit enim res visa A B : et ducam unam lineam ab A in C, et aliam a B in C, et ponam C oculum esse, et oculum propinquiorem rei visa ponam esse D : et ducam lineas radiales luminis A D et B D : et adhne propinquius ponam esse oculum G, ducamque lineas A G et B G : et dico tunc quod immutatio oculi fit in puncto, in quo concluduntur lineæ radiales, et generatio coloris est sphærice per triangulos tales vel pyramides in circuitu rei visibilis. Et ideo non est aliqua quæstio de quantitate formæ colorati in oculo : quia illud quod sigillatur in puncto, est indivisibile secundum quod hujusmodi : nec hoc est inconveniens, cum in oculo et in medio sit prius rei intentio quam res, sicut diximus supra : judicium autem quantitatis rei visæ fit per quantitatem anguli ejus qui concluditur in oculo : et iste quanto est propinquior rei visæ, est major : et quanto remotior, est minor : et ideo eadem res propore visa, videtur majoris quantitatis, et longe visa, videtur quantitatis minoris : et quia lineæ radiales quanto plus procedunt a re visa, tanto magis coeunt, si contingat quod concludantur antequam perveniant ad oculum, res omnino non videbitur : et hæc est causa, quod tantum potest distare res, quod omnino non videbitur.

Nihil autem est quod objicitur de inversione rei : quia jam ostendimus quod intentio non generatur nisi a forma rei, secundum quod formA, et illa non habet anterius et interius, sed suam intentionem generabit in oculo. Similiter autem de dextro et sinistro dicendum est, quod intentio non movet visum sine rei præ-

<--- Page Split --->

sentia : et ideo licet dextrum visus sit contra sinistrum intuentis, non tamen perversum fit judicium, eo quod ad rem terminatur, sine cujus præsentia nullo modo potest movere visum : cum enim oculus sit sicut speculum animatum convexum, omnino necessarium est quod dextrum rei in se sit in sinistra parte oculi, et e converso. Et hoc apparet quando duo homines inspiciunt oculos suos ad invicem : tunc enim vident suas imagines stare in oculis, et dextram esse sinistram, et e converso : et non impedit sensum verum propter materiae præsentiam, sicut diximus.

Quod autem videtur probari, quod una res debeat videri duæ, solvit bene Avicenna dicens virtutem visivam esse in nervo qui vocatur opticus, hoc est, visivus, infra quem discurrit spiritus visivus accipiens formas in oculis depictas: est autem iste nervus cancellatus in anteriori parte cerebri, et facit quasi triangulum, et in puncto illo uniuntur formæ oculorum, et ibi fit judicium de re visa : et quia ibi conveniunt, ideo unum videtur quod est unum, et duo quæ sunt duo. Signum autem hujus est, quia si aliquis exprimat parumper per oculum, digitum supponens oculo, nervus collimitatus oculo recidit a nervo qui alteri oculo collimitatur : et tunc unum duo videbitur ab habente duos oculos et non a monoculo : formæ tamen duplices in oculis aliquantulum impediunt rectitudinem visus ad rem, et ideo illi qui recte dirigunt sagittas, alterum oculorum claudunt. Similiter faciunt qui rectitudinem alicujus rei volunt deprehendere. Hæc autem omnia liquide constabunt quando modus videndi demonstrabitur in libro de sensu et sensato.

Scias autem oculum componi præcipue ex humoribus aqueis diversis, ad hoc quod bene recipiat species visibilium, et etiam retineat : et ideo humores illi sunt puri et spissi. Et ideo quando aliquando humor est multus in oculis, videntur in eis formæ moveri, quan-

do movetur humor, et prolongari. Sicut etiam de stellis videtur et formis in aqua, quando aqua fuerit mota. Et hoc præcipue contingit homini evigilanti post somnum , digestione non adhuc completa post ebrietatem vel crapulam : tunc humidum fluens ab anteriori parte cerebri, ad hoc fluit ad oculos quod movet calidum digestivum : et ideo moveri videtur ei quidquid videt, et habere formas longas motas non stantes. Similiter autem et ille qui diu vectus est in navi vel in alio vehiculo, in humido oculi retinet species motus, quod non fuit unum de sensatis per se, sed commune : et videntur ei ea quæ videt, moveri.

Sunt autem quidam non videntes eminus, sed de prope juxta oculum clare vident : et ideo situs oculi humorum peccat, et non oculi compositio : habent enim illi oculi glacialem multum in interiori parte versus nervum opticum, et propter myringas quæ sunt spissæ ante oculi speculum, non penetrat visibile ad speculum nisi sint prope, et longe non vident nisi indistincta et confusa visione : et hoc fit propter causam quam diximus : quia in exteriori polito oculi debiliter sigillatur forma quæ usque ad interiora non pervenit nisi confusa. E contra autem quidam non vident nisi eminus, et isti debilem habent visum, et sunt præcipue senes. Contingit autem hoc ideo, quia diximus supra quod lux incorporea secundum actum est color : et hoc quando prope est, vincit oculum debilem et intus dispergit ipsum, et ideo tunc oculus non videt nisi confuse : quando eminus est res visa, tunc proportionatur virtuti oculi et non dispergit ipsum : et tunc videt distincte. Omnino eadem est causa quare quidam in clara die non vident, et in crepusculo vel in lumine lunæ clarius et distinctius vident: diximus enim supra quod lumen fortius confundit et superat minus forte. Hi autem qui lippientes habent oculos, non vident aliquid nisi sub rubore ob humorem influentem in pupillam, cui cum

<--- Page Split --->

adniscetur lumen, facit ruborem : et hoc in tertio Meteororum habitum est. De omnibus autem istis diversitatibus oculorum magis in libro de Animalibus erit dicendum. Scias autem quod omnino eadem causa est quare quaedam animalia venantur in nocte cibum, sequentia visum, et quaedam de die. Dico sequentia visum, quia forte sequuntur aliquando odoratum.

Est autem et aliud mirabile de visu, quod scilicet quando aliquis in nocte juxta terram est deponens oculos suos, longius videt quam stans erectus. Cujus causa est, quia diaphanum terminatum, licet minus capiat de lumine quam non terminatum, tamen fortius tenet et ad modicam distant:am aliquantulum illuminat lumine debili : et cum talia sint juxta terram, juvant visum aliquantulum in nocte. Hujus autem et alia causa est, quia lumen modicum quod tunc est in aere ex stellis, reflectitur reflexione debili a corpore solido juxta terram, et multiplicatur, et ideo aliquid juvat visum. Et tertia causa est, quia vapores elevati obscurantes aerem, natant non juxta terram, sed in aere : et ideo in aere impediunt plus visum quam juxta terram. Ex his omnibus constat quod oportet per medium visum esse, et sine medio nihil videri omnino.

CAPUT XV.

Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

Ex his autem quae dicta sunt, patet quod non bene dicit Democritus, et quicumque secuti sunt eum. Opinatus est enim quod si vacuum esset spatium inter cœlum et terram, etiamsi formica in coelo moveretur, certissime aspiceretur : et

hoc ideo dixit, quia putabat medium impedire visum, nec fieri per diaphanum visum, nisi per multos poros vacuos qui sunt in ipso : dixitque visum fieri extra mittendo tanquam si esset vis activa. Nos autem ostendimus, quod non fit visus nisi aliquid patiente et suscipiente visu. Ostendimus etiam quod a re materiali visa non potest immediate pati visus. Ergo relinquitur quod medium patitur a re visa, et visus a medio spiritualiter habente species visibilium : et ideo non solum certe, sed etiam nullus omnino fieret visus in vacuo : quia non esset medium agens in oculum. Ob quam igitur causam et qualiter necesse est colorem in lumine, quod est actus lucidi, videre, sufficienter quantum ad hanc intentionem dictum est.

Scias autem quod sicut species visitum de visis in speculo. Documentum de visis in speculo. bilis fit in oculo, ita fit in speculo quod in speculo. est tersum politum recipiens formam, et representans iterato, sicut est res. Et hoc facit per duas naturas quae sunt in ipso, quarum una est perspicui politi, altera est opaci terminantis ipsum in altera superficie : tunc enim politum perspicuum recipit formam, et opacum adunat eam : et ita faceret aer si sic esset composita. Et recolenda sunt quae in tertio Meteororum in sermone de viride dicta sunt, quod aliqui in aere spisso et humido aliquando vident facies suas ante se, et per illam eamdem naturam repraesentat speculum formam, et reflectit lumen quod portabat forma in speculum, et facit reflexio procedere ipsum in oculum a speculo : et ideo forma etiam procedit a speculo ad visum : et quando convexum est speculum, tunc fit sicut oculus, et in puncto tangitur a lumine et forma, sicut omne sphæricum tangitur in puncto a recto tangente ipsum : diximus enim supra, quod radii sunt sicut linea visualis : et propter politionem et tensionem ipsius divaricatur lumen super speculum, quando recte objicitur ei : et tunc forma in speculo aut non videtur, aut confuse videtur : sed

<--- Page Split --->

quando res visa est in lumine et superficies speculi in obscuro, tunc bene videtur, quia de lumine tunc non plus procedit in speculum, nisi quod actu facit visibilem colorem. Quando autem speculum est planum, tunc ad totam superficiem æqualiter fit processus luminis, et ideo in illa forma totam quantitatem repraesentat : et videtur forma tanta esse, quanta est res : et quia lumen procedit ad totam illam superficiem ab inferiori et lateribus æqualiter, ideo res apparet in illo speculo in omni situ ad quem duci potest recta linea a speculo : quod non fit in eo quod est convexum : ibi enim oportet conservari locum determinatum, eo quod lineæ multæ contingunt sphæricum, et illæ transeunt et non reflectuntur ab ipso, sicut linea contingens circulum non secat eum. In concavis autem speculis forma sigillata in uno latere, sigillatur et in altero : et quia superius rei plus habens luminis, prius natura procedit in speculum, ideo statim illud a superiori parte producitur in inferiore : et sic continuæ fit de forma rei visæ : et ideo omnia quæ in talibus speculis apparent, videntur inversa : et quando aspicit ibi homo, videtur mentum superius et frons inferius. Si autem in una planitie continue esset concavum et convexum, et homo aspiceret in partes ubi conjunguntur superficies, apparent ibi imagines duæ, et essent conjunctæ per mentum : et hoc ideo fit, quia una irradiat super aliam formam quam recipit, et superius formæ unius projicit super inferius superficiei alterius, ad quam fit irradiatio : et tot modis possunt multiplicari quot multæ facies apparent. De his autem omnibus tractandum est in perspectivis, quia et causa eorum in geometricis sciri non potest : et ideo quæ hic dicta sunt, propter exemplarem explanationem dicta sunt, et non ideo quia hic sunt intenta. Sed ex eis omnibus constat visum medio indigere quod sit in actu lucidum, per quod tales possunt fieri irradiationes, et quod colores non nisi in tali modo videntur.

CAPUT XVI.

De visu lucentium.

Ignis autem et alia lucentia in utrisque videntur, in lucido scilicet, et in tenebris. In tenebris quidem non ideo quod aliquid conferant tenebræ ad visum, sed potius quia perspicuum sub tali lumine quando forte est, efficitur luminosum, sicut superius diximus : sed quando est debile, tunc tegitur a lumine fortiori : et ideo stellaè in die non videntur, sed in nocte. Cum autem lumen solis sit super stellas irradians eas in nocte sicut etiam in die, non impedit lumen visum stellarum, nisi ex hoc quod divaricat visum, et multus aer multum luminis affert oculis : propter quod stellaè formas suas aeri non imprimunt, et ideo non perveniunt ad visum. Si autem aer ad magnum spatium sit obscurus, circa videntem coadunatur visus, et tunc videt stellas. Et scias, sicut diximus superius, lumen si non procedat in oculos, quamvis sit præsens in aere, non videtur, sicut patet quando sol occidit ad quantitatem unius signi ab horizonte : tunc enim adhuc est lumen, quia partes hæ horizontis necessario sunt illuminatæ : quod lumen nos non videmus, quia non procedit ad nos, sed super nos : nisi forte fuerit mons altus in quo lumen reflectatur, sic tedeat ad nos, sicut de quibusdam montibus diximus in libro Meteororum. Lucentia autem quando debilia sunt et permixta opacitati, lumine fortiori omnino teguntur, et ideo tunc non videntur nisi sub specie coloris, sicut superius diximus : et quasi non fuerint adeo debilia, tunc tamen pallent in lumine fortiori, et amittunt virtutem irradiationis : et ideo luna non splendet in die, sed videtur pallida.

<--- Page Split --->

Et quia diximus lumen colorum fore hypostasim, et praecipue lumen clarum et purum esse lumen solis, ideo quando accidit eclipsis, tunc pallescunt ea quae alba sunt : et quando luna splendet super ea, tunc etiam pallescunt : ad lumen autem candelarum et ignis pallescunt et aliquantulum obumbrantur, et alii colores proportionaliter amittunt suas evidentias et manifestationes.

do in transitu nubium colores plantarum projiciuntur super parietes : et idem est quando sub iride videntur corpora habere colores iridis. Omnium autem horum est ratio una. Quare autem lapis qui vocatur iris, in radio facit colores iridis, alibi dictum est. De figuris autem radiorum sub quibus fit visus pyramidalibus et triangularibus, et de causis figurarum partim in libro de sensu et sensato, parlim in perspectivis dicetur.

Sicut autem diximus de visu, quod vult habere medium in quo sit visibile secundum esse intentionale et spirituale, radem ratio omnino est de sono et odore, quia fiunt per medium extrinsecum, licet in illo medio sonus aliquantulum melius sit quam color : cujus signum est, quod ventus frequenter affert sonos, nunquam autem affert colores : unde in tribus his sensibus a sensibili primo media moventur, et ab intentionibus sensibilium quae sunt in medio, moventur sensus : et cum aliquis ponat super ipsum organum odorans primum, aut sonans primum, non fit aliquis sensus secundum operationem sentiendi : ob quam autem causam, supra diximus. De luctu autem et gustu similiter se habet quoad hoc quod sunt per medium : sed tamen hoc non videtur omnino, quia medium ipsorum intrinsecum est : et propter quam causam hoc sit, posterius dicetur. Est autem considerandum quatenus non lateat, quod sicut dictum est, perspicuum recipit coloris intentionem prout est non coloratum : et ideo quando habet colorem, tunc non videtur aliquid in ipso, nisi quasi tectum illo colore, sicut patet quando radius transit per vitrum coloratum : tunc enim propter hoc quod vitrum est perspicuum, totum perspicuum lucidum quasi tingitur illo colore, et corpora super quae radius cadit, non imprimunt colores proprios in acrem, sed videntur habere colorem vitri qui est in aere. Similiter autem est quan-

Hic autem dicendum est, quod licet Text et com. 76. tres sensus sint per medium extrinsecum, tamen sonus non potest fieri nisi in aere, odor autem in aere et aqua : sed natura per quam haec duo elementa sunt medium odoris, est innominata : tamen quaedam est in his elementis ad odorem habens, sicut lucidum ad colorem. Sed lucidum perspicuum differenter in quatuor simplicibus corporibus invenitur, scilicet cœelo, et igne, et aere, et aqua : odor autem in duobus tantum quae sunt aqua, et aer. Animalia autem aquatica videntur expresse habere odoris sensum, sicut inferius ostendemus : sed ea quae odorant, differenter odorant : quaecumque enim ambulantia sunt pedibus et non repunt, sicut serpentes, et vermes, illa non odorant non respirantia : et hujus causam inferius dicemus quando de odoratu agetur.

CAPUT XVII.

De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

Nunc autem de sono primum, et postText et com. 77. ea de auditu dicemus. Primum est sciendum quod sonus dupliciter dicitur,

<--- Page Split --->

potentia scilicet et actu. Potentia quidem secundum quod dicimus quaedam non habere sonum, eo quod impossibilia sunt sonare, vel eo quod non faciunt sonum nisi valde debilem, sicut spongia, et pili, et lanae, et hujusmodi. Quaedam autem dicimus habere sonum, non quod actu sonent, sed quoniam sunt potentia sonum facere, sicut aes, aurum, et argentum, et quaecumque sunt plana et lenia et solida, non quod sonent secundum actum, sed quia possunt sonos facere, qui sunt in medio aere et auditu. Causa autem generalis quare quaedam non sonant, est quia sunt mollia aerem apud se retinentia, potius quam expellentia, sicut spongia quae quasi imbibendo aerem retinet ipsum, et non expellit. Similiter faciunt pili et lana, quia rara sunt et discontinua: et ideo infra se recipientia aerem, non sinunt ipsum expelli: propter quod talia insonabilia sunt. Mollia autem continua male sonant, eo quod non expellunt fortiter: et hoc ideo quia icui cedunt citius quam expellant aerem: et ideo haec non multum sonant, nisi aliquis vehementer percutiat. Solida autem plana multum aerem habentia, fortiter sonant: quia ex hoc quod solida, non cedunt, et fortiter percutiuntur: ex hoc autem quod sunt plana et lenia aequalium superficierum, undique simul aerem a se expellunt: et ex hoc quod multum habent aerem, magnam ministrant sono materiam in qua generetur. Et inde est, quod aeramenta prae omnibus corporibus sonora sunt, et praecipue aurum et argentum et cuprum: haec enim commixta sunt melius caeteris metallis, ex subtili aqueo,et subtili terreo: et terreum eorum est sulphur, cui ablata est ventositas: subtilitas autem miscibilium fieri non potuit sine multo admixto aereo: quoniam, sicut in fine tertii Meteororum dictum est, haec ex vaporibus miscentur: vapor autem omnis naultum habet aeris: et ista sonora sunt vehementer, et diu retinent sonum, eo quod aere plena sunt, quae trementia ex ictu forti continue a

se expellunt. Et non ita sonant stannum et plumbum, eo quod magis aquae habeant : et ideo quasi suffocatum extinctum habent sonum : propter quod campanas et organa facientes, acumen soni, quod ex cupro est, temperant et gravant admiscentes stannum proportionatum. Ferrum autem quasi medium est, quia ex eo quod multum habet de terrestri scabroso et impuro, obumbratum habet sonum : ex hoc autem quod siccius est stanno et plumbo, acutius his sonat. Lapidum etiam quicumque melius commixti et solidiores sunt, melius sonant. Similiter autem et ligna quaecumque magis aerea sunt et sicciora et solidiora, magis sonant : et quaecumque his contraria sunt, tanto etiam minus sonant. Cujus signum est lignum fagmeum quod aereum est, et ideo multum cremabile et solidum est : et sonat fortiter et magis quam buxus, eo quod buxus magis terrestris est. Abies autem licet sit aereae naturae multum, tamen quia solida non est, non ita sonat sicut fagus : et quando fagmeum lignum et latum et longum, et fiunt in eo foramina multa ex transverso, et superficies ejus bene plana desuper percutitur, sonat ad maximam distantiam sicut campana. His enim Graeci pro campanis utuntur.

Fit autem sonus secundum actum, Text, et com. quando est alicujus venerationis ad aliquid percussum, et in aliquo in quo sonus generetur : nihil enim facit sonum nisi percussio. Et ideo impossibile est uno solo existente fieri sonum : alterum enim verberans active faciens sonum, et alterum est quod verberatur : et haec duo ad minus exiguntur in omni sono. Frequenter autem oportet, quod aliquid tangatur : et cum ictu vehementi aliquid tetigerit, sonus secundum actum fit. Et ideo sonus nunquam fit sine locali motu. Causa ejus est, quia sonum est esse in continuo fieri : et cum generans ipsum sit

<--- Page Split --->

motus violentus, qui est ictus percutientis solidum planum, oportet quod aliquid generantis ipsum semper in ipso remanent: quia aliter non fieret continue sonus. Qualiter autem movens violenter fit cum motu violento, diximus et in fine octavi Physicorum, et in libro de Cælo et Mundo. Sicut autem diximus, non quorumlibet contingentium ictus facit sonum : quia pilorum et acutorum, aut non est sonus, aut debilis. Sed potius quæcumque sunt solida plana, sonant, sicut jam dictum est. Concava autem aerem expulsum continent, et exire non permittunt, et ideo tumultuans aer intus in eis retentus horribiliter sonat, eo quod inpotens sit exire. Hujus autem et alia causa: concavum enim percussum plures facit ictus: percussum enim in uno latere, propter continuitatem tremit in alio latere, et ibi etiam percutit: et ille tremitus diu tenet sonum. Et hujus signum est, quia si percutiat concavum aliquid latum, quod multas simul partes tangit circuli concavi, sive in convexo, sive in concavo, illud aufert motum partium: eo quod simul percutit et tenet ne tremat: et hoc minorem facit sonum quam tangens ipsum in una parte tantum: et ideo baculi campanarum præcipiuntur bene rotundi fieri inferius, ubi t. nderquid tangunt campanas. Hujus etiam signum a. pius temnat a. nparum est, quia si aliquis manu teneat campatio s. ombilinam quando percutitur, quasi extinguitor s. ombius et tur sonus, eo quod impediuntur partes r. ombina circumferentiae a motu tremitus, et forte frangitur campana quando sic tenetur, eo quod partes non possunt habere liberam cessionem et motum per tremitum, quem impedit tenens campanam. Iste igitur sunt conditiones sonantium et non sonantium.

CAPUT XVIII.

Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

Amplius autem auditus fit in aere et Text et com. 79. in aqua, licet minus fit in aqua quam in aere. Sed non est sonus istorum elementorum proprie, ita quod nihil exigatur amplius ad ejus generationem : oportet enim solidorum planorum esse percussionem ad invicem, ad hoc quod fiat auditus : hæc enim solida plana percutentia ad invicem, percutiunt etiam aerem : propter quod etiam aer per se vel aqua, non est proprium subjectum soni, sed potius aer percussus et expulsus a superficie percussi solidi plani, primum est subjectum soni : et ideo diversitates specierum in acuto et gravi recipit ex diversitate percussorum. Videmus enim quod aliter sonat metallum, et aliter lignum : quas differentias sonus non haberet, si esset aer solus subjectum ejus. Ob quod oportet imaginari duas percussiones in quolibet sono fore necessarias, a quarum secunda fiunt adhuc aliae duæ percussiones. Una est percussio primi percutientis : secunda autem est repercussio percussi solidi plani, et ex illa percutitur aer. Aer autem percussus et expulsus alium percutit: et dum percutit, est necessarium ut aliqua pars aeris intra percutiens et percussum constringatur : et illæ faciunt sonum. Fit autem sonus in aere sic percusso quando manet percussus aer continuus et unes indivisus, et non solvitur : est enim aer valde divisibilis : etsi paulatim impellatur, dividitur et solvitur, et non manet unus et continuus, et ideo tunc non sonat : cum autem velociter percutitur, resistit et repellit percutiens, et constringit aliquid ejus intra percutiens et aerem resisten-

<--- Page Split --->

tem : et tunc sonat. Hoc autem in aqua magis apparet, eo quod aqua corporalior est aere : si quis enim baculum paulatim ducat per aquam, non resistit ei aqua, sed dividitur : fortiter autem et velociter ducens eamdem aquam, videbit fortiter resistere et moveri : et idem est in aere leviter et fortiter percusso. Unde si velociter et fortiter percutiatur, sonat : oportet enim motum recipientis et percutientis pertingere aerem continuum et unum, et non solum antequam dividatur, si debet fieri sonus. Hoc autem patet, quia si etiam male sonantia aliquis fortiter percutiat, sonabunt, sicut quando percutitur cumulus arenae, in quo sunt multi lapilli, qui in se quidem densi sunt : tamen velociter percussi pertinguntur antequam separentur, et tunc faciunt sonum. Similiter autem fit quando aliquis percusserit solum aerem velociter : tunc enim constringitur pars ejus inter percutiens et percussum aerem resistentem, et sonat fortis, sicut auditur quando aurigae percutiunt fortiter aerem flagellis vel flagris et taureis : contingit autem hoc quando aer impulsus percutit aerem, sicut est sonus in ventis.

Fuerunt autem quidam Antiquorum, qui omnino sonum esse negabant prout est in medio, dicentes sonum non esse nisi ipsam aeris generationem et nihil aliud, qui levi ratione convincuntur : quoniam ostendimus supra illud fore sensatum proprium, quod uno tantum sensu sentitur : commotio autem multis sentitur sensibus, et ideo commotio proprium sensatum sensus esse non potest. Et ad hoc dixerunt quod sonus nihil est in medio, sed tantum in aure : sonus enim nihil aliud est nisi perceptum per auditum ex aere commoto : et quando non est in auditu, tunc dicunt sonum non esse nisi ipsam aeris commotionem, qua potentialiter percipitur sonus, quando pertundit vel percutit auris tympanum. Sed hoc citius refellitur si ad memoriam revocetur, quod audiens sonum percipit ex qua parte soni ad ipsum deveniant :

percipimus enim utrum sonet ante vel retro, vel a dextris, vel a sinistris : et hoc non fieret si sonus tantum in aure generaretur. Si autem dicunt hoc fieri, non propter sonum, sed propter commotionem ab illa vel illa parte ad aurem venientem, hoc ideo falsum est, quia ut frequentius sentimus sonum nihil omnino percipientes de commotione : licet enim sonus non sit sine commotione, eo quod ejus esse est in fieri : et oportet aliquid generantis secum habere ad hoc quod sit, tamen sonus est primum sensibile auris : et ideo ipsum sic afficit tympanum auris, quod afficit sine sensu commotionis : afficit enim secundum esse spirituale per formam simplicem soni, sine esse materiali quod habet. Patet igitur falsitas istius sententiae.

Scias autem, quod cum sonus sit in aere et in aqua, est tamen magis in aere quam in aqua : quoniam in aqua non est, nisi sicut in medio per quod venit ad auditum secundum esse spirituale, quod agitur a simplici forma sonantis secundum quod est sonans : et ideo auditur sub aqua, sed in aere est sicut in materia et sicut in medio : in materia quidem sicut in aere commoto et percusso : in medio autem quando ipse sonus intentionem suam solam facit in aere, sicut et coloratum, licet non omnino sit ita spirituale sensibile intentio soni sicut intentio coloris, ut supra diximus. Quando autem sonus fit in aqua ita quod generatur in ipsa, oportet quod aer sit tangens, aut percutiens, aut percussum, aut utrumque : audimus enim sonum de sub aqua, ut si quis immisso aliquo ferrato ligno fortiter tetigerit fundum aquae durum, propter hoc quod percutiens tangit aerem et secum habet aliquid aeris, quod significant ampulla elevatae in superficie aquae. Similiter autem sonant naves quando fundo tangunt arenas vel lapilos sub aqua : eo quod tunc fundus aquae percutit fundum navis, qui tangit aerem. Et ideo aqua non est propria materia soni, sed potius medium tantum, in quo

<--- Page Split --->

sonus est sicut in via, et non sicut in subjecto in quo habet generari : cujus signum est, quod pisces sub aqua aquam natando percutenties, et pinnulis moventes, nullum omnino faciunt sonum : statim autem quando percutiunt in superlicie aquae, sonant. Sicut igitur unumquodque sensibilium habet materiam unam in qua generatur, sic etiam habet sonus aerem percussum secundum quod supra dicto modo percussus est : et sicut unumquodque sensibile praeter materiam habet medium, quod est via ejus ad sensum, et sic habet sonus et aerem et aquam per quamdam naturam communem utrique, de qua infra dicemus.

CAPUT XIX.

De echo qui est sonus reflexus.

1 . . . t . ctrom . Echo autem fit, cum aere uno et continuo fracto per vas vel simile vasi determinans et prohibens processum ejus secundum durationem vel dilationem, itcrum idem aer repellitur, sicut pila repercutitur ad parietem projecta. Ad hoc autem intelligendum, sciendum est quod sicut omne sensibile, ita praecipue sonus generatur circulariter, et est simile de sono et de lapide projecto in aquam, qui ubi cadit, quasi centrum est, et commovetur aqua in circuitu circulariter, et dilatantur circuli plus et plus distantes, quamdiu durat impetus lapidis, qui primo percussit aquam, et si aliquid prohiberet generationem et processum circulorum, rediret circulatio versus centrum ubi cecidit lap's : et similiter generatur sonus in aere, et est primum sonans sicut locus centri, et inundat sonus super circulos aeris : et si sit paries solidus et concavus aliquantum, et altus, obvians circulationibus illis reflectetur ad primum sonans

et sonus in eis : et hoc vocatur echo, scilicet reflexus sonus. Tinnitus autem ab Avicenna vocatur echo : sed secundum idioma Latinum differunt tremitus vel tinnitus, et echo : quoniam tinnitus est proprie metallorum reflexus sonus, sicut est in cymbalis et campanis, quando ibi in vase continetur et prohibetur exire, et de pariete in parietem reflectitur : et ob hoc talia tinniunt : et propter hoc quod supra diximus, quod scilicet aere plena sunt : et ideo percussa et trementia diu sonum emittunt. Si igitur, sicut dictum est, echo est talis reflexio soni, videtur semper fieri echo, licet non manifestus : non enim est manifestus,nisi quando reflectitur idem aer primo percussus ab aliquo obviante solido,et aliquantulum concavo. Diximus autem supra, quod etiam aer resistit aeri quando fortiter et velociter percutitur ab uno aere, quod tunc etiam necesse est fieri reflexionem : hoc autem omnino in sono fit : oportet igitur echo omnino in sono fieri, licet non manifeste percipiatur. Quod autem idem numero aer reflectatur, ex hoc patet quod quando vox litterata et articulata clamatur, per easdem litterationes et articulationes reflectitur : et in tales figuras aer non potest reflecti a reflectente : oportet igitur quod primus aer percussus idem numero reflectatur. Licet igitur non pericpiatur, ut diximus, tamen semper fit aliqua soni reflexio, eo quod accidit in sono sicut in lumine. Hic in domum si lumen non reflecteretur non videremus, nec illuminaretur aer sub pariete ubi non incidit radius, si non illuc reflecteretur lumen : sed tamen reflexio quae est ab aere, non est manifesta : quae autem est a solido plano, manifesta est : et ideo quando aliquis latitudinem manus ponit in radium, multo plus reflectitur lumen quam prius. Si autem in ipsum ponatur politum et tersum, tunc reflectitur per irradiationem splendoris. Et hoc patet, quia ab aqua licet sit pervia, multo magis repercutitur lumen quam ab aere : nec tantum ab aere sicut ab aliquo alio cor-

<--- Page Split --->

pore leni et plano in superficie, quod objectum lumini tenebras potest facere, hoc est, quod supra vocavimus corpus terminatum, quod quidam Philosophi diaphanum terminatum vocarunt : sic enim lumen reflexum est actus perspicui, secundum quod diffinivimus ipsum superius cum de visu loqueremur.

Sonativum enim motivum est unius Text. et rnm. 82. aeris continui usque ad auditum : et si sit aliquid intercipiens sonum in aere, non auditur sonus : et ideo sonans longe non auditur, quia aerem usque ad auditum movere non potest : et diximus supra quod cessante motu cessabit sonus.

Text. et com. Cum autem talis soni inundatio et 81. reflexio fiat in aere invisibili et intangibili, quidam recte dixerunt vacuum esse proprium audiendi : vacuum enim vocaverunt aerem subtilem ad hoc quod verberaretur bene aptum : talis enim aer est faciens audire secundum actum, quando supra dicto modo, movetur continuus et unus existens et salvatus : sed tamen propter id quod frangibilis est et divisibilis multum, non sonat, nisi lene et solidum sit quod percutitur : tunc enim fit simul a superficie percussi expulsio aeris propter superficiei planitiem : uniformis enim est planities ejus quod est lene et solidum corpus : et ideo si fuerit aspera superficies, tunc percussa una parte non percutitur altera : quia partes non sunt in superficie una, sed in multis : et inter asperitates ipsius continetur non expulsus aer : lene autem percussum sonat vehementer si habuerit conditiones supra determinatas, et praecipue si fuerint multa non continua ipsum aerem percussum quasi repercutientia : et ideo sylva et montes lapidei, mirabiliter sonora sunt loca, et caverna bene celata. Et si sonans sit super concavum, tunc ad sonans continue redit sonus ejus : et generabitur harmonia : et ideo musica instrumenta Quare plufere omnia sonant super concavum. Et vite frigus obtundunt quia aer subtilis magis sonat : et ideo sonos. pluvia et frigus inspissantia aerem, ob- scurant sonos : auditus enim, ut dixi- mus, fit in aere qui quasi vacuum non impediens sonorum generationem et inundationem.

Sed dubitabit aliquis duobus sonis Dubiam mi stile et pul sibi obviantibus in aere, sicut si dicamus chrurn, spatium ab infra, quod unum sonans sit in a et aliud in n, et c sit medium ubi soni sibi obviant : aut enim aequales sunt soni, et tunc uterque debet sistere reliquum : aut alter est fortior, et tunc ille praevalebit et alter non audietur : et hoc falsum est, quia uterque auditur clare et distincte : quia aliter non audi- rentur duo loquentes, ita quod unus stet contra alterum. Ad hoc enim est inconSolutio talis aliorum. veniens solutio quorumdam dicentium sonum fieri secundum circulum : circu- lationem autem unam non esse contra- riam alteri circulationi, et ideo unum non constringere alterum. Hoc enim ideo falsum est, quia circuli aqua ex opposito venientes se collidunt et con- stringunt, sicut experta docent : licet enim circulus contrarius non sit circulo, tamen impetus unius contrariatur alte- rius impetui, et una numero aqua non est figurabilis simul et semel in duos circulos ex opposito venientes : et simi- liter videtur hoc esse in aere. Et ideo Solutio pro- dicendum nobis videtur, quod circuli lati pria. ex opposito venientes, se tangunt in parte qua est quasi punctum, et ibidem unum constringit aliud : sed arcus in aliis par- tibus se nec tangunt nec constringunt, et in illis est soni figuratio, et ab illis iterum sic in aere vicino ubi obviante opposito circulo confractus fuit, fit aer non per iterationem sonans, sed per re- flexionem, ut supra diximus : est enim facilis generatio soni, eo quod in aere aliquo non est nisi per intentionem, sicut supra diximus : duo autem soni possent in adeo parvo aere figurari, quod se iu- vic. m corrumperent, et generaretur con-

<--- Page Split --->

fusus sonus : et ideo duo soni in aure venientes propter paucitatem aeris in aure, confus? audiuntur.

CAPUT XX.

Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

Auditus autem sonorum fit in aere per eamdem causam quae dicta est. Aer enim quidam connaturaliter tenetur in aure, et connaturalis est auris tympano : tympanum autem auris voco nervum audientem, qui expanditur in interiori auris : qui quando pulsatur ab aere qui est in aure, fit auditus : aer enim qui est in aure, continuus est aeri qui est extra : et ideo ab exteriori moto aere movetur interior auris : et ille movet nervum auditivum : et facit natura latera auris dura, ut bene percutiant percussa : et exteriora auris facit lata, ut ubique hauriant sonum : et facit foramina tortuosa, ut prohibeatur aer exire : et purgationem capitis quae est cholerae purgatio, facit descendere per aures, ut ex calido sicco auris tympanum et latera sicca et dura conserventur, sicut pellis tympani sicca bene sonat, et emollita sonum perdit. Similiter autem faciunt chordae musicorum. Quia haec connaturalitas ad soni subjectum non est penitus in toto corpore animalis, propter hoc non secundum totum corpus audit, alias secundum omnia membra. Quia etiam non penitus secundum omnia membra transit aer ad interiora nervi auditivi : pars enim movenda ad auditum, non pene in omnibus membris connaturalem in se habet aerem : nec ipsum animatum in omnibus membris habet connaturalitatem ad percipiendos sonos in acre generatos.

Aer igitur secundum se est nullum Text. et com. 83. omnino habens sonum, ut omnes suscipere possit : cum autem prohibetur dividi vehementia verberantis, remanet continuus et unus resistens per modum supra dictum : tunc motus talis est vera causa soni : aer autem qui est in auribus animalium, aedificatur a natura circumponente latera tortuosa auris, ut sit immobilis, quatenus certe et non confuse sentire possit omnes soni differentias : quod esse non posset, si motus esset aer qui est in aure : quia tunc motus exteriores non reciperet nisi confuse. Et haec Propter quid aliquis haest causa, quod quando aliquis caput bens caput immersum mergit sub aqua, adhuc audit sonos qui sub aqua sonos audit. fiunt super aquam, quamdiu manet ei auris plena aere : quia tunc soni intentio per aquam ut per medium delata venit ad aerem qui est in aure, et tunc percutit tympanum auris, et fit auditus : et hoc sumus experti. Sed tamen aqua percutiens aerem qui est aure, multum confundit sonum auditum sub aqua. Si vero contingit evolare totum aerem de aure, et subintrare aquam in ejus locum, tunc non fit auditus aliquo modo quamdiu hoc durat. Et ex hoc apparet non aquam, sed aerem esse proprium soni subjectum, sicut diximus supra. Sicut etiam destruitur visus, quando pellis alba vel aliqua alia occasio texerit oculi pupillam.

Signum autem quod fiat sic auditus, Text. et com. 84. sicut dictum est, et non fiat auditus si hoc destruatur, est quod actu semper sonat : sicut quando aliquis cornu applicat ad aurem, audit trepidantem aerem in aure : et hoc facit aer, eo quod calor auris movet eum : et tunc percutiuntur latera auris : iste tamen tremitus aeris in aere non tantus est, quod impediat alios motus exterioris aeris : aer enim proprio quodam motu semper movetur in auribus : sed tamen sonus non est ex motu proprio aeris, sed potius ex motu alieno. Et quoad hoc bene dixerunt

<--- Page Split --->

Antiqui, quod auditus fit in vacuo exteriori et in sonanti interius : quia nos audimus in aere determinato in aure semper tremente et trepidante, et in aere exteriori vacuo et libero per motum quo supra dicto modo commovetur.

et similiter est de igne excusso ex lapide, cujus omnia generantia violenta sunt, et tamen generatum illi materiae naturale est in qua generatur.

Licet autem, sicut superius diximus, Text, et con. 86. differentiae sonorum sequantur sonantia percussa maxime : hæ tamen differentiæ sunt in sono secundum actum soni, et secundum motus ejus : sicut enim nonvidentur colores sine lumine, et sic nec acutum, nec grave, et hujusmodi differentiæ percipiuntur sine sono secundum actum facto : acutum enim et grave secundum metaphoram de differentiis soni dicuntur, et transumptio ab acuto et gravi fit in angulis tangibilibus : in angulis enim dicitur acutum, quod movet sensum multum penetrando in pauco tempore : grave autem, quod movet sensum secundum parum penetrando in multo tempore : et tamen non proprie dicitur velox acutum, et grave, sive hebes tardum : quia, sicut diximus, hæ sunt proprietates motus et acutum et grave, sive hebes, non sunt motus, sed attribuitur acuto velox propter velocitatem hujusmodi motus qui est in penetrando hoc quod tangit : et alii gravi sive hebeti attribuitur tardum, sicut hebeti propter tarditatem hujus motus qui est in penetrando in tactu, et quoad hoc et grave et acutum videtur habere similitudinem cum acuto et gravi sive hebeti in angulis tangibilibus : acutum enim sonum vocamus, ubi quasi pungat multum velociter penetrando in auditum : gravis autem sonus est, ubi quasi pellit sicut si lassatum sit : acutum ergo penetrat in pauco ad auditum, grave autem in sonis pungit vix in multo : et ideo accidit acuto esse velox : gravi autem accidit tardum : et acutum in veritate est sonans et quasi constricto aere fortiter, et ideo etiam acutum penetrando lædit auditum : grave autem est multo aere quasi lente pulso, et ideo non lædit

CAPUT XXI.

Quærendum autem est utrum sonat 85. id quod verberatur, aut id quod verberat, aut utrumque : et dicemus quod utrumque illorum sonat, hoc est, facit sonum altero et altero modo : verberans enim facit eum sicut percutiens primum : verberatum autem facit eum verberatum et expellens sicut aerem a se modo quo supra dictum est. Sonus enim est ex motu ejus quod tali modo movetur et possibile est moveri, quo a levibus superficiebus movetur aer cum aliquis ipsas percusserit, sicut dictum est superius. Igitur sicut dictum est, non omne sonat quod verberatur, sicut si punctum acus puncto alicujus' alterius acus objiciatur : sed oportet superficiem percussi corporis regulariter planam esse et solidam. Sed forte ex hoc credet aliquis sonum non esse naturale sensibile in natura cum a violenta excitetur percussione : sed non est ignorandum quod determinatum est ante finem octavi Physicorum, et in tertio et quarto de Cælo et Mundo : dictum est enim ibi, quod motus violentus secundum aliquid naturalis est aeri et aquæ, licet secundum movens sit violentus : et sic est hic, quod sonus generationem habet a violentia, et in aere est naturaliter : et tamen non diu durat sicut naturalia, eo quod secum aliquid vult habere de impetu violentiæ :

<--- Page Split --->

auditum. Hujus autem probatio est in titulis, in quibus stationes acute maximu aut gravissime sonant. De sono igitur quantum ad hanc spectat intentionem sic determinatum sit : de differentiis enim sonorum in libro de sensu et sensato dicemus.

CAPUT XXII.

De voce qualiter fiat.

Vox autem est sonus non quilibet, sed animati anima sensibili : sonus enim inanimatorum nullam habet vocem nisi aquivoce secundum similitudinem, sicut tibia, et lyra, et alia musica multa vocare dicuntur. Similitudo enim est in eo quod proportio sonorum in eis ad imitationem musicorum ab aliquo animato perficitur, quod necesse est per inaginem illam perficere, et taliter vocant quaecumque extensa secundum proportiones musicas non habent simul et melodiam et locutionem : organa enim illa melos quidem habent, sed locutionem in qua sit melos non habent. Vox enim in substantia haec duo habere videtur necessario : et ideo ubicumque haec duo non sunt, vox non erit : melos enim quod est in voce quae est in loquendo, proportionatum est in brevi longo et acuto et gravi accentu significatum : et ideo in omni locutione melos est accentus temporis in pronuntiando : et ideo multa animalium non habent vocem, ut quae sunt sine sanguine, et pisces : hi enim non tantum carent voce, sed sono etiam qui in eis formetur : et hoc est rationabile, siquidem secundum praedicta aeris quidam motus est causa soni : et quia aer taliter sonans non est nisi in spirantibus, sanguinem autem non habentia, ut pisces, non respirant, ideo ra-

tionale est ea non sonare : et quando sonant, non sonant in aere respirato, sed potius in aere exteriori offendenti ad alas eorum, et ad reliquas partes corporis, et ad diaphragma, sicut in libro de Amimalibus expresse dicitur. Inveniuntur etiam hujusmodi serpentia, et causantia, sicut grilli, et cicadae, et locusta e sed quando hoc faciunt, tunc fit magnus motus circa diaphragma eorum : et ideo sonus ille fit, ut creditur, offendente exteriori aere ad diaphragma : si enim esset per respirationem, tunc emitteretur per caput vox : nos autem experimento probavimus quod grilli cantant per magnum tempus, adhuc capitibus amputatis : et non cantant in parte ubi est caput, sed in parte ubi est diaphragma, quod a quibusdam vocatur succinctorium : licet enim multa sint non respirantia, tamen nulla sunt viva sine spiritu : et ideo tali spiritu pulsante in eis sonant, et faciunt quamdam cantus melodiam. Pisces autem nihil horum habent, et ideo non sonant. Et quod dicitur, quod pisces qui sunt in fluvio qui vocatur Acheolus, sonant, fit hoc non spiritu, sed brachiiis in superficie fluminis percutientibus aerem : vel forte naso, eo quod spiritu in cerebro generato exsufflatur ab eis superfluitas qua est in cerebro, sicut ab homine fit in sternutatione : non ergo hoc faciunt spiritu, sed vel naso, vel brachiiis, vel aliquo alio hujusmodi membro.

Vox autem est sonus animalis et non Text.et eom. 88. in qualibet parte, sed in parte qua verberat aerem et ad aliquid et in aliquo, sicut superius diximus de sono : et ideo oportet habere pulmonem qui aerem exsufflet sicut follis, et cannam duram qua vocatur arteria vocativa, ad quam verberetur aer : et linguam qua figuret et verberet aerem : et quia in aere necesse est fieri hujusmodi verberationes, ideo rationale est quod illa sola vocent, qua

<--- Page Split --->

aerem attingunt per hujusmodi membra respirando : respiranti enim congruit natura per quam respirant in duo opera, sicut lingua congruit in duo, quorum alterum necessarium est ad esse et salvari, quod est gustus : alterum autem est ad bene esse, quod est locutio quae fit per linguam. Gustus enim est ad esse, sine quo non salvatur natura animalis : et ideo gustus pluribus animalibus inest etiam non respirantibus. Interpretatio autem est propter bene esse : et sic est de natura respirandi. Spiritus enim respirans in omnibus ambulantibus et sanguinem habentibus est ad esse, sine quo non salvatur respirans, et est ad calorem cordis et interiorum mitigandum et refrigerandum : in vocantibus autem est ad bene esse, ut fiat interpretatio. Quaautem sit causa respirandi vel spiritus respirati, in aliis locis dicetur quando agetur de respiratione in libro quem de Respiratione, favente Deo immortali, faciemus : sed hic dixisse sufficit quod id quod de spiritu attrahitur ad vocem, non est ad esse, sed ad bene esse, sicut diximus.

ad arteriam vocativam, ab anima per imaginationem aliquam eam formantem, quae est in partibus illis quae ad respirationem congruunt. Non igitur omnis animalis sonus vox est, sicut diximus : contingit enim aliquando linguam sonare sono quem non format imaginatio, sicut sonant tussientes : oportet enim in voce et animatum esse verberans, et quod cum imagine significandi aliquid per vocem verberet et figuret : vox enim est sonus aliquid significans, et vox non est simpliciter respirati aeris, sicut est tussis : et cum duo sint in anima affectus scilicet doloris, vel gaudii, et conceptus cordis de rebus, non est vox significans affectum, sed potius conceptum : conceptus enim cordis interpretativus sonus vox est : et ideo vox non est nisi habentis intellectum concipientem intentiones rerum : et ideo ad exprimendum conceptum format voces. Caetera autem animalia affectus habentia, sonos suos affectus indicantes emittunt, et ideo non vocant : et quaecumque illorum plurium sunt affectus, neque sunt etiam plurium sonorum, et quae levioris sunt complexionis : et ideo aves plurium sunt garrituum quam gressibilia : et illae quae inter aves sunt latioris linguae et melioris memoriae, magis imitantur locutiones et caeteros sonos quos audiunt. Licet enim bruta habeant imaginationem, sicut superius ostendimus, tamen non moventur ab ipsis imaginatis secundum rationem imaginatorum, sed a natura : et ideo omnia similiter operantur : una enim hirundo facit nidum sicut et alia : et haec imitatio est naturae potius quam artis : ideo imaginativa in eis non regit naturam, nec agit eam ad opera secundum diversa imaginata, sicut facit homo, sed potius regitur a natura et agitur ad opera ab ipsa : et ideo fit quod licet apud se habeant imaginata, tamen ad exprimendum illa non formant voces. Affectus autem laetitiarum et tristitiarum magis profundantur in natura quam in anima : et ideo illos exprimunt sonis et garritibus.

Text. et com. 89. Organum autem respirationis est arteria vocalis quae canna vocatur, et duris annulis componitur, et pulmoni sicut continue continenti aerem et quasi folli continuatur, et in ipso radicatur. Causa autem quare per hanc fit respiratio est, quia haec pars superiora attingit, et in compositione est gutturis, et ad illa praecipue pertingit calor cordis : et ideo indiget ut per illa attrahatur calor refrigerans : locus enim primus qui indiget respiratione, est circa cor : et ideo necesse est quod interius respiratus aer ingrediatur.

Text. et com. 90. Concluditur igitur vocis diffinitio, quod vox est percussio respirati aeris

<--- Page Split --->

Forte autem dubitabit aliquis, cum duo sint in voce, scilicet significatio dictionis, et significatum, quid faciat in ipsa significatum. Et ad hoc aliquando aliqui dixerunt, quod conceptus qui est ex parte intellectus, descendit in imaginationem, et organum illius est in anteriori parte capitis, ad quam pervenit respiratus aer in quo vox figuratur, et ibi generat vis imaginativa intentionem rei in voce. Sed hoc absurdum esse videtur, quia et sic vox esset ex duobus composita : et hoc non est vox. Adhuc autem talis generatio vocis posset esse in qualibet sonante voce : et sic loquens intelligeretur, quacumque voce loqueretur : quod falsum est, quia sicut generaretur in voce intentio rei, ita per eamdem rationem generaret illam intentionem in audiente.

Et ideo dicendum esse videtur, quod vox est sonus formativus in signum quod ad placitum significat : et ideo de re facit notitiam sicut signum, et ideo non percipit illam vocem qui nescit institutionem signi : propter quod de diversis idiomatibus loquentes non se intelligunt. Oportet igitur quod anima imaginans et intendens significare conceptum, verberet aerem in arteria existentem ad arteriam ipsam : et in necessitate pulso aere ad arteriam, fit sonus qui est materia vocis : sed figura ipsius soni in dictiones, est per linguam, et dentes, et palatum, et cætera interpretationis organa. Signum autem veritatis eorum quæ dicta sunt, est, quod ille qui respirat vel inspirat respirando non potest formare voces, sed potius oportet tenere spiritum sonantem in quo format voces. Et ideo diu loquentes dum respirant, oportei interrumpere voces, quia movent per organa vocis locutionem dum retinent spiritum : et quia numero talium motuum formantur syllabæ et dictiones, propter hoc mensurantur diu, vel brevi tempore, et incidunt in genus quantitatis : et quia singulæ formationes elementorum et syllabarum distinctæ

sunt, nec aliquo modo continuantur, ideo sunt de numero discretorum et non continuorum : quia tamen continuo tempore mensurantur, ideo non sunt numerus : et quia sunt in motu, licet motus non sint, sicut superius ostendimus, et motus permanentiam in partibus non habent, ideo permanentiam in suis partibus nullam habent.

Et quia non fit vox nisi in aere respi- 91. rato retento, manifestum est quod haec est etiam una causa quare pisces sunt sine voce : non enim habent guttur de cujus compositione est canna radicata in pulmone. Partem autem hanc non habent, quia non indigent recipere aerem per respirationem. Propter quam autem causam sit hoc, alia ratio est quæ ad scientiam de natura animalium pertinet, et ibi explicabitur.

CAPUT XXIII.

Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

De odore autem et de olfactu minus 92. bene determinabile est, quam de supra dictis sensibus. Licet enim homo habeat ingenium per quod possit excitare odores, et conferre de differentiis eorum plus quam aliud animalium, tamen in organo odoratus non bene sentit odores : et ideo non est manifestum homini per sensum, quale quid sit odor, sicut manifestum est quale quid sit sonus, et quale quid color. Causa autem hujus ad scientiam libri de Animalibus pertinet : sed tamen propter doctrinae bonitatem etiam hic aliquid dicetur. Est enim causa hujus, quod homo inter cætera animalia ma-

<--- Page Split --->

jus habet cerebrum, et majus caput proportione sui corporis : cerebrum autem humidum et frigidum est : id autem quod connaturale est odori, siccum et calidum esse oportet. Quod autem cerebrum hominis sit frigidum et humidum respectu aliorum animalium, indicat longitudo dormitionis hominis : diutius enim et saepius dormit homo caeteris animalibus, ita quod quasi medietas vitæ hominis somno deputatur : et ideo non per accidens propter defluentia reumata, ut quidam dicunt, homo male odorat, sed naturaliter ex ipsa corebri quantitate et complexione. Propter quod animalia sicca habentia cerebra, sicut canes qui breves habent nasos, et vultures, et tigrides, bene odorant. Causa igitur quod odor non bene determinabilis est quale quid sit, est quia sensum odoratus habet homo incertiorem animalibus aliis et aliis sensibus, et habet eum aliis animalibus multis deteriorem. Prave enim sive debiliter homo odorat : cujus signum est, quia differentias quas ad sapores non refert, non discernit in odore subtiliter, sed excellentias tantum percipit, quarum una est cum laetitia quæ est redolens sive bene odorans : alia autem cum tristitia quæ est factens, sive male odorans : medias autem non considerat differentias, sicut non existente sibi certo eo quo sicut agente sentimus in hoc sensu.

albedinis intensæ receptiva diffundit et divaricat, et sic facit magnæ et monstruosæ quantitatem : et ideo cum terrore videt quod videt. Hanc autem humiditatem habent in oculis aquatica magnos et duros oculos habentia. Indicant autem id hoc quod accidit in homine : si enim homo indigesta humiditate in oculis discurrente post somnum subito candelæ lumen videat, videbitur lumen esse magnæ coruscationis vel incendii, et terretur ad visum. Alia autem his opposita vident talia animalia sine terrore propter malitiam sui visus. Sic autem et hominum genus sentit odores quoad hoc quod non valde manifestæ sunt sibi odorum mediæ differentiæ : sed tamen differentias quas in natura odorum non permanifeste sentit, ingenio adjutus potius quam olfactu, secundum analogiam ad sapores gustus distinguit et accipit per similitudinem species saporum cum speciebus illis quæ sunt odorum.

Hoc enim modo juvatur optime in Text et re 91. odorum differentiis cognoscendis, quia gustus est quidam tactus, ut infra dicemus : tactum autem habet homo certissimum inter omnes sensus, et inter omnia animalia. In aliis enim sensibus multum deficit ab aliis animalibus : secundum tactum autem multum differt in bonitate sensus ab aliis animalibus. Propter quod et homo prudentissimum est aliorum animalium : causa autem hujus est, quia tangibiles qualitates mixtione sua complexionem faciunt, quæ complexio cum magis ab excellentis recedit, tunc medietati et æqualitati est vicinior : et ideo cælo similior, in quo nulla est omnino contrarietas : et quia secundum merita materiae dantur formæ, sicut dixit Plato, et unicuique complexioni propria respondet forma, ideo æqualiori complexioni debetur anima nobilissima, quæ est intellectiva secundum prudentium dicto intellecto. Inter homines autem

<--- Page Split --->

quicumque æqualiorem habent complexionem, habent eam in hoc quod magis recedunt ab excellentiis : et ideo illi optinum habent intellectum, alias tactum, et aptiores sunt secundum industriam intellectus, ita forte quod tantum ad æqualitatem reducetur complexio, quod videbuntur esse quidam dii terrestres, omnia quasi per seipsos intelligentes : et hi omnes sunt mollis et non laxe carnis, quoniam mollities provenit ex sicco bene commixto cum humido : et hoc est spumosum subtiles generans spiritus. Laxitas autem carnis provenit ex multo hunido frigido : sed caro debet esse terminata temperamento calido, quod proportionaliter moveat spiritus, et non commisceat operationes suas, sicut facit superfluum calidum. Signum autem hujus complexionis est tenuitas ungium et subtilitas capillorum : hæc enim indicant lucidos et subtiles esse spiritus cordis, qui ad cerebrum venientes optime deserviunt virtutibus animalibus : et inde proveniunt sapientiæ et industriæ : et quibus prudens et ingeniosus efficitur homo quantum est de natura, et ad actum prudentiae venit, nisi per inertiam naturae destruat aptitudinem. Hæc igitur est vera causa prudentiae : et nunquam errantes dicunt esse bonitatem imaginationis : bonitas enim imaginandi ex frigida et sicca provenit complexione : et hoc indicat vel facit industriam et ingenium. Hæc autem omnia dicta sunt, ut sciatur quod certificatione sunt ambæ differentiæ odorum cognitæ per saporum differentias, eo quod sapore s melius scimus, cum gustus sit tactus quidam.

Ex dictis autem oportet accipere falsum esse vel dictum Antiquorum quorumdam dicentium quod aranea cuncta animalia excellit tactu : hoc enim dicentes non sufficienter crediderunt signo. Videbant enim araneam sentire vermiculos tangentes fila sui retis ad magnam distantiam : et hoc ob bonitatem sensus tactus fore credebant. Quod pro certo minime verum est : nihil enim spisse

pellis, et frigida complexionis, et viscosam habens humiditatem, praecellit in tactu, sed habet tactum quasi stupidum : cujus signum est, quia aranea etiam cum tangitur cum igne, lente et non cito sentit : et ideo perceptio vermiculorum tangentium recte, est propter motum retis, quia continuum est : mota enim una parte continui movetur totum continum.

CAPUT XXIV.

Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

Determinantes igitur species odorum Text. et com. 95. et per analogiam ad sapores rationabiliter determinabimus eas : quia odor sequela est saporis ut frequenter, excepto hoc solo, quia odor sicci est, et sapor humidi terminati et complexionalis. Unde sicut sapor alius est dulcis, et alius amarus : ita odor alius est dulcis, alius amarus : et plerumque est dulcis odor resolutus a dulci sapore, et ab amato sapore plerumque resolvitur amarus odor. Quædam proportionabiliter habent odorem et saporem : verbi gratia dulcem habens saporem, dulcem habet odorem. Alia autem non ita, sed contrarie habent sapore s et odores. Et hoc convenit per accidens : est enim aliquid dulcem habens saporem, quod cum exsiccatur a calido adurente faciente ipsum evaporare odoren, accipit amarum odorem, et fit hoc multis modis : aliquando enim ipsum calidum complexione terminando et digerendo humidum, facit dulcem saporem : et quia non potest terminare humidum nisi aliquid de terrestri comburat, ideo est in eo quoddam respersum amarum : quod quia siccius et calidius est,

<--- Page Split --->

vincit odorem spargendo aliud : et ideo dulcem habens saporem, amarum habebit odorem. Aliquando autem fit e converso, quod dulcem habens odorem, acrem habet saporem : hoc autem contingit ex caliditate inæqualiter terminante humidum complexionale : tunc enim in exterioribus ubi calidum a sole et calore loci sufficienter terminator, et interioribus adhuc est in eo cruditas propter frigidum : et quia exterius calidus est, magis respergit odorem et est dulcis odor : quando tamen gustatur, propter multitudinem acredinis interioris videtur acre. His ergo ex causis et multis aliis non proportionales sunt odores saporibus.

Sicut autem diximus de amaro et dulci saporibus et odoribus, ita est etiam acer sapor et odor, et acutus sapor et odor, et austerus, et pinguis. Acer autem causatur a frigido expellente calidum : tunc enim remanent partes quaedam intensæ quæ acredinem faciunt : unde acredo est ex cruditate. Austerus autem est, qui provenit ex majori caliditate quam acer. Acutus autem est ex caliditate omnino vincente. Pinguis autem ex caliditate terminante et digerente, sed magis convertente quam consumente : in illa enim vincit humiditas acris spumosa quæ facit pinguidinem. Hæc autem superficialiter dicta sunt : sed in libro de sensu et sensato subtiliter dicentur.

in alio, et in illo similiter est acutus odor, cujus causa jam dicta est : quia sicut sapor sequela est complexionis siccæ, vel humida, combustæ, vel frigida, vel secundum alios modos, quibus calidum in complexione vincere vel vinci potest. Sic generantur pepana vel obsetica vel optetica vel oppositis indigestionibus indigesta : et ex hoc constituuntur sapores. Sed odores sunt ex allatione taliter vel alio modo digesti vel crudi : et ideo sicut sapores sequuntur complexiones, ita odores sequuntur sapores. Ex hoc autem patet quod in simplicibus corporibus quæ vere simplicia sunt, nec sapor, nec odor esse potest : quia in eis sunt qualitates prima non contrariae : et ideo per suas excellentias sunt in ipsis. In plantis autem præcipue sunt, eo quod in plantis præcipua sunt agentia qualitates prima, cum non habeant nisi partem partis animæ. In animalibus autem non ita, quia ibi magis agitur ad operationes animæ : et ideo non ita manifestantur in eis primarum qualitatum actiones elementales. Hæc autem plenius scientur in libro de Vegetabilibus.

CAPUT XXV.

Acceperunt autem odores nomina a saporibus : eo quod non multum in proprio genere permanifesti sunt odores,sicut permanifesti sunt sapores, secundum rerum saporosarum similitudinem : dulcis enim sapor est in melle et in croco : et ab his est etiam dulcis odor. Alter autem sapor est in herba quæ dicitur thymus, et in ea quæ dicitur ophius : et ab his est etiam alter odor, qui fere similis est sapori et odori serpilli : in aliis autem plerumque similis est. Forte autem alicui videbitur sapor et odor inductarum herbarum magis esse acutus : sed ea quæ hic dicuntur, exempli gratia dicuntur. Similiter autem acutus sapor est

Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

Sicut esse diximus auditum compara- 95. tum ad suum sensibile, sic est quilibet sensus se habens ad sui sensibilis primas differentias : auditus enim est audibilis et non audibilis, visus visibilis et non visibilis, et similiter etiam olfactus est odorabilis et non odorabilis. Non odorabile autem sive inodorabile dicitur tripliciter, scilicet quod impossibile est habere odorem, quod sentiatur odoris privatione,

<--- Page Split --->

tem non esset sensibile per se motivum sensus, sed per aliud sua materia, quod omnino falsum est, sicut supra est probatum. Etiam haec moverunt Aristotelem ad hoc quod dixit odorem non esse fulmalam evaporationem.

Avicenna autem sequens Platonem dicit odorem non sine evaporatione diffundi, et concedit medium sensus non esse necessarium ad hoc quod sit sensus socundum actum, sed ad bene esse ipsius : et ideo dicit quod si aliquod sensibile conjungi posset sensui, secundum esse spirituale sine medio, tunc non exigeret medium : et tale dicit esse evaporationem : quia illa est spiritualis, et odor in ipsa est secundum esse spirituale. Ad experimenta autem dicit, quod per geometriam in scientia visus scitur, quod visus extenditur ad loca longiora quando exaltatur oculus videns : aves autem vultures, et tigrides aves, qua sunt aquila variae, altissimae super cimentias montium volant, et ideo longissime vident. Adhuc autem poterat esse, quod venti validi illuc detulerunt odores cum evaporatione fumali. Signum ponit ejus quod dicit, quod pomum quod diu odoratur, per exsuctionem odoris levius efficitur, et citius corrumpitur. Similiter autem quod odores venenosi necant homines et animalia, quod minus facerent si sola et simplices essent qualitatum intentiones.

Et ideo nobis videtur Aristoteli et Opim. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. Averoio fore consentiendum, non propter experimenta, sed propter rationes inductas, et quod Plato et Avicenna in hac parte non bene dixerunt. Quod autem odores corrumpunt aliquando, hoc sine dubio est, ideo quia ingrediuntur per poros occultos et apertos ad interiora animalium cum evaporatione corporis venenosi, et evaporatio illa confortat odorem : sed non ipsa tantum agit eum, sed potius medii alteratio qua est a qualitate odoris simplicis. Quoniam autem evaporatio est spiritualis sicut et medium, ideo aliquando est in loco medii, et defertur ad instrumentum odorandi in odoratu : materia enim odoris non est fumalis evaporatio nisi in medio, et non in odorifero : cum autem venit ad olfactum, non agit in ipsum per esse materiale, sed per esse intentionale quod habet in eo in quantum est medium, et non subjectum ejus secundum esse materiale.

CAPUT XXVI.

Qualiter olfactus est in respirantibus, et non respirantibus.

Opimio alioruu.

Quidam autem utriusque volentes satisfacere opinionibus, dicunt quod duplex est evaporatio : quaedam spiritualis, et quaedam materialis : et quod odor est evaporatio spiritualis et non materialis. Et isti ignorant dicta sua : quia si vocant spiritualem evaporationem corpus rarum et tenue, sicut est aer, tunc omnis evaporatio spiritualis est. Si autem vocant evaporationem spiritualem alterationem medii, qua fit sola et simplici qualitate odoris, tunc non salvant Platonem, quia ipse negat hoc : et insuper improprie loquuntur, quia spiritus in physica corpus est subtile et aereum.

Ex praedictis autem oritur dubium, Test, et rum utrum omnia olfacientia odorant omnes differentias qua sub odore sunt : homo enim non odorat nisi spirans sive attrahens spiritum : et si quod non inspirat, sed aut exspirat emittendo spiritum, aut retineat spiritum, non odorat, sive odorabile sit proprie, sive longe : si enim odorabile intra natum supra organum odoratus ponitur, tunc homo non odorat : medio enim indiget sensus, non propter bene esse sensus, sed omnino propter esse sensum secundum actum, sicut saepius diximus : hoc enim omnibus sensibus commune est. Odorabile autem vocamus pri-

<--- Page Split --->

mum odorans, sicut corpus mixtum a quo resolvitur odor, non evaporationem ab ipso resolutam quae jam habet formam et naturam medii in esse spirituali : et ideo specie immutat sensum tangens organum intus : sed si non respirant, non sentiunt : nam sentire proprium est hominum : hoc autem manifestum est tentantibus in seipsis per experimenta. Dico autem proprium quod quidem convenit homini omni, sed non soli, sed aliis etiam animalibus spirantibus pluribus. Causa autem hujus est, quia organa sensus sunt duae papulae ad modum papularum, quae sunt in mamillis in anteriori parte cerebri constitutae porrectae directe contra ossa triangularia nasi : et sunt coopertae pelle tenui, ne occasiones contingant eis ex aere attracto : nec habent motum ex se ipsis pelles illae, sed vento inspirata exsufflante elevantur : et odores tunc simul cum aere venientes, immutant eas. Hujus autem signum est quando strictissimum habentes nasum propter clausuram foraminum quae per ossa triangularia ascendunt, aut non odorant omnino, aut valde parum odorant. Hoc autem in anatomia libri Animalium scietur plenius.

ut sulphure, et hujusmodi, ex quibus etiam corrumpitur homo. Sulphur enim in lacunis projectum, odore interficit pisces. Oportet igitur talia olfactum habere, sed non per modum quo habet ipsum homo et animalia respirantia : talibus enim occurrunt odores in medio sine attractione aeris. Et hoc est ideo quia instrumenta odoratus discooperta sunt eis, ad quae liberum habent ingressum per medium per quod est odoratus.

Videtur autem hic sensus prout est in Text, et com, 100. hominibus et aliis respirantibus, ad eumdem prout est in non respirantibus differre, sicut differt visus animalium habentium duros oculos, ad visum eorum quae molles habent oculos. Molles enim oculos habentia, habent velamina quae sunt .lachrymalia, et palpebras super oculos, quas aliquis non movens, nec concutiens non videt. Animalia autem duros habentia oculos, et non velatos habent oculos, et mox vident sine impedimento quae apparent in perspicuo secundum actum lucido. Et similiter organum olfactus quibusdam est non coopertum, quae scilicet non respirant : et ideo occurrunt eis mox odores qui sunt in aere. Aliis autem quae attrahunt spiritum, inest hoc instrumentum cooper tum, quod tamen discooperitur quando respirant attrahentia spiritum, eo quod tunc ampliantur venae odoratus ex spiritu, et pori qui sunt foramina nasi, et elevantur in spiritus velamina organorum olfactus. Et propter hoc quaecumque inspirando odorant, non odorant in aqua, licet aqua medium sit odoris sicut et aer : et hoc ideo est, quia talia olfactum secundum actum non habent nisi quando inspirant : inspiratio autem in aqua esse non potest, et ideo talia in aqua odorare est impossibile. Comparationem autem quam fecimus inter odoratum et visum, non fecimus nisi quoad similitudinem illam quae est habere velamina, et non propter ne-

<--- Page Split --->

cessitatem utriusque sensus, sed propter bene esse utriusque. Non velatos enim habentia oculos, pejus vident : et non velatum habentia olfactum, melius odorant : et hujus causa est supra dicta. Sed homo prave odorat, et.non discernit odores rerum, nec odorabilia discernit per odores, sicut faciunt multa animalia alia, neque res ejusdem speciei individuales per odores discernunt, sicut canes qui discernunt vestigia unius cervi a vestigiis alterius cervi, et inveniunt cervum per modum odoris quod adhaerent vestigio. Et discernunt vestigium unius hominis a vestigiis alterius hominis, sicut patet in canibus qui inveniunt fures. Hoc autem multo melius facerent non respirantia, si essent ita disciplinabilia sicut canes. Pauca etiam aut nulla animalia sanguinem non habentia disciplinabilia sunt. Et horum omnium causam in libris Animarium determinabimus. Est autem, sicut a principio diximus, odor sicci alicujus, sicut sapor est humidi complexionalis. Organum olfactus potentia est omnis odor,et actu nullus : quia aliter non omnes reciperet odores, sicut dictum est superius. Haec igitur de olfactu superficialiter sint dicta. Adhuc enim de odore subtiliter tractabimus in libro de sensu et sensato.

CAPUT XXVII.

De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

Text, et com. 101. Gustum autem eo quod est potentia passiva sicut alios sensus per suum objectum determinabimus. Dicamus igitur quod gustabile quoddam est de numero tangibilum. Et hac de causa non lit gustus gustabilis per medium corpus extrinse cum, quod tamen est a gus-

tante distinctum, ita quod non est actu pars ejus, sed ducitur eo tanquam instrumento mediali in quo percipiat sapores. Est autem hujus corpus humor salivalis in ore et lingua. Cum enim gustabile sit tangibile, sicut tactus non potest esse medium per extrinsecum, ita nec gustus. Gustabile est autem corpus in quo est actu humiditas, eo quod gustabile est in humido sicut in propria materia et in medio : humidum autem est de numero tangibilium. Propter quod etiam gustus formaliter differt à tactu : quia humidum in gustu materiale tantum est, et sapor in eo est forma agens in gustum : et ideo gustus non est species tactus, sed species quædam sensus sicut et tactus. Si enim gustus formaliter acceptus pars esset tactus, tunc non essent quinque sensus, sed quatuor quorum unus haberet plures partes. Et ideo cum dicitur gustus esse quidam tactus, intelligitur quidam tactus qui non simpliciter est tactus, sed quodammodo : quia scilicet id quod est materiales in gustu, est tangibile. Et quia humidum est propria materia saporis in qua diffunditur, et est secundum esse materiale ipsius. Et ideo si in aqua esse possemus, et permisceretur dulce aliquid cum aqua, non gustaremus dulcedinem ab aqua separatam, sicut accipimus speciem coloris, sed potius gustaremus dulce aquæ permixtum simul in humido aquæ extraneum lingua tangente. Et ideo tunc sensus dulcis non esset nobis per aquam sicut per medium tantum : quia in eo quod est medium tantum, non est sensibile, nisi secundum esse spirituale et intentionale : dulce autem istud esset in humido aquæ sicut in materia cui corporaliter permiscetur : sicut gustamus etiam sapores in potu, quia in humido vini sunt, et cum humido gustum immutant, et non ab humido sicut a medio secundum esse intentionale accipiuntur. Color autem non sic videtur, quod misceatur medio secundum esse materiale : nec videtur sic, quod aliquid de partibus materialibus colorati defluat ad visum, sed sic, quod in medio

<--- Page Split --->

videtur secundum esse intentionale tantum : et hoc est potius a medio accipere sensibile, quam in medio.

Et ut hoc melius intelligatur, oportet scire quod gustus non accipit speciem saporis denudatam a corpore saporoso, sicut faciunt tres sensus de quibus dictum est, sed accipit eam in defluxu partium corporis saporosi ad ipsum : et ideo hoc quod gustatur non qualitas vel intentio est, sed corpus quod venit ad linguam : propter quod verissime gustus quidam tactus est, et indiget medio intrinseco quod est pars animalis. Est autem hoc medium non humor salivalis : eo quod ille humor non est pars animalis, sed potius linguæ vel faucium extremitas, in qua diffusi sunt nervi gustativi. Humor autem salivalis est medium ad bene esse gustus, et non ad esse : quia partes corporis saporosi permixte humido salivali, subtiliantur et fluïde efficiuntur, ut possint penetrare per seipsas ad gustum. Et ex hoc patet quod odor non est fumalis evaporatio : quia cum omnis fumus corpus sit, si odor non nisi in fumo pertingeret ad olfactum, olfactus esset quidam tactus, sicut et gustus.

Si autem aliquis quæsiverit qualiter gustus dividitur a tactu, dicendum sicut prius : quoniam sapor in humido secundum actum tangit tantum humidum in quantum humidum : gustum in quantum gustus est, non immutat, sed potius sapidum, in quantum est sapidum : propter quod gustus in eo quod gustus judicium saporis est : et sic a tactu discernitur, et non est pars quædam tactus. Et in hac sententia auctores tres concordant secundum Aristotelem et Avicennam et Averroem.

ditate actuali, sicut diximus : sicut experiri potest cum salsum agit in gustum : illud enim non agit sine humiditate : quia salsum est bene liquidum, et tactu humido dissolvitur et liquefacit linguam, et commixtum incorporatur illi humido et agit in gustum, et non aliter.

CAPUT XXVIII.

Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

Sicut autem visus est visibilis et invi- 108. sibilis : tenebræ enim sunt invisibiles, et visus judicat tenebras, lucidum, et coloratum. Adhuc autem visus est invisibilis quod est valde splendidum, quod non est ex se, sed ex impotentia visus dicitur invisibile : et ideo alio modo dicitur invisibile quam tenebræ. Similiter autem sicut auditus est soni, et silentii quod dicitur inaudibile, et est magni et excellentis soni, qui etiam dicitur inaudibile, sed aliter quam silentium : dicitur enim inaudibile sicut valde splendidum dicitur invisibile : sicut enim parvus sonus et debilis dicitur inaudibilis quodammodo, eo quod non movet auditum : ita et magnus et violentus sonus est inaudibilis, eo quod corrumpit auditum. Invisibile enim et inaudibile dicitur multipliciter : aliud enim dicitur omnino invisibile a quo privatur universaliter per se visus : aliud autem dicitur invisibile, quod etsi de se aptum natum sit videri, cum non habet visum, aut pravum habet et corruptum vel debilem : sicut et ingressibile dicitur illud quidem quod omnino privatur gressu, aut quod non habet prout debet habere, sed habet debilem et pravum. Similiter quilibet sensus se habet ad sui sensibilis differentias. Unde etiam sic gustus est gustabilis et non gustabilis. Et non gustabile

Quamodo gustus a tatu desinquitur.

  1. Et sic dicendo, patet quod gustus nullum medium est extrinsecum : sed tamen sicut color est visibilis et proprie agit in sensum visus, sic sapor est gustabilis et per se agit in gustum, sed non agit et perficicit sensum saporis in gustu sine humi-

<--- Page Split --->

multipliciter dicitur, scilicet quod habet privationem omnimodam ad gustum, sicut insipidum : aut quod habet parvum, aut pravum, et corrumpentem gustum. In omnibus autem his principium materiale saporum esse videtur potabile, et non potabile. Dico autem potabile quod est humidum non simplex, sed aliquid passum a sicco : hoc enim subjectum est saporum quos influere facit in gustum, sciutin potu est. Et impotabile dicitur multipliciter sicut et non gustabile. Unde cum gustus sit potabilis et non potabilis, tamen gustus est potabilis : et ita potabile facit aut non gustum, aut debilem, aut pravum gustum : potabile autem est gustus secundum naturam. Potabile tamen et non potabile sunt communia tactus et gustus : sed simplex est tactus, et sic proprie vocatur humidum : non simplex autem sed aliquid passum a sicco, est gustus, et sic vocatur proprie potabile.

Hujus autem signum est, quod duo impediunt sensum saporum in lingua : si enim sit multum sicca et quasi adusta, sicut est in febricitantibus febre acuta, non sentit lingua sapores. Adhuc si sit multum humida, lavantur ab ipsa sapores, sicut fit in his qui aqueum phlegma multum habent descendens in linguam, eo quod multum talem humorem in stomacho habent, non bene sentiunt sapores : quia omnia videntur eis insipida, sicut aqua, vel sicut albumen ovi. In lingua enim, sicut diximus, tactus fit primi humidi quod subjicitur saporibus. Hæc autem duo impedimenta percipimus : quia sicut quando aliquis gustat fortem saporem alicujus viscosi humidi, sicut mellis, et postea gustet alterum, videbitur secundus impeditus per primum : et sic est qui multum humidum et superfluum habent in lingua, semper impediti sunt a discretione certa saporum. Secundum autem impedimentum est, sicut in infirmis laborantibus ex cholera adurente, omnia amara esse videntur, eo quod talis sapor est in lingua eorum sicca et adusta. Ad hoc igitur quod bene gustet lingua, oportet ipsam esse salvatam a superflua humiditate, et non impossibilem ad humoris receptionem. Ex omnibus autem his patet Peripateticorum sententiam esse, quod medium in gustu extremitas est linguæ, tangens saporosa quæ sunt actu pars gustantis. Humidum autem salivale salvat in esse medium ad convenienter tangendum id quod est medium in gustu : organum autem est nervus gustativus, qui diffunditur ex maxima parte super linguæ latitudinem, et in aliqua parte in superficie concava faucium.

Text, et com. 101. Et quoniam humidum sic potabile est gustabile a quo passivo accipit gustus, oportet quod organum quo sentimus, sit tale quod non sit humidum tali potabili actu, et quod non sit ipsum impossibile fieri a tali potabili humidum. Sic enim actu nullum saporem habebit, et potentia habebit omnes. Gustus enim cum sit passiva potentia, sicut et cæteri sensus, patitur aliquid et immutatur a gustabili secundum quod gustabile et non tangibile est. In tali autem passione necesse est quod organum fiat humidum humido potabili : quia, sicut dictum est supra, saporosi partes non pertingunt ad organum gustus nisi fluentes commixtæ humido potabili. Si autem in tali passione fiat humidum, et tunc oportet quod fuerit tale, quod possibile fuerit fieri humidum, et tamen in se salvatum sit ab hunido potabili : quia aliter non omne taliter agens potabile reciperet. Gustativum enim organum quo sentimus, non est actu essentialiter humidum, sed potius salvatum ab ipso.

<--- Page Split --->

CAPUT XXIX.

De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

I . . . ttcom . Licet autem in libro de sensu et sensa- 105. to proprium est dicere de generatione saporum, tamen propter doctrinae bonitatem aliquid hic dicemus. Dicimus autem quod species saporum, sicut et in coloribus et in aliis sensibus, primae quidem et extremae sunt simplices et contrariae, et hae, dulce et amarum : consequentes autem et proximae mediis quae propinquiores sunt extremis, sunt pinguis qui proximus est dulci, et salsus qui proximus est amaro : qui autem magis distant ab extremis versus medium per aeque distantiam sumptum, sunt sicut acer, et austerus, et ponticus, et acetosus, et acutus. Iste enim fere videntur saporum omnes differentiae, et est in eis magna diversitas inter Auctores : quoniam in rei veritate Galenus et Avicenna volunt, quod causa saporum sit calidum et frigidum diversimode vincentia humidum a sicco passum : et si calidum et frigidum essent causa contrariorum et mediorum saporum, tunc oporteret quod maxima contrarietas in saporibus oriretur a calido et frigido : et nos videmus quod hoc non est verum, quia calidum et frigidum causant in diversis saporem eumdem : amarum enim causatur aliquando a calido terrestri combusto, et tunc causa ejus est calidum : aliquando autem causatur a frigido, sicut in saporibus plantarum quae cum pepanae sunt, dulcescunt : illarum enim omnium fructus ut multum in principio est amarus. Et similiter licet dulce frequenter causetur a calido in humido subtili bene admixto cum sicco subtili, tamen potest etiam causari aliquando a frigido, sicut in plan-

tarum fructibus, quae cum pepanae sunt, fiunt amari : illi enim a principio sunt dulces vel insipidi. Constat igitur quod calidum et frigidum nec essentialiter nec generaliter causant contrarios et extraneos sapores. Et adhuc etiam hoc constat alia ratione : quoniam multa sunt calida complexioni hominis, quae inter omnes est aequalior, quae tamen non necessario sunt in se et simpliciter calida, vel etiam alii complexioni calida, sicut aliquid calidum homini frigidum est leoni qui calidior homine est. Et ideo si forte Galenus et Avicenna experimentis probant amarum universaliter operari calorem in homine, non est propter hoc probatum, quod amarum in se et simpliciter sit calidum, vel cuilibet sit calidum. Et si omnia haec non curemus, tamen constat quod agens de generatione sensibilis causas dare debet, quae sunt essentiales, ut forma quaedam in illo sensibili de quo agit : et ideo secundum proprietatem istius sententiae dicimus nos, quod extremi simplices sunt sapores, dulcis et amarus : et quia duplex est medium, scilicet per aeque distantiam, et per vicinitatem ad unum contrariorum sumptum, dicimus quod dulcis propinquiorem juxta se habet salsum : alii autem quinque sunt magis remoti : et videtur quod omne illi sint versus amarum, qui suntacer, et acutus, et acetosus : et alii qui suntauscerus, qui idem vocatur stipticus, et ponticus, videntur esse magis versus dulcem. Isti autem medii sunt causati ex diversis viis quibus movetur dulce in amarum, vel e converso : licet enim plura media habeant aliqua contraria, tamen non semper per illa omnia moventur quando fit motus de contrario in contrarium : quando enim movetur album in nigrum, vel e converso, non semper prius venit in colorem extremum, sed aliquando in illum medium, et aliquando in viridem, aliquando autem in croceum, secundum diversitatem ejus quod alteratur 1. Ita est etiam in

<--- Page Split --->

saporibus, quod alteratio quæ est de dulci in amarum, aliquando est per pingue et ponticum, aliquando per acre et acutum, secundum diversitatem naturae ejus, et sic quod alteratur: et cum in omni motu sint multa facta, sicut in Physicis est determinatum, ubicumque timetur motus antequam sit in extremo simplici, ibi constituet medium compositum ex utroque extremorum: et hæc generatio mediorum est propria et formalis, cum nos jam in tertio Physicorum ostendimus quod motus alterationis non est nisi forma post formam secundum continuum fluxum potentiae ad actum. De numero autem saporum et cætera secundum speciem generatione dicemus in libro de sensu et sensato. Organum autem gustativum est potentia quælibet differentia saporis: et sapor qui est gustabilis, est illud quod facit gustum actu hujusmodi esse qualis est sapor.

CAPUT XXX.

De tactu, utrum sit unus an plures.

"ext. et com. De eo autem quod potest tangi et de 106. tactu eadem ratio est quæ dicta est de aliis sensibus, quoad hoc quod tactus virtus passiva est, quæ ad actum ducitur per species tangibilium qualitatum : et cum communicatio sit inter agens et patiens, si agentia in actu sunt plura genere, quorum nullum agit per aliud, oportet quod tactus sint plures virtutes, diversas habentes communicantes ad diversitatem generis agentium. Unde si tactus non est unus, tunc necessarium est quod ea quæ tanguntur, sint genere plura, et e converso, si ca quæ tanguntur sint genere plura, necessarium est tactum plures virtutes esse. Adhuc autem habet dubitationem magnam, utrum tactus sit plures virtutes, aut non.

Adhuc autem habet dubitationem quid Text, et non, 107. est quo ut instrumento et ut medio sentimus in tactu, et si aliquo ut medio sentimus in ipso : hoc enim multi negaverunt. Dubitatur enim mox sensibili occurrens, caro fit quo sicut instrumento sentimus : et in his quæ non habent carnem, fit membrum simile carni, quo sentiunt aliam carnem et sanguinem non habentia, an non sit hoc organum quo sentimus, sed potius caro vel simile carni sit medium per quod redditur sensus, et organum sit aliud aliquid intrinsecus, quod est primum et principale quo sentimus in tactu. Hæc enim ambo habent dubitationem. Quod enim non sit unus sensus, sed plures, videtur probari ex hoc quod, sicut sæpe diximus, omnis sensus unus unius contrarietatis esse videtur, sicut visus albi et nigri, auditus gravis et acuti in sonis, gustus autem amari et dulcis : in eo autem quod potest tangi, quod speciem suam generat in tactu, multæ insunt contrarietates, quarum nulla sentitur per alteram, sicut calidum et frigidum, et humidum et siccum, quarum neutra per alteram sentitur. Est autem talis grave et leve, quæ tactu sentimus, et per aliam aliquam contrarietatem. Et quidam ponunt durum et molle, asperum et lene : sed hæc non sunt adeo prima sensibilia, sicut ea quæ dicta sunt, quia durum quod resistit tangenti est aliquo modo siccum : et molle est quod cedit tangenti, et est aliquo modo humidum. Similiter autem asperum quod in pluribus partibus suæ superficiei tangenti resistit, est aliquid sicci : sicut et lene cujus partes in unam superficiem confluentes, est aliquid hujusmodi. Sed primo enumeratarum contrarietatum nulla omnino sentitur per aliam. Est autem etiam tactus quorumdam aliorum quæcunque sunt hujusmodi, quod tangentia immutant ad speciem suam per tactum, et non per aliquam aliam priorem naturam sentiuntur : et talia sunt sicut dissolutio continuitatis in corpore, quæ est ex verbere, vel vulnere,

<--- Page Split --->

vel aliquo alio. Et sicut oppositum ejus quod est consolidatio continuitatis. 'Dissolutio enim non sentitur, nec ex calido, nec ex frigido, nec ex humido vel sicco, nec ex gravi vel levi. Similiter autem est de consolidatione. Corruptio quidem complexionis sentitur ex aliqua primarum qualitatum corrumpente complexionem : sed dissolutio non est contraria complexioni, sed potius compositioni : et inter complexionem et compositionem superius distinximus. Tale autem sensibile tactus est etiam delectatio quae est in venereis : sed non ea quae in potu et cibo : quia illa est calidi et sicci et humidì prout respondet fami : sed illa est frigidi et humidì prout respondet sitì. Hæc autem omnia tangibilia plurium generum sunt non subalternatim positò- rum : et ideo videtur passivum his activis respondens, plures esse sensus, et non unus specie vel numero vel genere : non enim sufficit quod hæc omnia in uno sint genere generalissimo, quia sic omnia sensibilia essent unus sensus.

in colore. In tangibilibus autem non invenimus aliquod subjectum primum quod sit genus contrarietatum superius inductorum. Et ideo adhuc remanet dubium, utrum tactus sit sensus unus vel plures. Inductæ etiam differentiæ non dicunt contraria ultima : quia ultima contraria in quolibet genere sunt simplicia, sed magnitudo et parvitas, et lenitas et asperitas non sunt ultima in voce, sed differentiæ sunt vocum mediarum, sicut in libro de sensu et sensato ostendimus. Similiter autem est de his quæ sunt in colore. Quod autem in sensibus tactus non sit genus unum, patet : quia si consideramus ea secundum esse prout physicus ista considerat, tunc calidum frigidum et humidum et siccum sunt in qualitate, et leve et grave quæ causantur a raro et denso, sunt in substantia, eo quod super substantiam non addunt nisi situm quemdam qui est in partibus materiæ. Ostensum est igitur demonstrative, quod sensus tactus est plures virtutes tactivæ : et sic determinata est una superius inductarum dubitationum.

Habet autem solutionem sophisticam ad hanc inductam dubitationem, eo quod aliquis forte instabit et dicet quod probatio quam induximus, quod omnis sensus unus, unius sit contrarietatis, sit falsa : quoniam etiam in aliis sensibus plures videntur inesse contrarietates, sicut in voce non solum est una contrarietas quæ est acutio et gravitas, sed etiam magnitudo et parvitas vocis, et lenitas et asperitas ejus, et his similia contraria quæ circa vocem inveniri possunt. Sunt autem et circa colores hujusmodi plures differentiæ contrariæ. Sed causaliter solventi inductam dubitationem etiamsi concedamus plures contrarietates quas dicit, tamen omnes has esse videbimus circa subjectum unum commune, quod est primum genus earum : primæ enim omnes sunt in voce, et secundæ omnes

CAPUT XXXI.

Quod caro non est organum tactus.

Remanet autem quaerenda hæc quæText, et com. 109. stio, utrum hoc organum quo sentimus, intus sit, an non? Quod autem organum tactivum exterius sit, et sit caro quæ mox occurit tangibilibus, sicut quidam dixerunt, illud est signum quod inducunt ad hoc probandum, quod statim fit sensus secundum actum quando tangunt carnem tangibilia. Hæc fuit causa, quod dixerunt carnem esse organum tactus : viderunt enim in aliis sensibus quod non sit sensus secundum actum, nisi quando

<--- Page Split --->

species sensibilis est in actu vel in sensu: et arguebant ex hoc quod cum sensus sit secundum actum, quod tunc habet speciem sensibilem in organo : sed tactus carnis ad tangibilia mox est sensus tactus secundum actum : mox igitur species tangibilis recepta est in organo tactus : caro igitur organum est, et non medium. Amplius autem prius tempore sensibile est in medio quam in organo : quoniam organum accipit quod redditur a medio, et medium accipit ab objecto, sicut constat ex prædictis : si igitur medium esset caro, prius esset qualitas tangibilis in carne quam in organo, sed non est secundum actum sensus, nisi quando immutatum est organum : ergo qualitate sensibili existente in carne, non esset adhuc secundum actum sensus : et hoc nos experimur fore falsum. Et propter istas rationes magni viri de Peripateticorum secta, dixerunt carnem nervosam esse organum tangendi, Alexander scilicet et Themistius, et posterior eis Avicenna. Sed quia Aristotelis opinio his non concordat, dicimus nos nullum esse signum quod induxerunt ad probandum quod caro mox sensibilibus occurrens sit organum sensus. Cujus probatio est, quod si aliquis nunc circa carnem suam extenderit aliquid tenue, sicut pellem, vel membranam, et faciat sensum per tactum tangibilium similiter sicut prius, mox ut tetigerit tangibile, significabit se sensui : et non est qualitas tangibilis prius tempore in membrana vel pelle quam sentiatur in corpore : et tamen constat quod membrana non est organum sensus. Si autem aliquis dicat quod non est simile, quia membrana super inducta carni, et extranca, et caro est connaturalis et membrum animati corporis, dicemus quod est simile quantum ad hoc quod non intercidit aliquod tempus inter sentire et esse qualitatem sensibilem in pelle : sed in hoc est dissimile, quia caro eo quod naturalis est, certificat et demonstrat certius sensibile quam pellis, eo quod, sicut diximus, ipsa est pars sen-

tientis. Signum igitur quod induxerunt, fallax est.

Caro autem ad tangibilia videtur sic Text, et tum 110. se habere, sicut si circulariter nobis aptatus esset aer sicut pars actualis animalis sentientis existens : tunc enim per unam partem nostram videremur sentire, et sonum, et odorem, et color : m : et ab unitate illius partis qua sentiremus, videretur esse unus quidam sensus auditus et visus et olfactus : nunc autem quoniam determinatum et distinctum est a nobis medium per quod sentimus tria sensata inducta, quia determinata sunt organa ipsorum sensuum, ideo manifestum est quod prædicti sensus plurs sunt et non unus. Medium autem forma conjunctum nobis vel determinatum non facit sensum unum vel plures, sed potius una proportio passivi et activi facit unam, et plures proportiones faciunt plures.

In tactu autem est hoc immanifestum Text, et com. ill. et latens : eo quod medium in ipso non potest esse a nobis distinctum, cujus causa est, quod animata corpora sentientia omnia componuntur ex tangibilibus per essentiam corporis : et ideo oportuit quod non per species suas tantum, sed etiam per suas essentias corporibus animatis conjungerentur in sensu : et ideo oportuit quod actu pars esset animati medium per quod talia sentit. Nec potest esse simplex corpus ex quo componitur corpus animatum, tribus de causis. Quarum una est secundum hanc intentionem principalis : quia sicut diximus supra, medium nullam actu debet habere no non possit qualitatem illius sensibilis cujus est medium. Et hoc non potest nisi altero duorum modorum. Quorum unus est, quod sit omnino privatum, sicut absonum, et non coloratum ad sonum et colorem se

<--- Page Split --->

habent. Alter autem est, quod sit temperamentum ad aequalitatem, et recesserit ab excellentiis qualitatum sensibilium : et hoc oportet in tactu esse medium, eo quod sentiens potest omnino destitui qualitatibus primis, cum ex illis componatur. Cum igitur istae qualitates secundum excellentiam sint in simplicibus, simplex corpus non potuit esse medium ad eas, nec ex ipso potest fieri corpus animatum. Secunda ratio est, quia si esset ex his, non est susceptibile diversitatis organorum, hoc autem requirit omnis anima terrena, ut supra diximus. Tertia vero ratio est, quia oportet aliquod firmum esse animatum corpus commixtum ex aqua maxime et terra, ut possint in eo fieri operationes vitae et spiritus. Si enim foret simplex aereum vel aqucum, tunc omni corpori continuaretur quod tangeret ipsum. Si autem esset ex terra, tunc non haberet aptitudinem ad vitam propter frigus et siccitatem, quae sunt duae qualitates mortificativa. Relinquitur igitur animatum corpus esse mixtum ex aqua et terra, et ex aliis : et oportet ut medium sibi habeat coaptatum, ut indique tangat nocentia et convenientia, et recedat a nocentibus, et convenientibus per suam essentiam conjungatur : necessarium ergo est, quod in eo quod potest tangere et habet potentiam tactivam, sit aliquod corpus medium sic mixtum, per quod fiunt omnes sensus tangendi, cum, sicut habitum est, sint plures : hoc autem est caro quamox occurit tangentibus. Et etiam ideo quia nulla pars hominis vel alterius sentientis ita ad aequalitatem medii sit mixta sicut caro. Nervus enim et vena et alia non ita ad medium sunt temperata sicut caro : et ideo non inconvenienter sunt media. Et si forte aliquis inferat ex hoc, quod tactus est unus sensus ab unitate medii, non valet illatio : quoniam, sicut diximus, ab unitate medii non probatur unus fore sensus, sed potius ab unitate organi passivi secundum rationem et proportionem ad suum agens.

Hoc autem quod demonstrat quod taText, et com. 112. ctus est plures et non unus, est praecipue tactus qui est in lingua : ille enim tactus omnia tangit quae tangi possunt : et insuper tangit saporosa, sicut diximus, secundum eamdem partem linguae in qua est tactus : et siquidem ita esset in toto corpore sensibili, quod etiam alia pars quaelibet sentiret saporem cum tangibilibus, tunc universaliter videretur esse unus numero et specie sensus gustus et tactus : et hoc idem videretur si lingua esset animal. Nunc autem discernuntur tactus et gustus, eo quod non secundum quamlibet partem convertuntur : quidquid enim gustat sapores, secundum idem discernit tangibilia : sed non convertuntur, quod quidquid sentit tangibilia, quod secundum id judicet sapores. Quae autem subjecto separata sunt, essentialiter sunt diversa : et ideo gustus et tactus essentialiter sunt diversi sensus. Licet autem ipsi tactus subjecto non diversificentur, tamen formaliter propter causam prius inductam necesse est tactivas virtutes diversas esse.

CAPUT XXXII.

Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

His autem sic convenienter demonText, et com. 113. stratis, quaeramus an medium quod est in tactu actualis pars tangentis, immutetur semper per tactum corporis cujus accipit qualitates, an etiam indiget medio exteriori? Hoc enim videtur : scimus enim tactivam virtutem habentia non habitare nisi in aere vel in aqua. Scimus etiam quod nihil tangit in aqua nisi secundum superficiem humidam vel humefactivam esse : humidam autem vel hume factivam habens superficiem, habet

<--- Page Split --->

aliquid corporis humidi sibi in superficie adhaerentis. Sed omne corpus habet profunditatem, cum profunditas sit tertia magnitudo sive dimensio corporis : ergo inter quaelibet se tangentia in aqua intercidit medium profundum habens, in quo qualitas tangentis prius est quam in sensu tactus : et sic cum omnium habitantium in aquis ultima repleta et infusa sint aqua, omnia tangentia in aqua medio extrinseco utuntur in aqua per quod fit tactus ipsorum : eadem autem necessitate sequitur hoc in aere, quia aer etiam humidus est, et replet et infundit ultimas superficies se tangentium. Fit igitur tactus non tantum per medium intrinsecum. Hoc autem est contra rationem tactus : quia illa se contingunt, quorum ultima sunt simul, non intercidente aliquo alio corpore. Sic igitur verus tactus non potest esse habitantium in aqua vel in aere : licet in aere magis lateat quam in aqua, eo quod nihil est aer : sicut etiam animalia habitantia in aqua, ut pisces, magis non latent quam in aere habitantia : eo quod aer est magis pervius, et minus tegit ea qua sunt in ipso.

in habendo medium extrinsecum istorum quinque sensuum, sed potius in sentiendo per medium extrinsecum longe vel prope : et propinquitas sentiendi per medium extrinsecum, erit causa quare latet quod quidam habent medium extrinsecum, cum tamen habeant : sed quod latet, non erit causa non essendi media. Quoniam autem superius diximus, si ponamus nos sentire per pellem membranae nobis superinductam, quæ sit adeo tenuis quod lateat non omnino, quia prohibet sensum : eo quod percipi non potest si prius sit qualitas sensata in pelle, et per pellem in carne, licet sic lateat, tamen procul dubio pellis est media per quam sentimus, et est medium extrinsecum, sicut diximus de aqua et de aere. Videmus enim nunc tangere omnia quæ tangi possunt : et nihil in sensu tactus videtur esse per medium, cum tamen inter ultima tangentium intercidat humidum aeris et aquæ, quo repleta sunt ultima tangentium, sicut diximus supra : videtur igitur medium extrinsecum habere sensus tactus. Sed ad hæc omnia dicimus solventes, quod in veritate ita est, quod humido aquæ vel aeris se tangentia habent inter suas superficies interciens aliquod humidum corpus : sed tamen hoc non est medium necessarium ad sensum, sed accidit. Et in veritate est adeo tenue et ita adhaerens se tangentibus, quod uno tactu numero tangit illud medium et immutat sensum : et ideo tangit per illud, non sicut per medium, sed sicut per aliquid accidentaliter sibi circumpositum.

Ex his igitur dubium oritur, utrum om- 114. nium sensibilium secundum unam similitudinem sit sensus per medium extrinsecum, an quorumdam sensuum sit aliter quam in aliis, sicut gustus et tactus videntur accipere sua sensata in eo quod tangunt sua sensibilia corporali tactu secundum sua ultima ? Si enim omnis sensus est per medium extrinsecum, licet quidam cum hoc tangunt sua sensata, et quidam non, sed sunt longe distantia ab ipsis, redduntur eis a mediis quæ primo a sensibus immutata sunt, tunc omnia sentata sentimus per altera a nobis et extrinseca media : et tunc per medium extrinsecum sentimus durum et molle et alia tangibilia, sicut et sonabile, et visibile, et odorabile : et non erit differentia

Et ideo differt hoc medium a medio text, et com. quod est in speculativis secundum vi- 115. sum, et in sonativis secundum auditum : quoniam in visu, in auditu, et olfactu fit sensus : ita quod nos in eis facimus nobis medium aliquid quod agat in organum, et ab objecto agatur in ipsum. Et ideo in illis sensibilibus medium aliquo

<--- Page Split --->

modo secundum intentionem sensibilis agit in nos sensibile, quod ipsum egit forma sensibilis. Non quidem temporis prioritate : quia in momento praecipue in visu immutatur et medium a visibili, et visus a medio : sed tamen est ibi prioritas causae, quoniam sensus non immutatur, nisi causaliter immutatum sit medium : et hoc medium necessarium est ad sensum. Sed quae sentiuntur vel sentiri possunt in gustu et tactu, non requirunt medium extrinsecum propter esse sensus, sed per accidens, vel ad bene esse sensus : ad bene esse quidem gustus, sicut diximus, et per accidens etiam tactus propter infusionem ultimorum ab humido aquae vel aeris. Et ideo tangibilia non sentiuntur a medio, sicut fit in sensibus visus et auditus et odoratus, sed potius sentiuntur simul cum medio quod infundit ultima. Et hoc simile est clypeato qui percutitur : non enim sic percutitur clypeus, quod clypeus percussus ulterius percutiat hominem, et reddat sibi percussionem : sed potius simul uno ictu percutitur clypeus et clypeatus : et ita est in his quae se tangunt in humido aquae vel aeris. Haec igitur quae hic dicta sunt, sententia est Aristotelis secundum verum et subtiliorem intellectum eorum quae dicit in secundo de Anima de tactu.

CAPUT XXXIII.

Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennæ.

Sed Alexander et Themistius hic diverterunt a veritate et erraverunt. Opinati sunt enim Aristotelem dixisse non esse tactum habitantium in aere et aqua nisi per medium aerem vel aquam, tan-

quam tactus indigeat medio extrinseco : et tunc negant hoc de ratione dicti Aristotelis, opponentes quod tactus animatorum in aere et aqua sentit qualitates aeris et aquae sine medio : et ita non fore medium necessarium semper in his quae se tangunt in aere vel in aqua : et intellectum hunc etiam multi modernorum vel Latinorum habuerunt ante haec tempora, sequentes Alexandri et Themistii errorem. Sed contra istos est sententia Averrois dicentis, quod locus et locatum similia sunt secundum naturam : et ideo habitantia in aqua, non sentire dicit qualitates aquae secundum quod est locus connaturalis talibus animalibus : et idem dicit de qualitatibus aeris et in aere habitantibus. Cum autem intenduntur qualitates istorum elementorum, et efficiuntur dissimiles animalium qualitatibus quae habitant in eis, hoc non fit nisi, ut dicit, per admixtionem corporum calidorum vel frigidorum cum ipsis. Et in tantum producit suum sermonem, quod dicit aquam non calefieri nisi per admixtionem corporum calidorum : et est ratio sua, quia frigiditas est naturalis proprietas aquae sicut caliditas ignis : et ideo manens aqua pura non deserit frigiditatem, ut dicit.

Nos autem nullatenus hoc credimus Improbatio, fore verum : quia nos videmus oculis aquam calefactam per seipsam redire ad frigiditatem : et hoc non faceret nisi in natura sua frigida esset : et cum nihil videamus separari ab ea, non debet redire ad frigiditatem quamdiu est commixta corporibus illis calidis. Adhuc autem secundum eum nunquam alteratio fit in simplicibus elementis : quae mutatio est secundum solam qualitatem : quae omnia absurda sunt : propter quod dictum suum non credimus esse verum. Bene opini proenim dixerunt Alexander et Avicenna pria. opinantes qualitates aeris et aquae sentiri sine medio extrinseco, sed non subtiliter Aristotelis dicta intellexerunt : quoniam opinati sunt Aristotelem intellexisse tactum medio extrinseco indigere. Quid

<--- Page Split --->

autem sit medium in tactu, posterius dicetur. Quod autem dicit Averroes quod similia per tactum non sentiantur, et quod locus et locatum similes habent qualitates, in parte est verum, et in parte falsum. Cum autem omnis passio primo sit dissimilium, postea facta mutatione sit similium, et sensus est passio quaedam, oportet quod omnis sensus primo dissimilis sit : et tunc suam sentit per objectum immutationem : facta autem immutatione, tunc sensus est similis rei sensatae in specie sensibili : et tunc non sentit se immutari, sed jam perfectius judicat de sensibili, cujus apud se speciem habet : et ita est de tactu, quamdiu ei qualitates tactivae qualitatibus animalis tangentis dissimiles sunt, tunc sentitur hoc quod tangitur : si autem penetraverint et informaverint carnem et caetera membra tangentia, tunc non sentiuntur amplius. Et hujus signum est, quod febricitantes sentiunt calorem innaturalem, eo quod excedit calorem complexionis, sed ethicus qui majorem quam febricitans habet calorem, non sentit eum, quia informat membra, et factus est quasi naturalis : et sic est in omni passione et in omni sensu. Quod autem dicit locum et locatum similes habere qualitates, non omnino verum est : quia loci qualitates sunt qualitates simplices, et locati qualitates sunt compositae. Probatum autem est in libro Peri geneesos, quod qualitates mixtorum sunt reductae ad medium, et qualitates simplicium sunt in excellentia. Et si di-

Nonomnispermixtioeinelementisexistentibusrumcompositorumnonsuntsimplicia , sedpermixta , videturhocessenonom - ninoverum : quialicetpermixtasint , nontamenhabenttalempermixtionemquæmiscibiliaducatadmedium , sedpotiusinquaunumelementumsuisinqualitatibussalvatumest : sednonestomninodepuratumabalteroquodeva - porabiliterelevaturinipso .

CAPUT XXXIV.

De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

Omnino autem videtur caro et extre- 1 1 6 . mitas in lingua in gustu, et sic per omnia se habere in mediando, sicut se habent aer et aqua in visu et auditu et olfactu : in omnibus enim sensibus generaliter videtur convenire, quod illius nullus sit sensus, quo sicut instrumento sentimus, quando sine medio tangitur a sensibili primo : ut si quis ponat corpus album oculi ultimum quo videmus, sicut instrumento, qui est humor crystallinus sive glacialis. Manifestum est igitur ex hoc quod possibile tangi quod est instrumentum tactus, est intus sub carne : tamen non est caro ipsa : quia sic necesse est accidere in tactu, sicut in aliis sensibus : sensibilia enim apposita sine medio sunt id quo sentiunt animalia sicut instrumento non sentiunt, sed tangibilia posita super carnem sentiunt, ergo caro erit medium in tactu et non instrumentum. Causa autem quare non sentiunt instrumenta nisi a medio, hæc est, quia in instrumento est vis sensitiva, et hæc non accipit nisi speciem in omni sensu : et ideo oportet quod in organo non sit nisi species, et ideo non potest fieri tactus corporis secundum naturam sensus : sed oportet quod species sit in medio et a medio fiat in instrumento. Sed hoc videtur forte mirabile, cum omni tentanti per experimentum constet nervos fore magis sensibiles quando tanguntur a sensibus, quam ipsam carnem, quod est contra prædicta. Adhuc autem per anatomiam probatum est, quoniam caro non habet sensum nisi sibi ministratum a nervo : et ideo videtur scientia inducta esse falsa, nec

<--- Page Split --->

solum in carne sit sensus, sed in ossibus quibusdam, sicut in dentibus, sicut experimento probatur. Et ideo Avicenna et multi alii hanc scientiam Aristotelis imilari contempserunt, et dixerunt carnem nervosam esse organum tactus, et non esse in tactu sicut in caeteris sensibus : quoniam tactus non tantum est vis quaedam et potentia sensitiva animae, sed est forma quae facit alias esse : quoniam nullum animal est sine tactu : et omne quod habet tactum, est animal : et ideo tactus non est in uno membro, sed est in multis, sicut omnis forma substantialis actum quem habet essentialem, operatur in tota materia, et non in una ejus parte tantum : et ideo dicunt tactum non habere medium aliquod. Cujus adhuc inducunt rationem : quia scilicet animal sentiens ex tangibilibus componitur, et ex illis salvatur et corrumpitur : et ideo oportet quod sine medio eisdem conjungatur.

Nos autem veritatem salvare cupientes et reverentiam exhibere Aristoteli principi Philosophorum, dicamus carnem esse medium tactus : sed carnem generaliter vocamus id quod vere caro est, vel id quod est simile carni. Simile autem carni dicimus tripliciter accipi. Uno quidem modo membrum quod loco carnis est in animalibus sanguinem non habentibus. Alio autem modo dicitur caro vel simile carni id quod vicinatur medietati et aequalitati complexionis quae est in carne, sicut dentes : et ideo dentes crescunt in his in quibus alia ossa non crescunt : et experimentum hujus est, quod ei qui dentes superiores vel inferiores habet extractos, ille videbit dentes illis oppositos super alios prolongari : et hoc non esset, nisi crescerent per nutrimentum : videmus enim in senibus quibusdam dentes extractos crescere : quod non fieret, nisi essent vicini carnis complexioni, quoniam caro sola est quae influit et effluit per nutrimentum restaurata per totam vitam animalis. Et ideo dixerunt Galenus et Avicenna quod dentes habent me-

dium in tactu sicut et caro. Propter quod etiam membra mollia quorum complexio Nota qualiter hepar, ad aequalitatem carnis non accedit, non cerebrum, et hujusmoet hujusmosentiunt, hepar, et cerebrum, et hujusdi non sentiunt nisi modi : et si aliquando in eis sentitur domerito pannicul invollor, hoc est in panniculis qui sunt circa ventis. substantias eorum. Tertio autem modo dicitur simile carni quod carni est commixtum, sicut nervi : non enim potest esse quod nervi multum immixti carni non multum sint similes carni, cum ex corde vel eodem trahant nutrimentum : cujus signum est, quia nervi in utroque fine conjuncti ossibus, sicut nervi qui vocantur funes sive ligamentum ossium propter similitudinem quam habent ad ossa, non sentiunt. Dicimus igitur nervos sensitivos in loco ubi sensum hauriunt, non sentire si sine medio tanguntur a sensibili : et hoc est in loco ubi a cerebri anteriori parte oriuntur : illi enim complexionem carnis non habent, sed potius cerebri unde oritur sensus. Alibi autem ubi carni immixti sunt et medietati carnis vicini, sensum habent : quia illi sunt plus habentes rationem medii in tactu quam organi rationem.

CAPUT XXXV.

Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Nunc autem ea quae tangi possunt quae Text. et com. 117. tangibilia vocamus differentiae corporis physici secundum quod est corpus physicum : dico autem illas esse differentias tales quales eas qualitates quae elementa ad invicem distinguunt et determinant, scilicet calidum, et frigidum, et humidum, et siccum, de quibus prius in secundo Peri genescos diximus, ubi tractatum est de elementis. Id autem quo sentimus sicut organa in quo situs est sensus qui vocatur tactus, primo est poten-

<--- Page Split --->

tia hujusmodi pars : post alterationem autem a sensibili factam est actu hujusmodi.

Sentire est enim quoddam pati : et ideo faciens et agens sensum ad similitudinem suae speciei est actu, et patiens est potentia habens formam agentis : et cum oporteat omnes partes animati corporis esse mixta ex tangibilibus differentiis, necesse est quod organum et medium in tactu aliquo modo habeant istas qualitates, et secundum quod habet eas non suscepit eas : quia nihil suscipit id quod jam habet. Cum igitur habet eas ad æqualitatem medii reductas : hoc modo non suscipit eas : et ideo nullus omnino tactus sentit qualitates sibi per omnia similes : sed tactus privatus est excellentia illarum qualitatum, ideoque in potentia est ad illas excellentias et illis immutatur a tangibilibus : et ideo tactus simile sibi calidum et frigidum et durum et molle et reliqua non sentit, sed excellentias tanquam ipse sensus existat in meditatee quadam complexionis inter sensibiles contrarietates, et ideo non discernit sensibilia tactus : quia medium neutrum est extremorum, et cum privatum sit, utroque modo potentia est utrumque : et ideo discretivum est ipsorum : ad utrumque enim ipsorum comparatum est sicut alterum, quia medium comparatum extremo, est extremum etiam : cum extremo fit privatio quæ potest immutari ad sum oppositum hoc modo considerarum, id quo tangimus, potest immutari ad sensum ab extremorum utroque.

Et oportet esse in tactu sicut et in vi- 119. su. Id enim quo sentimus in visu album et nigrum, nec album nec nigrum est in actu, sed utrumque potentia, et similiter est in omnibus aliis sensibus : et ita est in tactu, quod id quo sentimus, nec frigidum, nec calidum est excellenter, sed medium quod est in potentia utrumque et actu neutrum.

Amplius autem sicut visibilis et invisi- 120. bilis erat visus modo quodam diverso, sic facit in omnibus sensibus sicut determinatum est : ita etiam tangibilis et non tangibilis est tactus. Non tangibile autem dicitur multipliciter, quod scilicet habet parvam differentiam et minorem quam sensum movere possit, sicut passus est aer, quia non sentitur tactu. Dicitur etiam non tangibile excellens quod corrumpit tactum, sicut ignis. Non tangibile autem quod nullam habet tactus differentiam, nullum omnino est corpus : quia, sicut diximus, tactus differentiæ corpora physica determinant : quia ex solis qualitatibus tactus corpus animatum constituitur : ideo sola illa quæ per se corpori animato conveniunt, contrariantur : et ideo sensibilis delectatio et sensibilis tristitia non est nisi in tactu : in aliis autem sunt in quantum vicinius vel distantius tactus indicant delectationes. Hoc autem in libro de sensu et sensato certificabitur. Sic igitur dictum sit figuraliter, hoc est, superficietenus de unoquoque propriorum sensuum.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IV

DE COMMUNIBUS SENSUUM.

CAPUT I.

Quod omnis sensus susceptivus est specierum sensibilium.

1.1. Communiter autem convenientia sensibus et de sensu communi dicendum est post hoc. Primum autem quod communiter convenit omni sensui secundum quod est sensus, est, quod omnis est in gradu illo apprehensionis quod accipit speciem sensibilem sine materia, materia tamen praesente, sicut cera accipit figuram sigilli solam, absque eo quod aliquid de materia sigilli confluat in ceram, accipit figuram annuli sive sigilli aurei vel ferrei, sine auro vel ferro : et tamen accipit auream sive ferream figuram, hoc est, eam quae secundum esse materiae fuerit, et est auri vel ferri et non alterius, nihil accipit tamen de auro et ferro : et similiter sensus accipit uniuscujusque sensibilis speciem, colorem scilicet, et saporem, et sonum, patiturque ab hujus-

modi sensibilibus speciebus , non in quantum unaquaeque sensibilium est unumquodque sensibilium secundum esso materiale, sed in quantum unumquodque illorum est in esse intentionali et secundum rationem, sicut prius in antecedentibus diximus. Videtur autem fortassis hoc de tactu et gustu non fore verum secundum prius determinata: quia diximus sensibilia eorum secundum esse materiale fieri in sentientibus. Sed ad hoc intelligendum est, quod nos vocamus hic sensum virtutem sensibilem in primo organo sensitivo sitam: illi enim a medio non redditur nisi species sola sensibilis secundum quod unaquaeque virtutum sensibilium judex quidam est differentiarum sensibilium quae sibi objiciuntur: et hoc modo omni sensui convenit ipsum esse susceptivum sensibilium specierum, sine omni materia et esse materiali, materia tamen praesente.

Id autem quod primum est quo sentimus, est id in quo sensibilium species sola sine materia potentia sunt primo, et post in actu, quando jam habet eas : et sequitur ex isto quod primum sentiens

<--- Page Split --->

cum est in actu, est tale quale quidem ipsum sensibile : sed alterum est esse ejus hinc et inde secundum quod est in esse intentionali actus sensus, et secundum quod est in esse materiali magnitudo quaedam, sive corpus subjectum sensibus: magnitudo enim materialis subjecta sensibus, non est id quod senitur secundum quod sensatum actus est sensus, sed quia esse sensitivum quod est esse intentionale. Similiter autem nec ipse sensus secundum actum factus est magnitudo : sed est ratio quaedam intentionalis ipsius sensibilis et sensus habens talem intentionem in potentia sensibilis, quae judex est ipsius: omnis enim potentia alicujus et ratio habet proportionem ad ipsum recipiendum : quae proportio si solvatur, non erit amplius potentia: oportet enim potentias proximas per aliquid esse proximas, et praecipue potentias habituales, quae sunt sicut esse primum harmoniam habentes ad actus secundos qui eliciuntur ex ipsis. Diximus autem superius, quod sensitivi primi perfectio est a generante et species sensibilium sunt in ipsis, sicut actus secundi harmonice : ergo potentia sensitiva proportionatur sensibili quod accipit.

dam partem animæ : tamen quia organa plantarum non sunt harmonice proportionata ad solas sensibilium species recipiendas, non possunt sentire plantæ : carent autem hujusmodi harmonia in organis, propterea quod terrestres sunt : et ideo actiones earum ab actionibus materialibus elevari non possunt, sed patiuntur passione materiali, non formali, sicut diximus. Ideo dicentes plantas habere duos sensus, gustum scilicet et tactum, absque dubio errant : quia licet trahant nutrimentum et alterentur tangibilibus, tamen non judicant sapores, nec alterantur alteratione speciei tantum, sed alteratione materiae. Hoc est igitur quod convenit sensui omni in quantum est sensus.

CAPUT II.

Utrum aliquid non habens sensum patiatrur a sensibus.

Tert. et com. 123.

Et ideo ex illo manifestum est propter quid excellentiae sensibilium corrumpunt sensum : quoniam excellentiae excedunt harmoniam : et solvitur tunc proportio quoad sensibile comparatum ad organum sentiendi, sicut in symphonia quando harmonice extensæ sunt chordæ, si quis fortius quam harmonia permittat, percusserit chordas, corrumpit harmoniam.

Text. et com. 121.

Ulterius autem ex dictis manifestum est, quia plantæ non habent sensum : licet enim patiantur a tangibilibus quae agunt actione materiae et non tantum actione speciei, et licet habeant quam-

Dubitabit autem fortasse aliquis, si aliText. et rcm. 125. quid patiatur ab odore, hoc est, ab odoris simplici specie, quod impossibile est habere olfactum, aut a colore sive a coloris simplicis specie, quod videre non potest. Similiter autem eadem ratio dubitationis est in aliis : si enim quod est olfactus activum ad actum est, odor, et relative dicuntur ad invicem proprium activum et proprium passivum, tunc posito uno ponitur alterum, et destructo uno necesse est alterum destrui : igitur in quo est odor sicut in proprio passivo, necesse est habere olfactum : sicut sequi videtur quod nihil habens olfactum modo prædicto, patiatur ab odore. Eadem autem est ratio in aliis sensibus : quia sicut sæpe diximus, non quælibet passiva vel passibilia recipiunt actus activorum quo-

<--- Page Split --->

rumlibet : sed actus sensibilium recipiunt quaedam passiva secundum quod harmonice sunt sensitiva eorum.

I u - - - . Similiter autem hoc idem manifestum est etiam, sicut lumen enim, tenebrae, odor, sonus, et aliae simplices species sensibiles secundum quod hujusmodi, nihil omnino agunt in corpora non habentia sensus actione speciei tantum : sed si agunt in ipsa, hoc est actione non speciei, sed materiae : sicut quando dicitur quod tonitruus scindit lignum, non agit ad scissuram ligni videlicet soni species simplex, sed potius aer per motum quo movetur qui est causa sonandi. Et per causam eamdem multum sonantia scindunt turres et muros, quia aer continuus usque ad auditum movetur : quoniam defert sonium, et cum est in muris, commovet muros : et ideo etiam acuti sonis dentes lavdunt commovendo eosdem. Licet autem ita sit de speciebus sensuum qui sunt per medium distans, tamen tangibilia et sapores videntur agere alterando in ea quae nullum habent sensum et quae sunt inanimata. Si enim illa dicerentur non agere quae sunt inanimata, tunc non possunt aliqua inveniri a quibus inanimata et animata alterentur.

patientia secundum quid et non simpliciter.

Sed tunc quaeritur: quia si odorare est etiam pati aliquid a specie, tunc una ratione patitur medium, quod est corpus inanimatum, et sensus a specie sensibili: et tunc secundum eadem pat:untur et alterantur animata et inanimata. Cujus contrarium in libro de Cælo et Mundo nos determinavimus. Et ad hoc dicimus, quod odorare non est absolute pati aliquid a sensibili percepto, sed potius odorare est sentire et judicare odorem, quod est secunda sensus perfectio : et non est tantum pati, sed operari aliquid : et hoc modo sensibile ad operationem sensus non agit in id quod est inanimatum. Est igitur totius hujus quaestionis solutio sive determinatio, quod sensibile dupliciter accipitur, formaliter scilicet, et materialiter, hoc est sensibile in eo quod est sensibile, et hoc est quod agit ad operationem sensus et secundum hoc non agit nisi in corpus animatum anima sensibili. Sic sensus et sensatum sunt correlativa, quae posita se ponunt, et perempta se perimunt. Si autem accipiatur id quod est sensibile in quocunque sensu : tunc illud agit alterando etiam corpora non animata : et hoc modo sensus et sensctum correlationem ad invicem non habent : et hoc modo quaecumque alterant animata, alterant etiam inanimata.

Dubium.

Solutio. Odorare non est absoluta a sensibili pati, sed odorare est sentire et judicare odorem.

Nota quomodo sensus et sensibile sunt correlativa et quocedù non.

Si autem conceditur quod a sensibus tactus et gustus patiuntur inanimata, quaeramus utrumne etiam a sensibus aliorum sensuum trium patiantur inanimata? Sed dicendum utique quod non omne passivum est ab odore suo et colore, secundum quod sunt intentiones sensibiles: quia etiamsi media eorum patiantur ab intentionibus sensibilibus, tamen media sunt indeterminata, et non manent in eis tanquam formæ permanentes istae intentiones : et ideo non vere et physice patiuntur ab eis, sed transeunt per ea ad sensus et feruntur per ea sicut aliquid

CAPUT III.

In quo est probatio, quod non est sensus præter quinque per naturam mediorum.

Quoniam autem nullus est sensus pro- 128. prius præter quinque qui sunt visus, auditus, gustus, tactus, et olfactus, ex his quæ nunc dicemus, accipere potest ali-

<--- Page Split --->

cum est in actu, est tale quale quidem ipsum sensibile : sed alterum est esse ejus hinc et inde secundum quod est in esse intentionali actus sensus, et secundum quod est in esse materiali magnitudo quaedam, sive corpus subjectum sensibus: magnitudo enim materialis subjecta sensibus, non est id quod senlitur secundum quod sensatum actus est sensus, sed quia esse sensitivum quod est esse intentionale. Similiter autem nec ipse sensus secundum actum factus est magnitudo : sed est ratio quaedam intentionalis ipsius sensibilis et sensus habens talem intentionem in potentia sensibilis, quae judex est ipsius : omnis enim potentia alicujus et ratio habet proportionem ad ipsum recipiendum : quae proportio si solvatur, non erit amplius potentia : oportet enim potentias proximas per aliquid esse proximas, et praecipue potentias habituales, quae sunt sicut esse primum harmoniam habentes ad actus secundos qui eliciuntur ex ipsis. Diximus autem superius, quod sensitivi primi perfectio est a generante et species sensibilium sunt in ipsis, sicut actus secundi harmonice : ergo potentia sensitiva proportionatur sensibili quod accipit.

dam partem animæ : tamen quia organa plantarum non sunt harmonice proportionata ad solas sensibilium species recipiendas, non possunt sentire plantæ : carent autem hujusmodi harmonia in organis, propterea quod terrestres sunt : et ideo actiones earum ab actionibus materialibus elevari non possunt, sed patiuntur passione materiali, non formali, sicut diximus. Ideo dicentes plantas habere duos sensus, gustum scilicet et tactum, absque dubio errant : quia licet trahant nutrimentum et alterentur tangibilibus, tamen non judicant saporees, nec alterantur alteratione speciei tantum, sed alteratione materiae. Hoc est igitur quod convenit sensui omni in quantum est sensus.

CAPUT II.

Utrum aliquid non habens sensum patiatr a sensibus.

Text, et com. 123.

Et ideo ex illo manifestum est propter quid excellentiae sensibilium corrumpunt sensum : quoniam excellentiae excedunt harmoniam : et solvitur tunc proportio quoad sensibile comparatum ad organum sentiendi, sicut in symphonia quando harmonice extensæ sunt chordæ, si quis fortius quam harmonia permittat, percusserit chordas, corrumpit harmoniam.

Dubitabit autem fortasse aliquis, si aliText, et com. 125. quid patiatur ab odore, hoc est, ab odoris simplici specie, quod impossibile est habere olfactum, aut a colore sive a coloris simplicis specie, quod videre non potest. Similiter autem eadem ratio dubitationis est in aliis : si enim quod est olfactus activum ad actum est, odor, et relative dicuntur ad invicem proprium activum et proprium passivum, tunc posito uno ponitur alterum, et destructo uno necesse est alterum destrui : igitur in quo est odor sicut in proprio passivo, necesse est habere olfactum : sicut sequi videtur quod nihil habens olfactum modo prædicto, patiatur ab odore. Eadem autem est ratio in aliis sensibus : quia sicut sæpe diximus, non quælibet passiva vel passibilia recipiunt actus activorum quo-

<--- Page Split --->

rumlibet : sed actus sensibilium recipiunt quaedam passiva secundum quod harmonice sunt sensitiva eorum.

t. et nom. Similiter autem hoc idem manifestum est etiam, sicut lumen enim, tenebrae, odor, sonus, et aliae simplices species sensibiles secundum quod hujusmodi, nihil omnino agunt in corpora non habentia sensus actione speciei tantum : sed si agunt in ipsa, hoc est actione non speciei, sed materiae : sicut quando dicitur quod tonitruus scindit lignum, non agit ad scissuram ligni videlicet soni species simplex, sed potius aer per motum quo movetur qui est causa sonandi. Et per causam eamdem multum sonantia scindunt turres et muros, quia aer continuus usque ad auditum movetur : quoniam defert sonum, et cum est in muris, commovet muros : et ideo etiam acuti sonis dentes laedunt commovendo eosdem. Licet autem ita sit de speciebus sensuum qui sunt per medium distans, tamen tangibilia et sapores videntur agere alterando in ea quae nullum habent sensum et quae sunt inanimata. Si enim illa dicerentur non agere quae sunt inanimata, tunc non possunt aliqua inveniri a quibus inanimata et animata alterentur.

patientia secundum quid et non simpliciter.

Sed tunc quaeritur: quia si odorare est etiam pati aliquid a specie, tunc una ratione patitur medium, quod est corpus inanimatum, et sensus a specie sensibili: et tunc secundum eadem patuntur et alterantur animata et inanimata. Cujus contrarium in libro de Celo et Mundo nos determinavimus. Et ad hoc dicimus, quod odorare non est absolute pati aliquid a sensibili percepto, sed potius odorare est sentire et judicare odorem, quod est secunda sensus perfectio: et non est tantum pati, sed operari aliquid: et hoc modo sensibile ad operationem sensus non agit in id quod est inanimatum. Est igitur totius hujus quaestionis solutio sive determinatio, quod sensibile dupliciter accipitur, formaliter scilicet, et materialiter, hoc est sensibile in eo quod est sensibile, et hoc est quod agit ad operationem sensus et secundum hoc non agit nisi in corpus animatum anima sensibili. Sic sensus et sensatum sunt correlativa, quae posita se ponunt, et perempta se perimunt. Si autem accipiatur id quod est sensibile in quocunque sensu: tunc illud agit alterando etiam corpora non animata: et hoc modo sensus et sensctum correlationem ad invicem non habent: et hoc modo quaecumque alterant animata, alterant etiam inanimata.

Dubium.

Solutio. Odorare non est absoluta a sensibili pati, sed odorare est sentire et judicare odorem.

Nota quomodo sensibile sunt correlativa et quocedù non.

Si autem conceditur quod a sensibus tactus et gustus patiuntur inanimata, quaeramus utrumne etiam a sensibus aliorum sensuum trium patiantur inanimata? Sed dicendum utique quod non omne passivum est ab odore suo et colore, secundum quod sunt intentiones sensibiles: quia etiamsi media eorum patiantur ab intentionibus sensibilibus, tamen media sunt indeterminata, et non manent in eis tanquam formae permanentes istae intentiones: et ideo non vere et physice patiuntur ab eis, sed transeunt per ea ad sensus et feruntur per ea sicut aliquid

CAPUT III.

In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

Quoniam autem nullus est sensus pro- 128. prius praeter quinque qui sunt visus, auditus, gustus, tactus, et olfactus, ex his quae nunc dicemus, accipere potest ali-

<--- Page Split --->

quis fidem : si enim nos omnia sensibilia per medium nobis conjunctum et omnia sensibilia per medium distans sentimus istis quinque sensibus quos habemus, tunc nullus nobis debet deesse sensus : quoniam sensus non habetur nisi per sensibilium cognitionem, quae per medium conjunctum vel per medium distans sentiuntur. Quod autem his quinque omnia talia sufficienter sentiantur, inducendo monstratur sic : in Physicis enim ostensum est quod omnis animalis cujus est aliquis sensus, ille est tactus, sed non convertitur. Hunc autem sensum qui tactus dicitur, et est per medium conjunctum nobis, sufficienter habemus cum sint plures. Quod autem sufficienter tactum habeamus, patet, quia omnes differentias possibiles tangi per hos tactus quos habemus, sufficienter sentimus : si enim deesset nobis aliquis illorum sensuum, deesset nobis etiam organum et medium illius sensus

illa plura sensibilia, sufficienter haberet plures sensus : quoniam non deesset ei sensibilium cognitio : sicut si diceremus quod organum sensitivum esset ex aere, et quod aer est medium soni et coloris, ille qui haberet hujus organum, sufficienter sentiret per organum unum duo sensata differentia genere. Similiter autem si plura organa et media sunt ejusdem sensati, sicut aer, et aqua, quae sunt media colorisin quantum lucida sunt, tunc habens illa plura organa, iterum sufficienter sentiret illud sensatum, et non deesset ei aliquid in sensibilium cognitione. Ex omnibus autem hujusmodi arguo, quod habens organa sufficienter omnia sensibilia sentientia per medium conjunctum et per medium remotum, non habet defectum alicujus sensus : animal autem habens quinque sensus, habet organa sufficienter omnia sensibilia tam per medium conjunctum quam per medium remotum accipientia : ergo non deest aliquis sensus habenti quinque sensus praedictos. Et haec ratio est penes media sensuum accepta : medium enim ad omnem sensum essentialiter exigitur. Sed medium aut est conjunctum, aut distans. Et si conjunctum est, aut est per hoc medium quod est aequalitas inter sua sensibilia, aut privatum eis omnino : medium autem quod est aequalitas, est in tactu, quoniam omnino non potuit privari tangibilibus, eo quod ex talibus consistit compositio essentialis animati corporis. Si autem est medium per privationem sensibilium conjunctum, tunc est gustus : ille enim est per conjunctum medium, eo quod ipse est quidam tactus, et suum medium privatum est sensibili, eo quod ex illo non componitur sentiens, sed potius suum sensibile est indicans hoc quod est maxime conveniens compositioni essentiali, et hoc est sapor, qui ideo quod sequela est complexionis, indicat nutrimentum quo salvatur compositum animatum. Si autem est medium distans, non potest esse terminatum corpus, quia per illud non posset esse transitus sensibi-

<--- Page Split --->

LIBER II DE ANIMA, TRACT. IV

lium : oportet igitur quod sit pervium. Iloc autem est secundum duplicem naturam : aut enim est secundum eam quae est a superiori corpore, et sic est medium visus, et hoc est in quatuor corporibus perviiis. Aut secundum naturam alicujus clementi in seipso, et hoc est dupliciter : aut enim est cum motu generante sensibile ipsum, aut secundum generationem a solo sensibili factam. Et primo quidem modo est medium soni, et hoc est aer, quod aer quam aqua nobilior est, magis est in aere quam in aqua. Secundo autem modo medium est odoris, quod est etiam plus in aere quam in aqua : quia licet humidior sit quam aqua, tamen propter spiritualitatem sui humidì calido sicco minus contrariatur quam aqua quae incorporatum habet humidum : et ideo plus diffunduntur odores in aere quam in aqua. Est autem sciendum sensibilium per media sua non esse motum localem, sed potius, sicut diximus supra, sensibile formaliter generat intentionem suam in omni parte medii per circulum et sphæram in circuitu. Nec est una numero intentio sensibilis quælibet in parte medii, sed diversæ : sicut etiam superius diximus de soni generatione : et hoc magis est alteratio quam motus localis : non tamen vere est alteratio, ideo quod non res sed potius intentio rei est generata in medio, quæ intentio non est res separata vel rara in esse, sed potius raræ rei similitudo spiritualis.

Si autem aliquis objiciat, quod si motus localis non est intentionum sensibilium in medio, quod tunc distantia non debet impedire sensum, et debemus æqualiter cito sentire remotum et propinquum. Adhuc autem si est alteratio, et omnis alteratio est cum transmutatione subjecti, et ita v.detur media debere transmutari. Dicimus ad hoc, quoniam omnis virtus agens efficacior est in propinquum agere quam in remotum, sicut dicit Philosophus Alpetrans : et ideo sensibilia in propinquo proportionatas suas generant formas, et non in remotis

quorum distantia extra possit esse generantis : et licet concedatur media secundum aliquid posse transmutari, non tamen simpliciter transmutantur, eo quod ista non res sunt, velut diximus, sed rerum intentiones quaedam, et præcipue in visu : in auditu autem sonus esse materiale habet in aere, et per reflexionem habet esse spirituale : odor autem habet intentionale esse in remoto, et in propinquo aliquid habet de esse materiali. Gustabilia autem et tangibilia per materiam conjunguntur mediis : sed tamen medium non agit in organum nisi esse intentionale : et ideo videtur, quod sicut in aliis sensibus sensibilia ad medium se habent, ita in gustu et tactu se habent media ad sensum. Hæc igitur est ratio media sensuum probans nullum in aliquo animali perfecto deesse sensum.

CAPUT IV.

In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

Inducemus autem hic aliam rationem Text, et eom. 130. ex parte organorum sensus acceptam, dicentes quod organa quibus sentiunt animalia, non possunt esse commixta, nisi sic, quod sint ex duobus elementis mediis, quæ sunt aer, et aqua, dominantibus in eis, sicut pupilla cujus perfectio est visus, est ex aqua : et aer connaturalis est auri per quam est auditus : et olfactus etiam ex altero illorum est, quoniam in spirantibus fit per aerem, in aquaticis autem fit per aquam adducentem odorem. Similiter in animalibus non habentibus sanguinem et non spirantibus quæ in aere habitant, sicut sunt apes : fit enim in aere in quo eisdem odores occurrunt vel concurrunt, sicut superius est determinátum. Ignis autem

<--- Page Split --->

per seipsum quidem nullius est : eo quod est consumens et interminans omne animatum : sed per proprietatem sui caloris incomplexionatus, tunc est in omnibus sensibus operatio ejus : quia calor facit vigiliam et expandit spiritus animalium ad organa sensuum, et sic organa omnia solvit ad operationem, sicut frigiditas ad interiora propellens spiritus, immobilitat et stupefacit omnia organa sensuum, sicut in somno et vigilia determinabitur. Terra autem cum sit frigida et sicca, et ex utraque qualitate sit terminatum corpus, et non receptibile sensibilium, nec reddibile eorumdem, sed potius hoc quod tarde recipit, fortiter in se ipsa tenet, non potest esse dominans in organo alicujus sensus, nec adjumentum praebere ad actus et operationes sensibiles. Quia vero organicum corpus terminatum et figuratum est, et non tenet nisi terra, ideo permixta aliis magis dominantur in tactu : quia in omnibus animatis magis terra dominatur propter soliditatem et firmitatem quae debet esse secundum naturam in corporibus animatis : eo quod aliter distinctionem et figuras membrorum corpus animatum non retineret. Unde ex dictis relinquitur nullum organum esse in quo dominetur aliquod simplicium, nisi aer et aqua. Et hujus signum est, quod si oculus pungatur, non egreditur ex ipso nisi aqua. Licet autem perspicuum quod est medium visus, sit plus in aere et igne et coelo quam in aqua : tamen illa non plus dominantur in visu : lux enim cœeli vel ignis si in oculo dominaretur, sicut dicit Plato et Calcidius, non adunarentur in oculo formae, sed potius divaricarentur, sicut expresse deprehenditur in speculo luci opposito, in quo aut nullae apparent formae, aut apparent valde obscurae et confusae : et ideo sagax sollicitaque natura sapienter obumbravit oculum fovea, et lacryma, et superciliis, et humore nigro circa aciem oculi posito, ut forma adunata certius ostendat visibile, et luce un-

diq ue circumfus a non divaricetur visibile. Adhuc autem si ignis abundaret in oculo, rarus esset nimis ad tenendas formas, nec repræsentaret, sed traduceret : organum autem tenere et repræsentare debet formas : oportuit igitur quod fieret ex aqua frigida glaciali, quæ puritate sua et pervietate et humiditate reciperet, et frigiditate et spissitudine tenernet et repræsentaret. In auribus autem non est eadem causa, quia sonus est cum motu, sicut supra demonstratum est, et motus non potest esse permanens in spisso, sed in tenui, quod hoc est secundum aliquid leve et grave, sicut in libro de Cælo et Mundo determinavimus. Hæc ergo causa est quare in organis hæc duo elementa dominantur et non alia. Quod autem diximus, odoratum fieri utroquo illorum, non debet intelligi quod organum ipsum habeat dominium utriusque illorum elementorum , quia organum olfactus in anteriori parte cerebri collocatur : et ideo oportet esse frigidum et humidum, non tamen fluidum, sed commixtum cum terra : sed actus odoratus fit per tactus aeris in quibusdam, et per tactum aquæ in quibusdam, sicut diximus.

Cum igitur organa sentiendi aliter Text. et com. 131. componi non possint, nisi ex his quæ diximus, et animalia perfecta omnes habeant istas organorum perfectiones, animalia perfecta omnes habent sensus : omnes enim sensus habentur a perfectis animalibus et non ab imperfectis, sicut in tertio hujus scientiæ libro ostendemus : natura enim solers et sollicita nihil negat necessariorum, et non dat superfluum aliquid : et hoc perpendere possumus in hoc quod talpæ dedit oculos et coöperuit eos pelle : quia illud animal quia coöpecibum sub terra venatur, et ibi oculis non ruit in talpa oculos pelindicet : raro autem est extra terram, le. et propter consuetam opacitatem terræ et tenebras sustinere lumen non posset

<--- Page Split --->

nisi oculos tectos pelle haberet : ob quod in loco oculorum exterius pilos non habet pellis ejus, ut magis sit spissa.

CAPUT V.

In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilitibus.

P. 4 et rom. Adhuc autem et tertiam inducemus 12. rationem sumptam a sensibus, per quam nullum deesse sensum' animalibus perfectis ostendemus : haec enim efficacior est ad probandum quod numerus propriorum passivorum ex numero propriorum activorum convenientissime probatur. Non enim alterum aliquod corpus sensibile est et alia passio sive qualitas sensibilis quae nulli sensui est propria, quam illae quae dictae sunt : ergo nullus deest animalibus perfectis sensus : nullum autem aliud sensibile est ab his quae dicta sunt, sicut probabimus. Si enim esset aliud aliquod sensibile, sensus illius ab aliquo animali haberetur : sed animal perfectissimum est homo : ergo sensus illius haberetur ab homine. Nos autem videmus hominem non habere plurium sensibilium sensus, quam qui dicti sunt : quoniam sensibilia judicant convenientia et inconvenientia animalibus quorum sunt sensus. Judicium autem convenientis potest accipi pe» illud quod substantialiter convenit, aut nocet, aut per signum illius. Et siquidem est de eo quod substantialiter convenit, tunc oportet quod sensibile innotescat per seipsum, et aliquid quod est pars animalis : quia ad hoc quod aliquid substantialiter conveniat, oportet ista duo concurrere, scilicet quod substantia sensibus per seipsam conveniat : quia species generata ab ipso, non constituit substantiam corpoream : et oportet ut

substantiae conveniat sentientis : et sic sensibile necesse est conjungi per substantiam sentienti : et ex hoc convincitur esse tactus, et sufficienter habetur, quando omnia contingibilia nobis substantialiter per tactum sentimus. Si autem per signum innotescit, aut illud signum est propinquum, aut remotum, aut medio modo se habens. Et siquidem est propinquum, tunc erit sequela commixtionis : et sic erit sapor per substantiam conjunctus gustui. Et si est medio modo se habens, tunc est odor, qui causatur a sapore. Si autem est remotum, tunc significat per ipsam rei formam, aut per illud quod est ejus signum et non res ipsa, et sic est sonus.

Est autem numerum hunc aliter accipere : quoniam sensus est ad notitiam ordinatus, et ad cibum convenientem, et ad substantiam : his enim tribus perficitur animal perfectum : substantia enim dat esse, cibus autem conservationem in esse, disciplina autem est de perfoctione animae praecipue humanae. Si ergo sensibile sit magis disciplinabile, tunc erit aut ex ipsa rei forma deserviens inventioni, et tunc est sensus visus : et ideo delectatio visus maxime signum est quod homo naturaliter scire desiderat : aut est per signum intentionis rei, et sic est auditus deserviens doctrinae. Quia autem omne quod quisquam scit, aut addiscens ab alio, aut inveniens per seipsum novit, ideo isti duo modi suffi ciunt ad disciplinam. Si autem sensus sit magis ad cibum persequendum, cum cibus non sit nisi aliquid commixtum, oportet quod species sensibilis sit alicujus commixti species : species igitur ista consequitur proxime mixturam, ita quod est proximus effectus ejus, et sic est sapor : aut est effectus ejus non proximus, et sic est odor qui saporem sequitur. Si autem est de his qui ordinant ad substantiam, tunc est species tangibilium.

Et ex his patet quare homines visum et auditum habentes optime disciplinabi-

<--- Page Split --->

les sunt : et si carent odoratu, visu, et auditu, nunquam disciplinantur perfecte. Sunt tamen omnes sensus aliquo modo et secundum quid disciplinabiles : et ideo dicitur quod destructo quolibet sensu perit scientia sensibilis ejus : et sunt aliquo modo judicantes cibum : sed tunc aut judicant per intentionem pure spiritualem, aut medio modo se habentem. Et primo quidem modo judicat visus a remotissimo. Secundo autem modo aut est substantialiter judicans, aut proxime judicans conveniens et inconveniens in ipso : et primo quidem modo est tactus, secundo autem modo est gustus. Si autem habet se medio modo, aut plus est materiale quam spirituale, aut e converso. Et primo quidem modo est odor, qui mixti corporis est. Et secundo modo est sonus, qui esse spirituale habet in medio, non tamen sicut visus. Hæ autem sunt rationes ab Aristotele in II de Anima confuse et breviter positæ : propter quod Avicenna professus est se Aristotelem illo in loco non intellexisse.

CAPUT VI.

Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a prædictis.

Text. et com.

Forte autem aliquis dicet, quod organum aliquod proprium quo sentimus est eorum sensibilum quæ supra vocamus sensata communia : et sic ille sensus qui est illius organi, erit sextus sensus primus, ita quod sensata communia sunt sibi propria. Sed si hoc esset verum, tunc sensata communia sentiremus unoquoque sensu secundum accidens et non essentialiter. Id quod sentimus per accidens, dicitur dupliciter, quorum unum est quod accidit huic sensui in

quantum est hoc, licet non accidat sensui in quantum est sensus, sicut nos visu sentimus dulce : hoc enim accidit visui in quantum conjunctum est suum sensibile cum sensibili, gustus tamen dulce non accidit sensui in quantum est sensus : quia tunc a nullo sensu perciperetur sive sentiretur. Aliud autem est quod accidit huic sensui in quantum est hic sensus, et etiam sensui in quantum est sensus, sicut dicimus quod videmus filium Dionis : et de illo diximus supra, quod est sensatum per accidens. Primo ergo modo per accidens sentitur ab aliquo sensu hoc quod ab alio sensu sentitur per se. Si ergo sensata communia sentirentur ab aliquo proprio sensu per se, tunc absque dubio non sentirentur ab aliis nisi per accidens, ita quod forma eorum nullo modo depingeretur in sensu alio, sicut nec forma dulcis describitur in visu. Communia autem sunt quinque quæ supra diximus, quæ sunt motus, status, figura, magnitudo, numerus : et unum tamen quod ad numerum reducitur : et si aliqua alia inveniantur quæ a pluribus sensibus essentialiter sentiuntur, ad ista reducuntur, sicut situs qui est dimensio, et magnitudo quædam, et sicut propinquitas et remotio quæ sunt etiam reducta ad magnitudinem, et sicut asperitas et lenitas, et rectum et curvum quæ videntur et tanguntur, quæ sub figura videntur collocari, et quæcumque alia talia possunt inveniri : et ideo Avicenna in suo sexto Naturalium, similiter autem Avicebron et Hebucham plura quam quinque pønunt sensata. Quod autem omnia ista a quocumque prædictorum quinque sensuum essentialiter et non accidentaliter sentiantur, probatur per hoc quod omnia hæc quæ sentimus, motu quodam qui est a sensibili in sensum sentimus. In illo autem motu forma sensibilis ut passio quædam efficitur in sensu : tali enim motu sentimus magnitudinem, et ideo magnitudo sensibilis in sensu efficitur : et quia magnitudinem sentimus motu, oportet quod etiam figuram sen-

<--- Page Split --->

tiamus tali motu : quia figura magnitudo est quaedam sic vel aliter terminata : et quia oppositorum est idem sensus essentialis, ideo quiescens sentimus in eo quod non movetur sive privatum est motu : numerum autem sentimus negatione continui, et per numerum proprietates : jam autem probatum est, quod continuum quod est magnitudo quaedam, essentialiter sentitur : et ideo oportet quod ejus privatio quae est numerus, essentialiter sentiatur : et universaliter dicatur quidquid sentitur motu qui sit a sensibili in sensum, et passio est sensus, et sic perfecta ab agente sensibili a pluribus sensibus, illud sentitur essentialiter, cum talis motus sit factus per se sensibili forma : motus enim ille est forma post formam : quia quod a sensibili patitur per medium, hoc patitur a medio organum sensus : communia autem omnia tali motu sentiuntur a pluribus sensibus : nihil igitur eorum sentitur per accidens, sed unumquodque eorum sentitur essentialiter : et hoc non posset esse, sicut diximus, si sensata communia propria essent alicujus sensus particularis : quia unusquisque propriorum unum sentit tantum primo secundum naturam, sicut visus qui primo non accipit nisi colorem, et sub ipso colorum differentias : est enim visus primo coloris, et postea differentiarum coloris secundum quod probavimus in principio Physicorum, quod universale prius est particulari in sensu : similiter autem est in quolibet alio sensu.

sicut nec sentimus dulce per visum : hoc enim ita contingit, quia nos habemus utriusque, scilicet tam albi quam dulcis proprium sensum, secundum quod essentialiter et substantialiter utrumque cognoscimus, sed album visu, et dulce gustu : et ideo accidit nobis videre album quando judicium gustus prius fuit de dulci in hoc albo : et ideo non videmus dulce in eo quod dulce, sed videmus hoc quod est dulce secundum materiam. Et si diceretur quod non hoc modo videmus dulce per accidens quod scilicet accidit huic sensui in quantum est sensus hic, tunc oporteret quod videremus ipsum per accidens omnino, ita quod accideret sensui in quantum est sensus, sicut videmus filium Dionis non in quantum est Dionis filius acceptus per aliquem alium sensum, sed in quantum est albus, cui accidit Dionis filium esse, cujus formam nequaquam in visu describitur, sed ab alia altioris sensus comprehensione cum visibili accipitur. Nos autem jam ante probavimus, quod nos habemus sensum communem a pluribus sensibus eorum quae sunt sensata communia, non secundum accidens, sed per se : non igitur est de ipsis aliquis proprius, nequaquam sentiremus ipsa essentialiter a pluribus communiter, sed tantum secundum accidens, sicut sentitur filius Dionis : propria enim sensibilia sentiunt proprii sensus ad invicem, ita quod unus sentit sensibile alterius, non quidem secundum quod ipsi sunt essentialiter distincti, et ad hoc sensibile vel ad aliud, sed potius secundum quod sensus plurium sensibilium est unus in subjecto, non in quantum sensus, sed potius secundum quod sensibilia plurium unum sunt in subjecto, sicut citrinum et amarum in cholera : tunc enim dicimus nos videre amarum, quando videmus citrinum : et non potest dici, quod si alterius proprium cujuscumque duorum, visus scilicet vel gustus, quod dicat quod haec duo unum sunt : quoniam hoc dicere est alicujus virtutis quae comparat secundum

F. o t . c t com. Cum igitur ista communia sint plura 131. sub una universali natura contenta, non erit ipsa alicujus sensus sensata propria. Si autem diceretur ab aliquo, quod esset propria alicujus sensus, tunc sequeretur quob ab aliis sensibus propriis ista non comprehenderetur nisi per accidens : et sic motus sentiretur per visum per accidens, quia ille motus sentiretur a visu :

<--- Page Split --->

divisionem et compositionem sensata plurium sensuum : et hoc non potest esse proprium alicujus eorum : quia quaecumque virtus comparat inter sensata plurium, oportet quod accipiat sensata plurium : et hoc non potest facere aliquis sensus proprius : et quia hoc non est proprium alicujus sensus particularis, ideo frequens fit deceptio circa hoc, cum supra ostenderimus proprium sensum in sensibili proprio nullatenus decipi : decepti o enim est ejus virtutis quae componit et dividit inter sensata : quia saepe cum accidit citrinum hoc ipsum putat esse amarum, et ita mel aliquando opinatur fore fel. Cujus autem potentiae sit inter sensata componere et dividere, posterius dicetur.

distincta a propriis, oporteret quod totum judicium sensibilium esset errore implicitum, et nihil esset certum in judicio sensibilium. Haec igitur dicta sunt ad hoc quod non sit sextus aliquis sensus proprius praeter quinque determinatos.

CAPUT VII.

Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

Text. et com 135.

Inquiret autem aliquis, cujus causa natura dat nobis sensus plures, ita quod plura sensata sentimus, et non dat nobis natura unum solum sensum per quem omnia sensata sentiremus? Ad hoc dicendum est, quod hoc facit natura quatenus nos non lateant communia sensata quae convenienter sentimus post sensata propria : illa enim nesciremus esse communia, si omnia propria sentiremus per unum et cumdem sensum, quae sunt motus, et magnitudo, et alia quae supra dicta sunt. Si enim solus visus per quem sentiremus per omne sensatum, et visus esset albi et aliorum propriorum, tunc laterent magis communia esse communia quam modo faciant : videntur enim omnia communia eadem esse cum propriis, eo quod non consequerentur nisi ad sensibilia ejusdem sensus, et videretur color esse magnitudo : nunc autem quia eadem communia etiam in altero sensu sentiuntur, facit manifestum esse quod communia altera sunt a propriis : quidquid enim aliquando sequitur ad unum, aliquando ad alterum, diversum est ab utroque : et cum communia uniant in se propria, si communia non bene essent

Volentes autem inquirere de virtutibus animae sensibilis interioribus, propter faciliorem intellectum primo enumerabimus eas, et postea sigillatim exsequemur de ipsis. Dicamus igitur quod in omni natura quae pluribus communis est, oportet esse unum fontem ex quo illa communitas oriatur : sensibilis autem cognitio est communicata quinque sensibus : et ideo oportet esse unum fontem ex quo omnis sensus oriatur, et ad quem omnis motus sensibilium referatur sicut ad ultimum finem : et hic fons vocatur sensus communis : qui quaedam habet in quantum sensus est, et quaedam habet in quantum sensus communis est : in quantum enim sensus est, habet quod recipit rerum species sine materia, et tamen praesente materia, quod proprium est omnis sensus. In quantum autem communis est, habet duo sine quibus sensibilis cognitio non perficitur, quorum unum est judicium sensibilis operationis, sicut nos apprehendimus videre quando videmus, et audire quando audimus, et sic de aliis. Si enim hoc judicium non esset in animalibus, non esset satis utile videre et audire, secundum alios sensus apprehendere. Secundum autem est comparare sensata diversorum sensuum per hoc quod invenit ea in uno communi

<--- Page Split --->

sensato conjuncta vel distincta : hoc enim non potest facere aliquis sensus propriorum : quia comparatio inter plura est : et oportet comparantem plura simul habere apud se : et ideo sensus communis comparat sensata, dicendo citrinum esse dulce, et unum dulcius alio, per hoc quod ad ipsum referuntur omnium propriorum sensuum sensata. Haec igitur cogunt ponere sensum communem.

Nos autem percipimus in nobis esse cognitionem sensibilium formarum etiam quando res non est præsens : et hæc cognitio est altioris abstractionis quam cognitio sensibilis, sicut superius determinavimus : scimus enim quod altera est virtus quæ bene tenet, et altera est virtus quæ bene recipit : quoniam bene tenens perficitur sicco frigido, et bene recipiens perficitur humido : et cum sensibilis bene recipiat et non teneat re absente, scimus sensibilem virtutem universaliter natura esse illam quæ tenet imagines rerum apud nos quando res ipsæ non sunt præsentes.

Nos autem in nobis circa sensibiles formas triplicem experimur in genere cognitionem, quarum una est quæ est circa formas acceptas per sensum hoc modo quo sensatae sunt : alia autem quæ est circa intentiones quæ nunquam in sensum fuerunt, sed tamen a sensibilium conditionibus non sunt separate, sicut esse conveniens vel inconveniens, et amicum vel inimicum, et esse filium et non filium, matrem et non matrem, sicut ovis noscit filium, et illi et non alii porrigit ubera lactando, et fugit lupum ut inimicum, et canem sequitur ut custodem : et utraque istarum cognitionum est de his quæ sunt apud nos re non præsente. Est autem et quædam tertia quæ agit tam in formis sensatis quam in intentionibus componendo et dividendo quæ est quasi communis virtus, ad quam referuntur tam formæ sensatae quam intentiones elicitæ sicut sensata particularia ad sensum communem.

Resumamus igitur duo principia, per quæ distinguuntur vires istae, dicentes quod activum quod est formale, non perficitur eodem quo perficitur passivum quod est recipiens et tenens. Cum igitur quædam virtus sit quæ tenet et recipit formas prius sensatas, illa erit passiva perfecta frigido sicco in complexione organi, cujus ipsa est actus. Cum autem in nobis experiamur esse cognitionem intentionum elicitarum ex sensibilibus formis, oportet esse aliquid quod eliciat et agat illas intentiones : et illius erit quasi potentia activa agens intentiones illas ex sensibus, cujus perfectio in complexione sui organi est calidum spirituale et formale valde resveratorium : ergo formarum sensatarum vocaverunt Peripatetici imaginem, alias imaginationem : et quibusdam placuit quod vocitetur virtus formalis, eo quod servat apud nos formas : activum autem et elicitivum intentionum vocarunt æstimationem. Quia vero etiam experimur apud nos iterum teneri intentiones elicitas sicut tenentur formæ sensatae : et non est ab eadem potentia tenere et agere, sicut dictum est, nec idem tenens est quod tenet formas sensatas et intentiones elicitas ex eis, eo quod altior gradus abstractionis est intentio quam forma, sicut supra diximus, ideo coacti sunt invenire virtutem animæ quæ tenet intentiones elicitas ab æstimativa virtute : et hanc vocarunt memoriam. Adhuc autem nos experimur nos uti componendo et dividendo tam formis quam intentionibus, facimus enim hominem cum duobus capitibus, et aliquid compositum ex multiplici forma sensata, et componimus hæc cum intentionibus quas elicitas habemus apud nos : et oportet quod faciens illud sit aliquid commune ad quod tam formæ quam intentiones referuntur sicut ad quoddam commune. Et hoc vocarunt phantasiam, quæ existens inter memoriam in qua sunt intentiones, et imaginativam in qua sunt formæ acceptæ per sensum, utitur utrisque componendo et dividendo : et hæc ope-

<--- Page Split --->

ratur in somnis, sicut et in vigilia. Phantasia autem ab apparitione dicta est : quoniam illa est major cognitio quam habeat anima sensibilis, et est ultimum virtutis ejus, et haec a vulgo in hominibus vocatur cogitativa : cum tamen proprie cogitare rationis sit proprium. Haec autem phantasia plurimum confert ejus recordationi quod oblitum est per haec quod movet intentiones ad formas, et formas ad intentionem : per hoc enim venitur in simile aliquid ejus quod prius scitum fuit, et per illud venitur in oblitum, sicut nos in libro de Memoria et Reminiscentia ostendemus.1 Haec etiam est illa quae intellectualia assimilat corporalibus. Intellectuales enim divisiones unius in multa assimilat divisioni arboris in multos ramos, sicut id quod facimus in arbore Porphyrii de divisione prædicabilium, et resultatione quam facit ipse intellectus posterioris in primis, assimilat scalis, sicut est id quod tradidit Pythagoras de scala aurea. Secundum congruentiam autem operum Peripatetici tradiderunt istis viribus situm : omnes enim organicas esse tradiderunt, eo quod sunt circa particularia tantum : omnis enim forma particularis in materia aliqua est : quoniam forma sine omni materia accepta est universalis, circa quam operatur intellectus : sensum igitur communem in anteriori parte cerebri posuerunt in loco ubi concurrunt nervi sensitivi quinque sensuum sicut in quodam centro, qui locus medullosus est et humidus, post quem locum est durities major ex frigiditate cerebri proveniens : et illum dixerunt thesaurum formarum in quo retinentur formae et immobilitantur, qui thesaurus imaginativa vel formalis vocatur. In prima autem parte mediae cellae cerebri vel cellulae quae calida est ex motu multi spiritus, ad ipsam posuerunt aestimativam quae elicitiva et activa est intentionum. Thesaurum au-

tem ejus reservantem intentiones, qui memoria vocatur, in posteriori parte cerebri posuerunt, qui locus est siccus propter nervos motivos qui oriuntur ab ipso. Cujus signum est, quia laesa illa parte perditur vel laeditur memoria in omnibus animalibus : phantasiam autem quae convertit se tam super intentiones quam super formas, posuerunt in medio media cellae tanquam centrum inter imaginativam et memoriam. Hujus signum est, quia laesa media cella non habetur ab aliquo animali ordinatum regimem vita, eo quod non potest uti sensatis formis et intentionibus secundum quod oportet : et tunc efficiuntur animalia furiosa et rabida. Haec igitur sunt quae prælibare volumus de istis virtutibus, et modo prolixius determinabimus de unoquoque istorum, et primo de sensu communi.

CAPUT VIII.

De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

Dicamus igitur quod quia nos sentiText, et rom, 136. mus, quia videmus quando videmus et sentimus, oportet quod virtus qua hoc sentimus, sit aliqua virtus animae sensibilis. Quæramus igitur utrum visus sit illa virtus qua videmus nos videre, aut altera a visu? Similiter autem quæritur de virtute qua sentimus nos audire et olfacere, et sic de aliis utrum fiat hoc per sensum proprium cujus est operatio illa, aut per aliquam aliam virtutem? Si autem detur quod sensus quo sentimus nos videre quando videmus, sit alter a visu, tunc

<--- Page Split --->

oportet quod ille sensus sit visus, eo quod illo videmus nos videre : et oportet quod ille etiam sit coloris qui subjicitur visui : quia non videmus nos videre, nisi per hoc quod videmus nos in visu speciem coloris habere : et qui videt speciem coloris in visu, videt colorem : et ex hoc sequitur, quod duo sensus ejusdem sint subjecti sive objecti, scilicet visus, et ille quo videmus nos videre, quod est impossibile : quia non multiplicatur proprium patiens ex ejusdem speciei agente. Si autem daretur quod est idem visus quo videmus colorem, et quo videmus nos videre colorem, tunc visus erit suiipsius sicut objecti : et cum objectum sit agens, sensus patiens, sequeretur eumdem sensum esse agens et patiens, quod iterum est impossibile. Si autem propter hoc iterum diceretur, quod esset sensus alter, tunc quaeramus de illo altero, utrum videat se videre, an non? Et si non, tunc cognitio sui sensibilis est incerta comprehensio : quoniam quando videt, non comprehendit se videre : tunc eadem ratione alio sensu videt se videre sicut et in principio : et tunc iterum de illo quaeretur, et procedet hoc in infinitum : aut oportet dicere, quod ille alius sit suiipsius judex : cum autem eodem sensu videat se videre, et videat visibile : et hoc in principio dicendum fieri, eo quod natura nunquam abundat superfluis, sed explet opera sua per necessaria : ergo relinquitur quod eodem sensu videamus visibilia, et videamus nos videre.

si videns colorem, aut visum habere colorem : et ita primum videns quo videmus nos videre, habebit colorem sicut et pupilla : primum autem videns dicimus quod influit oculo visum : illo enim videmus nos videre, sicut diximus supra. Si autem hoc detur, tunc sequitur quod quando videmus nos videre, quod videre sit color vel coloratum, quod est valde inopinabile.

Dicamus igitur solventes hanc quaeText, 138. stionem, quod manifestum est quod non omnino est unum et uno modo dictum sentire per visum. Et hujus signum quidem est, quia etiam quando videmus res exteriores, non videmus uno modo : nec uno modo judicamus per visum discernendo tenebras et lumen : et similiter possumus dicere quod visus sit diversorum sicut colorati est aut objecti, et est operationis aliter quam objecti : et tunc non sequitur quod videre sit aliquid coloratum vel color. Amplius autem solventes inductam dubitationem aliqualiter possumus aliquo modo concedere conclusionem, quod scilicet videre videntis secundum actum sit tanquam coloratum, licet non sic simpliciter sit coloratum. Id enim quo sentimus, est susceptivum sensibilis formae, et informatur ea, sed suscipit eam sine materia, ut supra diximus. Cujus signum est, quia etiam abeuntibus sensibilibus rebus a potentia sentientium, adhuc insunt sensus, id est, formae sensibiles et phantasiae, quibus sensibiliter operantur animalia quando imaginantur et rememorantur, sicut supra diximus : actus enim sive perfectio rei quae sentitur, et sensus secundum actum factus est unus : quia una forma perfectio est utriusque : sed alterum est esse ejus in sensibili, et alterum in sensu : quia esse spirituale et intentionale habet in sensu, materiale autem et naturale habet in re sensata. Hoc autem dico de sensu et sensibili secundum actum acceptis, ut quan-

<--- Page Split --->

do accipitur sonus secundum actum, et auditus secundum actum : tunc enim in unius formæ actu sunt sonans et auditus : quæ forma est sonus alterum esse habens in sonante, et alterum in auditu. Contingit enim aliquando quod id quod habet auditum, non audit secundum actum : et contingit quod id quod habet sonum in potentia, non sonat secundum actum : et tunc non sunt in unius formæ actu audiens et sonans. Cum autem id quod possibile est audire, operetur et actu aliter audiat : et cum id quod potest sonare actu, aliter sonat : tunc secundum actum audiens, et secundum actum sonans sunt simul in una forma secundum actum : sed prout est in audiente vocatur auditio, et prout est in sonante vocatur sonatio, propter diversum esse quod habet in auditu et sonante, sicut diximus : et similiter est de visu et cæteris sensibus. Sicut igitur auditio est soni quædam perfectio secundum auditum, ita visio est coloris aliquo modo : propter quod videns se videre, judex est ejus quod est circa coloris actum in visu. Est igitur determinatio quæstionis hujus totius, quod videmus nos videre, et sentimus nos audire, et secundum quemlibet sensum operari sensu omnuni, qui aliquo modo est idem cum particulari, et aliquo modo diversus. Sunt omnes sensus unum in forma virtutis sensitivæ, quæ fons est virtutem sensuum particularium : et ipsi particulares sensus sunt sicut rivi ex communi fonte derivati : et hoc sensu communi est judicium circa particulares actiones quæ sunt sensuum particularium : et hoc modo reflectitur virtus sensitiva super se, quando judicat de seipsa : sensus enim communis qui formalis est, reflectitur super particularem judicando sensibiliter de actione et operatione ejus. Et hoc modo nihil prohibet quando idem sit activum et passivum : agere enim quoddam est judicare et componendo et dividendo, et hoc est communis sensus, qui est formalis : recipere autem et habere formas sensibiles

est pati, et hoc est sensuum particularium. Nos tamen ad hanc quæstionem inferius in sequenti capitulo redibimus subtilius de eadem disceptantes.

CAPUT IX.

Qualiter sensitivum sensibileque idem in actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

Hic autem jam dictum est quod sensus 139. secundum actum et sensibile secundum actum sunt simul et idem in actu, et diversa in esse. Hoc autem sic probatur : omnis enim motus qui est exiens de potentia ad actum, et similiter omnis actio secundum quod est actio ab agente in patiens, et similiter passio qua abjicitur aliquid ab eo in quod agitur et quod movetur, sunt in eo quod agitur sive patitur secundum rem, sicut ostendimus in Physicis : quia autem omnis sensus patitur ab objecto, sicut auditus a sono, oportet necessario sonum secundum actum in quo est sonus, primo secundum potentiam inesse : actus enim omnis est in eo quod de potentia exivit in actum, et hoc est patiens et motum : activi enim et motivi actus fit in patiente generaliter, et non e converso : et ideo non generaliter est verum, quod omne movens moveatur : non enim est verum nisi in physicis, quorum materia est unica per contrarietatem movens et mota, sicut determinatum est in Physicis, et in libro Peri geneseos. In aliis autem invenitur aliquid agens non actum, et aliquid movens non motum, sicut est in spiritualibus, in quibus sensibile est movens et non motum, et medium movens motum, et sensus motum et non movens. Cum igitur sic est, tunc oportet necessario, quod sonantis actus qui est sonatio, sit in potente

<--- Page Split --->

sonare : et hoc est solidum planum cum aere sibi conjuncto : similiter autem potentia habens sonum est sensus auditus : actus ergo soni fit etiam in auditu : igitur sonantis et auditus est idem actus secundum esse differens secundum quod est in diversis potentia sonum habentibus, sortitur nomina diversa. Quando enim est in potentia sonante, tunc vocatur sonatio : et quando est in potentia audiente, tunc vocatur auditio. Dicitur enim sonus dupliciter, secundum actum et potentiam, sicut et dupliciter dicitur auditus, secundum actum et potentiam.

Eadem autem omnino ratio est et in aliis sensibus et sensibilibus : sicut enim actio est aliquo modo in agente, et aliquo modo in patiente: quia est in agente secundum quod per ipsam denominatur quando dicitur agens, et secundum quod ipse potens est agere quando est in otio, et exit in actualiter agere quando agit post otium. In patiente autem est ipsa forma quae influitur ab agente. Similiter est de sensibili et sciente: quando enim sensibile non agit in sensum, tunc est quasi in otio, habens tamen formam qua perfectum est ad agere: quando autem actu agit in sensum, tunc est actus sensus in ipso a quo denominatur, et est eadem forma profluens ab ipso: et est in sensu qui potentia habuit eam, non sicut mutatio de actione in actum, sed potius sicut in patiente quod recipit formam agentis: et sic activi et passivi est idem actus. Potentis enim agere et potentis actionem agentis recipere idem actus est, diversus secundum esse potentialiter agentis et potentialiter patientis. Sed in quibusdam sensibus secundum diversum esse habet duo nomina, in quibusdam secundum alterum est innominatum, sicut diximus de potentia audiente et potentia sonante, quod actus unius est auditio, et actus alterius sona-

tio. In visu autem actus potentiae videntis dicitur visio: ille autem qui est ejus quod de otio exit in actum, quando ut activum perficit visum, quæ est actio coloris, non est nominata nisi per circumlocutionem exprimatur, dicendo quod est actio coloris in visum secundum actum factum. Similiter autem in potentia gustante actio gustus vel gustatio vocatur: saporis autem actio innominata est.

Quoniam autem sic unus est actus Text et com. 141. sensibilis et sensitivi, quando utrumque secundum actum est, necesse est tunc ea sic dicta simul corrumpi et salvari : quia sic correlativa sunt quæ posita se ponunt, et perempta se perimunt : et sic simul sunt et corrumpuntur auditio et sonus, et gustatio et saporis actio, et sic de aliis. Quando autem utrumque secundum potentiam dicitur, et non secundum actum, tunc non sunt correlativa : et tunc non necessarium est quod simul corrumpantur et salventur.

Sed antiqui physiologi non bene diceText et com. 142. bant, quando opinati sunt sensibile et sensum quocumque modo accepta esse correlativa, dicentes nihil esse album vel nigrum, nisi quando est visus de ipso: et nihil esse saporem, nisi prout est in gustu, et sic de aliis sensibilibus. Hoc enim uno modo recte dicebatur, et alio modo non recte: sensibili enim et sensu dictis dupliciter, his quidem secundum potentiam, illis vero secundum actum, de secundum actum dictis recte dixerunt Antiqui, de dictis autem secundum potentiam, non recte dicebant. Peccant igitur in hoc quod simpliciter sine distinctione correlativa dixerunt ea quæ non simpliciter et sine distinctione correlativa dicuntur.

<--- Page Split --->

Ex isto autem ulterius elicitur, quia 143. excellentiae quaedam corrumpunt sensum. Est enim vox et sonus prout movent sensum, symphonia quaedam et consonantia sive proportio et contemperatio agentis ad patiens : vox autem sive sonus sunt quodammodo unum et idem, sicut diximus, tunc oportet quod etiam auditus sit symphonia quaedam et proportio ad eumdem actum ad quem proportionatur sonans : et quia excellens plus movet quam mobilis sit sensus, ideo excellenter acutum et grave corrumpunt auditum, et similiter excellentiae saporum corrumpunt gustum, et in coloribus sive visibilibus excellenter fulgidum sive excellenter opacum corrumpunt visum : et hoc de fulgido constat. Opacum autem etiam corrumpit, licet non ita cito sicut fulgidum : cujus signum est, quod in carceribus tenebrosis diu inclusi, lumen non possunt respicere quando egredituntur ad lumen. Causa autem est, quia spiritus visivus qui in nervo optico fluit ab oculis, avertitur, et repellitur per tenebras : et quia spiritus calidus est, cum avertitur, tunc frigiditas obdurat porum oculi, et excaecatur oculus. Similiter autem excellentiae odorum corrumpunt olfactum, eo quod sensus in compositione organi ratio quaedam contemperantiae et proportionis est : et ideo ipsa sensibilia sunt dulcia sensui, quando parva adducuntur ad sensum sine excellentis : et quando mixta sunt proportionalibiter, sicut acutum proportionalum, et dulce saltium : proportionalibiter enim ista ad sensum ducta, et delectabilia sunt, eo quod organum quasi medium est sensibilium secundum proportionem medii compositum. Universaliter autem symphonia et consonantia sive proportio, magis est mixta quam acutum et grave excellentia. Similiter autem et tactus medium infrigidabile et calefactibile proportionalur : sensus enim semper est proportio et contemperatio : ab excellentis autem tristatur et corrumpitur.

CAPUT X.

De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

Sed nunc volentes redire ad inquirendum subtiliter de sensu communi, praemittimus ea quae determinanda sunt, quod unusquisque sensus proprius est sibi subjecti sensibilis, qui sensus sicut in organo est in eo quo organice sentiunt animalia secundum quod sentiunt secundum actum : et ille sensus discernit sibi subjecti sensibilis differentias, sicut dicimus album quidem et nigrum esse visus, dulce vero et amarum dicimus esse gustus : similiter autem se hoc habet in aliis.

Quoniam autem non solum sic sentimus sensibilia, sed etiam sentimus, quia differunt vel conveniunt album et dulce, sic de unoquoque sensibilium : in omnibus enim ponimus convenientias et differentias comparando et componendo et dividendo sensata diversorum sensuum, necesse est ut unoquoque sensu hoc faciamus. Non enim alia virtute superiori quae non sit sensus, hoc facere possumus. Quia omne judicium quod est circa sensibilia, re sensibili potestate est judicium sensus. Judicium autem quo dicimus album esse dulce, vel non esse album dulce, est circa sensibilia et sensibiliter : et ideo virtus cujus est hoc judicium, necessario est sensus. Hoc autem judicium non possumus facere aliquo sensibilium propriorum. Si enim aliquo fieri posset, tunc videretur hoc debere fieri per tactum, quia tactus plures est, sicut superius diximus.

<--- Page Split --->

Sive autem caro sive aliud dicatur esse instrumentum tactus, manifestum est quod illud instrumentum tactus non est ultimum ad quod referuntur sensibilila diversorum sensuum : si enim sic esset, tunc oporteret quod quando discernens discernit album esse vel non esse dulce, tangeret substantia album et dulce : quia supra ostendimus quod tactus non discernit aliquod sensibile, nisi tactu substantiali tangibilis : hoc autem videmus fore falsum, quia album esse vel non esse dulce discernimus non tangentes ipsum. Nec potest dici quod duobus sensibus fiat judicium illud, quia in separatis per organa et per formas virtutibus non contingit discernere album esse vel non esse dulce : sed oportet una quadam virtute utramque manifestam esse, quae dicit album esse vel non esse dulce, et alterum esse dulce ab albo. Si enim duo sensus hoc dicerent, hoc esset simile ei quod ego sentirem album et tu dulce : per hoc autem neuter nostrum sciret dare convenientiam vel differentiam inter album et dulce. Duo enim sensus particulares forma et subjecto differunt : quia subjecta eorum sunt duo organa : et formae sunt sicut visus et auditus : sicut duo homines differunt suis formis et suis subjectis, et non est quod uniendo vel dividendo comparet unum alteri : quod tamen necessarium est, quando dicitur album alterum vel idem esse dulci. Oportet igitur quod alicui uni manifestum sit, quoniam altera vel eadem ad invicem sunt album et dulce : oportet igitur quod unum numero sit quod ponit alteritatem vel identitatem inter ea : et dicat quoniam altera vel eadem sunt, et quodammodo altera vel eadem : quoniam eadem sunt aliquando subjecto, et altera formis sensibilibus. Id ergo quod dicit sic judicando de albo et dulci, est idem : et sicut dicit unum solum judicium quod est alteritas vel identitas duorum sensibilium, ita oportet quod sit in intellectu non componente vel dividente duo sensata, qui ha-

beat aliquo modo utrumque. Patet igitur ex dictis quod non est possibile judicare separata sensibilia separatis sensibus particularibus, sed oportet quod unico communi sensu fiat. Ex isto autem sequitur et quod adhibitum est ei quod non sit judicium illud in separato tempore : sicut enim idem est quod dicit alterum esse bonum vel malum vel album et dulce, ita etiam idem momentum est quando dicit sic judicando. Quæcumque enim componuntur vel dividuntur vel comparantur, et hoc patet, quia in eodem momento sunt composita vel divisa secundum rem. Judicium autem est secundum quod res est. Oportet igitur quod judicium sit in eodem momento, et non ita quod prius sentiat unum et judicet de illo, et postea alterum et tunc de illo ponat judicium. Est igitur idem et in eodem momento judicans, quoniam alterum et alterum bonum et malum, vel album et dulce, quando ipsa secundum rem altera sunt. Nec volo dicere quod idem sit momentum secundum accidens, scilicet quod est idem continuum tempus quod habet partes priores et posteriores : hoc enim non est idem nisi per accidens, scilicet quia adjicimus uni motui continuo : sed volo dicere, quod in uno indivisibili momento ponitur alteritas inter duo quando altera sunt, vel identitas quando eadem sunt. Est enim alteritas et identitas relatio quæ est simul in indivisibili momento duorum secundum rem. Et judicium animæ ad rem refertur. Intendit ergo in uno momento facere judicium. Dico igitur alterum esse bonum a malo, vel album a dulci ut nunc : dico enim, quoniam unum alterum est ab alio : et non dico quod alterum sit nunc in quo est alteritas unius ad alterum, et alterum in quo est alteritas reliqui ad istud. Sed potius anima dicit sic altera et in eodem nunc dicit ea altera esse : igitur utriusque ad alterum simul est.· Oportet igitur quod dicens illud sit unica et indivisibilis virtus, et dicat judicium in uno et indivisibili tem-

<--- Page Split --->

pore. Istud autem quod dictum est, verum est de intellectu et phantasia et sensu communi et de omni potentia animae componente et dividente et comparante diversa.

CAPUT XI.

In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

Text, et com. 147. At vero objiciet forte aliquis, quod ea quae dicta sunt, esse vera non possunt, quia idem numero in uno indivisibili tempore non potest simul moveri contrariis motibus. Constat autem quod judicans de sensibus oportet moveri ab ipsis sensibus : judicans igitur de albo et dulci, vel de albo et nigro, quoniam eadem vel altera sunt, oportet quod simul moveatur motu formautriusque : hoc autem impossibile videtur : si enim dulce sit, hoc est, secundum proprietatem formae sua movit sensum et intelligentiam, amarum movebit utroque modo vel motu contrario, et album iterum movet secundum aliam : formationis autem diversitas oritur a formarum contrarietate : et sic idem numero et indivisibile movetur in tempore indivisibili motibus contrariarum formarum, quod est impossibile. Et licet hoc uno verbo solvere possumus dicentes, quod formae non habent contrarictatem nisi prout sunt in materia per esse materiale : et intentiones contrariorum in anima acceptae non sunt contrariae, et ideo in eodem esse possunt : tamen quia intendimus ad plenum declarare qualiter sensus communis unus et non unus sit, aliter solvimus inductam dubitationem : et primo volumus dare solutionem ad hominem,

postea autem solutionem veram qua demonstrat veritatem naturae sensus communis. Dicimus igitur primo, quod sensus communis est quoddam inseparatum, et indivisibile est judicium ejus, et in tempore indivisibili secundum suum subjectum : esse autem suum est divisum et separatum : contingit igitur dicere, quod quodammodo inseparatum et indivisibile sentit diversa et separata : et contingit dicere, quod divisum et separatum quodammodo, alio modo est illud quod sentit divisa et separata : dicimus enim, quod nullius sensibilis judicium perficitur in organo proprii sensus qui recipit illud sensibile, sed omnes particulares nervi qui ad organa propriorum sensuum diriguntur, et concavi sunt ut in eis discurrat spiritus qui est vehiculum virtutis sensitiva, diriguntur ad anteriorem cerebri partem, qua medietas quaedam est, et symphoniace composita ad omnia sensata propria, et nullum habet sensum potentem omnes suscipere, et ibi est ad organum sensus communis : et ab illius unitate sensibilis virtus qua est sensus proprii, eo quod est finis sensuum, est una loco et subjecto, sed pluralitate formarum particularium sensuum est plures. Omnes enim proprii sensus emanant ex ipso.

Et dicemus tunc solventes inductam Text, et rna 148. dubitationem, quod non est inconveniens quod id quod est uno modo unum et alio modo plura, sentiat diversa et contraria. Ista autem solutio licet impediat objectionem quoad hominem, non tamen solvit inductam dubitationem quoad materiam sensus communis. Idem enim subjecto et indivisibile est potentia habens contraria : et si intelligatur divisum per subjectum, adhuc potentia habet contraria : et ideo contraria potentia insunt ei quod est indivisum subjecto, et ei quod est divisum : sed esse ejus quod actu habet contraria, non potest

<--- Page Split --->

esse indivisum subjecto, sed oportet quod divisum subjecto sit. Contraria enim actu non possunt in subjecto eodem esse : et ideo in eo 'quod agit aliquid per formas contrariorum, oportet quod sit divisum : igitur impossibile est album et nigrum esse simul in eodem subjecto : ergo non potest aliquid pati per receptionem speciei eorum actu unum et indivisibile subjecto : sed secundum prius habitam solutionem sic se habent sensus communis et intelligentia, quoniam vel quando habent species contrariorum et diversorum. Dictum est enim quod sunt unum subjecto, et plures secundum formas derivatas ab ipsis : non ergo conveniens fuit dicta solutio. Convertemus ergo sermonem et dicemus, quoniam sensus communis est sicut terminus sensuum particularium : et quia terminus est forma, apprehensio enim diversorum sensatorum est ad hoc finaliter ut discernatur convenientia et differentia quae est inter ea : et quia terminus talis et finis est forma, ideo dicemus sensum communem essentialiter et formaliter unum et indivisibilem esse, et per subjecta particularia ad quae dirigitur virtus ejus, esse plures.

modo per attributionem et influentiam, et non per substantiam et formam, quoniam substantia una est : et forma medians quae est causa aequalitatis, una est : secundum tamen quod dividitur, non unum est : quia et sic bis utitur eodem signo : hoc enim modo significat divisionem diametri in puncto quod est centrum : et est attribuens uni semidiametro aequalitatem per hoc quod est ejus principium : et aequaltatem attribuit alteri per hoc quod est ejus finis, et in quantum sic uno termino ut duobus utitur : judicat enim duo, quia judex est aequalitatis duarum semidiametrorum, et sic separata sunt, ut quodam separato dijudicata. In quantum vero est unum in forma et substantia mediationis, fit judicium unius et multorum unitorum uno' quodam 'et simul. Unius enim totius circulationis judicium est unum centrum, et multarum linearum aequalium est judicium per unicam centri mediationem : eo quod illa causa universalis est omnis aequalitatis, quae est in lineis ab eodem centro ad circumferentiam protractis. Sic omni eodem modo dicimus sensum communem formaliter principium omnium sensuum particularium, et esse formam a qua est influentia in omnibus propriis sensibilibus, et esse unum in substantia et forma sensibilitatis, sed distinctum per hoc quod influit particularius organis particulares sensus, et prout dirigit sensum huic vel illi proprio organo : et sic judicium diversorum sensibilium per hoc quod dicit esse ea altera vel eadem ad invicem, est per unum in forma et substantia et per diversa, per hoc quod illud unum aliquid attribuitur diversis, et influentiam habet super diversa : et hoc non dicitur diversum nisi per hoc quod est diversorum, simpliciter tamen unum et indivisum est.

<--- Page Split --->

CAPUT XII.

Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Forsitan autem objiciet aliquis contra ea quae dicta sunt, dicens quod omne movens formale est ad id quod movetur ab ipso : movet autem sensus proprius communem eo modo quo ipse movetur a sensibili : non enim esset judicium sensatorum propriorum in sensu communi dicente ea altera esse vel eadem, nisi ad ipsum transient a sensu proprio cui prius occurrunt. Videtur igitur sensus communis esse materialior quam proprius. Omne enim recipiens recipit secundum potentiam materialem, sicut in antehabitis saepe determinatum est : oportet autem quod sensus communis recipiat eadem quibus discernit et judicat : recipit autem secunda receptione : videtur igitur materialior esse quam sensus proprius qui prima recipit receptione. Adhuc autem si sensus communis omnium propriorum sensuum recipit sensata, et nihil recipitur nisi quod habet aliquam communicantiam cum recepto, sicut visus qui non recipit nisi colorem propter communicantiam quam habet cum ipso, et non recipit sonum, eo quod nullam habet comparationem oommunicantiae et proportionis ad sonum : tunc videtur sensus communis esse compositum quid ex omnibus harmoniis sensuum propriorum : est ergo materialior, quia compositior cum omni sensu particulari : et sic videtur iterum non esse vera prius inducta solutio. Non enim potest dici, quod sensus communis sit communis per modum prædicati communiter de omni sensu proprio :

quia et sic esset sensus communis aliquid de ratione sensus proprii, nec posret diffiniri sensus proprius, nisi in diffinitione sua poneretur sensus communis, sicut hominis diffinitio in se habet animal, quod est prædicatum commune de homine : hoc autem non est verum, sicut per se patet cuilibet.

Propter hoc dicimus ad hoc et his siSohuih. milia omnia, quod sensus communis est una numero forma quae est universalis non ut prædicabile : sed sicut causa formaliter præbens ea quae oriuntur ex ipsa : sicut architectonica præbet formam domus. Sicut enim a principio diximus, anima est super naturam totam corporis : et ideo imprimit et influit in totam naturam corporis suas impressiones et suas vires, absque eo quod imprimatur sibi aliquid a natura : et ideo natura non agit in naturam, nisi etiam agatur et patiatur ab ea. Omne enim movens physice movetur, eo quod in ordine unum physicum non supponitur alteri physico : sed anima cum sit incorporea, agit in naturam, et non patitur ab ipsa natura, sicut etiam diximus supra : et ideo primum augens quod est virtus animæ, non auget nec alteratur augmento : et similiter est in omnibus sicut de primo digerente. Similiter autem primum sentiens non quidem in tempore sed natura, hoc est in quo prius salvatur tota virtus sensitiva, est sensus communis qui est origo sensuum propriorum, ita quod ab ipso derivantur sensus proprii, ita quod non e converso constituitur ab eis, nec aliquid sui esse habet ab eis. Et quod dicitur, Majoorem simplicita. quod sensus proprii movent ipsum, faltem quam habet obje cum sensus communis non habet a sensu proprio, sed a prio : et hanc majorem simplicitatem muni. non dat ei sensus proprius, sed potius communis. In ipso enim est spiritus lucidus, qui est vehiculum et instrumentum ipsius : et ille prout est instrumentum sensus communis, confert ei majorem simplicitatem, sicut lux coloribus : et in

<--- Page Split --->

tali actu et forma facta sensibilia propria pertingunt ad organum sensus communis : et tunc judicat de eis. Nec potest dici quod aliquid corporeum omnino conferat eis agere in organum sensus communis : eo quod formæ corporales sunt ipsa sensata, non separate ab appendiciis materiae : et ideo corporale agens, quod tamen est instrumentum ejus quod est incorporeum, habet quod dat eis agere in organum sensus communis, quod formalius est quam organa sensuum propriorum : et hoc est quod intendit dicere Augustinus, qui dicit quod corporales formæ non movent animam, sed potius talibus formis factis in corpore, anima luce sua facit eas in ipsa. In tali autem ordine moventium et motorum, id quod ultimo movetur, formalissimum est omnium, et primum movens omnium materialissimum : et hoc ideo est, quia in tali ordine secundum movens non accipit virtutem motivam a primo movente, sed ab alio quod est aliquid ejus quod movetur : sed in his in quibus secundum movens accipit virtutem motivam a priori movente, verum est quod ultimum motum est materialissimum omnium, et minus habens dignitatis et simplicitatis : cum autem anima ratiopalis sit supra naturam et infra intelligentiam erit, anima sensibilis infra rationem et supra naturam, sicut anima vegetabilis infra sensibilem et supra naturam, et ideo ipsa est substantia et for-

ma quædam habens vires multas, quarum quidem ipsa sensibilis vis est potentia a generatione perfecta habitu connaturali sibi, qui habitus est inchoatio quædam et harmonia omnium sensibilium formarum, sicut in genere est inchoatio et harmonia omnium differentiarum illius generis : et illa potentia sic habitu connaturali perfecta, omnia sensibilia habet potestate et actu nullum antequam distinguatur ab eis : et in sensu dicitur a Philosopho, quod sensus est species sensibilium, et intelligens species intelligibilium. Talis autem forma una simplex præhabens potestate ea quorum ipsa est causa, et habet ea actu quando distinguitur ab aliquo illorum. Et per hoc patet solutio omnium inductarum dubitationum. Et hæc est causa quare Avicebron dixit species sensibiles esse in anima, et non acceptas ab extra. Hæ etiam de causa dixerunt quidam virtutem sensibilem per se esse activam, et nullius speciei esse receptivam : quia non recte recipit eas, sed una species quæ est habitus potentiae sensitivæ, distinguitur ad sensibilia quæ sunt in organis, sicut distinguitur virtus universalis ad particulare in quod agit, et circa quod operatur. De principio igitur et virtute secundum quam dicimus animal habere sensum et posse sentire, sit hoc modo determinatum : de aliis autem virtutibus quas supra detegimus, sub alterius libri principio inquiremus.

<--- Page Split --->

.

<--- Page Split --->

TRACTATUS I

DE VIRIBUS ANIMAE SENSIBILIS.

CAPUT I.

Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

In hoc autem tertio libro de Anima intendimus certificare de aliis potentiis animae quae restant, quarum prima divisio est in apprehensivas et motivas, quae differunt per rationem potentiae activae et passivae : quarum potentiarum nos superius assignavimus differentiam : quoniam potentia activa semper sibi similis est, eo quod ipsa est actus , et sem-

per completa ad agendum : et si aliquando non agit, hoc est propter defectum ejus in quod agit, et non propter hoc quod ipsa indigeat acquirere aliquid per quod ad agendum perficiatur. Passiva autem dissimilis est sibi, quia aliquando habet formam, et aliquando non habet eam : sed cum acquirit eam per alterationem, tunc potest agere actionem, cujus principium est forma quae est acquisita per alterationem in ipsa. Haec tamen forma aliquando datur ei a generatione, sicut superius diximus de potentia sensitiva : aliquando autem requirit per alterationem, sicut est de scientia quae est perfectio intellectus. Potentiae igitur apprehensivae generaliter potentiae sunt passivae, nec habent principia agendi nisi per formam quam per apprehensionem acquirunt : propter quod etiam appre-

<--- Page Split --->

hensivæ dicuntur. Tales autem non generaliter sunt omnis animæ, sed sensitivæ, et intellectivæ tantum. Et earum quædam sunt apprehensivæ de foris existentibus suis agentibus, quædam autem sunt apprehensivæ, ita quod sua agentia proxima sunt et intus. Et illæ quæ habent sua agentia de foris, sunt sensus de quibus jam secundum quod sunt vires animæ, expeditum est : de his autem quæ sunt apprehensivæ deintus, nunc determinabimus. Omnes enim has sive sint partes animæ sensibilis, sive sint rationalis, conjungemus : eo quod Antiquorum quidam omnes illas quamdam partem intellectus fore dicebant, sicut in sequentibus ostendetur. Ad faciliorem autem intellectum Antiquorum sententiæ de hoc, volumus loqui de tribus virtutibus quas supra enumeravimus, scilicet de imaginativa, et æstimativa, et phantastica.

Dicimus igitur imaginativam esse in qua imagines sensibilium rebus sensibilibus absentibus reservantur. Hæc autem imaginativa plus abstrahit quam sensus, quoniam sensus non accipit formam nisi re præsente : ista autem reservat eam etiam re absente : propter quod etiam secundum Avicennam et Algazelem, alia potentia est a sensu communi. Bonitas autem hujus organicae virtutis alia est a bonitate sensus, quia bonitas sensus est in recipiendo, et bonitas hujus in retinendo est, et pure repræsentando : propter quod et plures videmus esse subtiles in discretione sensibilium et non bene imaginantes. Bene autem imaginantes ad duo disponuntur, quorum unum est in mathematicis : quia tales bene distribuunt figuras : cujus est causa, quod licet in organo imaginationis omnia distribuantur, tamen sensibilia distribuuntur in ipso prout sunt unita suis subjectis : et ideo non est imaginabilis sonus prout est actus sonantis, et color prout est qualitas colorati, et sic de aliis : et ideo quod principaliter in eo distribuitur, est quantitas et figura : propter quod habentes hujusmodi organum purum et

bene compositum, optime efficiuntur imaginativi : et quando cum hoc subtilis sunt intellectus cum bonitate imaginationis, proficiunt multum in mathematicis disciplinis. Si autem hujusmodi homines abstrahantur a motibus sensuum, et sunt semper solitarii, et abstrahantur a cura carnis et deliciis corporis, efficiuntur prophetae. Motus enim multus sensibilium suo tumultu impedit manifestari in eis effectus coelestium. Similiter autem cura carnis et deliciae et sollicitudines et actus multi mundani occupant animam, ita quod non potest percipere impressiones coelestium : quia anima propter unionem suarum potentiarum in sua subjecta, talem habet colligationem virium suarum, quod quando intenditur operatio ejus secundum unamquamque potentiam, tunc abstrahitur ab intentione circa alias. Cujus signum est, quod intente cogitans aliquid non advertit ea quæ habet præ oculis : et similiter sit, quod anima occupata circa exteriora non advertit motus et impressiones cælestium quæ fiunt in suo corpore abstracta. Ab his autem sentit talia et parat eis imagines, quia connaturale est sibi sub imaginibus corporalibus cognoscere quidquid ipsa cognoscit : et in talibus impressionibus coelestium radicantur illa somnia quæ aliquid signant de futuris. Qualiter autem impressiones tam motuum cælestium quam intelligentiarum quæ sunt motores, veniant ad animas animalium, in prima philosophia ostendetur. Sed quod hic sufficit, est quod organum imaginationis non oportet omnino idem esse cum organo sensus communis, sed secundum esse differens, licet forte in substantia sit idem : et hoc magis inferius erit manifestum.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

Et est digressio declarans ea qua conveniunt ex aestimatione.

Ea autem potentia qua^ aestimativa dicitur, ab imaginatione differt in ipsa specie quae comprehenditur: quoniam, sicut in prælibatis est determinatum, ista elicit intentiones quae in sensu non sunt scriptæ. Nec potest dici quod hoc sit sensus officium secundum quod determinavimus sensatum per accidens in superioribus: quoniam nunquam contingit cognoscere quod iste est filius Dionis, nisi habeatur notitia filiationis secundum quod est in isto: nec unquam lupus miseretur nato suo, nisi habeat cognitionem et hujus individui, et quod hoc individum est natus ejus: oportet ergo aliquam esse virtutem animæ elicentem hujusmodi intentiones, et quod non potest esse imaginatio nec penitus separata ab ea. Quod enim non sit imaginatio, patet, quoniam ad imaginem rei solam non sequitur motus, vel affectus vel lætitia vel tristitia, vel fuga, vel insecutio: ad aestimationem autem mox sequitur istorum quoddam, vel quodlibet: separata autem ab ipsa penitus esse non potest: quoniam hujusmodi intentiones non accipit secundum rationes communes et universales, sed potius in hac imagine vel illa nihil continens de communi: oportet igitur quod sicut intellectus practicus se habet ad speculativum, ita 'se habeat aestimativa ad imaginationem: et ideo hæc virtus non penitus apprehensiva est, sed et motiva est, per hoc quod determinat ad quid movere debet animal, et quo fugere. Propter quod quidam Philosophorum hanc opinionem esse dicebant, quod tamen non congruit: quia opinio rationalis animæ

quidem habitus est, æstimatio autem omnium est quorum est sensus, sicut jam ostendimus : superius enim diximus omnia quæ habent sensum, habere motum dilatationis et constrictionis ad minus : et cum ista aliquo modo motus moveantur ad cibum, oportet imaginationem cibi esse apud eam : sed imaginatio sola non movet, ut dictum est : oportet igitur ista talia omnia habere æstimationem qua moveantur. Tres ergo istos inferiores sensus, sensum communem scilicet et imaginationem et æstimativam habet omne animal, quod aliquem vel aliquos habet de sensibus exterioribus : propter quod supra diximus quod omne habens sensum, habet desiderium cibi quod est fames : et omne habens desiderium, habet imaginationem et æstimationem quæ non substantia, sed secundum esse differt ab imaginatione, sicut jam diximus. Est autem æstimativa magis activa quam imaginativa : quoniam elicere intentiones est aliquid agere, et magis perfectum est quam speculari imagines solas, sicut si speculum animatum imagines sibi impressas diceremus speculari : omnes tamen vires animæ aliquo modo activæ sunt : eo quod omnes agunt aliquod opus vitæ, sicut superius diximus, cum de diffinitione animæ secundum suam substantiam loqueremur. Licet autem plus actionis habeat æstimativa quam imaginativa, tamen proprietatem passivæ potentiae habet in hoc quod non agit per se, sed per intentionem quam elicit a forma acquisita. Est autem adhuc advertendum, quod ista virtus animæ in homine, sicut et cæteræ, aliquando conjungitur rationi : et tunc juvatur a ratione, et suadetur ad imitandum quod æstimat vel fugiendum : et ob hanc similitudinem sui in homine ad opinionem Philosophorum quidam, sicut Plato, eam opinionem quamdam asserebant, non differre in homine et in brutis, nisi per magis esse obumbratam in brutis, et minus in hominibus : sed falsum est quod dicunt, quia opinio est de communi prout est in pluribus : æstimatio

<--- Page Split --->

autem secundum quod hujusmodi non recedit ab hoc individuo secundum quod hoc est: et ideo in homine adjuta ratione non juvatur nisi prout est circa hoc vel illud, et tunc dicitur proprio nomine astimatio. Si autem compositio alias opiniones similes de pluribus particularibus secundum unam intentionem in eis inventam acceperit, jam hoc non est aestimationis, sed cognitionis experimentalis quae rationis est: sed tamen ipsa ministrat sibi sensus et aestimatio. Quia autem ista virtus sic conjuncta est imaginationi, ideo organum ejus etiam aut idem est cum organo imaginationis, aut propinquum est unum alteri substantialiter idem existens, et secundum esse dispositionis differens, sicut supra diximus.

CAPUT III.

Et est digressio declarans naturam phantasie.

De phantasia post hoc determinantes dicimus ipsam esse potentiam componentem imagines cum intentionibus, et intentiones cum imaginibus, et imagines et intentiones cum intentionibus ad duplicem finem qui est in particularibus. Unus autem finis est cognitio particularium major quam in sensibili anima haberi potest : et illius finis est scientia de hoc quod sit id et de alio quod sit aliud : et sic de omni eo de quo sententia profertur per modum affirmationis vel negationis. Secundus autem finis est opus quod intenditur ex hujusmodi particularibus, sicut opus in habentibus rationem est finis artis : et quia talis cognitio in pluribus animalibus expresse apparet, eo quod videmus ea quaedam eligere, et alia quaedam quasi refutare : ad electionem autem et refutationem praeexigitur sententia et de-

cretum, et ideo multi dixerunt quod phantasia est aliquid rationis. Non autem est intentio nostra veram esse electionem animae sensibilis, sed aliquid simile electioni quod expresse videtur quibusdam in brutis, et in uno plus et alio minus : nos autem videmus ea per modum artis facere casas, et providere cibum in longum tempus : cujusmodi operum oportet esse principium animae sensibilis potentiam aliquam: hoc autem esse non potest, nisi illa virtus quae componit et dividit imagines et intentiones modo supra dicto : haec etiam opera non in omnibus videmus in quibus est imaginatio, et aestimatio, sed in quibusdam quae perfectiora sunt. Oportet igitur phantasiam secundum aliquid esse differentem ab imaginatione et aestimativa : licet enim omnes istae potentiae passiva animae sint et patiantur a formis individui, quae sunt principia cognitionis sensibilis, quae forma eadem esse videntur, tamen motus passionis non est idem, sed est secundum differentem gradum abstractionis : propter quod et ipsae potentiae non penitus sunt eadem : sed, sicut superius diximus de sensu communi, videtur tota formalitas sensibilis virtutis esse phantasia : et hoc materialiter differentiam habet secundum quod inchoat ab organo unius motus ejus, vel ab organo alterius : et hoc modo videntur omnes istae vires animae sensibilis esse interiores in una essentialitate communi et substantia, differentes autem secundum esse materiale in diversis partibus cerebri, in quo organizantur istae potentiae : quae omnes sunt organicae. Et haec est causa quare Aristoteles plerisque in loci utitur istis virtutibus tanquam eisdem, et aequivoce ponit nomen unius pro alterius nomine, sed si tamen subtiliter distinguantur, ut hic sunt distinctae, sic habent distingui.

Oportet autem non latere, quod quando hae potentiae conjunctae sunt rationi, sicut sunt in homine, accipiunt ordinem agendi et operandi et regimen a ratione : et quia ratio diversificatur secundum diversitatem eorumdem de quibus ratioci-

<--- Page Split --->

natio fit, ideo operationes etiam phantasiae multiplicantur valde : quando autem sunt non cum ratione, tunc ipse regunt ad instinctum natu.ae solum : et quia natura uno modo est in habentibus speciem unam, ideo opera phantasiae in omnibus habentibus speciem unam in irrationalibibus sunt uno modo : et ideo omnis hirundo uno modo facit nidum, et omnis formica uno modo providet cibum, et sic de aliis secundum visa phantasiae ad instinctum naturae operantibus. Homo autem non sic operatur propter diversa principia operis de quibus inquirit per rationem. Et hoc est quod dixerunt Philosophi quidam in philosophia naturali admodum excellentes, quod istae virtutes in brutis potius aguntur a natura quam agant, in homine autem potius agunt quam agantur : quia in homine natura instrumentaliter tantum subservit eis, in brutis autem secundum aliquid movet eas potius quam moveantur ab eis : ita etiam vis est quae multum impedit intellectum, eo quod nimis occupat animam compositione et divisione imaginationum et intentionum, quarum magna copia est apud eam : et non tantum potest componere accepta a sensibus, sed etiam fingere his similia : et quia intellectus conceptiones ut frequenter sunt similes imaginationibus et fictionibus phantasiae, ideo quando miscet concepta imaginibus et intentionibus, plerumque generat deceptionem et errorem, maxime autem quando aliquid de cœelestibus et divinis intellectui imprimitur. Haec est causa quod somnia quae sunt prophetiae futurorum, plerumque applicata ad imagines, fiunt illusiones et deceptiones. Sed quando applicat conceptibus intellectus imaginationes et intentiones congruas, tunc adhuc indigent interpretationibus propter compositiones imaginationum et intentionum : eo quod non conveniunt conceptibus divinis et cœelestibus imagines sensibilium et intentiones, nisi secundum metaphoram. De his autem in scientia de

compositiones imaginationum et intentionum : eo quod non conveniunt conceptibus divinis et cœelestibus imagines sensibilium et intentiones, nisi secundum metaphoram. De his autem in scientia de sonno et vigilia dicemus. Multa vero sunt animalium hanc potentiam non haben-

tium : cujus causa est cerebri defectus in talibus animalibus vel diminutio. Totum enim cerebrum talium parumper differt a medullosa natura fluida, in qua est sensus et tenuis imaginatio : et ideo spiritus istorum non depurantur, et cerebrum eorum non confortatur ad hujusmodi operationes animales perfectas.

CAPUT IV.

Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

Omnes autem dictae vires animae sensibilis organicae sunt, et per instrumenta corporalia suas operationes perficiunt. Et hoc quidem de sensibus quae apprehendunt de foris, ostendere non est difficile : quoniam jam habitum est, quod illi non apprehendunt nisi per rei sensibilis praesentiam : sensibilia autem corpora sunt : corpus autem non est praesens nisi corpori : ad virtutem enim incorpoream non exigitur praesentia secundum situm et locum, nec operatur in ipsa aliquid propinquitas localis vel remotio, sicut apparet in intellectu et intelligibilibus : sic ergo constat quod etiam virtutes sensibiles sunt in corpore, cui etiam res sensibilis praesentialiter in situ et loco opponitur. De virtutibus autem interioribus quae sunt imaginatio, aestimatio, et phantasia, idem constat quoniam in omnibus illis est apprehensio formae singularis secundum situm partium ejus, et lineamenta, et quantitatem : cujus descriptio et pictura non potest esse nisi instrumen

to corpore : quod sic probatur. Imaginemur enim quadratumabcd, et adjungamus eidem duo quadrata per omnia illi aequalia et omnino similia, quorum unum sitefghadjunctum ei in angulo a qui

<--- Page Split --->

sit angulus dexter quadrati prius imaginati, et alterum sitiklmadjunctum primo quadrato in angulo b qui sit angulus sinister : et statuamus ista tria quadrata in imaginatione nostra : quaero qualiter apprehenditur unum horum esse a dextris, et alterum a sinistris, et tertium fore medium cui duo adjunguntur? Aut enim hoc est ex subjecto in quo distribuuntur, aut ex ipsis quadratis, aut ex comparatione quadratorum ad aliquid extra. Non autem potest dici quod sit ex comparatione quadratorum ad aliquid extra, quia saepe imaginamur hoc quod non comparatur ad aliquid extra, sicut chimaeram, et filgantem, et tragelaphum, et alia multa monstra quae imaginantes fingimus. Si autem dicatur esse ex ipsis quadratis, aut erit hoc ex essentia et figura quadratorum, aut ex aliquo accidente. Non autem potest esse ex ipsis quadratis, quia illa sunt unius rationis et aequalia per omnia et similia, ita quod nulla, in quantum talia, cadit inter ea diversitas. Si autem dicatur esse ex aliquo accidente quod accidit eis, aut hoc erit accidens inseparabile, aut separabile. Non autem potest esse ex accidente inseparabili : quoniam accidens inseparabile causatur ex essentialibus sui subjecti, et quorum essentialia eadem sunt, horum accidens inseparabile est idem : essentialia autem trium quadratorum per omnia sunt eadem : et sic propter accidens inseparabile non potest esse dicta quadratorum imaginata diversitas. Si autem dicatur, quod hoc est accidens separabile, tunc intelligatur illud non inesse : et cum illud sit causa diversitatis in magnitudine, tunc jam non imaginabimur unum fore dextrum, et alterum sinistrum : quod omnino falsum est, quia adhuc stat imaginatio sicut prius, quamdiu dicta quadrata sic ponuntur esse conjuncta. Remanet igitur quod hoc sit propterea quod tali modo distribuuntur in organo imaginationis, quod est cerebrum. In quacumque autem forma sub differentiis situs depingitur, illud est

corpus : ergo organum imaginationis est corpus. Si autem forte aliquis dicat quod ista situs diversitas per dextrum et sinistrum et medium, ex intellectu est attribuente eis rationem dextri et sinistri et medii : hoc constat esse falsum, quia intellectus dextri et sinistri universalis est, et non attribuitur huic vel illi, nisi per situm particularem quo illud est dextrum, et illud sinistrum, et tertium est medium : et tunc redibit eadem quaestio, unde causetur hujusmodi situs. Oportet igitur quod illud causetur ex imaginatione, sicut et in continuo in quo distribuuntur tria quadrata modo prædicto : quia in continuo non efficitur unum dextrum, et alterum sinistrum, et tertium medium, nisi per hoc quod distribuitur unum in dextra parte spatii, et alterum in sinistra, et tertium in medio. Ita ergo est imaginatione quod unum in una parte organi est, et alterum in altera, et tertium in tertia : virtus autem imaginationis considerat ipsum sic distributum, et per hoc quod sic distribuitur in organo : ergo ipsa operatur in organo, et est organiica.

Amplius autem nos imaginamur figuram et imaginem hominis ejusdem majorem et minorem : et hoc causari non potest ex re, quia illa est uno modo : nec causatur a forma, quia forma non causat sui diversitatem propter majoritatem et minoritatem : ergo fit hoc ex subjecto in quo distribuitur, in quo ostenditur plus et minus : non autem describitur plus et minus nisi in corpore : ergo organum imaginativæ est corpus, et ipsa virtus organica, qua tali in corpore operatur. Idem autem est de æstimativa et phantasia, quoniam et illæ intentiones ab imaginibus apprehensis non separantur : omnes igitur dictæ virtutes · organicæ sunt, corpore indigentes ad suas operationes. Et per ista intelligimus differentiam intellectus ab hujusmodi virtutibus : quia ille omnino incorporeus est.

<--- Page Split --->

ignorantia causabantur ex tactu corporali dissimilis alicujus ad animam : et tunc sequebatur animam non ex omnibus componi, sed ex quibusdam : et quando illa ex quorum similibus erat composita, tangebant eam, tunc habuit discretionem sensus et intellectus de rebus illis, et quando tetigit eam aliquid cujus non erat similitudo apud eam, tunc generabatur deceptio et ignorantia : quia hoc contrarium est illi dicto eorum, quo dicunt quod simile simili cognoscitur : contraria autem causantur a contrariis secundum istos : et ideo similitudo tangentis ad tactum causat scientiam, et dissimilitudo ejusdem tactus causavit ignorantiam et deceptionem. Error autem dicti istius inde deprehenditur : quia expressum in omnibus videtur, quod tam scientia quam deceptio sunt contrariorum eadem : et sic falsum dicunt, quod similis sit scientia, et dissimilis ignorantia et deceptio.

Text, et com. Quod autem falsum dicatur etiam in 152. hoc quod idem dicunt sentire et sapere, manifestum est ex his quae nunc inducemus : sentire enim est in omnibus aliquo modo animalibus, intelligere autem in paucis de numero animalium. Sed nec etiam intelligere communiter acceptum quod est quicumque actus rationis in quo est intelligere recte et non recte : recte enim intelligere est secundum virtutes intellectuales, quae sunt sapientia, et prudentia, et scientia, et opinio vera : non recte autem intelligere sive non vere intelligere, est secundum habitus contrarios istis habitibus : et hoc intelligere communiter dictum non est idem cum sentire : sensus enim propriorum sensatorum semper est verus et inest omnibus animalibus, intelligi autem, sicut jam diximus, convenit et falso, et nulli inest animali nisi cui inest ratio.

CAPUT VI.

Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

Similiter autem imaginatio large acceText, 1. 153. pta prout ambit imaginationem et phantasiam quae utitur imaginibus, altera est a sensu et ab intellectu : haec enim imaginatio quidem nunquam fit sine sensu, hoc est, non fit nisi in habente sensum, et sine imaginatione non fit æstimatio, nec etiam opinio : quia licet opinio sit quædam accep,io rationis per probabilia, tamen quia incerta est, oportet quod immixta sit phantasiiis. Simplices enim conceptiones intellectus non sunt incertæ, sed semper veræ. Quod autem intelligentia et opinio non sint eædem imaginationi de qua diximus, manifestum est ex his quæ dicentur nunc : imaginari enim est passio quædam quæ est in potestate nostra quando voluerimus : possumus enim fingere in nobis idolum, sicut si coram oculis quandocumque voluerimus, sicut faciunt illi qui positi sunt in opere recordationis. Illi enim ex hoc quod repositum est apud animam, veniunt in his vel id quod fuit præ oculis prius, et referunt idolum ad rem in præterito acceptam : et similiter possumus nos fingere idolum, non referendo ad rem, et tunc imaginari : sed non est in nobis opinari vel intelligere, quia oportet habere rationem quæ faciat credere : et hanc a re et a natura, et non alibi oportet accipere. Similiter autem est de æstimatione : quia in his tribus oportet aliquid falsum vel verum dicere et discernere, sicut ex sententia : et hoc non est in nobis, sed potius a re de qua sententia veri vel falsi profertur.

<--- Page Split --->

Amplius autem cum opinamur vel æstimamus aliquid difficile vel terribile , statim sequitur in effectu compassio timoris vel tristitiae : et hoc est ideo quia opinio et æstimationi sunt secundum intentiones rerum, vel scientiae quaedam de rebus. Similiter autem fit si opinamur vel æstimationem habemus de aliquo de quo est confidendum, sicut de convcnienti : statim enim sequitur in affectu gaudium vel spes hujusmodi opinionem vel æstimationem. Quando autem secundum phantasiam vel imaginationem fuginus aliquod terribile, vel de quo esset confidendum, non sequitur aliqua compassio in affectu : sed habemus nos ad talia idola, sicut ad ea quae non sunt in re necessario, sed sicut videmus in parite res pictas quae non sunt in re : et ideo nemo timet leonem pictum, vel lupum pictum. Imaginatio autem in phantasia adhuc minus habet de rei veritate quam in parjete, sicut fictum minus habet de veritate rei quam depictum. Amplius autem scientia et opinio et prudentia et cæteræ virtutes intellectuales, sicut et æstimationi in sensibilibus, sunt partes acceptionis : non accipitur autem quod non acceptatur pro vero : imaginatio autem et phantasia fingens idola, a nullo tanquam vera acceptatur : igitur non est pars acceptationis : ergo imaginatio et phantasia non sunt opinio vel æstimation. De virtutibus autem intellectualibus quae partes acceptionis sunt, et quibus consentitur ut veris, disserere altera est ratio : hæc enim ad VI Ethicorum pertinet librum, in quo de intellectualibus virtutibus determinari habet. Per ista igitur constat quod imaginatio et phantasia ut est cum imaginibus, non est opinio vel æstimation.

CAPUT VII.

Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

Sed nunc aliter oportet procedere ob Text, et com, 155. Antiquorum quorumdam dicta. Habitum est enim de eo quod est intelligere, quoniam alterum est ab eo quod est sentire. Dicebant autem Antiqui, quod quaedam pars ejus quod est intelligere, est phantasia : quaedam autem opinio et scientia : et illi dixerunt quod phantasia et imaginatio sunt intelligere quoddam, licet non omne intelligere sit imaginatio vel phantasia. Hanc autem disputationem sic inchoamus : quia enim jam quaedam de phantasia determinavimus , in quibus ostendimus ipsam non esse opinionem vel æstimationem, oportet nos nunc loqui de altero quod isti dicunt, utrum phantasia sit intelligere quoddam : et accipiemus modo phantasiam gecuraliter pro imaginatione et phantasia, vocantes totam illam animæ potentiam secundum quam nobis fit phantasma vel idolum re non præsente : sic enim accipitur phantasia proprie, quando non dicitur secundum metaphoram : metaphorice enim aliquando dicitur phantasia intellectus qui est cum phantasmate. Secundum istos ergo qui dicunt phantasiam fore intelligere quoddam, oportet quod phantasia potentia sit habitualis, secundum quam contingit verum dicere de re ipsa : hæ autem potentiae etsi multæ sint, tamen ad præsens sufficiunt quatuor quæ sunt sensus communis, opinio, scientia, et intellectus. Ars enim et prudentia quæ sunt etiam virtutes intellectuales, similiter autem et sapientia secundum quam contingit verum dicere, nihil habent similitudinis cum phantasia : quia sapientia de

<--- Page Split --->

altissimis et primis et divinis est, quæ non imagines habent : ars autem est principium factivum cum ratione dirigente factionem et facturam : prudentia autem est principium activum cum ratione, et dirigit in operabilibus per nos. Imaginatio autem nihil omnino dirigit, sed potius impedit omnem directionem, sicut supra ostendimus. Similiter autem probabimus quod non est aliquis habitus istarum virtutum quas enumeravimus. Si enim est sensus vel aliqua pars ejus quod est intelligere, sicut illi dicunt, tunc oportet quod sit habitus vel potentia habitualis secundum quam discernimus sententiando, vel secundum quam verum vel falsum dicimus affirmando vel negando : et tunc erit aliquis habituum prænotatorum.

et hoc modo non est verum, quia vermes qui sunt lumbrici terræ, et muscas et cimices et pediculos et hujusmodi inconpleta animalia nihil videmus ad phantasiam operari, eo modo quo supra determinavimus opera phantasie : inest tamen talibus imaginatio aliqua et æstimatione superius enim hoc est probatum. Videtur tamen Aristoteles dicere formicas et apes non habere phantasiam : quod omnino falsum est, cum talia animalia artificiose operentur casas, et provideant in futurum sibi, et operentur in commune. Puto autem non ex vitio esse Philosophi, sed ex vitio translationis : quia Translator non intellexit nullum animalium quæ dixit Aristoteles phantasiam non habere, et loco eorum transtulit formicas et apes, et corrumpit veritatem mala ex translatione. Præterea sensus quidam qui sunt propriorum, semper sunt veri : phantasie autem et imaginationes'ut in pluribus sunt falsæ, non quidem verum dicentes vel falsum : quoniam habitum est quod non discernunt affirmando vel negando : sed hoc modo falsum quo ens fictum dicitur falsum cum non sit in rei veritate sicut fingitur. Amplius autem quando operamur sensibiliter circa rem, non dicimus quod videtur nobis homo, aut aliquid aliud quod non sit secundum rem, sed potius dicimus quod hoc est homo in re, eo quod sensus judicat rem præsentem : cum autem aliquid non ex opere reali sentimus, sed fingimus ipsum, re non existente, tunc dicimus quod esse videtur, et non quod ita sentit in re : et tunc talis sensibilis cognitio aliquando est vera, et aliquando falsa : quia quando fingit ut est in re, tunc est vera, et quando aliter, tunc est falsa : aliquando enim, sicut prius diximus, visiones apparent dormientibus : et de his non dicimus quod sunt, sed quod videntur et non sunt.

TEXT. et com. Quod igitur non sit sensus, manifestum 156. est ex his quæ dicuntur. Sensus enim, sicut ex supra dictis patet, duplex est, scilicet dictus secundum potentiam, sicut est sensus in habente sensum etiam quando dormit et sensibus non utitur : et dictus secundum actum, sicut est sensus in utente sensu : et sicut est visus potentia sensus, et sicut est visio actu sensus. Licet autem imaginatio nunquam sit nisi in aliquo qui habet sensus, tamen ipsa non essentialiter est sensus : quia si ipsa esset essentialiter sensus, nunquam esset sine sensu in potentia vel actu accepta : sed aliquo sensu non actu existente apparent idola secundum phantasian : sicut in excæcato qui somniat vel imaginatur colores quos aliquando vidit. Postea adducimus etiam hoc quod sensus quidem semper est ejus quod præsentialiter adest, non autem phantasia vel imaginatio : sunt enim re non præsente. Adhuc autem si actu et essentialiter idem esset sensus et phantasia hoc modo dicta, tunc quibuscumque inesset sensus, inesset et phantasia omni modo dicta, et secundum quamlibet suam operationem :

<--- Page Split --->

" ... At vero nec ipsa imaginatio sive phantasia non est aliqua virtus' quae sit de earum numero quae semper vera dicunt, sicut intellectus et scientia et sapientia : phantasia enim et imaginatio sunt frequenter falsae : intellectus autem et scientia et sapientia et virtutes sunt semper verae, sicut in VI Ethicorum habet ostendi ' . Relinquitur ergo videre si sit opinio, eo ' quod opinio est intelligere quoddam, ut Antiqui dixerunt : et opinio est aliquando vera et aliquando falsa : sed opinioni quae est intelligere quoddam, inhaeret fides conditionis : non enim potest esse quod opinans non habeat fidem de his de quibus habet opinionem. Cum enim dubitatio indeterminatus motus sit rationis ad utramque conditionis partem, ambiguitas autem ambit utramque partem rationis per rationes aequaliter fortes, opinio stat in una parte, et credit illi per rationes quas habet ad illam, et non ad aliam : sed tamen formidat adhuc alteram conditionis partem, propter hoc quod suae rationes quas habet ad alteram, non sunt demonstrativae, sed probabiles : et ex hoc patet quod omnis opinans opinione quae est intellectus, habet fidem ejus de quo habet opinionem : nulli autem bestiarum talis inhaeret fides, licet multae bestiarum habeant phantasiam : licet enim bestiae acquiescant suis aestimationibus, tamep non habent fidem et credulitatem : quia sicut scientia effectus est demonstrationis, ita fides et credulitas effectus est syllogismi probabilis. Amplius si omnem opinionem consequitur fides, quicumque opinatur, habet fidem : sic autem fidem sequitur persuasum esse, eo quod nullus est persuasus, nisi qui habet fidem : persuasum autem esse consequitur ratio, eo quod nulli persuadetur nisi per rationem : bestiarum autem quibusdam potest phantasia inesse, sicut supra ostendimus, licet non omnibus insit : sed ratio nulli inest bestiae : ergo phantasia non est ratio, nec opinio per consequens.

Ex istis autem ulterius manifestum est, 158. quod imaginatio etiam non est opinio sive aestimatione conjuncta cum sensu, sicut quidam dixerunt, nec est opinio quae fit per sensum sibi conjunctum, nec est complexio et compositio opinionis et sensus sive aestimationis et sensus : quia si esset opinio cum sensu phantasia, tunc non esset phantasia nisi ejus cujus est sensus secundum actum vel potentiam : et hoc ostendimus superius esse falsum. Idem autem sequeretur si phantasia esset opinio facta per sensum. Si autem esset complexio sive compositio operationis et sensus, tunc oporteret quod aliquo modo haberet proprietates sensus et proprietaetes opinionis : quoniam componentia secundum aliquem modum dicuntur de composito, et proprietates eorum aliquo modo conveniunt ei : nihil autem horum convenit phantasiae Est. autem manifestum non esse phantasiam, sive imaginationem et opinionem cum sensu, propter id quod dicunt quod ver^e opinio non est aliud ab eo cujus vere est sensus. Dico autem ac si dicatur quod phantasia est resultans ex albi opinione : cujus albi etiam est vere sensus et per se : non enim, ut dicunt, phantasia est ex albi quidem op.nione : ex sensu autem boni : quoniam tunc phantasia esset opinio, et sensus ejusdem solum per accidens : apparet igitur ex eorum dictis, quod phantasia est aliquid opinari : quod etiam sentitur non secundum accidens, sed per se et essentialiter.

Sed contra istos est quod nos frequen- 159. ter videmus secundum sensum res falsas, de quibus tamen cum sensu falso habemus veram acceptionem opinionis vel scientiae : sol enim secundum sensum visus videtur esse unius pedis in quantitate diametri, et tamen credimus ipsum esse majorem habitatione terrae tota per opi-

<--- Page Split --->

nionem vel per scientiam : si ergo phantasia est opinio et sensus vel compositio utriusque, aut homo abijcit opinionem talem et retinet sensum, aut retinet utrumque scilicet sensum falsum et opinionem veram. Si autem abijcit opinionem propter sensum, tunc abijcitur acceptio vera de re aliqua quae est salvata in eadem veritate : et talem acceptionem contingit abjicere eum qui non est latens nec discredens : contingit ergo idem salvatum discredere et credere et non credere simul : quia salus rei facit credere, et abjectio acceptionis facit non credere : et hoc est impossibile, quia, sicut diximus, non potest dici quod lateat cum nihil mutationis factum sit in opinante vel in re de qua est opinio : aut si retinet opinionem et non abijcit eam, et phantasia est talis complexio opinionis et sensus, tunc phantasia erit simul vera et falsa : sed hoc stare non potest, quia opinio vel acceptio alia falsa facta est, quando mutata re, mutatio ipsa latet discredentem : hic autem nulla est facta mutatio omnino : non ergo potest dici quod phantasia sit aliquid unum supra numeratorum, vel sit ex illis compositum quid.

CAPUT VIII.

Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

motus ad formam sensibilis, necessario etiam movet ad consequens ipsum et proportionatur sibi secundum communionem moventis et moti : oportet igitur quod sensus secundum actum factus, et habens formam sensibilis moveat virtutes apprehensivas interiores sibi proximas ad speciem sensibilem quam habet : videmus autem phantasiam esse motam sicut ad formam : igitur phantasia erit motus quidam : et quoniam phantasia nunquam est nisi in eo subjecto in quo est et sensus, et non est unquam in aliquo nisi in quo est etiam sensus, et est tantum de his quorum est sensus : fit autem motus moventis non a sensu in potentia, sed potius ab actu sensus : quoniam movetur secundum formam sensibilis quae facit ipsum actu.

Motus autem talis quem facit sensus Text. et cum. 161. secundum actum, necesse est esse similem in forma sensui secundum actum facto : igitur phantasia secundum veritatem est potentia in qua est motus sensus secundum actum simul. Non autem hic vocamus motum ipsam motus successionem, sed potius cum in motu sint duo, unum quod est ipsa successio secundum fieri, alterum autem quod est forma facta post formam, vocamus hic motum formam factam post formam : quia forma quae est in phantasia fit post illam quae est in sensu communi et proprio : et quando dicimus quod est motus a sensu, intelligimus hoc, quod sensus est effectivus hujus motus, et non terminus a quo fit motus : quia ille abjicitur in motu. Si autem phantasia dicatur motus a sensu factus, et non potentia in qua sive in quam fit hujusmodi motus, erit descriptio potentiae per suum proprium actum, sicut habent describi potentiae passivae, prout supra determinatum est. Ex quo autem phantasia est talis motus, constat quod non est contingens sine sensu qui aliquando fuerit, licet forte cum ipsa sen-

<--- Page Split --->

sum esse non sit necessarium : et ideo phantasia nunquam contingit in his quae non sunt sensibilia, sicut plantæ : sed illud quod habet eam, multa contingit secundum ipsam facere et pati : et hujusmodi causam superius assignavimus, ubi sigillatim de interioribus viribus animæ sensibilis egimus : et convenit ipsam esse aliquando veram, aliquando falsam : hujusmodi autem causa oritur ex diversitate sensibilium quæ sunt tripliciter dicta, sicut in superiori libro determinavimus : et sensus per se et propriorum sensatorum semper est verus : et si habet falsum, hoc est parvissimum : quia non convenit ei falsum ex se, sed potius ex sentiente, vel ex medii diversitate, vel ex sensibili distantia, sicut superius ostendimus : et voco diversitatem sentientis quando contingit per infirmitatem male dispositionis organum sentiens : diversitatem autem medii quando ipsum non in sincera et pura natura medii mediat, sed habet aliquid sibi immixtum. Distantia autem sensibilis impedit vires sensibilis agentis in sensum, eo quod vis omnis agentis in aliud est proportionata ad determinatam distantiam. Aliter autem non posset errare sensus proprius circa sensibile proprium : quoniam, sicut supra probatum est, sensibile proprium est per se activum in sensum, et per se activum non imprimit in passivum, nisi tantum formam propriam : et cum illam recipit sensus, non pædest esse error circa id quod sic recipit : et quoad hoc motus a sensu factus est verus eadem veritate qua sensus est verus, nisi aliquid aliud impediat. Est autem aliud sensibile ut hæc individua demonstrata accidant sensui, quod vocamus sensibile per accidens : et in illo incidit medium in sensum : quia illud est per compositionem et divisionem sensibilis per se, ad aliud quod non accipit sensus, et aliquando componit vere, aliquando false. Visus enim albi non mentitur quod album sit : in quantum autem album dicit esse hoc vel illud per affirmationem vel negationem, sæpe menti-

tur. Tertium autem sensibile est commune sensibile, et hoc est consequens propria sensata : propria enim sensata insunt communibus : communia enim sunt in magnitudine et figura : et ideoiterum hoc componit et dividit : et ideo circa illa maxima fit deceptio secundum sensum : et ideo sensus interior qui est phantasia, fit ab actu sensus exterioris, qui est ab his tribus sensibus : et ideo duas habet causas falsitatis, quarum una est distantia a re, quia accidit re non præsente, et non dirigit formam sensibilis quam habet ad rem sicut facit sensus : et ideo frequentes sunt illusiones in ipsa phantasia et in sensibus propriis. Alia autem causa falsitatis est quam habet a sensibili per accidens, et a sensibili communi, in quorum compositione et divisione frequens est deceptio : unde licet exterior sensus præsentis aliquando sit verus, tamen alteri interiores sensus qui sunt præsentis et absentis, erunt utique frequenter falsi, et tunc maxime cum procul sit quod sentimus secundum rem. Si igitur ea quæ dicta sunt, nulli alii conveniunt quam phantasiæ, sicut jam ostendimus, tunc absque dubio phantasia erit motus a sensu secundum actum facto, sicut diximus supra.

CAPUT IX.

De rátione nominis phantasiæ et utilitate ejus.

Quoniam autem visus inter omnes senText. et com. 162. sus maxime est sensus, eo quod magis habet sensibilis cognitionis : propter quod etiam disciplinabilis est maxime et maxime formalis, in quo est operatio sensibilis animæ, et quasi nihil operationis naturæ : quam etiam ob causam inter sensus primus est : et ideo lumen etiam a

<--- Page Split --->

luce accipit, quoniam oculi luminaria dicuntur, et visus lumen luminarium illorum : et hoc est ideo, quia sine lumine non potest videre : ideo phantasia determinatum vel derivatum nomen a visu habet, quia phantasia dicitur visio vel apertio Latine. Et hujus causa est etiam, quoniam sensibilia visus maxime permanent et finguntur in phantasia, et alia minus, et minime sensibilia olfactus : et ideo rarissime somniat quis de odoribus : et hujus causa est, quia debiliter habemus hunc sensum : tactum autem maxime habemus : tamen servat qualitates in corpore magis quam intentiones qualitatum in anima, et ideo raro somniat aliquis frigus vel calorem, nisi frigescat vel calescat interius corpus, sed colores et figuras frequentissime somniat et sonos, eo quod magis sunt illa habentia de proprietate intentionum spiritualium : et ideo de facili transeunt ad phantasiam. Quia autem phantasmata sunt similia sensibus, fit conversio ad ea sicut ad sensibilia :

quoniam non est advertens ratio vel æstimativa cognitio : et ideo multa per phantasiam operantur animalia, sicut superius diximus : alia quidem quia intellectum non habent. sicut bruta : alia vero ex hoc quod habent intellectum velatum ob aliquam amentiam melancholiae, vel ebrietatis, vel ægritudinis cerebri : aut propter somnum, qui licet per se sit ligamentum sensuum, tamen etiam ligat intellectum per accidens, sicut quidam homines sunt, et ibi operantur per solam phantasiam. Sic igitur sicut sunt quinque sensus exteriores, visus, auditus, olfactus, gustus, et tactus : ita sunt quinque sensus interiores, sensus communis, imaginatio . æstimativa, phantasia, et memoria. Phantasia communiter accepta claudit in se imaginationem et phantasiam proprie dictam. De phantasia quidem igitur et cæteris interioribus sensibus quid et propter quid sint, in tantum a nobis dictum sit.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE PARTE RATIONALI.

CAPUT I.

Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

t. De parte autem animae rationalis qua ipsa anima cognoscit distinguendo et formando agibilia et factibilia, quae pars intellectus activus arte et prudentia perfectus vocatur, et de parte animae qua anima sapit prima et vera, et ea quae per prima et vera accipiunt fidem, quae pars sapientia et intellectu principiorum perficitur et scientia, et vocatur intellectus contemplativus, quaerere intendimus in hoc secundo tractatu hujus tertii libri de Anima. Quaeramus autem principaliter de ista parte, tertia scilicet, utrum separata sit haec pars a sensitivo et vegetativo secundum magnitudinem, hoc est, subjectum organi et locum, sicut dixit Plato, qui dedit ei locum et subjectum organum, quod est media pars cerebri, propter hoc quod est secundum ipsum

sedes rationis, cellam syllogisticam appellavit, ut altitudo situs organi sui altitudinem rationis super alias virtutes demonstraret. Quaeremus igitur utrum ista pars sic ab aliis differat per subjectum corporale, quod est magnitudo quaedam loco a quantitatibus organorum aliorum divisa, aut non differat subjecto corporali, sed ratione tantum, quae ratio sumitur in animae partibus quae unitae sunt in subjecto uno, quod est ipsa animae substantia. Et ad illam quaestionem reducitur alia. Si enim supponamus quod pars ista quae vocatur rationalis vel intellectualis, pertinet eum aliis viribus animae ad unam animae substantiam : tunc debet certificare quam habet differentiam ab eis, quae etiam partes ejusdem animae sunt et dicuntur. Et quaeramus tunc forte quomodo contingat intelligere ipsi animae, hoc est, quaerere per quae principia quae sunt partes animae vel non, et qualiter intellectiva et speculativa cum anima uniantar et continuentur : et hoc omnium ad sciendum gravissimum.

Quaeramus etiam, utrum intelligere sit Text. et com. omnino simile ei quod est sentire, ita

<--- Page Split --->

quod sit per potentiam passivam ab aliquo objecto, sicut habitum est de sentire, aut ipsum sit passionis genus aliquod ab intelligibili in anima factum alterum quam sentire, aut sit aliquid hujusmodi simile passioni sensus, alterum tamen ab ipso. In his autem determinandis quaestionibus procedere non possumus ordine eodem quo enumeratae sunt : quoniam, sicut supra diximus, operationes sunt priores, et praevia potentii sccundum nos : et ideo ab ultima sumemus initium : et quia adipiscor res difficilimas et cognitione dignissimas, ideo volo primo totam Aristotelis scientiam pro nostris viribus explanare, et tunc aliorum Peripateticorum inducere opiniones, et post hoc de Platonis opinionibus videre, et tunc demum nostram ponere opinionem : quoniam in istarum quaestionum determinatione omnino abhorremus Doctorum Latinorum verba : eo quod nobis videtur quod etiam in eorum verbis non modo quiescat anima : propter quod scientiam veritatis nec ostendunt, nec verbis propriis attingunt. Rogo autem et repetens iterum iterumque rogo socios nostros, ut dubitationes quae hic inducuntur, diligenter animadvertant : et si invenerint earum solutionem perfectam, Deo immortali gratia agant immortales. Si autem minus invenerint, hoc ad minus lucri reportabunt, quod scient dubitare de rebus mirabilibus et altis et annotatione dignissimis ad scientiam divinam multum proficientibus. Cum enim scientia de anima, sicut a principio diximus libri de Anima, sit de mirabilibus, id quod hic quaerendum est in ea admirabilius quidem caeteris et altius, et est id quod homo per seipsum scire desiderat. Accipiamus ergo Aristotelis verba prout in tertio de Anima jacent.

oportet esse impassibile quoddam : quia esse passibile est corpus vel virtus in corpore, et omne tale transmutabile est aut secundum se, si corpus est passioni subjectum : aut per alterius transmutationem, si est virtus in corpore sicut est visus in oculo, qui transmutatur et patitur passionibus oculi, sicut supra ostendimus, ubi diximus quod hoc non est propter transmutationem virtutis visus, sed propter transmutationem pupille : neutrum autem horum potentiae convenit intellectivae, sicut in sequentibus ostendemus. Licet autem isto modo sit impassibilis potentia intellectiva, oportet tamen eam fore susceptivam specierum : quia aliter de potentia agente non efficeretur actu intelligens : et oportet quod ipsa sit potentia species illae : talis autem potentia non est hoc aliquid demonstratum et individuatum in natura : quia si esset, aut haec materia, aut haec forma, aut hoc compositum, tunc esset hoc aliquid determinatum : materia autem non est haec materia nisi per hanc formam facientem eam esse materiam hujus : et ideo haec materia non est potentia quaelibet forma, quod universalitas proportionis ejus ad omnem formam impeditur per hoc quod est materia hujus. Verbi gratia, materia enim carnis non potentia habet omnes formas, sed tantum potentia materiae primae quae non habet formam aliquam : nihil enim est potentia id quod jam habet : haec autem materia potentia habet formam : et ideo non est potentia forma illa nec aliqua formarum quae est de intellectu suae formae habitae : et illius exemplum est, quod materia Socratis nec potentia est animal, nec animatum, nec corpus, nec substantia : quia omnia illa jam actu habet. Intellectus autem potentia suscipit omnes species : ergo actu nullam habet : ergo non est hoc aliquid sicut haec materia. Et per istam eamdem rationem ostendetur quod non est hoc aliquid sicut hoc compositum : nec hoc aliquid sicut haec forma : hoc enim patet per se, quia forma non est potentia sus-

<--- Page Split --->

ceptiva alicujus secundum quod est forma : ergo pars animae quae est intellectus possibilis, non est hoc aliquid per hoc quod est intellectus possibilis. Licet autem sit supra dicto modo impassibilis et intransmutabilis, tamen contingit ei per hoc quod est possibilis, quod similiter se habet intellectiva pars quae vocatur possibilis intellectus ad intelligibilia, sicut se habet sensus ad sensibilia : sensus enim se habet ad sensibilia, sicut medietas et proportio formalis harmonice media existens sensibilium : propter quod omnia suscipit quodammodo : et sic ostendemus quod intellectus qui vocatur possibilis, medietas est intelligibilium omnium, et per hoc suscipit ea, licet alia ratio sit medietatis in sensu, et alia in intellectu : habet ergo solum hoc genus potentiae passiva, quod secundum aliquem modum recipit species intelligibiles, et simpliciter non est passibilis. Hae autem in sequentibus apparebunt evidentius.

CAPUT II.

Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

  1. t. t. t. t. t. t. t. t. t. t. 1. t. t. t. t. t. t. t. t. t 1. t. t. t. t. t. t. t. t. 1. t. t. t. t. t. t. t. t. t. 1 t. t. t. t. t. t. t. t. t. 2. t. t. t. t. t. t. t. t. t. 3. t. t. t. t. t. t. t. t. t.

est virtus .organica animae vegetabilis vel sensibilis : et ideo laudandus est Anaxagoras qui veram dedit causam hujus, quod intellectus possibilis sit immixtus, quando dixit quod immixtus est ut imperet tanquam superior omnibus : et hoc est ut cognoscat omne despectum ab ipso: despectum enim vocat id cujus forma non informatur : has enim formas omnes despicit intellectus tanquam indignas sibi, quasi prohibertes ipsum intelligere. Si enim esset aliqua forma informatus ad hoc quod esset hoc aliquid, tunc hoc ipsum prohiberet, nec appareret ei in cognoscendo alienum et contrarium ab ipsa forma, et impediret omnis rei cognitionem quae objicitur ei : quia contrarium et diversum ab illa forma recipi in eo non posset, eo quod nec contraria nec disparata possunt esse in eodem : et id quod inesset ei, non haberet in potentia : et ideo si esset aliqua forma mixta, impediretur ne potentia intelligeret omnia materialia. Sic igitur eo quod est immixtus, est immaterialis et impassibilis, eo quod potest intelligere aliqua vel omnia, est aliquo modo de genere virtutum passivarum. Id enim quod est receptivum alicujus, non habet illud quod natum est recipere in specie, licet possit habere formam in genere cum his quae recipit convenientem. Diximus enim superius de organo tactus, quod recipit excellens se tangibile, cum tamen habeat media in se tangibilium : medium enim ab extremo differt specie, et convenit genere : ita etiam non est inconveniens intellectum possibilem habere quidem aliquam formam, qua efficitur unum de entibus mundi in genere naturae incorporeae, licet nullam habeat formam eorum quae intelliguntur ab ipso : eo quod illa forma qua determinatur in ens in genere naturae incorporea, cum intellectis ab ipsa convenit in genere, et differt specie ab eis omnibus, sicut nos infra ostendemus : ista enim propositio qua dicitur, quod recipiens denudatum est a formis eorum quae recipere est natum, a

<--- Page Split --->

necessaria est in omnibus recipientibus, sicut probatur tam in materia quam in potentis omnium sensuum : et ex isto necessario probatur, quod intellectus possibilis est in genere potentiarum passivarum et immixtus omnino, eo quod nulla est formarum quae recipiuntur in ipso, quae sunt aut forma corporum, aut forma quae licet non sint corporum, tamen sunt organicae in corpore : et par hoc concluditur ulterius, quod non est passibilis nec transmutabilis : quia nihil est passibile et transmutabile nisi mixtum. Quia autem est de genere virtutum passivarum, necesse est quod ipse sit motus ab aliquo quod est actu, sicut videmus potentias sensuum moveri : quoniam ideo quod sensibilia sunt in actu, ideo movent sensus qui sunt in potentia 4. Formae autem universales prout sunt in multis et non sunt divisae ab illis, non sunt nisi in potentia universales et intellectae sicut colores in potentia sunt in tenebris : tales autem formae non movere possunt intellectum : et ideo cogemur inferius investigare alium intellectum agentem, qui formas faciat actu separatas et universales, ut movere possint intellectum possibilem, qui faciat in formis rerum particularibus quod lux facit in coloribus.

autem quod est possibilis respectu omnium, oportet quod privetur omnium formis quae potentia sunt in ipso. Utrum autem intellectualitas sua specificando eum in ens naturae incorporea, claudat et diminuat potentialitatem suam ad intelligibilia, inquiremus posterius. Hunc autem possibilem intellectum vocamus intellectum generaliter, per quem anima distincte opinatur res probabiliter et inselligibiliter distinguendo unum ab alio, et cogitat cum ratione, et nihil est actu eorum quae sic diversimode judicat antequam actu intelligat et distinguat ea,sicut omnes potentiae passiva nihil eorum sunt a quibus moventur ante habitum formarum suorum motorum : ad hoc enim movetur, quod dent eis suas formas : et post motum illum ea quae moventur, habent eas in actu : hoc tamen in intellectu possibili aliter est quam in aliis potentiis passivis, sicut in sequentibus declarabitur. Ecce haec est intentio Aristotelis de natura possibilis intellectus, quem posteriores eo Peripatetici hanc usque in diem exponunt : et nullus ad plenum intellexit ob dubiorum difficultatem quae sunt in dictis istis.

CAPUT III.

Ex omnibus autem his concludit Aristoteles quod intellectus possibilis non est natura aliqua specificata per formam : quia id quod est potentia omnia, non potest esse specificatum, sicut nec prima materia specificata est per aliquam formam, sed ad hoc tantum est natura ejus posita potentialiter ut sit vocatus intellectus possibilis. Et in haec duo dividitur, quorum unum est quod est intellectus, et alterum quod est possibilis : et per hoc quod est intellectus, determinatur in ens quoddam incorporea naturae : per hoc

Et est digressio declarans dubia qua consequntur ex dictis de intellectu possibili.

Expedire autem nobis videtur dubia prius tangere, et postea videre solutiones Prjpaticiorum posteriorum in solutione eorum : quia tunc congruentius ostendetur quod nobis verum esse videtur. Dubia autem quae oriuntur ex dictis istis, insurgunt ex quatuor quae Aristote-

<--- Page Split --->

les dicit de intellectus possibilis natura, ex quibus determinat talem, qualis dicta est fore naturam ejus. Et in his quatuor necesse est ut omnis homo consideret, qui non adversus veritatem vult protervire. Unum autem de quatuor est, quod intellectus possibilis immixtus est, hoc est, non mixtus corpori alicui. Secundum autem est, quod ipse est separatus. Tertium autem, quod est impassibilis, licet sit receptivus intelligibilium. Quartum autem, quod non est hoc aliquid, Quare autem sit immixtus, jam dictum est satis quantum spectat ad hanc intentionem, Separatus autem est ab intelligibilibus, et in seipso. Ab intelligibilibus quidem ut sit susceptivum omnium eorum : quod non esset si esset alicui eorum vel pluribus conjunctus, sicut patet ex dictis : et ideo ex his duobus concluditur, quod ipse est potentia omnia intelligibilia tanquam omnium susceptibilis. Quod autem susceptibile est omnium, nihil habens eorum hoc aliquid non est specificatum in natura in aliquod ens mundi, et sic ex his tribus sequitur quod non est hoc aliquid nec aliqua natura, nisi illa quae est similis materiae primae, quae vocatur potentia omnia quae sunt, et nihil eorum est actu antequam actualiter illud intelligat.

Accipiamus igitur dubia quae sequuntur ex primo 1. Si enim est immixtus et impassibilis et intransmutabilis, tunc videtur nunquam fieri eorum aliquid quae sunt secundum esse hoc modo aeternum quo intransmutabile est aeternum : ergo non fit aliquod intelligibile : et sic intellectus speculativus in eo non est factus. Amplius in quo omnino nihil fit, illud non est potentia quae praecedat actum : est autem talis omnino intransmutabilis intellectus possibilis : igitur omnino nihil fit nec est factum aliquid in ipso : et sic intellectus speculativus omnino non est factus. Adhuc autem agens intellectus

magis est intransmutabilis quam possibilis : et sic uterque intellectus, tam agens scilicet quam possibilis, sunt hoc modo aeterni, sicut sunt aeterna necessaria et intransmutabilia : quandocumque autem agens est necessarium et non factum agens, sed semper agens, et passivum est necessarium et intransmutabile, tunc etiam factum ab agente in eo quod patitur, est semper intransmutabile : ergo speculativus intellectus qui fit ab agente intellectu, in eo qui vocatur possibilis, semper est et nunquam factus : et videtur tali factione quae sit terminus ejus, quod est fieri, et quam praecedat potentia secundum generationem et tempus. Et has dubitationes de hoc verbo eliciunt Theophrastus et Themistius.

Separatus autem potentia ab omnibus Peripateticis intellectus possibilis, secundum quod separatum duo importat, quorum unum est, sicut separatum dicimus denudatum esse a specificantibus et individuantibus, sicut prima universalia dicimus fore separata. Secundum autem est, sicut dicimus separatum id quod est potentia aliquid antequam habeat illud. Plato autem tertium modum separati posuit, secundum quem separata dicimus quae sunt divisa subjecto et loco : et hoc modo intellectivam animam separabat a sensitiva et motiva secundum locum et vegetativa : sed hoc modo minus curarunt loqui de separato Peripatetici, quod certum fuit apud eos animam esse substantialiter unam et diversificatam in esse secundum vires. Ratio autem demonstrativa quae induxit Aristotelem intellectum possibilem posuit separatum primo modo separationis, fundatur super duo necessaria, quorum unum est, quod omnis cognitio animae secundum congruentiam aliquam existit ci 2 : et ideo congruentiam harmonicam oportuit esse sensus ad sensibile, et imaginationis ad imaginabile: et sic ergo cognitio universalis erit se-

1 Adverte rationes quas etiam adducit Commentator in prima parte digressionis in comm. 5 ex intentione Themistii et Theophrasti.

2 Vide etiam istam rationem ab Averroe, III de Anima, com. 19 et 28.

<--- Page Split --->

cundum congruentiam aliquam animae : specificatum autem et individuatum non habet aliquam congruentiam ad univer- sale, sed potius oppositionem in modo : cum ergo cognitio universalis sit secun- dum possibilem intellectum, oportet ipsum fore separatum hoc modo quo universale est separatum. Secunda autem propositio est, quod certum est uni- versale secundum quod universale est, non esse in re : quia quidquid est in re, secundum esse in ipsa est : et hoc est di- visum et particulare, et non universale, nisi secundum potentiam : non ergo est universale nisi prout est in anima : per esse ergo quo est in anima, oportet ip- sum esse universale : hoc autem esse habere non potest in conjuncto subjecto, sed separato tantum : ergo erit ejus sub- jectum separatum.

Huic autem adhuc duas adjungemus rationes : unam quidem Averrois, et alteram Avicennae. Averrois quidem est ista : quoniam si intellectus possibilis non esset separatus a materia et appendiciis materiae, tunc esset aut forma corporis, aut forma operans organice in corpore : et quocumque modo diceretur, sequitur quod id quod foret in ipso, individuaretur per ipsum, sicut quaelibet forma individuatur per suum subjectum individuum : et sic universale non esset in ipso, sed particulare : particulare autem non nisi secundum potentiam est intelligibile : sequeretur ergo quod actu intellectum ab ipso non esset, nisi secundum potentiam intellectum, quod est impossibile : ergo impossibile est intellectum possibilem non esse denudatum a materia et appendiciis materiae.

Avicennaautemfortiusidconaturpro - baredicens , quodidquodestuniversale , oportetquodsitalicujusetinaliquo . Dicoautemalicujus , quoniamestilliusdequoprædicatur : etestinaliquo , q u o - niamestintntellectu . Autigiturquodestuniversalehabetabipsarecujusestuniversale , authabetabeoinquoest . Siautemhabetabeocujusest , hocest , a

re : ergo universale prout est ab ipsa re sumptum, actu est universale: sed actu esse aliquid non indiget agente ut agat universale sibi prout est rei universale de qua prædicatur, per se ipsum potest agere et movere intellectum possibilem, et perficere ipsum : ergo ad hoc quod agat, non indiget intellectu agente, quod contra omnes Peripateticos est : quia omnes illi posuerunt intellectum agentem concorditer, licet eorum quidam negaverunt intellectum possibilem, sicut patebit in sequentibus : non ergo universale quod universale sit, ab ipsa re habet de qua prædicatur. Adhuc autem universale prout est in re, non est nisi potentia universale; si ergo a re ipsa habet quod esset actu universale, oportet quod idem per se esset in potentia et in actu : quod impossibile est, quoniam id quod est in potentia, non fit in actu nisi per id quod est in actu : relinquitur ergo quod habeat esse universale in actu per intellectum in quo est : et ideo oportet intellectum esse separatum et universalem, quia aliter individuaretur id quod est in ipso : separatum igitur dicitur, sicut diximus prius, sicut potentia ab actu quando nihil eorum est quae aptus est intelligere : et hæc separatio similis est separationi qua dicimus tabellam rasam et bene planatam et præparatam esse separatam ab his omnibus quæ pingi in ipsa et scribi possunt, et ideo habilem ad omnis scripturæ et picturæ receptionem. Istos duos modos separationis omnes Peripatetici concorditer intellectui possibili et animæ rationali attribuerunt. Stoicorum autem philosophia via hac non incessit : sed de hac minus curamus, quia non quærimus hic dicere nisi tantum Peripateticorum opinionem : de aliis autem, Deo glorioso favente, in prima philosophia dicep tabimus. Istis ergo rationibus et causis possibilis vocatus intellectus, impassibilis et immixtus et separatus vocatus est.

Ex his autem sequitur quartum quod ei attribuitur, quod scilicet non sit hoc aliquid unum, sicut determinatum est, et

<--- Page Split --->

unum ens in natura : quod enim est hoc aliquid, nullo modo potest esse separatum, cum ipsum in sua compositione jam habeat materiam per quam particularizatur et individuatur forma ejus, et habet fornam et est hoc aliquid, et non potest esse ab illa forma separatum. Hæc igitur quatuor sunt quæ intellectui possibili attribuuntur.

Et videtur sequi ex isto, quod intellectus possibilis est unus numero in omnibus hominibus qui sunt, qui fuerunt, et erunt : separatum enim prædicto modo non habet aliquid in se, per quod efficiatur istius vel illius, cum separatum non individuatur : denudatur autem a materia et individuantibus sic separatum, et intellectus possibilis secundum id quod est, et sic ergo separatus : erit ergo unicus in omnibus quorum dicitur esse intellectus. Adhuc autem id quod in natura sua commune est, non efficitur proprium nisi per aliquid proprium sibi adjunctum : sed simpliciter separato nihil est adjunctum de propriis : ergo simpliciter denudatum nunquam efficitur proprium : est autem intellectus possibilis secundum id quod est simpliciter denudatum quid : nunquam igitur efficitur proprius : erit ergo unus communis omnibus, et nulli de se proprius. Hoc autem deliramento videtur esse simile : quoniam quod est unum in omnibus, unicam habet perfectionem : scientia autem perfectio est intellectus possibilis : in quocumque ergo accipiat scientiam in omnibus habebit eam : et sic sequitur quod me acquirente scientiam aliquam, omnis homo habebit et acquiret eamdem : quod experimento falsum esse probatur, quod philosophia habita a multis non ob hoc alii sciverunt eamdem.

potentiae passivae et receptivae, ipsa sunt eadem : et sic igitur videtur non esse differentia aliqua inter primam materiam et intellectum possibilem : et haec est objeetio Theophrasti contra Aristotelis positionem.

Redeunt igitur omnia ista dubia diffiSumma onnium dacilia ad tria problemata, quorum primum blorum. est, qualiter hic simul verificetur de intellectu possibili, quod sit impassibilis et intransmutabilis, et tamen sit in potentia susceptiva perfectionis et suscipiat eam ab agente movente ipsum. Secundum autem est, qualiter haec stent simul, quod ipse sit ab omni individuitate omnino denudatus : et tamen unusquisque homo habeat suum intellectum proprium. Et tertium,qualiter haec simul verificentur, quod ipse sit id quod est, et sic vocatur possibilis ad omnia quae sunt, et tamen non sit materia prima. His autem dubiis primo vulumus aptare responsionem Philosophorum quorumdam, et postea adjungere quod nobis videtur dicendum de his. Conveniunt autem omnes Peripatetici in hoc quod Aristoteles verum dixit : quia dicunt quod natura hunc hominem posuit quasi regulam veritatis, in quo summan intellectus humani perfectionem demonstravit : sed exponunt eum diversimodo prout congruit unicuique intentioni.

. CAPUT IV.

Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

Est autem adhuc dubium in his dictis : quia si separatus esse dicatur intellectus possibilis sicut potentia ab actu sicut praeparata tabula a picturis : tunc non videtur habere relationem et proportionem ad intelligibilia nisi sicut materia ad formas : quorum autem una est ratio et proportio

Alexander autem qui inter discipulos Alexandri possim. Aristotelis aliquando summus habitus est, dicit intellectum possibilem formam corporis et virtutem causatam ab elementis, supra quam irradiat intelligentia agens quae non est pars animae hominis, sed se-

<--- Page Split --->

parata 1. Dicit enim quod forma habita materiae primam magnam in simplicibus operatur diversitatem : facit enim unum ignem, et alterum aquam, et tertium aerem, et quartum terram : quando autem non solum unica forma operatur, tunc facit mirabiliores diversitates. In compositis autem remanent secundum aliquem modum formae elementales, et insuper adjiciuntur eis formae compositorum : et ideo quando elementa per mixturam ab excellentiis recedunt, tunc in natura mirabiliora operantur : et primus quidem recessus facit mineralia et lapides, quorum sunt formae naturales. Secundus autem recessus animata perficit, quorum est potentior forma quam mineralium : et ita per gradus majoris et minoris temperantiae et aequalitatis elementa venientia ad medium secundum mixturam, tandem perficiunt formam quae vocatur intellectus possibilis, quae potentia est omnia intelligibilia et actu nullum : hic autem intellectus est in corpore hominis, ut dicit, sicut rasura et planatio in tabula, et non sicut ipsa tabula : sed potius corpus est sicut tabula, et intellectus sicut praeparatio tabulae ad scripturam : nec dicitur esse separatus a corpore, sed potius ab intelligibilibus, sicut privatio quae dicit habilitatem ad recipiendum, separata est ab his quae recipit, sicut etiam rasura et planatio separata sunt a scriptura, et sicut quaelibet privatio materiae : non tamen ipse actus : et hoc dicit Aristoteles sentire quando dicit intellectum possibilem esse separatum.

Habet autem adhuc rationes duas: unam quidem quam sumit ex Aristotelis verbis, ubi dicit animam secundum substantiam universaliter esse corporis organici endelechiam. Si enim hoc est verum, tunc univoce omnes animae partes sunt endelechiae corporis. Oportet igitur intellectum esse corporis endelechiam sicut formam corporalem, et sic erit causata forma ex elementorum mixtura. Amplius autem po-

tentia materiae corporalis et physicae non perficitur nisi per formam quae est in ipsa potentialiter, et educitur de ipsa per motum et mutationem : stat autem quod anima rationalis quae est intellectiva, est perfectio corporis hominis quod est materia corporea : oportet igitur quod potentialiter sit in ipso semine corporis, et educatur de ipso per motum et mutationem : igitur intellectus qui est perfectio hominis, est forma corporis operans in corpore sicut aliae formae naturales.

Sed illud quod magis irrationabile est impugnatopinionem Alexanin dicto isto, est hoc quod iste ponit, alexanli. quod prima perfectio quae est praeparatio ad secundam, hoc est, ad intelligibilia suscipienda, sit facta ex complexione elementorum : quia apud Peripateticos omnes est ab antiquo vulgatum, quod intellectus est ingrediens ab extrinseco, et non factus ex elementis : nec potentialiter existens in eis : non enim aliquo modo probabile vel intelligibile est, qualiter virtus incorporea quae discernit res omnino incorporeas et immateriales, educatur ex elementis. Adhuc autem ex isto videtur sequi, quod materia secundum se compositionis varietate faciat omnes formas, absque eo quod necessariae sunt aliae causae, sicut dixerunt li qui casum et fortunam moventia esse dixerunt, et negarunt causas per se agentes, quod tamen Alexander dicere non intendit, qui alibi ponit causas agentes.

Id autem quod demonstrative destruit dictum Alexandri, est quod omne quod recipitur in eo quod est in corpore sicut forma corporis, est particulare et individuum, sicut probatur per omnia quae sunt in virtutibus animae sensibilis : si ergo intellectus possibilis esset hujusmodi forma, receptum in ipso esset particulare : et sic non esset intellectus acceptivus universalis. Adhuc autem in physica doctrina parum faceret Aristoteles si doceret nos praeparationem tantum ad intelligibilia,

<--- Page Split --->

et non determinaret nobis subjectum illius præparationis : non est ergo intentio Aristotelis vocare intellectum possibilem solam præparationem ad intelligibilia suscipienda, sed potius id quod subjicitur tali præparationi, vocat intellectum possibilem. Et hæ rationes Averrois contra Alexandrum tenendæ : quia absque dubio Alexander, etsi in multis bene dixerit, tamen in materia hac pejus omnibus determinavit : et sequitur ex dicto ejus animam cum corpore perire, et animam alterari alterato corpore, et multa alia, quæ absurdissima sunt, et claro Philosopho minus digna : quam ob causam abjicienda est penitus scientia ista, et extra genus hominum exterminanda tanquam error pessimus, ex quo totius nobilitatis et perpetuitatis animæ intellectivæ sequitur destructio.

Rationes quas inducit, super falsas propositiones fundavit. Quod autem dicit Aristotelem dicere, quod anima est perfectio corporis organici, et quod perfectio secundum unam et eamdem rationem dicitur de vegetabili et sensibili et rationali, omnino falsum est : quinimo dicit Aristoteles, sicut ex superioribus patet, quod intellectus nullius corporis est actus : et hoc non est repetere necessarium, cum de his ex superioribus satis constet. Similiter autem quod dicit, quod intellectualis anima educatur de semine, falsissimum est omnino, sed potius ipsa est ingrediens ab extrinseco a datore formarum in materiam, et est similitudo datoris formarum qui est intelligentia prima, et non mixta corpori sicut commiscetur virtus vel forma corporis : et ideo hoc etiam est falsum. Verum est tamen, quod ipsa est finis generationis : sed iste finis non efficitur in materia virtute qualitatum primarum transmutantium materiam, sed potius intelligentia dat quando materia est disposita per principia naturalia. Et de hoc in libro de Animalibus, ubi de generatione tractabitur, erit agendum. In tantum igitur dictum sit de opinione Alexandri.

CAPUT V.

Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

Theophrastus autem et Themistius viri in secta Peripateticorum clarissimi, aliam secuti sunt viam, dicentes in anima non esse nisi intellectum agentem, et nullum intellectum possibilem in ratione possibilis, qui sit pars animæ rationalis. Dicebant autem hoc per unam præcipue rationem, quæ est ita, quod scilicet in omnibus in quibus est prima perfectio et secunda, ita se habent ad invicem, quod si prima est intransmutabilis et æterna, quod secunda est intransmutabilis et æterna. Prima autem perfectio hominis est intellectus. Secunda est intelligere : et ideo si intellectus est immixtus separatus et impassibilis et æternus, et intelligere erit similiter intransmutabile et æternum : constat autem quod intellectus agens est æternus hoc modo quo dicimus æternum esse intransmutabile : agente autem uno,modo se habente erit id in quo agit uno modo se habens,quod aliter agens esset otiosum : et sic id quod vocatur intellectus possibilis, est æternum et actum est æternum. Si enim probatum est in octavo Physicorum, quod motore existente æterno et moto, motus necessario est æternus. Similiter autem isti viri videntur dicere quod actum ab agente est speculativus intellectus, et intelligere nihil aliud est quam denudare formas, et hoc est opus intellectus agentis. Sed hocomnino stare non potest, quia factum secundum suum nomen ostendit, quod ipsum non est semper, nec æternum nec necessarium : speculativus autem factus est : igitur non potest esse æternus et necessarius. In alio autem

<--- Page Split --->

loco isti viri dicunt, quod intellectus materialis est pars animæ, sed non perficitur nisi ab agente, et non ab intelligibili : et ideo cum tam agens quam possibilis sint intransmutabiles, factum per compositionem ex utroque erit intransmutabile et æternum : propter quod negantetiam intellectum possibilem esse ut possibilem ante actum, licet concedant eum esse in anima proutest subjectum luminis agentis. Siautem quæratur ab ipsis de dictis Aristotelis, qualiter intelligantur quæ dicit de natura possibilis intellectus, dicunt quod intelliguntur de eo quod est subjectum agentis luminis : et illud lumen habitum ab ipso est speculativus intellectus. Cum autem dicitur quod potentia est omnia intelligibilia et actu nullum, dicunt quod hoc sic est : quia lumen ejus aliquando est super intelligibilia, et tunc ipsa denudatio est actu intelligere, quod vocatur speculativus intellectus, qui dicitur adeptus : illi enim ponunt quadruplicem intellectum in anima, agentem scilicet qui denudat formas, et possibilem qui recipit lumen agentis, et tertium compositum ex utroque sicut diaphanum lucidum, quem vocant speculativum : et quartum qui fit splendore luminis habiti super intelligibilia, quem vocant adeptum : et hæc opinio multum rationabilior est quam Alexandri et aliorum Peripateticorum quorumdam.

Si autem quæratur ab eisdem de hoc quod dicit Aristoteles, intellectum sic so habere ad intelligibile, sicut sensus ad sensibile se habet : et ita cum sensus sit susceptivus specierum sensibilium, erit et intellectus susceptivus specierum intelligibilium : et sic intelligere non est solum denudare, sed etiam intelligibilia recipere. Amplius per se agens sine possibili potest denudare. Si ergo hoc sufficit ad intelligere, non oportet ponere aliquem intellectum possibilem vel speculativum, sed tantum agentem et speculativum adeptum. Sed ad hoc illi respondent agentem absolutum nullum esse in anima : quoniam intelligentia absolute agens non

potest esse pars animæ, sed lumen agentis in possibili agentem vocari vel vocant : et quando distinguitur intellectus in agentem et possibilem et speculativum, est talis divisio sicut substantia dividitur in materiam et formam et compositum : non fit hoc ideo quod forma divisum esse habeat a composito, vel a materia, sed ut ostendatur componentia esse diversarum naturarum, et a composito differre per modum simplicitatis eorum. Hæc autem opinio ponit animam rationalem secundum nullam sui partem esse subjectum intelligibilium, et non esse species intelligibiles in anima, nisi sicut in agente eas : sicut colores actu existentes sunt in luce, quæ est hypostasis eorum. Et esset simile, quod si a visu procederet lumen dans esse formale coloribus, et hoc esset videre : sic volunt dicere, quod lumen agentis in possibili intellectu et intelletualitatis formam dansi intelligibilibus, sit intelligere et hoc sit esse intelligibilia in anima.

Et si vellemus recedere a dictis Aristotelis, non esset ista via abjicienda : nunc autem quia expresse dicit Aristoteles quod sicut sensitivum se habet ad sensibile, sic intellectivum se habet ad intelligibile, sicut diximus, non videtur hæc opinio cum verbis Aristotelis consonare. Movit autem Theophrastum præcipue hoc, quod si esset possibilis in anima intellectus separatus, et non hoc aliquid distinctum, quod ille a materia prima non differret : quoniam utrumque potentia est omnia et nihil actu : et ideo materia prima deberet cognoscere similiter formas sibi advenientes, sicut intellectus possibilis : quod omnino est absurdum. Non igitur taliter possibilis vocatus intellectus est sicut in anima. Adhuc autem taliter possibilis intellectus non fit intelligibilia sine transmutatione et tempore : ergo iste intellectus possibilis est et transmutabilis et mixtus inintellectus in anima, sicut ex supra dictis est manifestum : ergo in anima non est taliter possibilis vocatus intellectus : et

<--- Page Split --->

ideo ista opinio dubitavit in quaestione illa qua quaeritur, qualiter contingit possibilem esse intellectum et recipere intelligibilia, quando supponitur esse impassibilis et intransmutabilis et immixtus.

CAPUT VI.

Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

Abubacher autem magnus apud Arabes et Avempace aliam viam elegerunt. Propter superius enim inductas rationes et propter quasdam quae adhuc inducentur, consenserunt quod in hominibus omnibus praesentibus, praeteritis, et futuris, unus et unicus numero et specie est intellectus. Et quaerentes qualiter ille continuaretur homini cuilibet, non continuationem illam viderunt et unionem causari ex parte intellectus possibilis vel agentis, cum ambo sint separati et immixti et nulli habentes aliquid commune, sicut dixit verissime Anaxagoras. Viderunt autem ab alia parte, quod id quod est unum specie et numero apud omnes, unam numero et specie habere perfectionem : et sic deberet sequi quod uno homine accipiente scientiam quilibet homo haberet scientiam eamdem, quod viderunt minime fore verum, et ideo dixerunt in anima rationali non esse intellectum separatum nisi agentem : possibilem autem intellectum esse conjunctum corpori, eo quod hoc nihil aliud est quam phantasia : phantasmata enim sunt potentia intellectus, et efficiuntur, ut dicunt, actu intellectus, quando separantur ab intellectu agente : et quia phantasia non est una apud omnes, per phantasiam continuantur et

uniantur intellectum et intellectus cum particulari quolibet homine. Et ut eorum melius intelligatur opinio, dixerunt isti quod non est aliquis possibilis intellectus in homine, qui sit subjectum intelligibilium secundum quod intelligibilia sunt : quia dicunt forma speculationis de sui subjecto in quo sit in luce agentis intellectus denudatum esse intellectum : et hoc non potest habere subjectum in quo sit, quoniam universalis est, et ideo est ubique et semper : si autem haberet subjectum , individuaretur necessario, quoniam omnis forma per suum subjectum individuatur et terminatur : et ideo dixerunt isti quod vocatur id possibilis sive potentia intellectus, quod est potentia speculativus intellectus, et hoc est phantasma in phantasia. Et sic videntur Nota in quo opinio istoin partem convenire cum Theophasto et rum concordat cum Theministo, in parte videntur illis contraopinione Theophrasti dicere, quoniam in hoc conveniunt quod et Themistii, et in quo dicunt intelligere animae nihil aliud esse discrepat. quam formas denudatas in luce agentis, et quod non est aliqua animae rationalis pars quae sit subjectum intelligibilium. Dissentiunt autem ab illis in eo quod Theophrastus et Themistius dicunt intellectum possibilem esse animae rationalis partem, sed nunquam esse in potentia, quod semper habet in se lumen agentis vel ipsum agentem, prout lumen est, sicut diaphanum illuminatum habet in se actum lucis. Isti autem duo viri omnino nullum hoc modo possibilem intellectum esse in anima dicunt : hoc autem quod dicunt esse intentionem Aristotelis in III de Anima, dicunt quoniam, sicut inferius ostendemus, dicit Aristoteles quod si formae denudatae essent in rebus extra animam, res essent intelligentes : dicunt igitur quod ipsa forma denudata est intellectus in actu, et permixta particulari est intellectus in potentia : et quia non subjicitur formae intellectus agens qui pars animae est, ideo est immixtus et intransmutabilis et immaterialis : nec efficitur hoc aliquid per seipsum : quoniam non subjicitur

<--- Page Split --->

ei : et hoc modo solvunt dubia supra inducta.

Inpugnatio. Sed omnino videtur mirabile de viris istis qui multa subtiliter intellexerunt, quod non viderunt Aristotelis esse scientiam, quod phantasma movet intellectum : movens autem non est motum 1 : oportet igitur quod motum a phantasma te non sit phantasia vel phantasma : constat autem potentiam nunquam movere actum qui educitur de ipsa : ergo phantasma non potest dici movens ipsum speculativum intellectum : oportet igitur omnino, quod aliquis intellectus qui sit pars animæ rationalis, sit motus a phantasmate : et ista ratio cogit Aristoteles

Rationes pro opinio- ne Abuba- cher et Avempacis . pacefuitista , quodmovensetmotum debenthaberecommunicationemsicut agensetpatienscommunicatinsubje - c t o : siigiturphantasmaestmovens , oportetquodidquodmovetur , commu - nicationemhabeatcumipsoinsubjecto codem : siccumphantasmasitparticu - l a r e , oportetquodmotumabipsosit particulare . Ampliusmovensspeciem suamdateiquodmoveturabipso , quandofueritmovensunivocum : i n animaautemnonestmovensnisiuni - vocesceundumformam : igiturmotum aphantasmateoportethaberephanta - siamformalem : formalishæcautem phantasiaestsensibilis , etparticularis forma : talemautemnonhabetparsani - mæseparatæ : nonestigituraliqua ' p a r s animæseparatæquæmoveaturutsubje - ctumaphantasmate .

Solutio. His autem respondere non grave est : quoniam nos ostendemus inferius, quod communicantia quae est inter agens et patiens, movens et motum physice, non est inter intellectum possibilem et id quod movet ipsum ad formam intelligibilis, et hoc quidem dicit Aristoteles, sed nos probabimus et modo supponamus. Licet autem phantasia sit particulare et

sensibile, non tamen movet intellectum separatum possibilem existens in actu particularis sensibilis, sed potius in actu denudationis et abstractionis, quam accipit a lumine intellectus agentis : sicut etiam colores esse materiale habent in corporibus coloratis, non tamen per hoc movent ipsum, sed esse formale quod accipiunt a lumine corruptibili. Totum autem quod fugiunt et isti et illi de quibus prius habitum est omnes praeter Alexandrum, hoc est ne cogantur dicere intellectum possibilem aliquid esse prima materiae, sicut supra patuit ex Theophrasti dubitatione.

CAPUT VII.

Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

Post omnes autem istos venit Averroes, qui gloriatur quod ipse solus satisfecerit omnibus dubiis, eo quod ipse omnia quæ dicit Aristoteles de intellectu possibili visus est salvare. Concedit enim quod sicut sensus se habet ad sensibilia, et sic intellectus se habet ad intelligibilia recipiendo ea : sed dicit quod non est omnino simile, licet in aliquo sit simile, sicut et Aristoteles dicit non esse impassibilitatem sensus eamdem cum impassibilitate intellectus. Dicit enim universale quod intelligitur, habere duplex subjectum. Unum quidem quo est verum, et alterum quo est unum entium mundi. Et vocat subjectum quo est unum particulare secundum rem, eo quod in eo quod res est vel non est, notitia animæ vera est vel falsa, cum veritas intellectus sit adæquatio rerum et intellectuum : et quoad hoc subjectum est

<--- Page Split --->

in potentia universale, quia confusum est in particulari, et est in aliquo sensibilium potentiarum. Et hoc modo universale non est unum entium mundi quod vocamus universale : quia universale prout est unum entium mundi, quod vocamus universale, quod dividitur contra particulare, secundum eum, et secundum veritatem est in solis nudis et puris intellectibus, et non in rebus extra animam. Et de hoc tamen alibi tempus erit inquirendum. Sed quae hic dicimus, tantum ad suae intentionis manifestationem inducuntur. Dicitur igitur quod cum universale habeat duplex subjectum, quod non habet transmutationem nisi ex subjecto quo est unum : quia ex illo educitur potentia ad actum, sic indiget fieri et tempore aliquo, et ex illo etiam inducitur lassitudo per frequens intelligere : ex subjecto autem quo efficitur ens in mundo, non habet transmutationem, sed recipitur in eo sine transmutatione aliqua sicut determinans et distinguens a determinato et distincto. Sicut enim supra diximus, quod sensus non est materia sensibilium, sed species, quae quia media est sensibilium, distinguitar et determinatur ad ipsa : sic etiam intellectus et multo amplius est species intelligibilium quae est privatio ad ipsa, sicut medium et non sicut materia ex qua educantur de potentia ad actum, sicut inferius ostendetur : et ideo sic subjicitur eis sicut determinatum subjicitur determinanti, et ideo non efficitur unum de intellectu possibili et intelligibili, sicut sunt unum materia et forma, vel sicut subjectum et accidens, sed potius sicut perfectio determinans est in determinatio et perfecto : propter quod etiam formalis intellectus, quod est forma speculativa, non habet transmutationem ex intellectu possibili, sed ex phantasmate in quo est, sicut diximus. Et sic satisfacit Theophrasto quaerenti qualiter esse possit, quod intellectus pos-

sibilis sit separatus et intransmutabilis, et similiter agens, et tamen speculativus sit transmutabilis et temporalis sicut id quod exit de potentia ad actum? Et in veritate in ista solutione bene satisfacit et verum dicit Averroes.

Iste autem propter superius inductas rationes, sicut fere omnes alii concedunt unicum possibilem esse intellectum in omnibus hominibus, et quod ad hoc sequitur, universalia esse eadem apud omnes, ex quibus est scientia omnium eorum quae sciuntur : et quod quaeritur, qualiter tunc intellectus et ista scientia uni uniuntur et non alii? solvit sicut alii dicunt intellectum nihil intelligere sine phantasmate, et non est idem apud omnes et jam nec scientiam elicitam esse eamdem apud omnes 1 : et hoc sensisse Aristotelem ubi dicit quod intellectus separatus a corpore non reminiscitur, quod sine phantasmate non intelligit, et hoc non retinet apud se quando absolvitur. Et iterum in hoc est quod dicit Aristoteles, quod intellectus corrumpitur alio quodam interius corrupto : hoc enim de speculativo est dictum, qui corruptionem non habet ex possibili in quo est, sicut diximus, sed potius ex phantasmate quod oportet esse unicum intellectum possibilem, sicut alii, et hunc fore immortalem : et ideo speciem hominis esse unicam et incorruptibilem dicit, quae non corrumpitur ex differentia quae constituit speciem, sed potius si corrumpitur, hoc habet ex genere : quia hanc speciem cum sua perfectione quae est scientia philosophiae, semper dicit manere unicam aliquibus hominibus, quando dicit, dicunt astronomi et Aristoteles. Loca mundi vicissitudinaliter efficiuntur habitabilia, et inhabitabilia, et non destruitur habitatio quartarum mundi cito vel subito : sed cum non est habitata una quarta, tunc habitatur alia : et philosophia quando non est in una quarta, tunc est in alia :

<--- Page Split --->

et hoc totum dicit ut sciatur quoniam intellectus speculativus ex possibili intellectu non habet transmutationem. Adhuc autem cum detur non esse unus in omnibus, cum ex dictis necessario probatum sit esse incorruptibilem, tunc maneret post mortem, et tunc secundum naturam foret otiosus, cum sit motivus corporis et non moveret tunc ad corpus, nisi diceremus quod ipse transiret de uno corpore in aliud corpus, sicut dixit Plato. Sed hoc est absurdum : quia tunc non multiplicarentur homines in diverso numero, sed oporteret quod tantum tot essent homines quot intelleetus, sequeretur sic quod nunquam nasecretur aliquis homo, nisi aliquo homine mortuo, quod est ad sensum falsum et absurdum : propter quod Averroes dicit qualiter indeficienter unus existens semper movet aliquod corpus, et nunquam est sine corpore et sine scientia.

Probat autem dictum suum per duo quae videntur sibi esse necessaria : quorum unum est, quia omne quod numeratur, dividitur ex uno aliquo, cum divisio sit numeri causa : non autem dividitur secundum naturam nisi materia corporalis : quod igitur est omnino sine materia, indivisibile est et unicum : possibilis autem intellectus sine materia est omnino : igitur unicus et indivisibilis in omnibus. Inducit etiam Aristoteles hoc sentientem in libro de Cælo et Mundo, ubi probat unicum esse mundum : quoniam si essent plures mundi, oporteret quod plures essent cæli primi, et hi moverentur a diversis motoribus : et sic motores primi essent diversi : ex numeratione autem numeratum habet materiam : erunt igitur materialiter motores primi. Ex quo vult habere quod secundum Aristotælem numeratum numeratur per suam materiam divisam, et differentia numero sunt differentia per materiam : non autem differentia materialis invenitur qua numeretur intellectus possibilis : manet igitur unicus in omnibus hominibus. Aliud autem deducens ad impossibile :

quia si detur quod intellectus possibilis est unum aliquid, tunc receptum in ipso est sicut individuatum receptum, et sic non erit universale in ipso : omnes enim concorditer conveniunt in hoc, quod universale est universale ab universitate intellectus in quo est, et quod non unitur huic et illi nisi per phantasma movens in uno aliter quam in alio.

Sed hoc videtur omnino mihi deliramento simile, et inducam ad hoc quatuor rationes fortissimas, quarum una est, quod nos scimus quod omne compositum efficitur hoc aliquid per unam formam substantialem, quæ est sua perfection prima, sicut plerisque in locis dicit Aristotelis. Constat autem quod quilibet individuus homo est hoc aliquid : ergo sua forma est unica, quæ est perficiens ipsum sicut prima perfectio : hæc autem est anima rationalis, quam illi vocant intellectum possibilem : ergo ipse est unus in uno, alius in alio. Secunda est, quoniam Aristoteles dicit in prima philosophia contra Platonem loquens, quod principia rerum particularium sunt particularia, potissimum autem principiorum est forma : ergo ipsa est particularis in hoc particulari : et sic cum anima rationalis quæ potissimum est intellectus possibilis, sit principium hujusmodi particularis, ipsa erit particularis. Tertia autem est, quod nullus motor unus specie et numero in eodem tempore utitur duobus motis ab ipso : quoniam nos videmus, quod nullus motorum cælestium habet duo corpora quæ moveat, cum secundum numerum mobilium Aristoteles probat esse numerum motorum : et similiter in artibus videmus quod nullus nauta duabus navibus simul utitur in una navigatione, nec textor duobus instrumentis in uno opere, et sic est in aliis. Si ergo detur unus numero esse possibilis intellectus, cum constet eum esse individuato corpori attributum, utetur ille multis motis ab ipso corporibus : quod omnino est contra rationem, et contra determinata in philoso-

<--- Page Split --->

plia. Quarta est, si esset unus numero intellectus qua est substantialis forma hominis, contingeret quod plures homines unam in numero haberent formam et non unam animalitatem : quoniam homo est animal ex sensitiva, et hoc individuatur : et homo est ex intellectu, qui non individuatur : et sic contingeret quod natura generis individuaretur, et differentia maneret uniseraslis non individuata : et cum species secundum esse componatur ex utraque natura, contingeret quod idem individuatum sicut species, esset compositum ex individuato secundum esse,et ex non individuato,et ex corruptibili, quae omnia sunt absurdissima. Inconveniens autem quod illi conantur evadere, minus evadunt, scilicet qualiter uno intellectu existente in omnibus, non omnes accipiunt scientiam uno solo scientiam accipiente : quoniam licet phantasma moveat intellectum possibilem, tamen intellectus possibilis solus habet scientiam speculativam, et habet eam prout est communis omnium : et non potest dici quod secundum partem habeat, et secundum partem non habeat : quoniam indivisibilis substantia est intellectus : ergo necessario videtur sequi quod omnes habeant eam quorum est intellectus : et sic redit super eos inconveniens propter quod evadendum confinxerunt fere omnia quae dixerunt.

CAPUT VIII.

Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animæ esse intellectualem, et errorem eorumdem.

Quærunt autem nonnulli Anaxagoram sequentes quos in aliquo videtur sequi Alqazel, et in aliquibus dictis suis Avi-

cenna, qui propter dictas dubitationes dixerunt nullam partem animæ esse intellectum. Dixerunt autem quod omnis natura intellectiva est separata, et nulli habet aliquid commune, et ideo non est intellectualis naturae homo, sed intellectivæ. Sunt intelligentiae tantum, et has ponunt in decem ordinibus cuilibet cælo, quos novem esse dicunt, attribuentes unum ordinem, decimum scilicet, toti sphæræ activorum et passivorum, quæ movet omnia illa ad formas, et omnibus generabilibus et corruptibilibus formis attribuitur, secundum modum quo possunt illas recipere. Dicunt autem isti per splendorem intelligentiarum dari formas : et ideo quia anima hominis nobilior est aliis, ideo plus splendoris intelligentiæ resultat in ea quam in aliis, sicut plus splendoris lucis resultat in claro colore quam in obscuro, et hunc splendorem intellectum esse in nobis dicunt, et quod intellectus in nobis sit idem quod splendor alicujus intelligentiæ separatæ in nobis.

Hoc autem confirmant per duas rationes, quarum una est, quoniam ea quorum operatio substantialis est eadem, sunt eadem in natura : operatio autem intelligentiæ in nobis et operatio intelligentiarum separatarum est una et eadem, quæ est dare formas speculationis et dividere eas : ergo quod est in homine de natura intellectuali, est aliquid intelligentiæ separatæ. Alia autem est ea quæ jam sæpius inducta est : quoniam inintelligentiæ non sunt nisi ut moveant subjecta sibi, et non ut moveantur ab ipsis : et ideo dicunt quod intellectus moveri non potest a phantasmate, sed ipsemet habet formas et dat eas sicut intelligentiæ separatæ. Sic igitur absolvunt omnia quæ sunt inducta.

Facile autem istud refellitur : quoniam tempignatio, secundum hoc homo diffiniri non potest intellectuali et rationali, cum nihil sit de essentia sua : secundum hoc etiam vane et falso vocavit Aristoteles partem animæ qua cognoscit et sapit. Secundum hoc

<--- Page Split --->

etiam animatum ab animato non differret tribus, vegetativo scilicet, sensitivo, et rationali. Et secundum hoc in rationali non esset sensitivum sicut trigonum in tetragono. Quae omnia sunt absurda. Secundum hoc iterum non esset unquam aliquis secundum intellectum potentia sciens, sed semper actu sciens : et hoc nullo modo est verum, nec secundum Stoicos, nec secundum Peripateticos. Stoici autem quorum pater et princeps fuit Plato, eo quod viderunt secundum superius inductas rationes possibilem intellectum esse separatum et impassibilem, dixerunt ipsum non posse pertici aliquo corruptibili, et ideo dixerunt universalia esse incorruptibilia et semper esse apud eum. Peripatetici autem hominem in potentia scientem esse dixerunt dupliciter, potentia scilicet remota, et potentia propinqua. Potentia remota propter privationem præparationis ad sciendum, quando scilicet non habet habitum aliquo modo. Potentia propinqua, quando habet habitum. Sed quia intellectus est in potentia in phantasmate, sicut diximus, dixerunt potentia scientem qui non habet phantasma actualiter in luce agentis intellectus movens : sententia enim eorum est intellectum nunquam esse in actu, nec ante scientiam, nec post, nisi sit phantasma movens. Et in hoc secundo non consentit Avicenna nec Algazel : quia dicunt quod sicut via non est amplius necessaria, quando est perventum ad domum in qua manendum est, et sicut scalæ non sunt necessariæ ei qui jam exaltatus est in solio : ita phantasma non est necessarium ei qui jam habet habitum scientiæ : et ideo sæpe intelligimus nihil omnino de particulari curantes vel reminiscentes ista. Et quia inconvenientia undique videntur sequi, videtur mihi fore per arduum veritatem attingere, et difficultatem in his esse, et hoc probat nobis tam clarissimorum virorum tanta diversitatis dissentio.

CAPUT IX.

Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

Ab omnibus superius inductis dissentit Avicebron in libro quem fontem vitæ appellavit : quæstionem enim Theophrasti non valens dissolvere,cum intellectus possibilis sit quo est omnia fieri, et materia prima similiter quæ est omnia fieri, consentit.quod materia prima et intellectus possibilis sint ejusdem naturæ. Dicit enim, quod et verum est, quod materia est potentia habens formas omnes et rerum corporearum et incorporearum, et per quamlibet formam susceptam clartiitur communitas potentiæ ejus et coarcattur. Est autem prima forma quam suscipit, intelligentiæ forma, quæ dicitur intellectualitas : et ideo potentia intellectus possibilis non est in potentia ad intellectualitatem, sed remanet in potentia ad omnia alia. Postea autem cum suscipit corporeitatem, amplius coarctat potentiam ejus, tamen illa est in potentia ad omnes corporales formas secundum specias corporum differentes, et cum suscipit corporeitatem cum contrarietate, jam non est in potentia nisi ad physicorum corporum formas : et sic restringitur potentia ejus per formarum susceptiones usque ad individuam materiam quæ est in hoc vel in illo, cujus potentia non est communis. Sic igitur intendit dicere Avicebron, quod potentia intellectus possibilis communis est sicut et materiæ, et ideo separata est a determinatione formarum quas potentia et non actu habet. Et quoniam sic universalis est potentia ejus, ideo universale est quod hoc modo est in ipsa.

<--- Page Split --->

Quod autem ita sit uti senserit, inducit rationem potissime unam : dicit enim quod substare et in potentia susceptiva esse materiae primae quidem proprietates existunt. In quocumque igitur ista inveniuntur, oportet quod in illo causentur a materia. Inveniuntur autem in natura possibilis intellectus. Oportet igitur naturam materiae hoc conferre intellectui possibili. Non enim potest esse quod idem participatum a multis, non causetur ab uno quod est primum in genere illo : suscipere autem formas et esse in potentia ad illas et perfici per ipsas, est participatum a multis, quoniam ab intellectu possibili, et a materia corporea, et a materia physica : oportet igitur quod hoc causetur ab eo quod est primum in genere istorum : hoc autem est materia prima : et sic oportet, ut inquit Avicebron, quod per naturam materiae primae intellectus possibilis susceptivus sit specierum intelligibilium per naturam et potentiam materiae primae quae est in ipso. Si autem quaeritur, qualiter hoc contingit, quod possibilis intellectus discernit formas et non materia prima : dicit hoc esse propter formam possibilis intellectus, quae est intellectualitas : hoc enim natura facit ipsum esse imaginem lucis intelligentiarum : et ideo formae quae sunt in ipso, sunt illustratae et non in materia prima vel in materia corporum : et ideo est quod discernit ea quae in ipso sunt, et non materia alia quae talem non habet formam : et si dicitur quod potentia intellectus ab Aristotele dicitur esse absoluta simpliciter et non determinata per aliquam formam, eo quod ipse non est hoc aliquid determinatum in natura, hoc dicit esse dictum de formis communicantibus ambitum et communitatem potentiae intellectus : sed intellectualitas non est nisi illustrans et non coarctans. Haec igitur est scientia Avicebron, sicut potest intelligi ex ejus verbis.

Hæc autem scientia nequaquam stare potest : non enim potest dici quod id quod absolute est forma, quod hoc sit

aliquo modo materia : anima autem rationalis in se et omnes potentiae ejus sunt absolute formæ, et omnibus naturalibus formis nobiliores : non igitur potest dici quod sit materia aliquo modo : quia, sicut in II Physicorum probatum est, materia et forma nunquam incidunt unam in rem. Amplius formæ determinantes materiam sunt ordinatæ, ita quod prima remanet in secunda, et secunda in tertia. Si igitur intellectualitas est prima forma determinans materiam, illi debet addi tertia quæ est corporeitas, et quarta quæ est contrarietas, et sic ulterius : hoc autem videmus non esse verum. Amplius autem dictum illud non fulcitur ratione sufficienti, quoniam idem ens in multis non causatur ab uno quod primum est in illis, nisi univoce sit unum in multis : substare autem et esse in potentia ad formas non univoce est in intellectu et in materia, sicut Aristoteles dicit, et nos inferius demonstrabimus : et ideo ratio Avicebron non procedit. Adhuc autem non concordat dictum suum cum scientia Aristotelis : quoniam Aristoteles dicit quod si formæ universales secundum actum essent in rebus extra animam, res ipsæ quarum sunt formæ, intelligunt eas. Intellectum igitur non facit intellectualitas, sed ipsa formarum simplicitas denudatioque secundum Aristotelem. Causa autem dicti Aristotelis infra assignabitur, ubi et dictum ejus probatur fore verissimum. Amplius autem non prodest ad intellectum et disecretionem rerum ejus dictum : constat enim quod res in potentia ens intellecta, imperfectam generat scientiam de re : formæ autem non secundum actum sunt in materia, sed in potentia confusa et indeterminata : si igitur cognoscantur prout ab intellectu confuse et indeterminate cognoscuntur, et non prout sunt distincte et determinate : talis autem cognitio rerum omnino est inutilis ad scientiam rei : et sic dictum Avicebron nullam facit in intelligendo utilitatem. Amplius autem si solum hoc sufficit ad in-

<--- Page Split --->

telligere, quod est esse formas secundum potentiam in intellectu, cum potentia semper sit in intellectu, semper omnium formas intelligimus. Adhuc autem secundum hoc non phantasmate indigemus movente intellectum, nec sensu accipiente formas sensibilium, ex quibus universale elicitur. Adhuc autem secundum hoc ex intellectu et intelligibili efficeretur unum sicut ex materia et forma est unum : igitur per intelligibile specificaretur intellectus et determina retur ad ens naturae, et sic aliquando esset lapis, aliquando lignum, quod est admodum absurdum. Et ideo dictum Avicebron dubia de intellectu inducta solvere non potest, nec hominis mens ejus dictis acquiescere potest.

CAPUT X.

Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

Gregorius autem Nyssenus et Græcorum sapientium quamplures, Platonis philosophia imbuti, videntes ex inductis rationibus necessario sequi animam rationalem esse separatam et non conjunctam corpori ut actum corporis, dixerunt esse causam animæ æternitatem secundum substantiam : eo quod non incipit cum corpore, ut dicunt, sed potius in cælo existentes animæ a comparibus sibi stellis descendunt et incorporantur, et ideo corpori uniri non possunt ita quod sint corporum actus : et quia sic sunt separatæ, cum tamen in se sint individuæ, est etiam pars animæ quæ est intellectus sic separata : universale autem quod est objectum intellectus, aliquando esse habet in anima, et aliquando esse extra ani-

mam. Est enim universale, ut dicitur incorruptibile, aliquando in re existens, aliquando in anima, aliquando in utroquè : et hoc non est inconveniens, quoniam est ubique et semper : et ideo cum anima sit locus ejus, eo quod est in potentia ad ipsum, est in ea, et cum res extra sit locus ejus, etiam est in re : sed verius est tamen ubi secundum formam est tantum, quam ubi est secundum esse materiale quod accidit forma : et ideo universalia verius dicit esse extra rem quam in rebus. Dicit enim quod omnis forma per hoc quod est causa, est ante rem cujus est causa, non solum secundum rationem, sed etiam secundum esse formale : et secundum hoc præhabet omnia in se quibus multiplicantur postea secundum esse : et hæc forma sic existens est objectum ipsius intellectus quando intelligitur. Hujus autem causa est, quoniam scientia est ex necessariis. In rebus autem mutabilibus nihil est permanens necessarium. Oportet igitur quod necessarium per quod est scientia ipsorum, sit extra res ipsas. Adhuc autem intellectus est quoddam permanens et necessarium : quod autem est in ipso, est in eo secundum potestatem et naturam illius in quod est : quia hoc generaliter est verum de omni eo quod est in aliquo, quod scilicet semper est in eo in quo est secundum potestatem ejus in quo est, et non secundum naturam et potestatem ejus quod inest : oportet igitur quod id quod est in intellectu, sit permanens et necessarium. Istis igitur de causis et similibus posuit Plato intellectum separatum, et universale sic separatum : et cum universale secundum ipsum nunquam sit in potentia, sed semper est in actu separatum, et hoc sufficit ad intellectum, dixit non esse universale collectum ex pluribus memoris et experimentis, sed omnium scientias ex intellectu, sed non considerare animam ea quæ sunt in ipsa, eo quod occupatione corporis et delectatione abstrahitur, ne convertat oculum ad ea quæ semper sunt

<--- Page Split --->

in ea: per studium autem nihil fieri de scientia in homine, sed potius reordinar animam ad contuendum ea quae sunt in ea ut reminiscentur eorum quae delectatione carnis et occupatione sensibilium oblivioni tradiderat. Et hoc tangit Boetius in libro quem de Consolatione philosophiae edidit, dicens quod si Platonis musa personat verum, quod quisque discit, immemor recordatur. Sed de his in scientia de intelligibili erit quaerendum. Nunc autem dictum est opinionem Stoicorum fuisse, intellectum non sic esse separatum, quod non sit ens hoc aliquid, sed potius sic quod non sit forma corporalis vel actus corporis, et non esse cum potentia susceptibilem intelligibilium, sed actu semper habere universalia secum, quae tamen non tantum sunt in ipso, sed etiam extra animam et ante res particulares.

Hujus autem opinionis absurditas maxima et error pessimus : quoniam secundum hoc una anima diversa recipere potest corpora : quia qua ratione descendit in unum a stella compare recedens, eadem ratione potest intrare aliud post rccessum ab eo in quo est : et hoc Plato esse verum asseruit : hoc autem in primo hujus scientiae libro sufficienter est improbatum. Dictum autem Platonis non curat morbum illum quem induximus : quoniam ponitur intellectus esse in se quoddam individuum : et jam superius conclusimus quod quidquid est individuum, non recipit in se aliquid nisi secundum esse individuetur illud : et sic id quod est in intellectu, non est universale, sed intentio particularis : et hoc non est principium artis et scientiae secundum ipsam veritatem. Adhuc autem secundum istam scientiam sensus et phantasiae non erunt nisi impedimenta scientiae : et tunc est mirum quod anima eligeret tale corpus, quod eam a perfectione impediret. Amplius si dii incorporant animas, ut dixit Plato, sequitur malivolos et insipientes esse omnes celestes deos in tale corpus detrudentes similes

sibi intellectuales animas, in quibus per maximos labores vix possunt unquam attingere contuitum pulchritudinis quam habent in seipsis. Ratio autem etiam quare hoc dicit Gregorius Platonem sequens, nulla est omnino. Fugit enim inconveniens, ne forte cogatur concedere animam corrumpi cum corpore, si concesserit quod incipit cum corpore : et illius nulla est necessitas, quoniam non sequitur quod si aliquid incipit cum aliquo, continuo corrumpatur corrupto illo : quoniam non incipit cum ipso ut sit aliqua pars ejus vel aliqua forma, quae non habeat esse nisi in ipso : et hoc nos in sequentibus ostendemus. Adhuc autem absurdum est quod anima cœelestis fiat terrestris, quia æquivoce habent nomen animæ cœelestes et terrestres : anima autem comparis stellæ, stellæ est proportionata, et est cœelestis : hoc igitur ad inferiora non descendit ut terrestre fiat : hoc enim non modo esset tectoricam tibicines indui, sed jam terram indui virtute cœelesti et forma, quod omnino absurdum est. Est ideo hæc Stoicorum opinio aut metaphorice dicta, aut est omnino falsa : quoniam Plato, sicut et alii Antiqui omnia per metaphoricas similitudines tradiderunt, quæ de Physicis intellexerunt. Cujus causa fuit, quia per propria exprimere quæ senserunt nesciervunt.

CAPUT XI.

Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

Latinorum autem Philosophorum plurimi cum opinione Platonis in multis consentire videntur. Dicunt enim animam rationalem esse individuam duplici individuitate, quoniam dicunt eam in se

<--- Page Split --->

esse hoc aliquid per materiam incorpoream et spiritualem, quae est subjectum formae ejus, et ex forma habetur etiam individuans extra naturam ejus quod est corpus cujus ipsa est actus. Concedunt etiam per hoc quod est in ipsa secundum esse est individuata forma. Dicunt enim quod intentiones quae sunt in intellectu possibili, dupliciter considerantur, scilicet prout sunt abstractae, et prout habent esse in abstrahendo. Et primo quidem modo sunt formae universales liberata a materia et appendicii materiae. Secundo autem modo habent esse individuatum in intellectu possibili. Et primo quidem modo esse universalia principia intelligendi : secundo autem modo non convertitur ad ea intellectus : et ideo non impedit scientiam talis individuatio formarum. Intellectum autem dicunt esse abstractum et immixtum, et non esse hoc tali ratione, quia immixtus est, quia non actus corporis, et quia non est aliquid intelligibilium actu sed potentia tantum : et non est hoc quia non sensus est, licet sit sicut sensus : dicunt enim Aristotelem non dicere quod intellectus simpliciter non est hoc, sed praemisit de similitudine potentiae sensus et potentiae intellectus, et subjunxit quod est ut sensus et non est idem quod sensus.

Im pugnatio Sed isti absque dubio nunquam bene opnionis Lainiorum intentionem Aristotelis intellexerunt : quoniam ex duobus his concessis, quod neque est immixtus, et separatus, sequitur necessario ipsum non esse hoc : et ideo nihil est quod dicunt isti. Adhuc autem animam, sicut dicunt, esse compositam et individuam, nulla omnino probant ratione, nisi quod dicunt Boctium dicere, quod in omni quod est circa primum, est hoc et hoc : et sic in anima concedunt esse hoc et hoc, non continuo inferri potest hoc et hoc esse materiam et formam : quoniam etiam omnes Peripatetici dicunt in anima rationali esse intellectum agentem et pos-

sibilem, et tamen non ob hoc concedunt in ea esse materiam et formam. Et ideo quidam videntes hujus rationis debilitatem, aliud inducunt pro ratione, dicentes n'hil omnino esse subjectum accidentium, nisi quod est compositum : cum forma ac:identalis sit compositioni contingens : materiae enim simplici sine forma nihil accidit omnino : forma autem secundum se subjectum esse non potest. Cum igitur animae accidant scientae intellectuales et multae virtutes intellectuales, videbitur ipsa esse individuata substantia et composita. Nos autem in hac ratione non esse necessitatem ostendimus superius : quoniam scientia quae est in anima et aliae virtutes intellectuales, non habent esse reale et ratum in natura, sed in anima tantum : et hoc est esse debile, et potius est entis aliquid quam ens, et talibus entibus rationibus bene subjicitur id quod in se non est individuum sed forma.

Adhuc autem haec opinio supponit quod universale sit in anima sicut in subjecto, et forte hoc non est verum : hoc autem in libro de intelligibilibus habet declarari. Est autem et haec opinio omnino contraria dictis Peripateticorum : quoniam sicut sensitiva potentia primam perfectionem habet a generatione, ut superius ostendimus, et secundam quae est sentire, habet a sensibili forma : ita etiam intellectus prima perfectio est sibi cognata, et secundam quae est intelligere habet ab intelligibili : aliter enim nunquam intelligeret aliquid nisi post habitum scientiae : et hoc omnino est falsum : contuitus enim intelligibilium unus et indivisibilis est ante scientiam sicut et post. Est igitur intelligere intelligibilis speciem in intellectu habere : per esse ergo quod intelligibilia habent in intellectu, intelliguntur : hoc autem est esse individuum, ut dicunt : ergo per intentionem individuam res universales intelliguntur vel universaliter : et hoc intelli-

<--- Page Split --->

gi non potest. Adhuc autem objicit Averroes 1 : quia si forma in intellectu possibili habet esse individuum et particulare, cum omne individuum in se potentia claudat universale, erit illud potentia intelligibile et non actu : et sic intelligibile unius erit aliud intelligibile, et de esse illius iterum quaereretur, et ibit hoc in infinitum. Amplius autem ex superius demonstratis constat per rationem Avicennae et Aristotelis et Averrois, quod nulla necessitas est quod intellectus ponitur separatus et immixtus, nisi quia universale cui subjicitur in tali est separatione : ergo omnino falsum est quod per esse individuatum universale sit in ipso. Adhuc autem secundum hoc non erit movens intellectum meum idem cum eo quod est in intellectu tuo : et sic cum dicitur Socrates currere, hoc dictum erit commune ad id quod est in intellectu meo, et in intellectu alterius : et sic omnia dicta quae sunt rerum significata erunt communia, secundum quod exprimit intellectus rerum quae sunt in anima, quod est omnino absurdum, cum ipsa res sit singularis. Adhuc autem secundum haec, scientia quae est in anima Doctoris non eadem efficitur in discipulo, sed generatur alia, sicut si ignis generaretur ab igne, quod est absurdum, cum scientiae non differant nisi per subjecta de quibus sunt : scientia autem Doctoris et scientia discipuli semper sunt de subjecto eodem. Et istae duae ultima objectiones sunt Averrois in commento libri de Anima.

CAPUT XII.

Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

Omnibus autem his habitis, videtur esse dicendum cum Peripateticis, quod intellectus possibilis est immixtus et separatus et impassibilis, et non hoc aliquid. Sed qualiter hoc sit ut melius intelligatur, Avicennae dicta accipiamus, quo Aristoteli plus concordant, quoniam anima rationalis non est intellectus possibilis, sed intellectus possibilis una ejus pars est : et hoc sensit Aristoteles quando dixit : « De parte autem animae qua cognoscit et sapit anima ». Et vocavit intellectum partem animae et non totam animam rationalem. Quales autem partes habeat anima, supra expeditum est in secundo libro hujus scientiae. Dicimus igitur animam illam quae perfectio hominis est et rationalis vocatur, esse totum quoddam et esse quamdam essentiam incorpoream in animae potestate completam : et ideo habet in se potestatem vitae sensitivam, et potestatem vitae vegetativam, et potestatem vitae agendi opera intellective, et ipsa est una in substantia uniens in se omnes istas potestates naturales sibi : et hoc licet supra probatum sit, tamen adhuc volumus hoc inferius certius et fortius ostendere, eo quod supra multa de solutione dubiorum introductorum nobis videntur esse fundata. Haec igitur substantia habet quasdam virtutes ex ipsa fluentes quae sunt virtutes incorporeae : et hoc convenit ei ex hoc quod ipsa est inter omnes naturales formas propinquior et simiilor intelli-

<--- Page Split --->

gentiæ : et ideo multas habet virtutes intelligentiæ separatæ convenientes : et hujusmodi simile videmus omnibus in formis, quæ propter nobilitatem suæ materiæ, quasi posse totum sumunt agentis : ignis enim si invenit materiam subtilem aridam et aereæ humiditatis multum habentem, operatur in ea proprietates ignis plurimas, scilicet lucem, et calorem, et alia. In materiis autem magis dissimilibus sibi negligit lucis puræ operationem, et operatur flammam fumosam et calorem, et in quibusdam nihil de flamma, sed calorem tantum et fumum. Similiter est de anima quam operatur agens primum animæ in corpore humano, quod maxime recedit ab excellentia contrariorum, et appropinquat æqualitati cæli, agens primum simillimam sibi formam operatur, quæ non tota immixta potest esse materiæ, sed multas habebit virtutes non immixtas : et in hoc consentimus Alexandro, sed differimus ab ipso in hoc quod ipse ponit animam generari ex elementorum mixtura, nos autem dari et produci ab agente extrinseco, sicut vulgatum est apud Peripateticos omnes, quod anima rationalis sola inter formas naturales ex materia non educatur, sed detur ab extrinseco : quia similitudo separatæ substantiæ est quæ agit eam, ideo ex maxima sua potestate separata est, et nullo modo juncta et umbrata materia corporis 1. Licet autem sic dicamus intellectum esse separatum, tamen anima est conjuncta per alias virtutes suas, quæ sunt naturales sibi in quantum est corporis perfectio : et ideo licet intellectus secundum se sit separatus, tamen intellectus est potentia conjuncti : quoniam est potestas animæ quæ secundum potentias quasdam conjungitur corpori : omne autem tale quod est conjuncti et non est ejus secundum quod est conjunctum, licet non communicet corpori, tamen communicat communicanti corpori : et hoc est quod supra diximus,

quodi ntellectus communicat non corpori, sed potestati quæ communicat corpori, scilicet phantasiæ et imaginationi et sensui : et ideo secundum veritatem anima est una numero, et efficitur una numero : quia per naturales potestates communicat corpori. Quia tamen in essentia sua et perfectiori potestate non communicat corpori, ideo habet potestates absolutas a corpore. Hoc autem est videre in omni essentia nobili et in formis corporalibus. Sol enim unus est numero per materiam suam, et tamen lux sua non est determinata ad unum numero eorum aliquod quæ agit : est enim solis virtus indeterminata et universalis in agendo vitam in omnibus et generationem, et determinatur conjuncta huic particulari agenti, vel illi : et sic est in omni substantia nobili. Et hæc est causa dicti Philosophi, quod omnis anima tres nobiles habet operationes, divinam, et intelligentiæ operationem, et illam quæ est animæ propria.

Hac autem via electa de omnibus viis probabilioribus dictis omnia dubia solvuntur. Quia quando dicitur, quod intellectum possibilem oportet esse absolutum duplici absolutione, dicimus nos quod non potest esse absolutus ab omni eo quod est : quia et sic nihil esset omnino nisi potentia pura, et illa in rerum natura nihil est : intellectum ergo possibilem secundum hoc in rerum natura nihil esse confiteremur, quod est omnino absurdum. Et consentio Avicebron in hoc quod sua potentia per formam intellectualis naturæ terminatur ad ens unum in mundo, et in natura est determinata : sed dissentio in hoc quod non videtur mihi sua potentia esse materiæ potentia, et sua natura esse materiæ natura, sed æquivoca ad ipsam. Intellectus autem illius probationis quæ inducta est, quod id quod est in potentia omnia fieri, oportet absolutum esse, est quia oportet eum absolutum esse a formis eorum quæ sunt : licet enim intelligat seipsum, ta-

1 Vide pro hoc auctoritatem Philosophi in

<--- Page Split --->

men inferius ostendemus quod non oportet eum esse absolutum a natura sua propria, quae determinat eum in ens unum in numero entium mundi. Si igitur intellectus est et unus eorum quae sunt per substantiam animae in qua est, qua individuatur ad corpus per suas potentias communicantes corpori, et determinatur in potestate ab aliis animae potestatibus divisa per intellectualitatem, per quam alia vitae opera peragit quam aliae potentiae, et remanet universalis et immixtus et non determinatus ad hoc aliquid per comparationem intelligibilium. Et de hoc bonum simile ponit Averroes de medio in tactu, quod privatum est excellentiis tangibilium et separatum ab eis, eo quod potentia est omnia illa : et tamen non absolutum est ita quod nullo modo sint in ipso formae tangibiles, quia sunt in ipso prout ad medium sunt reductae. In hac autem sententia nobiscum conveniunt et Averroes et Avicenna, et plures alii Peripateticorum. Sic igitur intellectus possibilis dicitur esse separatus : immixtus autem, eo quod non est mixtus corpori sicut forma corporis, aut sicut virtus organica operans in organo corporis : sicut enim jam diximus, intellectus est virtus substantiae verissime existentis quae est anima rationalis, quae licet non permixta corpori praedictis duobus modis, tamen est habens virtutes quasdam permixtas corpori : sed intellectus est virtus ejus non secundum quod commiscetur corpori, sed potius secundum quod ipsa est imago intellectus primi agentis et dantis animam rationalem : et ideo impossibile est quod intellectus sit corpori permixtus : et ideo etiam agere non potest instrumento corporeo. Iste autem duplices virtutes sunt naturales animae rationali, secundum quod ipsa est media aterninitatis et temporis in horizonte constituta, sicut diximus supra 1. Et ideo dicit Isaac Philosophus, quod est creata

in umbra intelligentiae : est enim ipsa umbra et vestigium quoddam et resultatio intelligentiae separatae : propter quod quidam Philosophi dixerunt, quod creata esset ab intelligentiis : sed de hoc inferius determinabimus postquam de partibus animae exsequemur. Jam igitur patet intellectus horum trium quae attribuuntur intellectui possibili, quod scilicet est separatus, et immixtus, et non hoc aliquid determinatum.

Quartum autem est quod dicitur esse impassibilis. Et hoc dubitationem habet ex eo quod dicimus intellectum esse de numero virtutum passivarum, et aliquando esse in actu, aliquando esse in potentia. Sed ad hoc nos dicimus, quod intellectus speculativus qui est forma speculativa in intellectu possibili, in duplici est potentia, quarum una est secundum comparationem ejus quod intelligitur ad particulare in quo ipsum non est nisi in potentia : quia particulare non nisi secundum potentiam habet in se universale, et secundum exitum illius potentiae ad actum habet vices et tempus intellectus et transmutationem, et quoad hoc est passibilis. Alio autem modo in potentia est secundum comparationem ad intellectum possibilem, in quo est universale in actu intellectum, et in isto non est nisi sub actu et forma intelligibilitatis : et hanc habet a luce perpetui intellectus qui est agens : sicut colores esse formale quo movent visum, habent a luce corporali : et quando sub luce istius intellectus unitur universale intellectui possibili, non unitur ei sicut organo sicut fit in formis sensibilibus, sed unitur ei sicut determinato : quia habitus connaturalis intellectui possibili qui est ipsa intellectualitas, qua possibilis intellectus vocatur et est natura intellectualis, ejusdem naturae est cum intelligibilibus in quantum sunt intelligibilia : sed sua intellectualitas est confusa et indeterminata : determinatur autem sicut po-

<--- Page Split --->

tentia per actum, et sicut perficitur indeterminatum per determinatum, et ideo intelligibile cum intellectu possibili non fit unum sicut subjectum et accidens sunt unum, quia accidens non est perfectio subjecti : nec etiam est unum sicut materia et forma sunt unum, quia forma non perficit materiam nisi secundum esse et distincta et divisa : universale autem est indistinctum et indivisum, et non perficit esse, sed potius est principium cognitionis eorum quae sunt : alioquin oporteret nos dicere quod intellectus esset lapis quando intelligit lapidem, et asinus quando intelligit asinum : et in hac scientia convenit nobiscum Averroes in commento de Anima, et sic universale comparatur intellectui : ideo speculativus intellectus ex subjecto quod est intellectus possibilis, non habet aliquam transmutationem nec passionem veram. Et sic soluta est prima quaestio de tribus inductis quaestionibus, scilicet quomodo potest esse quod agens est substantia stans, et similiter possibilis : et tamen speculativus sit factus et mutabilis.

Et ex isto intelligitur, quod vere dictum est, quod sicut se habet sensus ad sensibilia, ita intellectus ad intelligibilia, non quidem quoad organum sensus, quia organum unitur formae sensibili sicut subjectum accidenti, si tamen vere accidens dici debet intentio sensibilis quae est in organo, quoniam secundum veritatem non est ens, sed est aliquid entis non secundum esse entis naturae, sed secundum esse abstractionis, sicut patet ex supra determinatis : sed est similitudo inter sensum comparatum ad sensibilia et intellectum comparatum ad intelligibilia quoad ipsam virtutem sensus sine organo consideratam et ad sensibilia comparatam : superius enim diximus quod prima et principalis forma sensitiva quae est sensus communis, comparatur ad ista sicut determinata ad ipsa : et sic est comparatio intellectualitatis possibilis ad universalia sicut ad

quae determinatur ejus formalis intellectualitas : et ideo diximus in VII Physicorum in intellectualibus nullam esse alterationem, sed potius perfectionem indeterminatam materiam finientem. Universale autem sic ad duo subjecta comparatum duplex habet esse : secundum enim quod comparatur ab subjectum in quo est potentia, et a quo abstrahitur, facit intellectum verum, quia veritas est adæquatio rerum et intellectuum : secundum autem quod comparatur ad intellectum possibilem, in quo est sicut determinans in determinato, et actus in potentia, sic habet esse unum entium in mundo : quia universale ut universale non habet esse extra animam. Cum autem dicitur a Philosophis, quod universale est actus intellectus, et intellectus possibilis est in potentia, non potest ex hoc inferri quod intellectus possibilis sit materia et universale sit forma : quoniam supra ostendimus ex Aristotelis sententia, quod forma sensus communis indeterminata, formalior est determinantibus ipsum, et est una secundum formam et plures secundum materiam. Et similiter est intellectus speculativus : omnes enim unum sunt secundum formam intellectualitatis, et multi sunt secundum determinantia : quia universale non determinatur nisi secundum comparationem ad id cujus est universale, et a quo abstrahitur per intellectum : uniens autem multa in actu non semper est magis formale unitis. Et ex hoc ulterius patet intellectus verbi in quo conveniunt probationes Peripatetici, quod scilicet speculativi sunt unum secundum quod intellectus sunt et non multiplicantur nisi secundum comparationem ad ea 'quorum sunt intellectus. Tantum igitur sit dictum in determinatione dicti Anaxagore quod intellectus est separatus, et immixtus, et non hoc aliquid, et impassibilis.

<--- Page Split --->

CAPUT XIII.

Et est digressio declarans solutionem duarum quæstionum difficilium relictarum ex prædictis.

Nunc autem duas quæstiones quæ remanent, quantum possumus determinemus. Una autem illarum est quæ contingit ex hoc quod intellectum ponimus esse separatum, et similiter universale separatum ab individuantibus, et quod separatum est idem apud omnes : et ita videtur ad minus de intellectu speculativo, quod idem sit apud omnes, et sic me accipiente scientiam etiam alius accipit eam, quod est omnino falsum. Altera autem contingit ex hoc quod intellectus possibilis potentia est omnia, et similiter materia prima, et ex hoc videtur intellectum fore idem cum materia prima, et materia prima deberet intelligere formas quæ sunt inipsa sicut et intellectus. Sed istas quæstiones determinare secundum inductam opinionem non est difficile. Jam enim concessimus quod intellectus est separatus secundum se, et conjunctus per hoc quod in eadem substantia existens communicat ei quod communicat corpori per se, sicut sunt phantasia et sensus : et sic intellectus est hoc aliquid, licet non sit aliquid intelligibilium, nisi quando intelligit seipsum : et de hoc inferius ex Aristotelis dictis rationem reddemus. Et ideo concedendum est, quod subjectum intelligibilium non est unum numero in omnibus : et in hoc discordamus ab Averroe, et concordamus cum Avicenna et Algazele et cum Aristotele, ut videtur, ubi vocat intellectum quo cognoscit anima et sapit, partem animæ, quæ quidem anima est perfectio corporis organici, et

non potest esse eadem numero in diversis : sed universalis est intellectus secundum se, et ideo quod est in ipso secundum se, est etiam secundum actum universale, et hoc oportet secundum Peripateticos concedi esse commune apud omnes et idem intellectum universale in anima mea et in anima tua : alter oporteret dicere quod hominem sedere et hujusmodi est quoddam commune ad id quod est in anima mea et in anima tua. Licet enim intellectus meus sit individuus et separatus ab intellectu tuo, tamen secundum quod est individuus, non habet universale in ipso, et ideo non individuatur id quod est in intellectu, sicut nec colores individuantur a luce abstrahente eos, sed potius a materia et appendiciis materiae, quæ sunt situs et figura et hujusmodi. Sic igitur universale ut universale est ubique et semper idem omnino et idem in animabus omnium non recipiens individuationem ab anima : non tamen scientia unius est scientia alterius, vel speculatum ab uno est speculatum ab altero : quoniam speculatio perficitur ex motu phantasmatis. Similiter autem scientia ex universalibus est, quæ fiunt ex multis memorii et experientiis quæ non sunt eædem omnium. Et hoc est quod supra diximus, quod speculativi intellectus sunt unus in eo quod speculativi intellectus sunt, sed sunt multi secundum quod illorum vel illorum sunt, et hac in determinatione convenit nobiscum Averroes, licet in modo abstractionis intellectus parumper differat a nobis.

Quæstionem autem illam quam Theophrastus volens evitare, dixit intellectum possibilem nunquam esse in potentia, et speculativum dixit perpetuum , facillimum secundum determinata solvere est: quoniam formæ nullo modo similes sunt in materia prima et in intellectu possibili : et est differentia quadruplex. Una quidem et principaliter, quia formæ intelligibiles sunt in intellectu possibili, sicut in magis formali per ipsas deter-

<--- Page Split --->

minato : forme autem sunt in materia prima sicut in materiali in quo subsistere habent : et haec differentia patet ex dictis. Secunda est, quod forme universales simplices sunt comparatae ad intellectum possibilem : forme autem divisae secundum esse particulare et hic et nunc existentes sunt comparatae ad materiam : et ideo non intelligit eas materia sicut intellectus : omne enim ad quod comparantur forme sicut universales et simplices et denudatae, habet discretionem formarum comparatarum ad se, ut in sequentibus ostendemus : et omne id ad quod comparantur ut individua et divisae, habet esse in actu ab illis, et nullius earum discretionem et intellectum : et hac differentia convenit nobiscum Averroes. Tertia autem differentia est, quia potentia materia non est determinata ad ens intellectualis naturae secundum quod est prime materia : potentia autem intellectus possibilis determinata est ad ens intellectualis naturae : et ideo natura materiae non illustrat sua luce super formas quae sunt in ipsa, sed remanet in tenebris privationis omnis forme : natura autem possibilis intellectus super formas quae sunt in ipsa, illustrat, et ideo omnes eas discernit : et in hac differentia convenimus cum Avicebron in libro Fontis vitae. Quarta differentia est, quoniam forme quae sunt in intellectu possibili, sunt in eo non individuatae, eo quod non omnino uniuntur sibi sicut subjecto, nec sicut materiae : et ideo intellectus possibilis non obligatur alicui carum, sicut materia et instrumentum in quo et per quod formas suas exerceat operationes, sed remanet liber potens operari circa eas : materia autem formas quas recipit, sicut subjectum recipit, et ideo dividitur in partes per formas, et efficitur per partes obligata cuilibet formae, et illa exerceat operationes suas in ea sicut instrumento et subjecto. Si autem ista subtilius considerantur, satis patet aequivoc e dici potentiam passivam de materia et intellectu possibili : et

tunc destructum est fundamentum super quod Avicebron in libro Fontis vitae totam suam fundat intentionem. Utrum autem anima rationalis composita sit ex potentia et actu, posterius inquiremus. Haec igitur dicta sint ad quaestiones solvendas a Peripareticis de intellectu possibili inductas.

CAPUT XIV.

Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

Quoniam autem in omnibus his opinionibus supponitur intellectum possibilem esse separatum et immixtum, licet hoc jam probaverimus per demonstrationem, volumus tamen in hoc capitulo breviter inducere decem, ex quibus hoc probaverunt Peripatetici, et praecipue Avicenna in VI Naturalium suorum. Septem autem eorum quae inducemus sunt signa et non causae : tria autem erunt causae, per quae demonstratur intellectum non esse mixtum corpori, sed esse separatum. Quaedam autem eorum colliguntur ex jam habitis, quaedam autem ex habendis : sed hic breviter volumus ea enarrare.

Primum autem est, quod omnis virtus organica debilitatur et destruitur per se sine quodam alio destructo : vel debilitatur quando aliqua occasio infirmitatis vel destructionis accidit organo suo, sicut patet in sensibus interioribus et exterioribus et aliis virtutibus organicis : intellectus autem nec debilitatur nec destruitur per se sine alio ex debilitate vel alicujus organi ex destructione : ergo intellectus non est virtus organica. Si autem destruitur vel debilitatur operatio ejus, hoc est quodam alio corrupto interius, sicut jam ante determinavimus.

Secundum autem est, quoniam nulla vir-

<--- Page Split --->

tutum organicarum apprehendit se vel instrumentum suum : quoniam imaginatio nec se nec instrumentum suum imaginatur : et sic est de omnibus aliis organicis. Et hujus causam diximus esse superius, quia forma prout est conjuncta materiae suae per esse materiale, non movet aliquam virtutem animae : et quia figurae organorum et vires animae quae sunt substantiales forma organorum, conjunguntur animae per esse materiale et naturale, ideo ea nullo modo apprehendere possunt : intellectus autem apprehendit seipsum et omne instrumentum corporeum, sicut nos inferius ostendemus.

Tertium est, quod virtus organica qualitatem perfecte assimilatam qualitatibus sui organi, et etiam qualitates sui organi nullo modo discernit vel apprehendit: quod patet in tactu, qui non apprehendit simile calidum, nec etiam calidum complexionale : et si esset calor sibi assimilatus, sicut complexionalis, quamvis esset complexionem destruens, non sentiret eum, sicut ethicus suum calorem non sentit. Intellectus autem omnem qualitatem et suam et aliorum discernit et apprehendit: discernit enim suam intellectualitatem quae est sua dispositio naturalis, et considerat scientiam quae in habitu est conversa in ipso. Igitur ipse non est organicus. Et hoc est signum evidentissimum et convertibile sicut causa quae est medium in demonstratione.

Quartum est, quod nulla virtutum organicarum apprehendit seipsam sine alio quodam agente instrumentaliter, sicut est spiritus vel calor : intellectualem autem naturam probavimus jam seipsam apprehendere, quoniam in ipsa est agens separatum, et possibile separatum, et factum, quod est speculativus intellectus, est etiam separatum, et ita non indiget spiritu vel calore vel aliquo alio instrumento corporeo.

Quintum est, quod inferius ad demonstrationem reducemus, licet hic eo signo utamur : quia virtus corporea post forte objectum non apprehendit debile : sed

intellectus ex forti intelligibili melius apprehendit minus intelligibile quam ante illud.

Sextum signum est, quod omnis virtus corporea nobis communis est cum aliis animalibus brutis : bruta autem quaedam habent omnes sensus et virtutes quae determinantur in tribus cellulis capitis : anima autem rationalis cum suis viribus solis hominibus inest, in quorum capitibus non determinantur nisi tres cellae : ergo anima rationalis cum suis viribus non est virtus corporea.

Septimum autem est, quod actiones organicarum virtutum post sexaginta annos in pluribus debilitantur : et in illa aetate sapientia et scientia veniunt adperfectionis statum, et confortantur secundum intellectum.

Octavum autem est demonstratio certa Prima demonstratio ducens ad nalleDeus est virtus operans vel mixta corimpossibile. poti, tunc non intelligeret formam nisi receptam a corpore : quod autem recipitur in corpore, aut recipitur in puncto ex quo a quibusdam dicebatur componi corpus: aut recipitur in ipsa corporis quantate divisibili. Si autem recipitur in puncto, tunc oportet quod punctum actu separatum esset a corpore, quia non potest esse subjectum formae nisi actu ens: et hoc est falsum. Si autem diceretur quod reciperetur in puncto prout est in compositione corporis, hoc est, secundum potentiam existendi punctum, tunc cum infinita sint puncta, oportet quod esset ex infinitis, quod absurdum est. Si autem recipitur in ipso corpore quanto,tunc efficitur divisibile : et sic forma intelligibilis divisibilis esset per accidens, sicut albedo quae dividitur divisione corporis. Constat autem hoc esse falsum, quoniam sunt conceptus quidam intellectus omnino indivisibiles, sicut conceptus entis et unius et aliorum primorum. Si autem quaedam in rebus sunt divisibilia, sicut denarius, et alii numeri : non tamen ratio eorum quae est in intellectu, est divisibilis. Similiter autem licet diffinitio divisibilis sit, tamen diffinientia

<--- Page Split --->

indivisibilia sunt. Et non potest dici, quod unum sit una parte intellectus, et alterum inalia: quia tunc neutrum perfecte intelligeretur. Adhuc autem quæcumque pars in se haberet alterum diffinientium, illa iterum foret divisibilis: et tunc oportet non solum diffinitionem esse divisibilem, verum etiam quodlibet diffinientium in infinitum. Adhuc autem cum diffinitio dividitur, nec sic dividitur sicut quantum in media et medietatis media, sed dividitur penes ea quæ exiguntur ad perfectum esse alicujus quod diffinitur: intellectus ergo nullo modo est corpore utens.

Nomum etiam est demonstratio certa per causam quæ facit intelligibile : quoniam denudans ipsum a mensura, situ, et figura, et aliis conditionibus materiæ corporalis, facit ipsum intelligibile : hoc autem esse non potest corporeum vel corpore operans, quoniam omne corpus habet mensuram et quantitatem et figuram et situm : cum igitur intellectus hujusmodi sit denudans formas intelligibiles, intellectus non potest esse utens corpore.

Decimum est, quod omnes Peripatetici concordanter probant eum esse separatum et incorporeum : quoniam nihil utens forma infinita et indeterminata est nisi incorporeum, cum omne corporeum utatur forma finita et determinata : universale autem est infinitum potentia multitudinis et indeterminatam habens communitatem et non finitam quantitatem : cum ergo intellectus intelligendo tali utatur forma, ipse est incorporeus, separatus, et immixtus1.

CAPUT XV.

Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

Redeuntes ergo ad propositum, secun- Test. n. 6. dum Aristotelis introductionem dicimus, quod ex omnibus quæ dicta sunt, non est rationale intellectum possibilem dicere esse mixtum cum corpore : oportet enim quod si esset mixtus cum corpore, quod duorum alterum fieret. Sienim esset virtus cum corpore, hoc est corporea, tunc esset complexionalis : et tunc esset qualitas corporalis, aut simplex quæ est calor, vel frigus : aut alia quæ sequitur ex mixtione illarum : aut esset virtus addita complexioni, sicut anima organica : et tunc oporteret quod uteretur corpore,sicut faciunt virtutes animæ sensibilis. Nunc autem ex prædictis patet quod neutrum illorum est : et ideo Antiqui sapientes quoad hoc bene dixerunt, quod anima non est materia sed locus specierum : præter hoc solum quod non tota est locus : quia sensibilis quæ est virtus, cum corpore transmutatur : et hoc non est loci. Similiter ipsa est subjectum formæ : et hoc iterum loco non convenit. Sed secundum intellectum non est ipsa locus specierum : quia secundum intellectum non essentialiter sed per accidens transmutatur ex speciebus, sicut diximus supra : et hoc est secundum id quod extra intellectum est, et hoc est phantasma a quo elicitur universale, et non secundum ipsum intellectum possibilem. Et ideo si 1 Nota in qu intellectus esset aliquis intellectus qui nihil extra se loco assimil latur. intelligeret, is omnino esset intransmu-

<--- Page Split --->

tabilis, sicut est intellectus substantiarum separatarum, et præcipue intellectus causae primæ : sed de his in prima philosophia erit determinandum. Aliud autem in quo loco assimilatur : quia speciebus non subjicitur sicut subjectum earum, sed potius formare se habet ad ipsas, sicut patet ex prius habitis. In his ergo duobus similis est intellectus loco et species locato : tamen intellectus non est ipsa species in actu, sed in potentia sola quando est possibilis intellectus.

t. com. Quoniam autem non sit similis impassibilitas sensui et intellectui, manifestum est ex organis et sensus secundum actum. Diximus enim supra impassibilem esse sensum a formis sensibilibus, eo quod est circa ipsas sicut forma una terminata ad ea sicut ad quinque materialia : et similiter est intellectus circa intelligibilia : formale autem non est passibile a materiali. Et ideo impassibilis est sensus, et impassibilis est intellectus : verumtamen non simili impassibilitare : et hoc convenit, eo quod sensus est virtus in organo : intellectus autem non. Et hoc evidenter ostenditur signo quod supra diximus : sensus enim post valde sensibile sicut post intensam et lucidam albedinem, minus sensibile sive minus coloratum sicut virorem vel aliquid aliud non potest videre. Et hujus causa est, quia forma fortis sensibilis reddita organo tenetur ab ipso aliquamdiu : et tunc sub forma illius primi sensati sentitur secundum : et ideo videns aliquamdiu intensam et claram albedinem, et mox convertens se ad virorem, videt viride sicut tectum panno albo tenui. Similiter autem de eo est et eadem de causa qui post magnum sonum audivit debiliorem : et ideo illis qui diu habitarunt in molendino multarum rotarum, videtur etiam postquam inde recedunt, non recedere sonum molendinorum in auribus : et ideo non facile audiunt suaviter loquentes. Similiter est de his qui habent linguam infectam

sapore forti, sicut amaritudine vel dulcedine mellis, postea alios sapore sentiunt quasi mixtos illis: et ideo vina non sapiunt post gustum mellis, et infirmis omnia amara videntur. Hoc autem non est ita mirabile in gustu sicut in aliis tribus sensibus, qui sunt per medium extrinsecum: quia gustabile per substantiam conjungitur gustui, et alia sensata conjunguntur per speciem suam tantum. Idem autem est in odoribus. Sed in intellectu totum est contrarius : quia post valde intelligibile, sicut sunt divina et principia demonstrationum, non minus intelligit minus intelligibile, sicut sunt conclusiones, sed etiam magis intelligit ex illo, quia valde intelligibile principium est ad minus intelligibile : et hoc esse non posset nisi ideo quod intellectus est virtus non organica, et ideo formæ rerum materialiter nullo modo conjunguntur ei: propter quod receptio unius cum simplex sit et depurata ab esse materiali, non impedit receptionem alterius : sensitivum enim non est sinecorpore organico, intellectivum autem est separatum.

Cum autem possibilis intellectus fiatspeText. et com. 8. culativus, et sciat unumquodque intellectivum secundum actum, tunc talis intellectus secundum actum factus dicitur sciens: fit enim intellectus possibilis ipsum intellectum, sicut fit potentia actus, quando ad actum mutatur: sed hoc potissimum est in intellectu, eo quod intellectus et intellectum sunt idem formaliter, sicut patet ex dictis: hoc autem tunc accidit quando potest operari per se, ita quod non indigeat aliquo motore: et hoc est quando jam habet formam: et hunc intellectum quidam vocant adeptum: et tunc similiter est in potentia quodammodo, sicut dicimus in potentia esse habentem habitum, et non considerantem, qui non indiget mutari nisi de otio ad agere, et non indiget quod recipiat aliquid: et ideo dissimis modus potentiae est iste et

<--- Page Split --->

ille quo in potentia esse dicebatur ante addiscere vel invenire. Istis enim duobus modis adipiscitur scientia, quod omne quod quis scit aut discens aut inveniens novit : et tunc etiam per se potest intelligere, quia omnis potentia receptiva potest operari quando reducta fuerit ad actum : et tunc etiam intelligit seipsum : sicut enim sentimus nos videre et audire una potentia quae est sensus, ita intelligimus nos intelligere eadem potentia quae est intellectus : in omnibus enim intelligibilibus secundum actum intellectus intelligit seipsum, quia intelligit ea esse in seipso : hoc enim est intelligere speculari ea scilicet in seipso, quod non esse potest si seipsum non speculetur prout est subjectum intelligibilium : et intellectus illi qui nihil intelligunt extra seipsos, illis essentiale est magis intelligere quam hominibus : et hoc maxime est in intellectu primo. Quod autem hic dicimus intellectum esse subjectum intelligibilium, non ita oportet accipi, quod sit vere subjectum : quia sic conversio ejus in seipsum, non esset vere intelligere, sed est subjectum formale sicut commune et indeterminatum subjectum determinantis ipsum : et ideo diximus superius quod forma intellectus non operatur aliquid in intellectu nisi determinatione, sed potius e contrario intellectus operatur circa formam intellectam discretionem et judicium et resolutionem et alias multas operationes : ob quod etiam patet quod non est species intelligibilis in intellectu sicut forma in materia : et in hoc erravit Avicebron et multi alii præcipue Latinorum errant in illo.

CAPUT XVI.

Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

Sicut diximus superius, quod oportet quod comparans duo ad invicem distinguendo vel componendo sit idem in sensibilibus quod est sensus communis, ita etiam est in intelligibilibus : comparans enim intelligibile ad sensibile, vel unum intelligibile ad alterum, et dicens quod est alterum vel idem affirmando vel negando, oportet quod non sit duo sed unum per rationem eamdem quam induximus supra ad probandum, quod primum sensitivum operans inter sensata est unum et idem.

Videmus enim in intelligibilibus hanc Text, et com 9. operationem fieri : quoniam scimus quod aliud est magnitudo ipsa in universali, et aliud esse magnitudinis secundum materiam et in particulari apud naturam. Similiter autem videmus quod aliud est aqua, et aliud aquæ esse secundum naturam et particulare : et sic est in multis alteris, quia in omnibus his in quibus est compositio quæ ex natura communi formæ, et ex natura materiae particularis et individuantis formam communem. Sed hoc non est in omnibus, quod particulare secundum quod particulare, non habet aliud particulare : nec commune secundum quod commune habet aliud commune : aliter enim procederetur in infinitum hic : et ideo in quibusdam idem est hoc et esse ejus : quia commune secundum quod commune idem est hoc et esse suum : quia non habet esse nisi communis et similiter particulare in eo

<--- Page Split --->

quod particulare, idem est hoc et esse suum : quia non habet esse nisi particularis. Sicut verbi gratia, idem est haec caro et esse ejus : licet enim ab hac carne possit extrahi universale, quia aliter non esset scientia de carne, tamen caro haec et esse hujus carnis est idem : et exemplum particularis et sensibilis convenientius ponitur in carne quam in alio : quia caro nominat materiam ultimam et propriam quae nullo modo habet communitatem : quod non facit magnitudo quae univocé est in omni natura : et ideo commune quidem est magnitudo. Similiter autem et aqua principium est omnium compositorum ex elementis : et ideo commune est : sed caro dicit ultimo mixtum quod minimæ communitatis habet. Hanc autem distinctionem habet ponere intellectus et dicere : quoniam ista altera sunt ad invicem, alterum scilicet magnitudo et magnitudinis esse, et alterum aqua et aquæ esse, et alterum caro in universali, et alterum in particulari : et quia alterum est magnitudo caro, et aqua alterum ab utroque istorum per rationem communitatis. Dicamus igitur quod universale et particulare in anima aut alio et alio, aut eodem aliter se habente discernit : et quidem discernendo sensibile per se et intelligibile per se absque dubio alio et alio discernit : quoniam unum discernit sensu, et alterum intellectu : ponendo autem comparationem per convenientiam et differentiam inter ea, absque dubio eodem utrumque discernit, aliter tamen se habente : cum enim discernit carnem, cum ratio carnis concipiat materiam sensibilem, eo quod dicit formam quæ non est nisi in hac materia, sicut simum concipit nasum in sua diffinitione, et extra materiam illam non dicitur caro nisi æquivoce, oportet quod intellectus juvetur sensitivo.

cum, et illorum ratio quædam et proportio temperamenti medians in tactu est caro : caro igitur in ratione sua qua concipitur vel intelligitur, concipit materiam sensibilem extra quam non potest intelligi : et sic carnis intellectum oportet esse reflexum ad sensibile quod est anima, et quod concipit ratio carnis in se quando diffinitur caro : et dicitur quod medians in tactu proportionabiliter commixtum ex calido frigido humido et sicco est caro : intellectus autem in eo quod separatum est a tali materia et non concipit eam in diffinitione sua, sicut est intellectus substantiæ in eo quod substantia alio modo intelligit : ratione enim illius intellectivam accipiens non indiget reflecti ad sensibile aliquid : et ideo cum extensa ad sensibile carnis esse per rationem diffinitivam discernit, habet se sicut circumflexa ad seipsam : quia primo egreditur a se ad sensibilem materiam in qua est esse carnis, et rcgvrat in seipsam trahens universalem rationem ex intellectu communi carnis : hoc autem non oportuit eam facere, si separatum invenit per propriam rationem intellectum quod intellexit.

Licet autem non sit adeo magna reText. et com. 11. flexio in separatis quibusdam sicut est in conceptis cum materia sensibili, intellectus tamen in his reflexio est quæ mathematica et in abstractione sunt secundum rationem. Rectum enim sicut omnis passio mathematicorum diffinitur, quod esse suum sit in subjecto quodam, sicut simum hoc in hoc : sed in hoc est differentia, quia simum est in eo quod est nasus, quod est physicum cum materia sensibili conceptum : rectum autem concipit subjectum imaginabile, quod est continua longitudo : rectum igitur non intelligitur nisi in hoc : et sic oportet esse reflexionem in suo intellectu : et ideo quandocumque intellectus alicujus est alterius quod est ejus principium, sicut caro prin-

<--- Page Split --->

cipiatur a calido et frigido et humido et sicco, et rectum quod principiatur a continuo, sicut omnis propria passio principiatur a suo subjecto : tunc oportet intellectum primo egredi ad principium, sive illud sit sensibile, sive imaginabile, sive etiam intelligibile : et tunc reflectitur ad intellectum ejus quod intelligit, sicut in intellectu recti primo venit in continuum habens principium medium et finem, et tunc venit in intellectum recti per hoc quod videt medium non exire ab extremis : sic autem non indiget egredi in intellectu magnitudinis : quoniam licet aliud habeat esse, et aliud sit ipsa : esse tamen suum quod habet in materia, non est de intellectu ejus : et ideo in intellectu ipsius non egreditur intellectus in aliud quoddam. Similiter autem est de aqua : quia illa simplex et primum est, et non habet sese principians aliquid ad quod egredi oporteat intellectum quando accipit naturam aquae intelligendo : quandocumque igitur diffinitio dicit quod quid erat esse, est aliorum quorumdam principipiantium id quod intelligitur, sicut recti esse est quorumdam aliorum, et carnis esse est quorumdam aliorum : tunc fit quaedam dualitas intellectorum, et tunc oportet quod aut altero, aut eodem aliter se habente talia discernat : et si ea quae principiant, sensibilia sint, vel imaginabilia, tunc per se altero discernuntur : quoniam discernuntur potentia animae sensibilis. Quando autem comparantur, tunc discernuntur eodem aliter se habente : quia discernuntur intellectu reflexo ad seipsum postquam fuerat reflexus ad sensibile vel imaginabile. Et universaliter loquendo per modum quo res intellectae in suis diffinitionibus sunt separate vel conceptae cum materia, ita etiam oportet quod differenter intellectus sit de ipsis : sed aliquando diversitas haec est in solis intelligibilibus, aliquando inter intelecta et imaginata, et aliquando inter intellecta et sensata : si enim intelligi quaerantur passiones divinae, sicut intelligentiarum et entis vel substantiae, se-

cundum substantiam erit aliud esse, et aliud quod ipsa sunt, quia aliorum sunt in quibus habent esse : et tamen ibi intellectus non egreditur extra se, sed in suis intelligibilibus reyrat ab uno in alterum, sed separata omnino in quorum intellectu nihil accipitur, sicut prima principia intelligit intellectus stans in seipso : prima enim communissima principia habet apud seipsum, et alia accipit ab imaginatione et cum ipsa, et alia a sensu et cum ipso, sicut patet ex inductis exemplis : et inde est, quod cogitativa indiget intellectus, quae dicitur sic : quia cogitat particularia ad eliciendum ea quae sunt in ipsa : et illa non est sine ratione : sed ratio in ea egreditur et juvatur sensibilibus potentiis : et ideo lassitudo contingit excogitando quae nunquam accideret intellectui si solus staret in seipso, et non egrederetur extra seipsum, sicut patet ex jam inductis : omne igitur quod intelligit intellectus possibilis, aut intelligit intelligentia simplici, sicut ea quae sunt aliud quod ipsa sunt et aliud esse eorum : et illius causa est, quod illa intellectum suum nulli debent, quia sunt prima, sive sint naturalia, sive mathematica, sive divina : aut intelligit intelligentia circumflexa, sicut ea quae idem sunt et esse ipsorum, quia intellectum suum debent aliis. Et hoc tripliciter variatur, quia quandoque debent intellectum suum sensibus, et quandoque imaginationibus, et quandoque intelligibilibus : et ideo triplicem oportet esse intellectus egressum et in seipsum reflexionem : et egressus quidem vocatur extensio : reflexio autem circumflexio vocatur, quia terminatur intellectu a quo incipit prima extensio.

<--- Page Split --->

CAPUT XVII.

Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

wttom . Dubitabit autem fortassis aliquis de tletem inatis a nobis in prehabitis. Si enim intellectus possibilis est simplex et impassibilis, et nulli habet omnino aliquid commune, eo quod ipse non est hoc, sicut optime dixit Anaxagoras, quomodo . potest cum hoc dici quod intelligat aliquid, cum intelligere sit recipere aliquid et pati aliquid : cum probatum sit, quod omnis agentis et patientis est commune aliquid quod est subjectum et materia, per cujus communitatem illud agit et aliud patitur, sicut in primo Physicorum est determinatum ? Videbitur ergo quod intellectus possibilis cum intelligibilibus quae agunt in ipsum, conveniat in subjeoto, et sic habet aliquid commune cum entibus quae intelligit : et sic falsum est quod dicit Anaxagoras.

quod intelligit alia sicut seipsum : constat autem ex his omnibus quæ superius inducta sunt, quod ipse intelligit se sicut actu separatum a materia, et a materiae appendiciis : igitur et alia sic separata intelligit: ergo formæ separatæ secundum actum insunt rebus : formæ autem separatæ potentia sunt intellectus, et non esse naturae : ergo principia intellectus insunt rebus, sed cum natura non deficiat in necessariis, cuipiam insunt principia res intelligendi, illi inest virtus intelligendi : ergo intellectus inest omnibus rebus: hoc autem videmus fore falsum : ergo non potest dici quod intelligat alia sicut seipsum. Si autem e converso dicatur quod intelligit se sicut alia : alia autem intelligit actu mixta cum materia, et separat a materia et individuantibus : ergo etiam intelligit se mixtum cum materia, et separabit se ab ipsa et individuantibus. Ergo ipse est mixtus materiae, et patitur per communicationem materiae cum rebus quæ agunt in ipsum : et sic falsum videtur quod dixit Anaxagoras, et totum quod superius inductum est.

Dicemus autem solvendo primam quaeText. et com. 14. stionem, quod pati physicum quod est cum motu, semper est secundum commune aliquid agenti et patienti quod est subjectum : unde et prius diximus, quoniam intellectus non est simpliciter potentia passiva intelligibilium, sed quodammodo est potentia : est enim potentia receptiva tantum, et non proprie passiva : est enim potentia intelligibilia : et antequam intelligat, nihil est omnino intelligibilium nisi priusquam intelligit actu ea : quod qualiter sit, oportet ad memoriam revocare quæ dicta sunt in fine primi Physicorum. Ex his enim inText. et com. 13. passiva est intelligitur, quod duplex est potentia pasduplex. siva : quædam enim ex sua potentialitate non est nisi subjectum et causa receptionis simplicis : quædam autem ex sua potentialitate est causa et subjectum et re-

<--- Page Split --->

ceptionis et transmutationis : potentia enim materiae quae una est contrariorum, est subjectum et causa receptionis et transmutationis : propter duo enim est subjectum transmutationis , et propter unum tantum est ipsa subjectum receptionis : quia enim contrarium inest sibi, oportet hoc abjici per transmutationem : et quia inchoatio formae inest ei ante perfectionem secundum actum, oportet illam inchoationem procedere ad actum per transmutationem quae est forma post formam : et eo quod continue fluit po-

ceptioni. Receptioni enim subjicitur per id quod receptio est finis transmutationis : et ideo receptio est in indivisibili temporis, et transmutatio in tempore : haec autem omnia manifeste probata sunt in Physicis. Sed potentia cui non inest contrarium, nec inchoatio receptibilis, illa non potest esse subjectum motus, sed erit subjectum receptionis simplicis : et illius exemplar est, quod tamen non per omnia simile est, tabula rasa et planata et polita, in qua scriptura nec secundum actum est, nec contrarium scripturæ, nec inchoatio scripturæ per dispositionem mediam inter actum et potentiam, quæ per motum educatur in actum : sed tantum est sufficienter præparata ad recipiendam scripturam, et ideo recipit eam sine motu : et nihil abjicitur a tabula, nec aliquid illi imperfectum procedit in actum, sed quamlibet litteram recipit ut actum sine motu adeptum, ad quem non est in potentia, nisi receptiva solum : et sic oportet accipere de intellectu possibili, quod sit in potentia receptiva tantum, cui intelligibilia prima actu non insunt, nec per dispositionem mediam inter actum et potentiam insunt ei, quod tunc oporteret eum esse materialem et transmutabilem ad actum : sed tantum habet recipere ea et meliori modo quam tabula : quia supra diximus quod ipse est quodammodo formalis ad ea, quod non ta-

bula circa scripturam est : et est operativus circa intelligibilia, quod iterum tabula minus facit circa scripturam : tamen tabula exemplum convenientius est quod in rebus corporalibus poterat inveniri ad incorporearum rerum potentiam demonstrandam.

Oportet autem hic cavere Alexandri Nota contiAlexanerrorem. Ille enim dicit quod intellectus drum, possibilis non habet similitudinem cum tabula, sed cum præparatione et rasura et politione tabulæ : et causa propter quam hoc dicit, est quia dixit intellectum possibilem esse formam corporis, sicut superius diximus. Nos autem dicimus intellectum esse unam rem perfectam in entibus et incorpoream, et ideo dicimus intellectum esse sicut tabulam, et potentialitatem ejus sicut rasuram et præparationem. Sic igitur cum sit receptibilis intellectus sine passione et motu, suscipit et sine tempore quodlibet intelligibile : et ideo indiget agente duplici, scilicet quod conferat formam moventi, et movente : intellectus enim agens confert formam intellectualitatis et intelligibili et possibili intellectui, sicut unum lumen et perficit diaphanum et facit actu esse colorem : sed intelligibile movet ipsum distinguendo eum, sicut color visum : et hoc simile est, sicut si diceremus quod litteræ scriberent seipsas in tabula : talis autem potentia receptiva soli convenit intellectui possibili, ita quod non sensui : quoniam quædam materiales dispositiones ad sensibile recipiendum præcedunt in sensu, sicut calor vel frigus, vel hujusmodi aliquid : in intellectu autem omnino nihil præcedit : sed puræ receptibilitati acquiritur receptum secundum actum : et in istum sensum concordant nobiscum Averroos, Themistius, et Theophrastus, et Nicolaus Peripateticus. Et per istud nunc perfecte patet qualiter distinguitur intellectus possibilis a materia prima, et quod passio et receptio et potentia, et omnia talia æquivoce dicuntur de intellectu possibili, et aliis potentiis receptivis.

<--- Page Split --->

P u t , t r o m , His autem sic determinatis, solvemus quaestionem secundam, dicentes quod ipse intellectus per intentionem suam est intelligibilis, sicut et alia intellecta. Sed est differentia, quia ideo intellectus est intentio per quam intelligitur, non autem est intentio qua intelligitur alia res, quia ipse est intellectus, non lapis, vel alia res : nihil enim omnino intelligi potest, nisi per suam universalem et formalem intentionem. Nec oportet ob hoc dicere quod intellectus non sit intellectus, quia intelligit se, et antequam intelligat, nihil est intelligibilium : sed puram et simplicem habet ad talia potentiam receptivam : quia cum intelligit, ipse est separatus : et sua intentio per quam intelligit se, est separata intentio. Quae autem sic separata in intellectu sunt et sine materia, in talibus idem est intellectus et quod intelligitur. Scientia namque speculativa sui et quod speculatum est, idem est omnino, quia cum sit separatus sibi ipsi praesens est per intentionem, et ideo abstractione non indiget. Si autem in aliis similiter omnino esset, tunc semper esset idem scientia et res scita, et hoc est impossibile.

igitur utrumque istorum sit impossibile, oportet dici quod intellectus intelligit se, et sicut alia, et non sicut alia. Sicut alia quidem, quoniam intelligit se per intentionem suam, et sic intelligit alia. Non autem sicut se alia intelligit, quoniam ipse se non abstrahendo intelligit, cum sit separatus : alia autem intelligit separando et abstrahendo, sicut in praemissis dictum est : et quia illa quae abstrahit, ante abstractionem sunt in potentia intelligibilia, ideo non semper praesentia sunt in anima : et ideo intellectus non semper est de illis, quod intellectus non est talium intellectorum nisi quando sunt sine materia, non autem semper sunt sine materia : illi autem intellectui, scilicet possibili, convenit semper intelligibile esse, eo quod semper denudatus est et praesens sibi : et quia immaterialis est, habet intelligere seipsum. Sic ergo perfecte satis factum est de quaestionibus duabus.

CAPUT XVIII.

Sed ad hanc quaestionem plene solvendam oportet quaerere quare intellectus non semper intelligit secundum actum alia intelligibilia, et seipsum ? Si enim detur quod omne quod intelligitur, intelligitur per intentionem a se abstractam, tunc oportet quod intellectus seipsum intelligat per hujusmodi abstractionem : abstractum autem non recipitur in eo a quo abstrahitur, sed in alio quodam : ergo si se sic intelligit intellectus possibilis, ipse ad intelligendum se indiget aliquo alio intellectu recipiente suam intentionem : et hoc abibit in infinitum. Si intelligit se et alia non per abstractionem, tunc aliis inerit intellectus speculativus : et sic alia erit intelligentia, sicut patet per supra inductam rationem. Cum

De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

Quoniam autem in omni genere entium Text, et com, secundum naturam in quibus est aliquid 17. sicut materia, oportet esse aliquid aliud in quolibet genere, quoniam materia est potentia omnia illa quae sunt generis illius species : et illud non potest per seipsum fieri actus de potentia : et ideo alterum necesse est esse in eodem genere, quod sit principale et efficiens, quod omnia facit quae sunt in eo vel fiunt in eo quod est potentia omnia illa quae sunt in genere suo. Et hoc quidem in praehabitis planum est ex omnibus quae in Physica diximus. In sensibus etiam patet quoniam potentia color non fit actu

<--- Page Split --->

color nisi ab aliquo agente : hoc autem in omnibus est : in semine enim ordinavit natura agens quod est formans ad speciem, et id quod format ad speciem, posuit in materia seminis. Similiter est in omnibus : plura enim ad speciem unam formata, necesse est quod habeant agens unicum quod formet ea ad speciem illam : est autem omnium intelligibilium secundum quod intelligibilia sunt, sicut est etiam omnium visibilium secundum quod visibilia sunt, species una qua visibilia sunt : oportet igitur quod ipsorum sit agens unum ad speciem illam formandam in eis. Hoc autem agens duo facit in omnibus in quibus est, quorum primum est, quod de se facit formas inductas, et quoad hoc est simile arti factuosae quae non accipit formas artificiatorum aliunde, sed faciat ea de se, et inducit eas in materiam : sed in anima non est nisi facere formas intelligibiles secundum quod intelligibiles sunt : et compositio earum non est in anima ad res, sed potius ad intellectum possibilem : et quoad hoc intellectus agens in anima assimilatur arti, et intellectus possibilis assimilatur materiae. Sed quia forma intelligibilis prout comparatur ad aliud cujus est forma, informando'movet et distinguit intellectum possibilem, et non movet nisi prout in actu est. Non autem de se in actu est, sed in potentia : et ideo etiam intellectus agens comparatur lumini, quod potentia colores facit actu colores qui secundum actum lucidi movent visum : et quoad hoc intellectus possibilis alias agens assimilatur visui vel lumini : necesse enim est quod haec duo sint in omni eo quod est agens universaliter conferens unde moveat actum ab ipso : agens enim facit formas, et cum facit eas per suas intentiones, tunc est factum principium formarum sicut ars : et cum dat eis unde moveant, tunc est faciens, sicut lux facit colores : et per hunc modum in anima rationali necesse est esse has differentias.

Ita quod unus intellectus sit in ea quo Text, et com. 18. anima facit intellecta, qui formatur et distinguitur ab intellectis : et alius sit quo omnia intellecta facit et confert eis formas unde movere possint intellectum possibilem, et ille est non quidem habitus qui sit accidens, quod non est pars animae : sed habet similitudinem habitus in hoc quod per ipsum agit anima quando vult, et non indiget aliquo ad hoc extrinseco perficiente vel operante : et sicut habitus de se faciens formas separatas intelligibiles, quae prout sunt intelligibiles, non habent de se formae esse prout sunt in rebus quarum sunt formae : et est sicut lumen : lumen enim secundum quemdam modum esse formalis colorum facit potentia colores esse actu colores, sicut diximus supra : et sic ille intellectus potentia intelligibilia facit actu intelligibilia per hoc quod separet ea a materia, et a conditionibus materiae, resplendendo super ea, sicut lumen resplendendo super colores facit eos resultare in lucido.

Hic autem intellectus est etiam sepaText, et com. 19. ratus et immixtus et omnino impassibilis et est substantia quae est actu : et ideo in hoc quod est separatus et immixtus, convenit cum intellectu possibili : in hoc autem quod est omnino impassibilis, possibilis autem intellectus patitur quodammodo, et differt secundum aliquid ab ipso : in hoc autem quod agens actu est, et possibilis non habet naturam nisi qua vocatur et est possibilis intellectus, differt ab eo simpliciter. Et hoc sic esse oportet, quia semper in omni natura in qua est agens et patiens, oportet quod honorabilius sit agens quam patiens, et illud quod est principiatum per suam formalem actionem, honorabilius est quam materia in qua principiatur hoc quod principiatur. Differt autem hic intellectus a possibili : quoniam cum suum intelligere nihil aliud sit nisi quod suum

<--- Page Split --->

intellectuale lumen imbuitur intellectus speciebus, et resplendet in eis, non egreditur suum intelligere extra seipsum : non enim est differentia inter intelligens et intellectum in eo, nisi sicut luminis in se, et luminis quo imbuti sunt colores ad actum : et ideo secundum actum sua scientia est res scita prout est scita : sed intellectus possibilis quando intelligit ea quae non sunt ipsemet intellectus, tunc sua scientia et suum scitum non sunt idem. Sic ergo in duobus differunt simpliciter intellectus agens et intellectus possibilis, et in tertio secundum aliquid differunt, et in duobus conveniunt. Et quia lumen intellectus agentis non egreditur extra se, licet ad aliud terminetur, et hoc est proprium intelligentiarum separatarum, et maxime intelligentiae pri-

N-ia contra me et causse prime, et ideo quidam cretellectualum diderunt eum non esse partem animae, qui enim esse sed esse splendorem resultantem in aniper tum anima ab intelligentia separata. Et hoc inconveniens est, quia secundum hoc in natura animae non essent ista duo principia, agens scilicet et patiens : et cum illa sint in omni natura et universali et particulari, virtutes enim celestes sunt agentes, et elementales sunt patientes, et in semine et in omnibus generatis est virtus formativa faciens et materia patiens, et impossibile est ita ad eamdem naturam reduci : et ideo manifeste errant qui dicunt quod ista duo secundum idem sint in anima: sed differunt in hoc quod eadem forma secundum quod est separata, sit agens : et secundum quod est incorporata, sit patiens : quoniam nos ostendimus supra quod anima non habet intellectum possibilem nisi in quantum est separata : et hoc concorditer dicunt Philosophi omnes. Amplius autem in intelligentiis separatis sunt iste duae differentiae, sicut dixit Averroes 1 et omnes alii Philosophi : quia nec aliter enumerari possunt, nec intelligibilia habere, et non excipitur ab his duabus dif-

ferentiis nisi sola prima causa quae nihil omnino intelligit extra seipsam. Dicendum igitur quod ista super duo radicantur in anima, quorum unum est sicut forma, et alterum sicut materia. Et placet multum nobis hoc dictum Averrois in quaestionis Theophrasti solutione, qui quaesivit qualiter different potentiae materiae, et potentia intellectus possibilis : et dixit quod necesse est alia esse principia rerum corporearum et incorporearum. Corporea enim habent materiam et formam, incorporea autem omnino sunt formae, habent tamen in se id quod est universaliter agens, et id quod est possibile : et hoc convenit intelligentiis separatis omnibus : et ideo convenit eis reflectere lumen intellectus sui supra se, quod non posset esse, si esset tantum intellectus agens in eis : quia ille non nisi spargitur ad intelligibiles formas, et reflectitur in scipsum : et ideo omne quod habet lumen intellectus in se reflexum, est compositum ex his principiis : et sic anima rationalis et est hoc aliquid, et non est hoc aliquid : quia est hoc aliquid, eo quod est substantia perfecta formali et possibili patiente secundum quid et non simpliciter. Non est autem hoc aliquid, quia est hoc perfectum ex materia et forma, et est separata a formis intellectorum. Cum enim anima sit resultatio quaedam lucis intelligentiae separatae, erunt in ipsa duo necessaria, quorum unum est forma lucis, et alterum est id in quo lux recipitur et stat ut fiat ens aliquod mundi : et ab hoc esse animae fluunt duae virtutes, quarum una est intellectus agens, qui causatur a luce recepta : et alius est intellectus possibilis, qui causatur ab eo in quo lux recipitur : et in his duobus perfecta substantia existens separata, anima est substantia permanens semper et non corrupta per mortem corporis, sicut nos inferius ostendemus. Cum autem separatus et immixtus dicitur intellectus agens et possi-

<--- Page Split --->

bilis, similiter hoc erit eodem modo in utroque : quia neuter eorum est virtus in corpore : et ideo immixtus est uterque eorum. Similiter autem uterque separatus est a formis intelligibilium : et ideo agens universalis est ad agendum et possibilis universalis est ad recipiendum, quod non posset esse aliquo modo si specificarentur ut esset ens aliquod : quia illud ageret formam suam tantum, et non ad omnia. Ex his igitur patet quæ sit natura et quæ sint agentis intellectus proprietates.

CAPUT XIX.

De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Ex his autem facile adverti potest, quod duo sunt opera agentis, quorum unum est abstrahere formas intelligibiles, quod nihil aliud est nisi facere eas simplices et universales. Secundum est illuminare possibilem intellectum, sicut lumen se habet ad diaphanum, quod oportet quod species universalis quandiu est universalis, semper sit in lumine agentis : et ideo quando recipitur in possibili intellectu, oportet quod in lumine agentis recipiatur : et ideo oportet possibilem illuminari lumine intellectus agentis. Similiter autem possibilis dupliciter habet comparationem : comparatur enim ad agentem sicut completus lumine suo, et comparatur ad formas ex phantasii s elicitas sicut motus et formatus ab eis : quæ formæ sic speculatæ ab intellectu possibili vocantur intellectus speculativus. Speculativus autem etiam duo hic habet esse : unum quidem in lumine agentis quo efficitur speculativus, alterum autem ex comparatione rerum quarum ipse est species, et quoad hoc mul-

tiplicatur' et variatur secundum potentiam et actum. Ex primo autem esse non habet permutationem, sicut diximus supra.

Et ideo quando comparamus istos in- 20. 20. 20. 20. 20. 20. 20. 10. 10. 10. 10. 10. 10. 10. 10. 10. 10. 10. 10. 10. 10 10. 10. 10. 10. 10. 10. 20. 20. 20. 20. 20. 20. 20. 20. 20. 20. 20. 20. 20. 30. 30. 30. 30. 30. 30. 30. 30. 30. 30. 30. 30. 30. 40. 40. 40. 40. 40. 40. 40. 40. 40. 40. 40. 40. 40. 50. 50. 50. 50. 50. 50. 50. 50. 50. 50. 50. 50. 50. 60. 60. 60. 60. 60. 60. 60. 60. 60. 60. 60. 60. 60. 70. 70. 70. 70. 70. 70. 70. 70. 70. 70. 70. 70. 70. 80. 80. 80. 80. 80. 80. 80. 80. 80. 80. 80. 80. 80. 90. 90. 90. 90. 90. 90. 90. 90. 90. 90. 90. 90. 90. 100. 100. 100. 100. 100. 100. 100. 100. 100. 100. 100. 100. 110. 110. 110. 110. 110. 110. 110. 110. 110. 110. 110. 120. 120. 120. 120. 120. 120. 120. 120. 120. 120. 120. 130. 130. 130. 130. 130. 130. 130. 130. 130. 130. 130. 140. 140. 140. 140. 140. 140. 140. 140. 140. 140. 140. 150. 150. 150. 150. 150. 150. 150. 150. 150. 150. 150. 160. 160. 160. 160. 160. 160. 160. 160. 160. 160. 160. 170. 170. 170. 170. 170. 170. 170. 170. 170. 170. 170. 180. 180. 180. 180. 180. 180. 180. 180. 180. 180. 180. 190. 190. 190. 190. 190. 190. 190. 190. 190. 190. 190. 200. 200. 200. 200. 200. 200. 200. 200. 200. 200. 200. 210. 210. 210. 210. 210. 210. 210. 210. 210. 210. 210. 220. 220. 220. 220. 220. 220. 220. 220. 220. 220. 220. 230. 230. 230. 230. 230. 230. 230. 230. 230. 230. 230. 240. 240. 240. 240. 240. 240. 240. 240. 240. 240. 240. 250. 250. 250. 250. 250. 250. 250. 250. 250. 250. 250. 260. 260. 260. 260. 260. 260. 260. 260. 260. 260. 260. 270. 270. 270. 270. 270. 270. 270. 270. 270. 270. 270. 280. 280. 280. 280. 280. 280. 280. 280. 280. 280. 280. 290. 290. 290. 290. 290. 290. 290. 290. 290. 290. 290. 300. 300. 300. 300. 300. 300. 300. 300. 300. 300. 300. 310. 310. 310. 310. 310. 310. 310. 310. 310. 310. 310. 320. 320. 320. 320. 320. 320. 320. 320. 320. 320. 320. 330. 330. 330. 330. 330. 330. 330. 330. 330. 330. 330. 340. 340. 340. 340. 340. 340. 340. 340. 340. 340. 340. 350. 350. 350. 350. 350. 350. 350. 350. 350. 350. 350. 360. 360. 360. 360. 360. 360. 360. 360. 360. 360. 360. 370. 370. 370. 370. 370. 370. 370. 370. 370. 370. 370. 380. 380. 380. 380. 380. 380. 380. 380. 380. 380. 380. 390. 390. 390. 390. 390. 390. 390. 390. 390. 390. 390. 400. 400. 400. 400. 400. 400. 400. 400. 400. 400. 400. 410. 410. 410. 410. 410. 410. 410. 410. 410. 410. 410. 420. 420. 420. 420. 420. 420. 420. 420. 420. 420. 420. 430. 430. 430. 430. 430. 430. 430. 430. 430. 430. 430. 440. 440. 440. 440. 440. 440. 440. 440. 440. 440. 440. 450. 450. 450. 450. 450. 450. 450. 450. 450. 450. 450. 460. 460. 460. 460. 460. 460. 460. 460. 460. 460. 460. 470. 470. 470. 470. 470. 470. 470. 470. 470. 470. 470. 480. 480. 480. 480. 480. 480. 480. 480. 480. 480. 480. 490. 490. 490. 490. 490. 490. 490. 490. 490. 490. 490. 500. 500. 500. 500. 500. 500. 500. 500. 500. 500. 500. 510. 510. 510. 510. 510. 510. 510. 510. 510. 510. 510. 520. 520. 520. 520. 520. 520. 520. 520. 520. 520. 520. 530. 530. 530. 530. 530. 530. 530. 530. 530. 530. 530. 540. 540. 540. 540. 540. 540. 540. 540. 540. 540. 540. 550. 550. 550. 550. 550. 550. 550. 550. 550. 550. 550. 560. 560. 560. 560. 560. 560. 560. 560. 560. 560. 560. 570. 570. 570. 570. 570. 570. 570. 570. 570. 570. 570. 580. 580. 580. 580. 580. 580. 580. 580. 580. 580. 580. 590. 590. 590. 590. 590. 590. 590. 590. 590. 590. 590. 600. 600. 600. 600. 600. 600. 600. 600. 600. 600. 600. 610. 610. 610. 610. 610. 610. 610. 610. 610. 610. 610. 620. 620. 620. 620. 620. 620. 620. 620. 620. 620. 620. 630. 630. 630. 630. 630. 630. 630. 630. 630. 630. 630. 640. 640. 640. 640. 640. 640. 640. 640. 640. 640. 640. 650. 650. 650. 650. 650. 650. 650. 650. 650. 650. 650. 660. 660. 660. 660. 660. 660. 660. 660. 660. 660. 660. 670. 670. 670. 670. 670. 670. 670. 670. 670. 670. 670. 680. 680. 680. 680. 680. 680. 680. 680. 680. 680. 680. 690. 690. 690. 690. 690. 690. 690. 690. 690. 690. 690. 700. 700. 700. 700. 700. 700. 700. 700. 700. 700. 700. 710. 710. 710. 710. 710. 710. 710. 710. 710. 710. 710. 720. 720. 720. 720. 720. 720. 720. 720. 720. 720. 720. 730. 730. 730. 730. 730. 730. 730. 730. 730. 730. 730. 740. 740. 740. 740. 740. 740. 740. 740. 740. 740. 740. 750. 750. 750. 750. 750. 750. 750. 750. 750. 750. 750. 760. 760. 760. 760. 760. 760. 760. 760. 760. 760. 760. 770. 770. 770. 770. 770. 770. 770. 770. 770. 770. 770. 780. 780. 780. 780. 780. 780. 780. 780. 780. 780. 780. 790. 790. 790. 790. 790. 790. 790. 790. 790. 790. 790. 800. 800. 800. 800. 800. 800. 800. 800. 800. 800. 800. 810. 810. 810. 810. 810. 810. 810. 810. 810. 810. 810. 820. 820. 820. 820. 820. 820. 820. 820. 820. 820. 820. 830. 830. 830. 830. 830. 830. 830. 830. 830. 830. 830. 840. 840. 840. 840. 840. 840. 840. 840. 840. 840. 840. 850. 850. 850. 850. 850. 850. 850. 850. 850. 850. 850. 860. 860. 860. 860. 860. 860. 860. 860. 860. 860. 860. 870. 870. 870. 870. 870. 870. 870. 870. 870. 870. 870. 880. 880. 880. 880. 880. 880. 880. 880. 880. 880. 880. 890. 890. 890. 890. 890. 890. 890. 890. 890. 890. 890. 900. 900. 900. 900. 900. 900. 900. 900. 900. 900. 900. 910. 910. 910. 910. 910. 910. 910. 910. 910. 910. 910. 920. 920. 920. 920. 920. 920. 920. 920. 920. 920. 920. 930. 930. 930. 930. 930. 930. 930. 930. 930. 930. 930. 940. 940. 940. 940. 940. 940. 940. 940. 940. 940. 940. 950. 950. 950. 950. 950. 950. 950. 950. 950. 950. 950. 960. 960. 960. 960. 960. 960. 960. 960. 960. 960. 960. 970. 970. 970. 970. 970. 970. 970. 970. 970. 970. 970. 980. 980. 980. 980. 980. 980. 980. 980. 980. 980. 980. 990. 990. 990. 990. 990. 990. 990. 990. 990. 990. 990. 1000. 1000. 1000. 1000. 1000. 1001. 1001. 1001. 1001. 1001. 1001. 1001. 1001. 1001. 1010. 1010. 1010. 1010. 1010. 1011. 1011. 1011. 1011. 1011. 1011. 1011. 1011. 1011. 1020. 1020. 1020. 1020. 1020. 1021. 1021. 1021. 1021. 1021. 1021. 1021. 1021. 1021. 1030. 1030. 1030. 1030. 1030. 1031. 1031. 1031. 1031. 1031. 1031. 1031. 1031. 1031. 1040. 1040. 1040. 1040. 1040. 1041. 1041. 1041. 1041. 1041. 1041. 1041. 1041. 1041. 1050. 1050. 1050. 1050. 1050. 1051. 1051. 1051. 1051. 1051. 1051. 1051. 1051. 1051. 1060. 1060. 1060. 1060. 1060. 1061. 1061. 1061. 1061. 1061. 1061. 1061. 1061. 1061. 1070. 1070. 1070. 1070. 1070. 1071. 1071. 1071. 1071. 1071. 1071. 1071. 1071. 1071. 1080. 1080. 1080. 1080. 1080. 1081. 1081. 1081. 1081. 1081. 1081. 1081. 1081. 1081. 1090. 1090. 1090. 1090. 1090. 1091. 1091. 1091. 1091. 1091. 1091. 1091. 1091. 1091. 1100. 1100. 1100. 1100. 1100. 1101. 1101. 1101. 1101. 1101. 1101. 1101. 1101. 1101. 1110. 1110. 1110. 1110. 1110. 1111. 1111. 1111. 1111. 1111. 1111. 1111. 1111. 1111. 1120. 1120. 1120. 1120. 1120. 1121. 1121. 1121. 1121. 1121.

<--- Page Split --->

toto separatus intellectus, qui est conversio intellectus possibilis ad agentem, qui totum intelligere suum habet intra scipsum, tunc non reminiscimur, quia reminiscentia fit per conversionem ad particularia quae sunt in phantasmatibus, et fit mediante cogitativa quae est actus rationis conferentis de particularibus : et hoc non habet intellectus possibilis per conversionem ad agentem, sed potius per conversionem ad phantasmata : et ex illa parte est vere passibilis intellectus, sicut ostendimus superius : et secundum hoc corruptibilis est, licet in se sit substantia perpetua : sine hoc tamen phantasmate et corruptibili intellectu cogitatio de particularibus nihil omnino determinatum intelligit in particularibus. Et ideo quando contingit ipsum separari ab actibus virium sensibilis anime, tunc nec reminiscitur, nec imaginatur : licet enim substantia ipsa rationalis tota separetur a corpore, tamen secundum quasdam vires non operatur nisi in corpore : et ideo cum non est in corpore, tunc nullam habet operationem intellectus secundum conversiones ad illas secundum naturam.

Amplius autem adhuc aliud est consideratione dignum de istis intellectibus : quoniam in veritate quando intellectus possibilis procedit de potentia ad actum, tunc utitur reminiscentia et sensu et imaginatione et phantasia : quoniam ex sensu accipit experientiam, et ex experientiis memoriam, et ex memoriis universale : cum autem jam habet scientiam, vocatur intellectus adeptus : et tunc non indiget

amplius virtutibus sensibilis animae, sicut qui quaerit vehiculum, ut dicit Avicenna, ad velendum se ad patriam, cum pervenerit ad patriam, non indiget amplius vehiculo. Possumus igitur dicere, quod sic separatus intellectus qui habet jam intelligibilia et non convertitur nisi ad agentem et ad seipsum, est tantum quod est vere : quia verissime est quod est denudatum a materia et a materiae appendiciis : materia enim propter privationem et mutationem turbat verum esse : et tunc ille adeptus intellectus qui in simplici consistit intellectu, immortalis et perpetuus est : et in illo non reminiscimur nec utimur aliqua vitute sensibili, quia intellectus qui utitur reminiscientia et cognitione, est passibilis et mutabilis : et quia passivus est, corruptibilis est, eo quod communicat corruptibili, et corrumpitur, illo interius corrupto, cum sit in se substantia incorruptibilis. Sine hoc enim talis passivus intellectus nihil omnino intelligit, eo quod omnis nostra scientia oritur ex sensibus. Et ideo intelligere intellectus possibilis post mortem est æquivocum ad intelligere in vita, quando utitur sensibus : et intelligere post habitum scientiæ secundum solam conversionem ad agentem, est æquivocum ad intelligendum accipiendo scientiam per experimentum et memoriam. Sic igitur patet quod intellectus agens est forma possibilis : et sunt isti duo unum sicut compositum, sed operationibus sunt diversi, sicut patet ex omnibus prius habitis.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III

DE ACTIONIBUS INTELLECTUS POSSIBILIS.

citer est unum, quod est impartibile secundum rem, et illud privatione partium est unum. Intellectus autem unus actus, cum sit unum, de omnibus istis unus est.

CAPUT I.

De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

His autem sic pertractatis de natura intellectuum animae rationalis, videamus de actibus intellectus possibilis : quia sic melius adhuc declarabitur de natura ejus. Et quia prior est actus intellectus super indivisibilia, quam super composita, ob hoc primo de actibus intellectus super indivisibilia est perscrutandum : omne enim quod intelligitur, ut unum intelligitur : quia scire plura possumus simul et semel, sed intelligere minime : omne ergo quod intelligitur, intelligitur unum. Est autem unum quod dicitur indivisum, quando compositioni opponitur, et illud est incomplexum. Est etiam unum quod multitudini dividentium oppositum est et illud est continuum : et est unum sicut ratione unum, et hoc est unum forma : et est unum quod simpli-

Indivisibilium quidem igitur quæ sunt Text. et 21. incomplexa intelligentia sive intelligere quod est actus intelligendi, in omnibus his est circa quæ non est falsum eo quod, sicut inferius ostendemus, nunquam æccidit error intelligibilium in intellectu. Hic autem intellectus vocatur apud Arabes informatio : eo quod intelligere talia est informari intellectum possibilem naturis formalibus eorum : intellectus ættem complexorum, qui est enuntiationis vel compositionis, vocatur fides per assensum intellectus ad talia. In quibus igitur intellectibus jam falsum est et verum, quia enuntiatione alicujus de aliquo jam necessarium est esse compositionem alicujus de aliquo : quia unum incomplexum cum altero componitur, et aliud affirmatur de ipso vel negatur ab eo ; talis enim intellectus est de eo qæod inest secundum quod inest prædicatam subjecto : verum enim et falsum non sunt nisi in respectu compositionis ali-

<--- Page Split --->

cujus cum alio, vel divisionis alicujus ab aliquo. Est autem prior intellectus incomplexorum quam compositionis, et quodammodo causa ejus qui compositionis est, quemadmodum et Empedocles dixit de natura, inquiens, quod capita secundum naturam germinaverunt et secundum germinum naturam et sibi congruentium fuerunt primo sine cervice, quae postea per amicitiam suis germanis cervicibus associata sunt, quando amicitia commisit res germanas sibi in generationem rerum 1. Sic enim et haec separata et incomplexa intelliguntur, et postea germana suis germanis componuntur per intellectum : et ab his qua non sunt germana, dividuntur per negationem hujus ab hoc. Verbi gratia, incomplexum quod est asimetros, et incomplexum quod est diametros, conjungitur, cum dicitur quod diameter est asimeter : et horum compositorum est etiam intellectus unus, quoniam non simpliciter accipiuntur ut plura, sicut dicit enuntiando, sed ut unum in altero, vel unum ab altero. Et haec non sunt enuntiata ut plura, sicut dicit enuntiando, ita intelligt. In his quae sunt incomplexa cum intelliguntur, nullum confingitur tempus vel differentia temporis. Omnium enim talium intellectus est per rei simplicem speciem, quae denudata est a conditionibus materiae, quarum una est motus, et altera tempus : et ideo talium intellectus abstrahit ab omni differentia temporis. Cum autem per compositionem unum de altero signetur, licet in re non sit compositio, sed unio unius cum alio nisi secundum modum cujusdam esse quod habet unum in alio, et hoc esse significatur per verbum notans compositionem : et quia signatur in actione esse, ideo oportet quod figuret differentiam aliquam : esse enim tale mensurat tempus.

Et ideo intellectus intelligens factorum Text, et com. 22. sive præteritorum et futurorum falsum esset, ut si non album albo componitur : verum autem quando componit cum eo quod secundum veritatem est album : et hoc contingit secundum quamlibet differentiam temporis. Non enim solum falsum et verum est secundum præsens tempus, ut si dicatur quoniam Cleon est albus vel non est albus : sed etiam quia erat albus, et quia erit albus, vel non erat albus. In omnibus autem his compositionibus, licet verum et falsum a re causetur, tamen compositio pro certo in anima est componente : quia tria sunt in compositione, scilicet subjectum, et prædicatum, et compositio media : et tantum duæ sunt in re res, videlicet cu: aliquid inest, et quod inest : et unum inest alteri sine medio : et ideo nihil in re respondet compositioni nisi ipsa unitas duorum unitorum : sed compositio est in anima uniente quæ accipit primo divisa, et postea componit falsum esse verum, cum sint relationes uniuscujusque relativorum : et ideo sunt in re sicut in causa efficiente, in anima autem sunt sicut in subjecto. In anima autem dico esse quod est in compositione quam facit anima : in voce autem sunt sicut in signo. Quidquid autem de his sit, sciendum est hic quod quæcumque contingit dicere in componendo, contingit etiam dicere in dividendo : sed cum componit anima, tunc componit divisa : et cum dividit, tunc dividit composita : et ideo ante omnem animæ compositionem est divisio, et ante omnem divisionem est compositio. Est autem in divisione compositio, quæ divisio notatur, quando unum negatur ab altero : et sic divisio et compositio adveniens, composita et divisa referuntur, et in illo ut unum vel unita intelliguntur : et inde unum compositum facit intellectus componens in unoquoque diversorum prius,

1 Multorum certe capita, admirabile dictu, Cervice absque fuere exorta in luminis aura :

<--- Page Split --->

et postea compositorum. Indivisum autem unumquodque aliquando vocatur indivisibile, sicut continuum est unum, eo quod est indivisum.

Indivisum enim dupliciter dicitur, potentia videlicet, et actu. Indivisum enim actu est continuum, licet potentia sit divisum : et hoc tale intelligibile nihil prohibet una simplici actione intellectus intelligi, sicut indivisibile : et hoc quando intelligit longitudinem. Et illius causa est, quoniam non intelligit longitudinem per partes quae potentia sunt in ipsa accipiendo eam, licet potius per unam simplicem speciem longitudinis quae est forma unius quae unit omnes partes longitudinis faciendo eas unum in esse in actu : actualiter enim una longitudo indivisibilis est : et ideo in tempore uno vel in momento totam per speciem longitudinis intelligit. Quod similiter est in intellectu continuorum, sicut temporis et aliorum : quia tempus similiter est indivisibile actu, et potentia divisibile est, sicut continua longitudo : unde licet utramque partem habeant ante et post, tamen quia intellectus non accipit continuum per partes, sed per speciem totius, quae nec partium quaedam est, nec partes omnes, sed quidditas unius in actu divisi existentis, ideo una et simplici actione intellectus intelligitur. Non enim contingit dicere quod per utrumque istorum intelligitur per medium, quia id quod intelligitur per medium sui sicut per partem, hoc est divisum in actu : non enim habet medium actu nisi divisum in actu : sed illud continuum non est divisum, ita quod partes ejus sequestrate sunt seorsum, nisi potentia : res autem per quod est in potentia, non intelligitur, sed per id quod est in actu. Si autem intellectus est utrumque intelligens seorsum, hoc est, per partem extra partem, tunc etiam tempus intelligendi unum, dividitur a tempore

intelligendi alterum . Quoniam quando intelligit partem unam, tunc in eodem momento non intelligit alteram : tunc enim intelligere est in tempore quod est sicut intellectus est : in longitudine autem divisa divisum est intelligere : ergo in tempore diverso perficere et intelligere est unius et alterius partis. Si autem intelligit longitudinem sicut unum in actu, quod est ex utrisque partibus, quae sunt in ea potentia solum, tunc etiam intelligere est in unico tempore, quod proportionatur intellectui longitudinis ex utriusque partibus composito : et hoc est unicum et indivisum tempus intelligendi.

Quia vero non solum est aliquid indi- 21 21 visum quantitate, quod actu est quantitas una : sed aliquid dicitur specie indivisum, quod formaliter est unum, sicut caro, et lignum, licet sit indivisibile non potentia et per se sicut quantum, sed per accidens, eo quod est forma ejus quod indivisibile est per se, et illo diviso accidit illud dividi, sicut diviso ligno species et forma dividitur per accidens : tamen illud quod per accidens sic divisibile est species et forma, indivisibile est secundum quod ipsum indivisibile, sic unica intellectus actione intelligitur et in specie indivisibili et unica. Hanc autem unicam intellectus actionem quidam vocant indivisibilem animam : eo quod in tali, ut ita dicam, intellectione animae per diversos actus non dividuntur talia : cum sint divisibilia per accidens divisione sui subjecti, et non in quantum sunt hoc quod sunt per formas suas, sicut quae sunt quidditates subjectorum talium : hoc igitur quod intelligit subjectum, est divisibile : et si dividatur, tunc etiam tempus intellective dividitur, quia in pluribus temporibus intelligit partita et divisa secundum actum, sed non intelligit ea sic, sed potius in quantum forma et species : hoc tamen non est separabile ab eis : quia tales species phy-

<--- Page Split --->

sice secundum rationem non separantur ab eis, cum materiam in sua ratione concipiant, et hoc indivisibile facit talia unum : et intellectum eorum facit unicum et indivisum : et tale indivisibile quod est forma, facit in longitudinem unam, licet sit divisibilis potentia : tale enim uniens quod est forma et species, secundum similitudinem unam est in omni continuo, sive illud positionem habeat in partibus, ut longitudo : sive non habeat positionem in partibus, sicut tempus. Licet autem talis forma secundum esse non sit separabilis a materia quam unit, et sit indivisibilis per accidens divisione subjecti : tamen simpliciter conceptus ejus est universalis, nec est divivisibilis, nec separabilis a materia : omne enim quod intelligitur, denudatum est a materia secundum quod ipsa est individuans : sicut omne universale separatur a particulari : potest tamen ratio diffinitiva esse in se concipiens materiam : sed illa non erit individuans, sed erit quasi differentia constituens ipsam formam : quia non est solum materia, sed potius causa ejus, sicut quando diffiniens carnem, dico quod est medium in tactu ex calido, et frigido, et humido, et sicco, et sic proportionabiliter nominando commixtum calidum et frigidum et humidum et siccum, non dico simplicem materiam, sed etiam causam effectivam commixtionis carnis : multitudinem ergo intelligit componibilium intellectus unus univoce compositionis, et multitudinem potentialem accipit intellectus unicus univoce actus et multitudinem partium materiae, et sibi accidit unicus intellectus univoce speciei et formae.

divisibile, nomine privativo monstratur esse indivisibile : sicut dicimus quod punctum est, cujus pars non est, et sic est in omnibus aliis simpliciter indivisibilibus, sicut unitas est, et sicut est nunc. Quando enim illa sumuntur ut privatio suarum quantitatum, tunc non accipiuntur in se, sed in suis quantitatibus quas participant, sicut punctum est terminus lineae, et unitas in aggregatione numeri, et nunc in continuatione praeteriti et futuri, et tunc non nosceretur nomine ratione privata. Quando autem secundum se accipiuntur, privationis nomine monstrantur, et tunc etiam ut privationes per suos habitus oppositos intelliguntur : et haec sunt intelligibilia quasi reflexa, et una et similis ratio est in intellectu omnium illarum privationum : nisi enim ita diceremus, quomodo possemus dicere quod intellectus cognoscat malum, quod privatio est, et ignorantiam, quae etiam est privatio, sicut alibi monstratum est. In omnibus intelligibilibus oportet intellectum potentia primum esse cognoscentem, et cognoscibile postea esse in ipso secundum actum ipso intellectu eodem remanente. Quoniam, sicut supra ostendimus, intellectus possibilis diversificatur per intelligibilia, sicut materia diversificatur per formas : et ideo accipiendo cognoscibile, accipit aliquid extra seipsum. Si autem alicujus intellectus nullum habet omnino contrarium, sed intelligibilia, oportet quod ille per aliquod cognoscat quod non habet contrarium : et hic intellectus ille qui ratio et causa est intelligibilium, et ille cognoscit seipsum, et cognoscendo se cognoscit alia, et illud intelligere nullo modo egreditur extra se : et cum sit ratio omnium sicut ars artificiatorum, oportet ipsum esse separatum ab omnibus : et erit semper in actu, et nunquam in potentia : co quod intelligere suum nunquam egreditur extra se : sibi enim semper est presens : et hic est intellectus intelligibilium substantiarum separatarum, et maxime intellectus causae prime.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

semper est verus veritate rei : secundum quod verum dicimus id quod vere est, et veram habet essentialitatem : et non decipitur intellectus circa id, et hic intellectus non est aliquid de aliquo, sed simplex rei conceptus per formam suam. Sicut enim videtur quod proprium objectum visus semper est verum, et non decipitur visus circa id: sed non semper verum est quando visibile componitur cum aliquo, sicut fit in visibili per accidens vel communi : non enim semper est verum quod album quod videtur sit homo, vel non sit homo, quando visus dicit album esse hominem, vel quando dicit non esse hominem. Similiter est de intellectu quando intellectus qui nihil habet nisi simplicem conceptum mentis, semper verus est : componens autem non semper est verus, quando accidit intellectui intelligibile per accidens, sicut sensui sensibile per accidens : et ideojin illo falsificatur intellectus ipsarum. Quaecumque autem sine materia sunt, sicut substantiae separatae, intelligunt res per simplices rerum quidditates : et ideo non falsificatur intellectus ipsarum. Quaecumque autem unum realiter in esse aliquando accipiuntur, non oportet quod hoc fiat per acceptionem rerum et differentiarum et convenientiam ipsarum vel eorum particularium. Et hoc accidit intellectui per extensionem sui ad sensitivas virtutes, et in tali compositione et divisione frequens incidit mendacium.

Amplius autem intelligibilia invenimus diversificata, quoniam quaedam sunt composita : quia aliud dicitur de aliquo, quam compositionem in cis facit intellectus, licet faciat eam secundum rei congruentiam : et quando aliquid dicitur de aliquo sicut affirmatio, vel dividitur unum ab alio sicut negatio, oportet quod omnis talis compositio sit vera aut falsa. Sed non omnis intellectus est verus aut falsus, quia sicut sensum invenimus variari circa sensibilia, ita intellectum circa intelligibilia : sensus enim quando est sensibilis per se, quod de natura sua facit sensum et est causa sensibilitatis, aliter est quam quando est sensibilis per accidens, quod de natura sua non facit sensibilitatem : ita etiam de intellectu intelligibilium : intellectus enim speculativus qui de natura sua speculativus est, aliter se habet quam ille qui est intellectus per accidens : universale autem simpliciter de natura sua intellectus speculativus : quoniam hoc est motivum intellectus possibilis, sicut sensibile proprium est motivum sensus. Compositio autem intelligibilium accidit ex convenientia rerum : et hoc non movet intellectum secundum quod hujus est : et ideo intellectus qui simplex conceptus est, est ejusdem quod est res et forma substantialis qua aliquid erat esse, hoc est, quod erat esse semper et perpetuo esse aliquid : quia per formam substantialem omne quod est aliquid, aliquid et substantialiter est. Et hic intellectus qui proprie et per se intellectus est,

In talibus autem separatis quae non Text, et con. habent contrarium in suis intelligibilibus, eo quod intelligibile nullum ex se recipiunt, idem est secundum actum scientia eorum cum re scita : et hoc maxime in intellectu causae primae est verum, quod illa omnino simplex est, et suum intelligere et suum intelligibile cum suo intellectu sunt idem omnino : in aliis autem intelligentiis quae sunt inferioris ordinis, etiam verum est : sed plus differentiae est inter suum intelligere et suum intelligibile ad

<--- Page Split --->

suum intellectum : haec autem differentia in parte superius posita est, sed ad plenum etiam subtiliter habet dici in scientia divina. Scientia autem nostri intellectus est prius in potentia quam in actu : et sicut diximus superius, quod in individuo quolibet prior est potentia quam actus : universaliter autem loquendo et simpliciter, tunc prior est scientia in actu quam in potentia et tempore, sicut superius diximus quod est in potentia nunquam fit in actu nisi ex eo quod est in actu : et ideo in intellectu mortalium etiam prior est intellectus agens et habitus primorum principiorum quae scimus per naturam in quantum terminos cognoscimus : haec enim principia sunt quasi instrumenta quibus intellectus agens educit possibilem de potentia ad actum. Et haec instrumenta determinata ex determinatione sensibilium oriuntur experimentis et memoris moventibus possibilem intellectum, et sic acquirit hanc scientiam et illam : in tali autem motus intellectus qui est simplex receptio intelligibilium, sine motu et transmutatione, consideratione dignum est qualiter differt ab aliis motibus physicis.

motus a motu physico. Cum duo sint in diffinitione motus physici, cum dicitur actus imperfectus, alterum eorum accidit motui, et non est de essentia sua, quod videlicet est imperfecti : ex sui autem natura convenit ei esse actum : et ideo quando non est imperfecti, tunc est actus perfectus. Sic autem est quando est actus sensitivi a receptione sensibilis. Ille enim est actus simplex, et ideo non fluens de forma in formam : et ideo est actus perfecti, et nullo modo ulterius ad aliquid in potentia existens. Multo magis autem hoc fit in intellectu, quoniam supra ostendimus quoniam impassibilitas intellectus in receptione intelligibilium major est quam impassibilitas sensus in receptione sensibilium. Et ideo sentire et intelligere simile est actui, qui est dicere solum sive aliquid enuntiare verbis : quia in actione quæ est dicere, statim est actio completa, absque eo quod præcedat ipsum actio diminuta, sicut fit in motu physico, in quo diminutus actus continue præcedit completum quousque compleatur totus motus : dicens autem exprimit dictum simplici actione : et sic est sentire et intelligere plus quam sentire : et hoc præcipue est verum de motu simplicis. Simplicem autem sensum et intellectum voco sensum sensibilis per se, et intellectum per se, et non secundum accidens intelligibile.

CAPUT III.

Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

In sensu enim expresse videtur, quod sensibile est agens in sensitivum ex potentia existente in hoc quod sit actu ens : et videmus quod id quod est sic agens in actu ipsum sensibile, nihil patitur omnino, etiam quando recipitur a sensu, non abjicitur aliquid a sensu nec progreditur de forma in formam fluendo, quemadmodum forma generata in materia. In motu autem physico et agens patitur aliquid a patiente : et quando patiens recipit eam, quod agens continue fluit de forma in formam quousque venit ad perfectionem perfectio motus : et ideo diximus in Physicis quod motus physicus est imperfectus actus existentis in potentia secundum quod est in potentia : unde quando sensibile movet sensum, oportet quod alia sit haec species

Cum autem determinatum est aliquid esse conferens sive lætum, aut aliquid esse inconveniens sive triste, tunc est sensus per accidens, aut intellectus per

<--- Page Split --->

accidens : quia tunc aliquid firmat aut negat componendo unum cum altero vel dividendo unum ad altero : et tunc aut mutatur per appetitum et motum, si determinant aliquid lætum, aut fugit propter appetitum et motum, si determinant aliquid triste : conferentia autem facientia lætitiam et inconvenientia facientia tristitiam sunt communia, et sunt circa sensibilia tantum.

quando differens est, sicut differunt partes appetitus, quæ sunt irascibilis et concupiscibilis, de quibus nos inferius persequemur, cum de motivis partibus animæ tractabimus.

Sed hoc quidem notandum est, quod Text, et com. 30. animæ intellectivæ sunt phantasmata moventia intellectum, sicut sensibilia movent sensum. Cum autem se extendit cogitans intellectus, et determinat affirmando vel negando bonum vel malum, tunc sequitur fuga vel persecutio : intellectus autem appetibile determinans se habet in ratione utentibus sicut æstimativa in non utentibus ratione. Et hoc apparet, quod in talibus nequaquam anima rationalis intelligit sine phantasmate ex quo universale elicitur : et est unus intellectus comparans et dijudicans omne quod movet cum phantasmatibus.

animæ secundum quas est lætari et tristari sit quoddam agere appetitus et motus quidam appetitus animæ, qui motus fit sensibili mediante, quod sit aut bonum aut malum, aut aliquid hujusmodi conveniens vel inconveniens ad lætitiam vel ad tristitiam, quæ est secundum sensibilem animam : et ideo Plato dixit quod omnis delectatio et tristitia sunt generationes factæ in sensibilem animam : et verum est quod dicit de delectatione habente contrarium. Si autem est aliqua delectatio in contemplatione ejus, quod diameter est asimeter costæ, illa non habet contrarium, et non est animæ sensibilis. Et de illis in Ethicis erit quærendum. Sed hoc quod hic est sciendum, est quod lætitia et tristitia in sensibilibus sequitur fuga et appetitus, et per appetitum motum : fuga autem et appetitus ideo sunt in prima radice sua secundum actum, quoniam una pars quæ est appetitiva sive motiva pars, agitatur: una enim pars animæ est, quæ præsens delectabile appetit, et tristabile præsens fugit : præsens autem est appetitus universalis fuga secundum actum, quia contraria sunt ejusdem potentiae : et ideo ejusdem est fugere et persequi, et non alterum appetitivum et fugitivum : neque ab invicem omnia ista sunt altera nec a sensitivo. Quod autem idem est esse appetitivum et fugitivum, dico in communi, quia utrumque appetitivæ animæ et utrumque est pars animæ sensibilis. Sed esse istarum virium ali-

Sicut enim diximus superius, quod aer Tæt. et com. 31. immutatus a medio hujus fecit pupillam agendo in eam speciem sensibilem quam recipit a re ipsa : et pupilla alterum est ab aere a quo movetur. Et similiter auditus habet suum motivum, et similiter omnis sensus : sed alterum sensitivum quod ultimum dicitur, quia ultimo venit ad ipsum : primum autem dicitur, eo quod ibi est fons et origo sensibilis virtulis et unum formale ad quod terminatur sensus particularis, et quod unum sensitivum est una medietas omnium sensibilium : sicut etiam ostendimus superius : sed plura est secundum esse particularium sensuum qui ad ipsum terminantur : prius enim dictum est quod uno et eodem discernit, et quid est illud quod discernit, et quid differt dulce et calidum. Sed nunc dicendum est, quia est unum aliquid quod est primum et ultimum sensitivum, quod est sic unum, sicut terminus ad quem diversa terminantur, est

<--- Page Split --->

Hoc autem non tantummodo verum 33. est de phantasmatibus quae a sensu sunt accepta, sed etiam de intentionibus convenientis et inconvenientis, quae cum sensibilibus accipiuntur, quae nata sunt movere appetitum : sicut enim in phantasmatibus determinatur de convenienti et inconvenienti per rationem, sic decernitur imitabile vel sensibile. Et ideo homo extra sensum secundum actum exiens, quando videlicet sensibile non sit praesens cum sit in phantasmatum motibus, tunc movetur per terrorem vel gaudium, non tantum somniando, sed etiam vigilando aliquando : et hoc signum est, quod quando aliquis est sentiens secundum rerum praesentiam quod est fugiendum, verbi gratia quod videlicet quia ignis est incendens aedificia in quibus habitat : hoc enim ut fugiendum cognoscit communiter omnis homo videns illud, quia omnis videns illud fugit : propter hoc quod dicitur in Horatio :

Nam tua res agitur, paries dum proximus ardet :

hoc enim in quantum videns movetur ad fugam. Similiter autem quicumque videt hostes et sentit, quoniam prælia sunt, sive resistendo, sive fugiendo movetur. Etiam sicut se habet in sensibilibus et sensu, sic se habet in phantasmatibus et intellectu in homine vel in phantasia ratiocinatur tanquam videt ea coram oculis suis, et deliberando determinat futura bona vel mala ad præsentia phantasmata, sicut præcipue faciunt melancholici et dormientes in somnis. Sicut enim in somnis ad imagines mulierum moventur membra ad coitum, et perficitur delectatio ac si esset res præsens, propter quam species tales imprimantur in corpora : quandocumque enim in phantasia est conveniens forma vel disconveniens corpori, statim virtutes quæ sunt affixamembris, movent corpus ad inducendum illam.

Et ideo aliqui facti sunt leprosi et aliis 33. 31. 2. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. infirmitatibus detenti, quod imaginatio- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 2. 1. 1. 1. 1. 1. 1. nibus lepræ frequenter detinentur vel al- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 3. 1. 1. 1. 1. 1. 1. terius infirmitatis, cum in phantasmati- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 4. 1. 1. 1. 1. 1. 1. bus dicat determinando anima aliquid 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 5. 1. 1. 1. 1. 1. 1. esse tanquam lætum vel tanquam triste : 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 6. 1. 1. 1. 1. 1. 1. et si non sit secundum esse, tamen fugit 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 7. 1. 1. 1. 1. 1. 1. tunc a tristi, aut imitatur lætum. Et uni- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 8. 1. 1. 1. 1. 1. 1. versaliter sic est in omni actione : et 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 9. 1. 1. 1. 1. 1. 1. actionem voco quod actuale potest agi 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 10. 1. 1. 1. 1. 1. 1. per nos, sic sunt omnia quæ ad delecta- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 11. 1. 1. 1. 1. 1. 1. tiones vel tristitias pertinent, vel ac com- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 12. 1. 1. 1. 1. 1. 1. municationem vitæ animalium inter se. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. Si autem verum et falsum accipiatur sic- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 13. 1. 1. 1. 1. 1. 1. ut actu, ita quod non sint accepta in re- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 14. 1. 1. 1. 1. 1. 1. bus actualibus per nos, quæ dicuntur 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 15. 1. 1. 1. 1. 1. 1. præterita : tunc adhuc sunt in eodem ge- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 16. 1. 1. 1. 1. 1. 1. nere : quoniam sunt cognitiones in phan- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 17. 1. 1. 1. 1. 1. 1. tasmatibus acceptæ : sicut et bonum et 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 18. 1. 1. 1. 1. 1. 1. malum actibilia et præterita : sed in eo 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 19. 1. 1. 1. 1. 1. 1. quod simpliciter est verum et falsum, dif- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 20. 1. 1. 1. 1. 1. 1. fert a bono et malo quoad genus cogita- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 21. 1. 1. 1. 1. 1. 1. tionis : quoniam simpliciter verum non 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 22. 1. 1. 1. 1. 1. 1. est in his quæ semper et ubique sunt 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 23. 1. 1. 1. 1. 1. 1. vera quæ sunt universalia : et hæc non 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 24. 1. 1. 1. 1. 1. 1. sunt phantastica cogitatione vel cogni- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 25. 1. 1. 1. 1. 1. 1. tione, sed intellectuali potentia. Similiter 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 26. 1. 1. 1. 1. 1. 1. autem de contrario quod simpliciter est 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 27. 1. 1. 1. 1. 1. 1. falsum : quia hoc est quod ubique et sem- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 28. 1. 1. 1. 1. 1. 1. per est falsum sine hic et nunc. Differunt 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 29. 1. 1. 1. 1. 1. 1. autem verum et falsum a bono et malo 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 30. 1. 1. 1. 1. 1. 1. quæ in quodam sunt, quod sit agibile 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 31. 1. 1. 1. 1. 1. 1. per nos, erit quidem verum et falsum in 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 32. 1. 1. 1. 1. 1. 1. phantastica cognitione, sed non bonum 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 33. 1. 1. 1. 1. 1. 1. et malum. Patet igitur quod in omnibus 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 34. 1. 1. 1. 1. 1. 1. quorum species est in phantasmatibus, 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 35. 1. 1. 1. 1. 1. 1. sicut in physicis et ethicis, analogia est 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 36. 1. 1. 1. 1. 1. 1. inter sensibilia et sensum, et phantas- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 37. 1. 1. 1. 1. 1. 1. mata ad intellectum phantasticum com- 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 38. 1. 1. 1. 1. 1. 1. parata.

<--- Page Split --->

CAPUT V.

De intellectu mathematicorum et divinorum.

  1. t. t. et com. Sed de his quae sunt abstractione dicta, sicut mathematica, quae in diffinitione sua non concipiunt materiam sensibilem, videtur fortasse alicui quod non sit talis analogia. Sed sciendum est quod omnia talia intelligit et accipit intellectus per sensum. Sicut enim accipit intellectus in hac materia sensibili quae est caro nasi, eo quod conjuncta est per esse diffinitionem cum materia sensibili : ita accipit separata mathematica in phantasmate, eo quod per esse conjuncta sunt materiae sensibili, licet per abstractionem vel diffinitionem sint abstracta. Cum enim inintelligit simum quod in sua diffinitione carnem nasi concipit, oportet quod illud non separatum accipiat per diffinitionem. In quantum autem accipit genus suum, quod est curvum, in sua ratione non accipit carnem nasi, eo quod secundum unam rationem salvatur in qualibet materia : tunc intelligit hoc sine intellectu carnis.

est de intellectu alicujus eorum materiam sensibilem abstrahendo a materia sensibili diffinit illud : talis ergo est intellectus mathematicorum quod accipitur ex phantasiis sicut et aliorum intellectus quae sunt naturalia et actualia. In omnibus his videtur quod omnis noster intellectus ex phantasmatibus oriatur. Quae autem sic ex phantasmatibus accipit intellectus, intelligit, cum ipse sit separatus, oportet quod sint separata ea quae intelligit : et cum omnibus his est in potentia, postea autem in actu. Quae autem secundum actum sunt in intellectu, tripliciter sunt telecctu in ipso : quorum unum est secundum actum scire et agere scientiam, sicut quod omnis homo est animal, quando actualiter ordinatur praedicatum ab subjectum. Secundus autem est scire in habitu et non considerare. Tertius autem est habere inchoationem scientiae, sicut quando de aliquo interrogati, incontinenter respondere non possumus certissime, tamen scientes quidem in proximo respondebimus : talem enim scientiam in potentia non habemus tantum, quia sic oportet dicere alias discere ante responsionem quod non est verum : similiter nec in actu, quia non actualiter consideramus : neque etiam perfectione in habitu, quia si haberemus perfecte habitum propinquum, possemus respondere cum vellemus. Et primus quidem motus assimilatur thesauro qui in visu apprehenditur, secundus autem thesauro reposito in terra, tertius autem thesauro recondito, qui quidem habetur, sed est reclusus, et clavis in promptu non habetur vel invenitur.

F. t. t. et com. Et quoad hoc intelligit mathematica 36. quae secundum esse non sunt separata tanquam sint separata, quia sunt suis diffinitionibus abstrahentia ab omni sensibili materia : non ergo accipit ea separata extra naturam existentia, quia in rebus semper sunt conjuncta : et sic receptio ipsorum est ex phantasmate. Sed cum accepti intellectus aliquid eorum quod profundatur circa illud, et percipiens non

<--- Page Split --->

venerunt. Si autem obscure potest haberi de libris ejus, tunc, sicut dixit Alfarabius, inchoatum habetur ab eo solutum, ubi ut videtur hoc esse quod dicit de felicitate contemplativa.

Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

His autem habitis, sciendum quod illud est res intelligens per suam essentiam solum, quod est intellectus omnino, et universaliter est intellectus in actu semper existens, et hoc est intellectus et inintelligentia omnino separata : et ideo nequaquam in potentia existens, sed semper in actu, non solum habens, sed etiam faciens de se omnia intelligibilia, et nihil eorum quaerit extra seipsum secundum quod intellectus est. Sed est quaestio de nostro intellectu qui conjunctus est magnitudini sensibilium, sicut dictum est, eo quod non accipit nisi formas abstractas a magnitudine, utrum nunquam contingat ipsum intelligere aliquod sic separatorum a magnitudine vel non ? Si enim contingit ipsum intelligere separata, tunc non semper accipitur a phantasmatibus et a magnitudine, sed conjungitur intelligentiae separatae, danti sibi formas intelligibiles. Quod duobus modis esse potest, quod videlicet conjungatur ei sicut efficienti et forma. Et si isto secundo modo esset conjunctus materialis noster intellectus agenti intelligentias separate, tunc haec esset major felicitas et divinitas quaedam quam intellectus humanus consequi posset. Et Aristoteles promittit se de ista quaestione considerationem habere posterius, et nos non invenimus eum considerasse de his in aliqua parte libri sui de Anima, nisi forte hoc exciderit a libris suis qui ad nos nondum per-

Nos autem propter doctrinae bonitadigrestem, quantum Deus in his donare dignabitur, hic volumus perscrutari, ut omnes simul determinemus operationes intellectus 1 : sed volumus primo ostendere dicta Peripateticorum in hac quaestione, et postea scientiam nostram : et ostendemus in quo convenit, et in quo differt a dictis aliorum Peripateticorum : et quia inter Peripateticos qui persecuti sunt Aristotelem, praecipuus, ut multi dixerunt, fuit Alexander, referamus igitur primo qualiter ipse istam quaestionem determinavit. Dixit enim intellectum possibilem esse generabilem cum corpore hominis et corruptibilem, eo quod esset forma et virtus in corpore, sicut superius diximus, quia intellectus secundum eum non est aliud quam praeparatio ad intelligibilia suscipienda et aptanda, sicut rasura tabulae et plana est aptitudo ad recipiendum picturam, et non est substantia in se ens sicut est tabula, sed est tantum aptitudo ad intelligibilia consequens conclusionem elementorum inter omnes complexiones magis aequalem, et ad aequalitatem celestem magis per similitudinem vicinantem. In hac autem aptitudine facit formas primo intellectus agens, qui secundum istum est intelligentia separata et non pars animae existens, et quamdiu tantum facit esse in actu educendo eam de potentia ad actum, non conjungitur intellectui possibili nisi sicut efficiens, et facit sic inesse intellectum speculativum, quem etiam dicit generabilem et corruptibilem in nobis, quando perficitur ad plenum intellectus possibilis, et habet intellectum speculativum, tunc demum con-

<--- Page Split --->

jungitur et intellectus agens sicut forma : et hunc quidem nunquam intelligit intellectus possibilis, sed cum post omnia intellecta conjungitur nobis ut forma, tunc nos per ipsum intelligimus omnia alia separata, et habemus scientiam ipsorum. Redit ergo dictum istius hominis ad hoc quod ex phantasmatibus acceptus continuatur et unitur nobis intellectus speculativus, et multo lumine speculatorum, quod lumen largitur ejus intellectus agens ut agens, et disponitur continue melius et melius intellectus possibilis. Et sic continue speculando tandem unitur ei ut forma, et intellectus agens qui est substantia separata dicta nobis unita : et quia substantia separata intelligit alia separata, ideo tunc per agentem unitum nobis intelligimus alia separata. Adhuc autem induxit rationem quae non est demonstrativa : dixit enim quod duae sunt operationes intellectus, quarum una est facere et quasi creare formas actu intellectas ex potentia intelligibilibus : et hoc nihil aliud est nisi denudare eas et facere simplices a materia et caeteris individuantibus eam : alia autem est intelligere : et prima istarum operationum est propter secundam. Et ideo cum perfectae sint istae duae operationes in nobis, tunc perfectus est intellectus noster. Est autem perfecta operatio prima, quando intelligibilia omnia facta sunt secundum actum. Operatio autem secunda perfecta est, quando potest omnia intelligere per id quod habet in se homo quasi formaret : hoc autem fit modo praedicto, et erit continuatio et conjunctio nobiscum intellectus agentis, et per eum aliorum separatorum : et hujus dedit exemplum in potentia ambulandi : quoniam dicitur perfecta in ambulantibus, quando fuerit confortata ad quamlibet ambulationem perficiendam secundum actum : et hoc fit successive per organorum confortationem et ambulationis usum. Similiter autem dixit esse, quod intellectus continue confortatur et disponitur ad majus lumen recipiendum

per intelligibilia, et sic confortatus perficit separatum agentem ut formam : et hunc modum vocavit intellectum adeptum qui est ultimus gradus intellectivae potentiae : per adeptum autem intelligit separata.

Ecce haec est quaestio Alexandri secunImprobatio. dum quod potest intelligi ex verbis ejus in libro suo de Anima, et in libro suo de Intellectu et intellecto : et haec est opinio erroribus plena, et ad ipsam plura sequuntur inconvenientia : et horum quaedam ponit Averroes contra eum, et quaedam nos inducemus. Averroes vero supponit quamdam suppositionem esse veram : et hoc est quod intellectus omnibus modis efficitur intellectus, et hoc praecipue in rebus separatis a materia, quae si non sit prius intellecta et verificata, non intelligerentur rationes ejus. Est autem sic verificanda : quoniam, sicut superius diximus vel ostendimus, intellectus omnis est forma, quae medietas est intellectorum, sicut medietas in tactu medium est tangibilium : et ideo sicut quando tangibile secundum actum immutat tactum, efficitur qualitas tangibilis et tactiva virtutis una, propter hoc distinguitur tactus et determinatur per qualitatem rei tactae : ita est, quod una efficitur intellectualitas rei intellectae : et ideo diximus superius, quod intellectus tactus et intellectus rei sunt unum, non sicut subjectum et accidens, nec sicut materia et forma, sed sicut ea quae aliquo modo sunt ejusdem formae sicut determinans et determinatum. Sic se habet omnis forma materiae, quando unitur ad extrema, et accipit actum ejus : quia medium est aliquid extremi. Hac autem habita propositione, objicitur contra illud, dicens quod intellectus agens ponatur esse non pars sed substantia separata et incorruptibilis, et speculata ponantur generalbia et corruptibilia, quia intelliguntur a nobis per agentem intellectum quando fuerit nobis ut forma, tunc oportebit quod cum intellectu agente fiant unum : et sic incorruptibile fiat corruptibile, quod est absur-

<--- Page Split --->

dum et non intelligibile. Est autem inconveniens omnino dicere incorruptibile et separatum fieri formam corruptibilis et separati corporei. Ponit enim iste intellectum possibilem esse corporeum et conjunctum et corruptibilem, et agentem esse incorruptibilem et separatum et incorpoream substantiam, et modo predieto ingredi eam in nos, et hoc esse quod dicit Aristoteles quod ingreditur ab extrinseco. Multa sunt impossibilia quae sequuntur ad hoc, quod dicit intellectum possibilem esse formam corporis ut in superioribus induximus. Patet autem facile ex dictis, quod iste nullam veram causam assignare potest quæstionis inductæ quæ solvat eam : quia nullo modo videtur uniri posse incorruptibile incorporeum et separatum cum corpore separato corruptibili et conjuncto : quia omnino redit dictum suum ad hoc quod aut recipitur de novo, aut non recipitur. Si recipitur, tunc oportet quod fiat immutatio aut recipientis, aut recepti, aut utriusque. Constat autem quod Alexander non potest dicere, quod sit in recepto : quia hoc secundum eum est impernutabile et necessarium : et ex hoc etiam patet quod non sit transmutatio in utroque : si autem est transmutatio in recipiente, tunc oportet quod recipiens fiat substantia quædam quæ inerat prius quando unitur ei sicut forma materiae : et tunc quæritur ab eo quid est causa hujus transmutationis et receptionis, et non poterit assignare. Si autem dicat aliquis, quod Alexander intelligit quod intellectus agens semper est in nobis, tunc sequitur inconveniens majus cum semper agat intellectus universaliter agens, statim in phantasmatibus præsentibus aget intellectus speculativus : et sic habebimus omnes scientias speculativas sine studio et sine doctore : et erit unus modus intellectus agentis in nobis et ante speculationem : et hoc concipimus esse falsum. Ista vero consecutio impossibilis videtur esse necessaria per hoc quod ad intellectum speculativum nihil amplius exigitur nisi

præsentia agentis, et præsentia phantasmatis, et subjectum intellectus possibilis. Hæc sunt quæ dixit Alexander et quæ contra eum inducuntur.

CAPUT VII.

Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quæstionis inductæ.

Themistii autem et Theophrasti dictum ad hoc redit, quod intellectus agens est forma, et intellectus possibilis, ut superius diximus, et intelligere in nobis non est per receptionem intelligibilium, sed intelligere nihil aliud est quam denudare per intellectum intelligibilia, eo quod lux agentis est circa ipsa, et circa lucem agentis tunc circa ipsa est intelligere ea. Hi autem qui dicunt intellectum possibilem esse separatum sicut agentem, et incorruptibilem utrumque esse, dicunt quod nihil inconveniens est, quod incorruptibilis fiat forma incorruptibilis : et ideo reprehendendo Alexandrum, dicunt quod ipse dixit incompressibilia : dixit enim speculativum continue generari et corrumpi, qui etiam vocatur intellectus in habitu, et tamen istum informari ab intellectu agente incorruptibili sicut informatur substantia ex sua forma. Sic enim esset corruptibile materia incorruptibilis, quod est inconveniens : et si hoc modo intellectus uniretur nobis, indigeret intellectus agens corruptibili ad suam actionem perficiendam, quæ est intelligere : quæ omnia stare non possunt : et ideo dictum Alexandri isti duo viri nullo modo sequi voluerunt. Dicunt etiam isti probationem Alexandri non valere , quando verum est quod virtus perficitur confrontatione et exercitio quando est virtus generata : in complemento enim ge-

<--- Page Split --->

n orati accipit etiam complementum virlutum generatum, sed non propter hoc provenit ad virtutem quae non est generati secundum quod est generatum. Cum enim Alexander dicat intellectum potentialem esse generatum, et intellectum qui est in habitu, similiter esse generatum, et complementum finis generati est generatum : tunc per haec duo non venit ad continuationem et unionem intellectus agentis qui non est generatus : propter quod isti fuerunt primi qui contempserunt dictum Alexandri, et dixerunt et possibilem esse non generatum et agentem et speculativum, qui sit ab utroque, sicut superius diximus. Dicunt autem intellectum nostrum compositum ex potentiali et agenti esse conjunctum nobis per intelligibilia ad phantasiam moventem relata : et sic compositum intellectum nobis conjunctum per se sufficientem esse ad intelligendum separata. Et hujus unicam rationem assignant, quae a majori est ducta, et est ratio topica probabilis uno modo et non necessaria : dicunt enim quod minus videtur, quod intellectus compositus ex duobus separatis sit de intelligibili concipiente materiam, quam de intelligibili quod est simile sibi : et est tamen de intelligibili conjuncto cum magnitudine : ergo multo magis est de intelligibili separato. Et haec ratio quam inducunt, nullo modo concluderet si dicerent intellectum possibilem non esse separatum, sicut dixit Alexander : quoniam in omnibus virtutibus corporeis sic est aliquid quod in se valde activum est, nec percipitur quoad nos eo quod expellit harmoniam virtutis : sicut sol qui est valde visibilis, non videtur a nobis : et similiter posset esse, quod separata quae secundum se sunt valde intelligibilia, non intelliguntur a nobis, sicut etiam Aristoteles videtur dicere, quod dispositio nostri intellectus ad manifestationem naturæ est sicut dispositio oculorum vespertilionis ad lumen solis. Cum autem ponunt intellectum esse virtutem separatam, tunc ratio eorum est probabilis. Sed

ipsi causam assignare non possunt : quia intellectus agens quandoque agit in nobis et quandoque non agit, cum secundum eos continuetur nobis. Adhuc autem secundum istos non est in nobis aliquid recipiens intellectum, et sic intellectus et intelligere non fit unum, quod est contra positiones sapientum. Quædam autem alia contra hanc opinionem inducta sunt in præcedentibus.

CAPUT VIII.

Et est digressio de solutione quaestionis A vempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

A vempace autem qui tota vita sua solitus fuit solvere istam quaestionem, posuit intellectum materialem esse corruptibilem et generabilem, et non esse animæ rationalis partem : quia dixit et hunc esse phantasiam secundum quod est in homine, quæ conjuncta est cum cogitatione potentia, sicut superius et ante diximus. Solvebant autem istam quaestionem sicut et Alfarabius et post eum Albu­bachel, quod intellectus agens est natura hominis et est separatus : et ideo quando per intelligibilia perficeret operationem suam, quæ est creare et facere intellectum speculationis : et tunc quasi liberatus intelligit per seipsum ea quæ sunt separata. A vempace autem post hos veniens, addidit quod homo secundum intellectum habet duas vires : unam humanam quam habet in quantum colligatur phantasmatibus, alteram autem divinam quam habet secundum quod est vestigium intelligentiae separatae. Per humanam intelligit concepta cum materia, per divinam autem separata. Omnes autem isti tres Nota rationem A vemunam habent rationem, sed dupliciter arpacis.

<--- Page Split --->

guunt ex illa primo quod modo uno sic 1. Supponunt enim quod omnia speculativa quae sunt in anima, facta sunt speculativa postquam potentia facta sunt speculativa. Deinde supponunt aliam propositionem quae verissima est, quod videliccet omne factum speculativum habet quidditatem, et tertio iterum supponunt aliam veram propositionem, quod videlicet intellectus est, qui facit omnes quidditatos potentia intellectas esse actu intellectas : et ex illis concludunt quod intellectus innatus est extrahere formas intellectivorum et quidditates eorum : oportet igitur quod virtutem illam habeat per naturam separatam. Hanc autem rationem etiam aliter inducunt sic. Supponunt enim primo, quod omnis quidditas suppositi et singularis cum potentia est potentia separabilis ab ipso. Secundo autem, quod quando fit actu, quod tunc facta est quidditas pura ab intellectu agente : et quaerunt quod sit speculativum, aut compositum ex quidditate et alio, aut est simpliciter quidditas, aut non est habens quidditatem, ita quod sit privatio pura. Et si dicatur quod est compositum ex quidditate et quodam alio, tunc cum ab omni composito intellectus sit aptus separare quidditatem intellectus, separat ab intellecto illo quidditatem illam : et de illa quidditate erit eadem quaestio : et ibit hoc in infinitum : et quia infinitum fugit omnis intellectus, standum est in primo intellecto, et dicendum est quod illa est quidditas pura. Si autem dat quod non esset quidditas, sed esset privatio pura, non est pura : tunc nihil esset intellectum speculativum, nulla etiam esset scientia speculativa omnino : quod falsum est. Remanet ergo quod sit separata et absoluta quidditas. Adhuc autem Alfarabius rationem inducit et sic. Supponit enim quod intellectus equi in quantum est equus sive per simplicem quidditatem ipsius non est plures intellectus, sed unicus, et similiter est de intellectu ho-

minis, et universaliter est de omni intellectu quidditatis. Si ergo efficitur plures intellectus, oportet quod aliquid sit causa pluralitatis : hoc autem non est nisi quod dividitur et differre facit quidditatem secundum esse et numerum : et hoc non est nisi forma corporalis et individualis in phantasia vel in sensu. Quia igitur intellectus speculativus quidditatis est alius apud me, alius apud te, hoc est, quod forma imaginata in spiritu corporoo cum quo componitur quidditas intellecta, est alia apud me, et alia apud te : et sic per imaginationem componitur et conjungitur nobis intellectus speculativus qui de se universalis est, quia superius ostensum est quod intellectum secundum quod intellectum non est individuum. Cum igitur intellectus sic separatur lumine agentis perfectus eodem lumine, et per gradus ascendens conjungitur intellectui separato, et fit intellectus speculativus quasi dispositio media conjunctionis istius : et hoc fere est idem ac si dicatur quod agens habet primo lumen debile, quod non valet nisi speculari, et valet intelligere separata : et postea acquirit lumen forte, per quod intelligit separata : et quod idem est intelligens quidditates quas a materia separatas habet, et quidditates separatorum.

Sed unicuique potest de facili paterc, Impugnati quod haec ratio non valet, nisi nos concedamus quod unicuique sunt quidditates separatorum per se, et quidditates eorum quae separantur ab intellectu a materia in qua sunt. Si enim hoc esset verum, tunc ejus virtutis esset comprehendere utrosque. Si autem æquivoce, tunc nihil valet ratio inducta. Et si dicatur neque esse æquivoce, neque penitus univoce, tunc oportet etiam virtutem intellectivam variari, supposito hoc quod dixit Aristoteles in VIII Ethicorum, quod omnis cognitio est in anima secundum congruentiam cognoscentis et cogniti, nisi hoc esset verum, tunc quælibet vir-

<--- Page Split --->

tus acciperet quodcumque: et sic intellectus acciperet sensibile et alicujus sensus intelligibile, quod omnino esse non potest. Si autem quidditates darentur utrasque esse unitas, tunc adhuc multae remanerent dubitationes. Si autem dicatur intellectus possibilis esse corruptibilis, tunc quaeretur secundum praedicta qualiter corruptibile unitur incorruptibili, et quaestio est tam in possibili quam in speculativo: quia uterque ponitur corruptibilis ab Avempace. Si autem possibilis dicatur esse incorruptibilis et separatus, tunc relinquitur quod qualiter intelligit aliquid de novo: quia aliquid incorruptibile secundum substantiam non potest fieri novum secundum formam, eo quod ex materia et forma fit unum novum. Adhuc autem cum neque sit separatus, quare modo intelligit et non ante, cum per se sit uno modo quod est separatum? Adhuc relinquitur quaestio secundum istos, quare de separatis secundum se non sunt scientiae speculativae, sicut sunt de conjunctis? Si enim utrumque est in potestate nostri intellectus, tunc speculabimur de separatis per separata sicut speculamur de conjunctis. Hoc autem non est verum: quoniam si quid parum aliquando speculamur de separatis, hoc facimus per conjuncta cum materia, sicut per motum accipimus motorem: et nescimus speculari passiones substantiae ipsius, nisi quae relate sunt ad motum et ad corpora. Si enim est aliqua hujus causa ista, quia habemus intellectum connaturalem nobis ad talia speculanda, tunc oportet quod omnes deficiamus in scientia speculativa separatorum: aut propterea quod principia illius scientiae non sunt inventa, sicut deficiimus in alchimia: aut propter hoc quod non sumus exercitati sufficienter: et utrumque eorum est improbabile, quia talis defectus esset generalis apud omnes homines. Si autem diceret aliquis, quod aliqui habent et aliqui non habent potentiam hujus speculativi, tunc nos quia non habemus hujusmodi potentiam,

æquivoce diceremur homines ad eos quì habent hujusmodi potentiam. Constat enim summam hominis potentiam esse perfectionem in contemplatione separatorum.

CAPUT IX.

Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rum.

Huic etiam quaestioni satisfacere intendit Avicenna et insecutor ejus Alqazel dicentes, quod in veritate intellectus possibilis est in nobis primo sicut tabula rasa et planata, quemadmodum superius est dictum: quia cum addicti homo, acquirit formas intellectas per hoc quod agens, denudat eas et conjungit eas intellectui possibili: et cum quælibet illarum formarum intellectualitatis accipit ab agente, oportet quod possibilis in qualibet convertatur ad agentem: et cum perfecta fuerit conversio ejus ad agentem, tunc conjungitur intellectui agenti ut formæ: et tunc per ipsum intelligit separata: et ideo addiscere nihil aliud est nisi acquirere perfectam habitudinem, quæ materialis ad agentem convertatur: quam cum acquirit, tunc omnia scit actu ex hoc quod convertitur ad agentem largientem ei formas intellectas: quia ex ipsa emanant in animam omnes formæ intellectæ. Dicunt enim isti quod cum formæ intellectus speculativi sunt in anima, quas homo intelligit quando vult, aut sunt in anima sicut in thesauro, aut sunt ita in anima, quod licet non sint in ipsa sicut in subjecto, habet tamen eas quando vult. Si autem essent in ea sicut in thesauro, tunc oporteret quod anima rationalis haberet memoriam et reminis-

<--- Page Split --->

centiam in omni actuali consideratione, quod falsum est : quia ea quae sunt in anima, sunt abstracta a tempore : et omnis memorans memorat sub differentia temporis determinati. Adhuc autem thesaurus perficitur in tenendo : quæ sit autem natura animæ rationalis quæ teneat formas, non potest etiam dici ab eo qui dicere velit. Non ergo sic res servatur in anima. Si autem dicatur quod sunt in anima sicut actus in potentia, hoc esse non potest : quia nihil aliud est intelligere et considerare secundum actum, nisi habere intellecta in anima secundum actum : aliquando autem non consideramus ea quorum tamen habemus scientiam : videtur autem quod oporteat dici, quod nihil habeat anima plus quam ante discere habuit : aut oportet quod sint formæ speculatæ intellectu agente. Constat autem quod posteriori modo dici non potest, quia tunc eodem modo ad intelligendum esset dispositus, et ante scientiam et post, et esset semper impossibilis ad sciendum. Relinquitur ergo quod formæ intellectæ sunt in intellectu agente, et quod per addiscere acquirit anima aptitudinem convertendi se ad intelligibilia vel intelligentiam quæ larga est in dandis speciebus intelligibilibus, et quotiescumque convertitur ad eam, emanant ex ea in animam intellectus multi : et hæc est conjunctio nostra ad intelligentiam separatam : et per illam ad omnes alias separatas : ideo dicunt isti quod etiam verum est secundum aliquem modum etiam post addiscere et scire, intellectus est in potentia ad considerare : sed hæc est potentia propinqua. Est autem potentia ista in hoc quod possibilis non habet in se intelligere, quia statim ut convertitur ad agentem, habebit illum.

Impugnatio. Contra autem dictum istud sunt præcise quatuor rationes, quarum prima est, quia adhuc quasi est ut prius, qualiter possibilis per intellecta non remanentia in ipso acquirat aptitudinem se conjungendi agenti : de hoc enim nullam assignant causam. Secunda autem est, quia

secundum hoc immediate agens continuatur possibili post scientiam, et cum sit incorporeus et separatus, videtur quod eadem ratione continuatur ei etiam ante scientiam, et sic semper continuatur ei, ut videtur. Tertia autem est, si solum agens largitur formas intellectas, cum ipsæ differant genere et specie, debet assignare Avicenna quæ est causa differentia. Quarta autem est, quia cum convertitur possibilis ad agentem, tunc fluunt forma intellectæ ad ipsum possibilem : cum ergo agens habet se uno modo, forma fluentes ab ipso receptæ immateriali erunt uno modo : et hoc est falsum : quia modo fluunt forma æ quaedam, et cras aliae, sic etiam de aliis. Hæc igitur sunt ad qua reducuntur dicta Peripateticorum : et sunt in eis plurimæ dubitationes, sicut cuilibet de his cogitanti patet.

CAPUT X.

Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

Forsitan autem dicit aliquis consequens dicta antiquorum doctorum qui Peripateticos non imitantur, quod intelligibilia sunt in nobis in habitu cum acquisita est scientia : ridiculum enim videtur quod intellecta non sint in anima cum habitus sit qualitas, et qualitas sit secundum quam quales nos esse dicimur. Separata autem sunt in anima per hoc quod abstrahuntur a phantasmate, quod est eorum per accidens : cum enim acceperimus in sensu motum, cognoscimus motorem per hoc quod circa motum profundatur anima et ratiocinatur de motore et substantia ipsius. Est autem duplex scientia ex phantasmate : quaedam enim est ex phantasmate, ita quod ipsa forma intellecta est forma habens esse in par-

<--- Page Split --->

ticulari : quædam autem sic, quod forma intellecta non est secundum esse in particulari, sed in sensibili manifestantur opera ejus : et per opera sicut per effectum venitur in causam per intellectum : et sic cognoscimus separata. Hæc est via quam fere sequuntur omnes moderni Latini : sed isti in principiis non conveniunt eum Peripateticis : si enim scientia sit qualitas in anima, tunc scientia non est universale id quod est intellectu, quod est ubique et semper. Peripatetici concorditer dixerunt, quod universale secundum actum non est nisi in anima, et quod universale continuatur in intellectu separato. Et hæc est objectio Avicennæ, in quam omnes concordaverunt. Amplius sit, quod quocumque modo anima veniat in conjunctione substantiarum separatarum, semper hoc verum est quod in fine cognoscit illas substantias : oportet quod ergo per aliquid habeat virtutem cognoscendi eas : eonstat quod per intellectum conjunctum cum continuo et tempore non habet virtutem tales substantias cognoscendi : ergo habebit hanc virtutem per aliquem alium intellectum : et tunc remanet quaestio ut prius, et quid sit ille, et qualiter copuletur cum anima ? Adhuc si per addiscere dicta, acquireret anima facilem aptitudinem convertendi se ad intellectum agentem, quam aptitudinem non habuit ante addiscere, tunc scientia in habitu erit scire, cum homo voluerit ex aptitudine talis conversionis per studium acquisita : et hoc quidem dicit Avicenna. Sunt tamen et alia ex quibus est scientia in anima : sed hæc emanant ab intellectu agente intellectum possibilem quotiescumque voluerit ille qui habet habitum sciendi : et sic universalia sunt quædam apud omnem intelligentem eadem, et tamen non sunt per seipsa sicut res exteriores. Adhuc autem, potentia bene tenendi et potentia bene suscipiendi non causantur ab eisdem principiis,sicut superius ostensum est. Si ergo istaduæ potentiae ponantur in intellectu pos-

sibili, quando ponitur suscipere intelligibilia speculata et tenere ea, tunc videtur intellectum esse compositum ex principiis causantibus potentias illas : et hoc est absurdum : et ideo antiqui dixerunt Philosophi concorditer omnes, quod intellectus possibilis non est tenere species intelligibiles, sed suscipere tantum : intellectus quidem faciens eas de seipso est intellectus agens : et cum facit eas, tunc resultant in intellectu possibili sicut forma objeca speculo resultat in speculo : et ex omnibus his patet, quod difficillima quaestio est ea quæ est superius inducta. Et Latini quidem usque huc neglexerunt quaestionem illam : et hujus causa est, quia non convenerunt in positionibus suis, et in dictis Peripateticorum : sed diverterunt in unam quamdam alteram viam, et induxerunt alia principia et alias positiones.

CAPUT XI.

Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

Nos autem dissentimus in paucis ab Nota in quo discrepat Averroe, qui inducit istam quaestionem D. Albertus ab Averna. in commento super librum de Anima. Cum omnibus enim aliis fere Philosophis convenit Averrores in hoc quod dicit intellectum agentem esse separatum et non conjunctum animæ : et tunc supponit istam propositionem, quæ etiam necessaria est, quod omne quod est separatum et efficitur conjunctum, habet aliquam causam suæ conjunctionis : et tunc quæritur quæ sit illa causa conjunctionis per quam intelligentia agens formaliter conjungitur possibili ut sic anima efficiatur intelligens substantias separatas ? Nos autem in dictis istis nihil mutamus nisi

<--- Page Split --->

hoc quod etiam Aristoteles mutasse videtur, quoniam dixit quod in omni natura in qua est patiens, est etiam agens : et ita oportet in anima esse has differentias : per hoc enim videtur nobis : nec de hoc dubitamus, quin intellectus agens sit pars et potentia animae. Sed tunc dicentes eum esse partem, erit quidem animae semper conjunctus sicut pars : sed lumen ejus quo operatur intellecta, licet hoc non semper actu conjunctum est intellectui possibili : quia etiam est separatus, ut dictum est superius. Convenimus enim cum omnibus Peripateticis, quod intellectus agens magis est separatus quam possibilis. Item convenimus cum eis quod separatum non conjungitur nisi causam habeat suae conjunctionis. Et his duobus suppositis accipimus alia duo ab Alfarabio, quorum unum dicit in libro suo de Anima,et alterum in X Nicomachiae suae quae est ethica, nichomathica dicta apud nos. Idem autem quod dicit in libro de Anima est, quod intellectus duas habet operationes, quarum una est facere intellecta denudando ea a materia, et altera intellecta intelligere, et discernere magis differri habet per primam istarum operationum quam per secundam : quoniam primam habet per seipsum solus, et secundam habet communem cum caeteris potentiis passivis. Id autem quod dicit in X Ethica,est quod fiducia philosophantis est non conjungi agenti intellectum ut efficienti,sed etiam sicut formae : et explanat hoc, dicens quod intellectus agens cum agit et creat intellectum in nobis, est efficiens conjunctus nobis tantum : eo quod tunc agit operatione sibi substantiali per quam diffinitur, et agit sine nobis coagentibus, licet agat in nobis intellecta quae facit : sed intelligere nostrum opus per intellectum nobis conjunctum. Et si fiducia philosophantis felicis est conjungi intellectum sicut formae, tunc conjungetur ei ita quod ipsum intelligat homo felix in actu felicitatis : forma enim est per quam operamur hoc

opus quod nostrum est in quantum homines sumus.

Et si forte diceretur, quod haec conjunctio secunda est impossibilis, refellitur hoc per hoc quod nos videmus animas felicium sicut quando perficiuntur animae eorum secundum optimum statum sapientiae, quando videlicet sapiunt divina quae sapit Deus, et habent delectationem in his : per effectum igitur probatur quod haec conjunctio erit hic in multis, et est possibilis. Sed nobis adhuc deest modus et causa conjunctionis. In causa autem quam inducemus et modo conveniemus in toto cum Averroe et cum Avempace, in parte cum Alfarabio, dicentes quod intellecta speculata dupliciter fiunt in nobis. Quaedam enim fiunt in nobis per naturam, ita quod non accipimus ea per aliquod vel ab aliquo doctore, nec per inquisitionem invenimus ea, sicut sunt dignitates demonstrationum propriae, qualiter sunt prima et vera ante quae omnino nulla sunt, quae non scimus ex sensu, nisi in quantum terminos cognoscimus : notitia autem terminorum non facit notitiam principiorum nisi per accidens. Quaedam autem speculata fiunt in nobis per voluntatem : quia videlicet studemus inveniendo et audiendo a doctore : et haec omnia fiunt intellectu agente influente eis intellectualitatem, et faciendo haec intellecta esse intellecta secundum actum intellectus agens conjungitur nobis ut efficiens : et quia in omnibus his influit intellectualitatem et denudationem, sunt omnia sibi similia in hoc quod separata sunt et nuda : ei ideo in omnibus his accipit continue intellectus possibilis lumen agentis, et efficitur sibi similior de die in diem : et hoc vocatur a Philosophis moveri ad continuitatem et conjunctionem cum agente intellectu : et sic cum acceperit omnia intellecta, habet lumen agentis in formam sibi adhaerentem : et cum ipse sit lumen suum. eo quod lumen suum essentia sua est, et non extra ipsum, tunc adhaeret intelle-

<--- Page Split --->

ctus agens possibili sicut forma : et hoc sic compositum vocatur a Peripateticis intellectus adeptus et divinus : et tunc homo perfectus est ad operandum opus illud quod est opus suum in quantum est homo : et hoc est opus quod operatur Deus : etiam hoc est perfecte per scipsum contemplari et intelligere separata : et iste modus et ista conjunctionis operatio concordat cum Aristotele in X Ethicae sua, ubi fere dicit ista, et praecipue concordat cum E ustratio et Michaele Ephesio, qui fere in hunc sensum exponunt Aristotelem ibidem. Colligitur enim ex his, quod intellectus agens tribus modis conjungitur nobis, licet in se et secundum essentiam suam sit separatus : a natura enim conjungitur ut potentia et virtus quaedam animae, sed faciendo intellecta speculata conjungitur ut efficiens: et ex his duabus conjunctionibus non est homo perfectus ut operetur opus divinum : tandem conjungitur ut forma, et causa conjunctionis ejus est intellectus speculativus : et ideo oportet esse speculativum ante adeptum : et tunc homo perfectus et divinus effectus est ad suum opus in quantum homo et non in quantum animal est perficiendum : et sunt gradus in intellectu speculativo quibus quasi ascenditur ad intellectum adeptum, sicut per se patet cuilibet. In hoc autem modo prior est potentia intellectus quam actu intellectus : et hoc est quod saepe superius diximus, quod possibilis prior est tempore in unoquoque individo, quod habet utrumque intellectum : sed actu autem dictus intellectus est simpliciter prior. Et hoc usu patet, quod intellectus agens prout est adeptus ut forma ingreditur ab extrinseco in homine, ut dicit Aristoteles in XVI libro Animalium.

Ex his facile patet omnium dubitationum solutio. Quod enim timuerunt quidam in hac scientia, quod videlicet ex corruptibili et generabili secundum dicta fieret unum : cum ex agente et speculativo et possibili fiat unum sicut dicto modo sicut ex materia et forma : nos vero

non in totum verum esse dicimus, quod possibilis sit corruptibilis, sed potius separatum et incorruptibilem, sicut separatus et incorruptibilis est intellectus agens, sicut patuit ex prius habitis. Licet autem speculativus sit generatus ex potentia, attamen, sicut superius diximus, ex subjecto eo quod possibilis intellectus non habet aliquam transmutationem, nec omnino fit unum sicut ex tribus sicut ex materia, sed solus possibilis intellectus est non quidem materia, sed ut materia quaedam : ad ipsum autem unitur agens sicut lumen ad diaphanum, et speculativus unitur et comparatur ad possibilem sicut instrumentum : comparatur autem Ratio Averrois eom, 30. ad agentem sicut minus formale recipiens actum et virtutem a magis formali : quandocumque enim duo comparantur ad unum sicut ad materiam, unum illcrun est forma simpliciter, et alterum est quasi instrumentum et imperfectum : propter hoc est deductus in rationem alicujus materialis : et ideo cum tam agens quam speculativus intellectus comparantur ad possibilem intellectum, agens erit simpliciter forma, et speculativus erit non simpliciter forma, sed ut instrumentum : nisi enim ita ponamus, non evademus objectionem inductam contra Avicennam, quia cum agens sit una et simplex essentia, non potest esse causa distinctarum specierum in speculando : et ideo speculativus est ut instrumentum ejus ad distinguendum intellectum possibilem. Dicet autem corruptibile non sit vere materia ejus quod est incorruptibile, eo quod sequeretur quod corruptibile efficeretur incorruptibile, tamen factum esse potest materiale sicut instrumentum est corruptibile, sicut virtutum cœelestium sunt instrumentum virtutes elementales corruptibiles. Patet igitur solutio quastionis et omnium dubiorum. Mirabilis autem et optimus est iste status intellectus adepti : sic per eum enim homo fit similis quodammodo Deo, eo quod potest operari sic divina et largiri sibi et aliis intellectus divinos et accipere omnia

<--- Page Split --->

intellecta quodammodo. Hæc igitur dicta sunt ad præsens de solutione istius quæsmodus sciendi quo ad X Ethicæ suæ ad solvendum. Est autem sciendum quod ille solus in veritate modus est, quo omnes homines naturaliter scire desiderant : quia isto solo modo homo est homo et operatur quæ sunt hominis. Vide enim eos qui sic intellectum non sunt adepti, si dicas aliquid de contemplabilibus, non intelligunt plus quam bestiæ quæ in singularium semper remanent cognitione.

Quod autem quaeritur, utrum intellecta maneant apud intellectum quando actu illa non considerat, sicut dicit Avicenna, per rationes superius inductas nos judicamus esse verum : quia cum medium conjunctionis possibilis ad agentem sint speculata, oportet ipsa manere, aut extrema dividentur : non tamen concedimus quod ipsa non est diffinita per tenere, et neque etiam percipere sicut virtutes corporales : sed potius cum anima intellectualis sit ut locus specierum universalium, remanent universalia speculata apud intellectum sicut in loco suæ generationis. Quod autem objicit, quod nihil exigitur ad speculari secundum actum nisi formam actu esse intellectam, dicendum videtur quod magis libera est anima rationalis quam sensibilis : in sensibili autem aestimativa et phantasia libera est imaginari cum voluerit, etiam quando imago est apud nos : et ideo licet species sint sicut in loco in intellectu, avertitur tamen ab eis quando vult, et convertitur ad eas quando voluerit : cum autem haec sit conjunctio intellectus adepti cum homine, oportet scire quod quidam nobilioris animæ existentes quasi omnia quærenda de philosophia quasi per seipsos facile intelligunt, sicut dicebatur de Hippocrate : et horum est intellectus sanctus vocatus a Philosophis, eo quod plurimum possibilis eorum intellectus accedit ad intellectum verum qui est agens. Hæc autem aptitudo vera vocatur subtilitas : ex adepto vero subita inventio medii ter-

mini, quod est causa quæsiti, vocatur solertia, quæ una est virtutum intellectualium. Quando autem adeptus quasi totus est perfectio luminis agentis, ita quod per se facit intellecta, tunc ille proximus est ad cognoscendum futura ex præsentibus. Etiam illi frequenter efficiuntur prophetae : quando enim duo extrema habent conjungi per gradum, tunc multi gradus tam ex aptitudine naturæ quam ex speculatione medii inveniuntur: et secundum eorum diversitatem et nobilius et minus nobiliter conjunguntur extrema.

CAPUT XII.

Quomodo anima est omnia quodammodo quæ sunt.

Hunc autem ad propositum revertenText, et . . . 37. tes dicamus recapitulando dicta de anima quoad potentias cognitivas, quoad ex his quæ dicta sunt, sequitur quoad anima quodammodo est omnia. Dico quodammodo, quoniam ipsa non est omnia secundum esse materiale, sed secundum esse intentionale specierum. Species enim rerum uniuntur animæ, sicut receptum unitur recipienti, licet hæc unitas neque sit proprie subjecti et accidentis, neque materiae et formae : large tamen accepto subjecto quoad subjectum dicatur id quoad quocumque modo recipit aliud, a quo non habet esse materiale, sed quo perficitur ad agere secundum potentiam naturalem, quoad in anima etiam intentiones quæ sunt in ea, sunt unum cum subjecto. Quod autem sic est omnia, patet per divisionem : quoniam omnia quæ sunt, aut sunt sensibilia quæ sunt conjuncta cum materia aut sunt intelligibilia sicut separata a materia : et anima secundum sensum efficitur idem cum sen-

<--- Page Split --->

sibilibus, et secundum intellectum efficitur idem cum intelligibilibus, eo modo quo eadem actu dicuntur, quorum idem est actus, licet esse sit differens.

Oportet autem quaerere ad haec demonstrationem : quoniam per partes divisionis inducta probatio non est sufficiens. Accipiamus igitur istam propositionem, quod quorum divisio est in eodem, ipsa sunt eadem : res autem et anima sunt ejusdem divisionis : ergo anima est quodammodo omnis res : secatur enim scientia intellectiva et sensus in ea quae sunt res quodammodo : quoniam id quod est d ans esse et essentiam totam, est forma universalis vel particularis : materia enim non assumitur ad esse conferendum, sed potius ut sit subjectum esse et essentiae 1 : et si sine subjecto tali subsistere posset, non quaereretur materia a natura, quam aliquid recipiat ab ipsa : esse autem rerum est potentia vel actu et separatum a sensibus , vel non separatum : et haec eadem sunt in sensu et intellectu, quando haec duo animae, scilicet sensitivum, et scire potens, sunt haec potentia primo, et postea sunt haec actu : quoniam sensus primo est, et postea omnia sensibilia : et hujus est maxime sensitivum primum quod est sensus communis. Id autem quod scire ponitur post intellectum, est potentia omnia scire, et post adeptum intellectum secundum actum sunt scita omnia, sicut diximus superius. Cum autem sensitivum et intellectivum sint sicut potentia omnia, hoc est necesse fieri altero duorum modorum : aut enim sunt potentia et actu ipsae res extra animam, secundum esse materiale, secundum quod dixerunt multi Philosophi, de quibus in primo libro fecimus mentionem : aut sunt potentia et actu species rerum. Non autem potest esse quod sint ipsae res : non enim hic lapis

demonstratus in esse materiali extra animam, est in anima, sed species lapidis est in anima, et anima est species ejus, sicut diximus esse sensum speciem sensibilium, et intellectum esse potentia speciem intellectorum. Anima igitur secundum sensum et intellectum, est sicut manus quaedam quae est in aliis organis corporis : manus enim non est organum uni officio tantum, sed juvat quodlibet organum ad officium suum : porrigit enim ori cibum, et expedit pedem, et purgat et deobturat autem, et sic de aliis actibus ipsius : et ideo manus est organum organorum, habens figuram et compositionem quasi activam ad omne organum : et ita est sensus potentia species sensibilium, et intellectus potentia species intelligibilium. Per quem modum hoc sit, superius diximus : quoniam sicut necesse est quod manus sit formalior organis, ita necesse est quod primum sensitivum sit formalius quam sensibilia, et primus intellectus sit formalior speciebus intelligibilibus. Haec autem sufficienter probata sunt in ante habitis.

Quoniam nulla omnino sunt sensibilia Text, et com. 39. quae sunt separata a magnitudine corporum : quia omnes formae sensibiles sunt formae sibi situm in corporibus determinantes, et in majoribus majores, et in minoribus minores : et quia species intelligibiles sunt in sensibilibus quocumque modo, sive sint abstractive dicta, sicut mathematica, sive habitus et formae et passiones et proprietates ipsorum sensibilium, sicut naturalia et moralia, ideo contingit quod nihil omnino sentiens, nunquam aliquod potest addiscere vel scire : quoniam, sicut diximus, ante adeptum intellectum, est acceptio scientiae ex phantasmatibns : phantasmata autem non habet, nihil omnino accipiens per sensum : et si in toto periret aliquis sensuum, pe-

<--- Page Split --->

riret in toto scientia quæ de sensibili illius sensus deberet elici : cum enim quis speculetur accipiendo scientiam, tunc necesse est simul in eo esse phantasmata eo quod phantasmata : intellectuum sunt sicut sensibilia sensuum, excepto hoc solo quod phantasmata abstracta a præsentia materiae sunt : sed sensibilia exigunt materiam esse præsentem. Est autem phantasia secundum quam phantasma in nobis fit, et differt ab affirmatione et negatione : quoniam naturae affirmationis est, et naturae negationis est intellectus complectens intelligibilia : et hæc complexio est aut vera, aut falsa : et ideo forte quaereret aliquis quid differt illud quod primum est intellectus complectens particularia per cogitationem ab esse nunc phantasmate in anima : principium enim intellectus in nobis est cogitativus : numquid enim ipsa phantasmata non sunt non alia ab intellectu : constat autem quod non, sed non licet non sint phantasmata cum cogitativo intellectu, tamen intellectus cogitativus non est sine phantasmate : et ideo etiam in dubium venit, sicut superius diximus, utrum intellectus secundum quod est in nobis conjunctus imaginationi et sensui posset aliquid separatum intelligere : intellectus enim post mortem constat quod intelligit separata. Et nos diximus in illa quaestione quod nobis videbatur : quoniam nobis videtur quod in hac vita continuatur cum agente formaliter, et tunc per agentem intelligit separata, quia aliter fecilitas contemplativa non attingeretur ab homine in hac vita : et hoc est contra omnes Peripateticos, qui dicunt quod fiducia contemplativa est ut formam attingere intellectum agentem : est enim, sicut diximus superius, respectu status nostri intellectus, scilicet in potentia et in perfectione potentia ad actum, et in adeptione : in potentia autem exi-teus nullo modo attingit agentem sicut formam, sed dum perficitur, tunc movetur ad conjunctionem cum adepto : et tunc quantum habet de intellectu, tantum est conjun-

ctus : et quantum caret, -tantum non est conjunctus. Habitis autem omnibus intellectibus, tunc est conjunctus et vocatur adeptus, et sic sunt differentiae intellectus nostri quatuor, quorum primus restituienest possibilis vocatus intellectus, secundus autem universaliter agens, et tertius speculativus, et quartus adeptus. Accessus autem ex naturae habitudine ad adeptum vocatur subtilitas : et expeditus usus adepti in actu, vocatur solertia : subtilitas autem causatur ex splendore intelligentiae super possibilem ex natura : solertia autem est bona dispositio velociter inveniendi causas multas.

CAPUT XIII.

Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

His autem omnibus habitis, de facili probatur animam rationalem esse immortalem, et quod manet anima separata a corpore, et est ratio demonstrativa : quia omne essentialiter separatum a corpore, et quod non communicat corpore per se sed per alium, manet separatum a corpore : anima autem rationalis sic separata est, ut patuit ex dictis : ergo ipsa non destruitur morte corporis. Amplius autem omnis essentia vel substantia a qua fluunt potentiae naturales separata secundum scipsas et suas operationes, est substantia separata. Cujus probatio, quia si per substantiam esset commixta corpori, tunc potentia ejus esset potentia commixti, et tunc non esset separata substantia : anima autem est hujusmodi substantia, cujus partes potentiales sunt intellectus possibilis et agentis, quae sunt partes per seipsas separatae : ergo et ipsa est separata : separatum autem in sub-

<--- Page Split --->

stantia et actione non destruitur destructo corpore : anima ergo rationalis destructo corpore destrui non potest. Superius etiam induximus in primo libro Aristotelis quod id quod est ex potentia, per intellectualem naturam determinatum ad esse, est aliquid in natura et in entibus mundi : intellectualis autem anima et intellectus de se est determinatum quid ad esse, et aliquid per se existens in natura, et incorruptibile tam ex potentia quam ex forma intellectuali quae ad esse in natura declaratur vel determinatur. Hoc autem facile patet ex omnibus quae de separatione intellectus dicta sunt. Avicenna autem sic probat et dicit : si enim anima dicatur corrumpi, aut dicetur corrumpi per se, aut corruptione alterius ex quo pendet secundum esse. Si autem corrumpatur per se, et tunc antequam corrumpatur, habet potentiam non permanendi in esse. Constat autem quod habet essendi actum : aut ergo habet actum existendi, et potentiam non essendi secundum idem et in eadem radice, aut non secundum idem sed in alia et alia. Si dicatur quod habet secundum idem utrumque, scilicet potentia essendi et non essendi : tunc ab eodem erit actus essendi et non essendi potentia : sed potentia non essendi in omnibus habentibus potentiam illam, est a privatione quae est in materia per quam materia efficitur subjectum transmutationis : ergo actus essendi erit ab eadem privatione, quod est impossibile : quoniam actus essendi erit a divino et optimo, quod est forma ejus quod vere est : si autem habet a diversis, tunc oportet quod anima sit composita ex diversis, quorum unum sit materia habens in se privationem, et alterum forma : omne autem quod talem habet materiam, habet eam tempore ante se : ergo materia ex qua sunt animae, est ante animas, sicut materia corporum physicorum est ante ea : et oportet generationem et corruptionem animarum esse ad invicem sicut corporum, quod est absurditas maxima. Ex hoc autem patet quod in fine primi Cæli et Mundi diximus, quod im-

possibile est quod generabile et corruptibile habeat virtutem semper essendi, cum habeat virtutem aliquando non essendi,debeat intelligi de hujusmodi generato et corrupto quod est compositum : nos enim concedimus animam quodammodo generari, si generari dicatur quod incipit esse post non esse, et cum dicimus quod habet virtutem semper essendi. Si autem dicatur quod anima corrumpitur corruptione corporis sicut pendens ex ipso, tunc dividemus sic dicentes, quod aut pendet ipso sicut simul existens cum ipso, aut sicut ex priori, aut sicut ex posteriori. Si autem simul existens, tunc hoc non potest esse, nisi altero duorum modorum, quod videlicet ipsa simultas sit essentialis utrique, et de ratione animae et corporis, aut quod sit accidentalis eis : sed si sit essentialiter tanquam ens de ratione eorum, tunc anima et corpus essentialiter et secundum suas diffinitiones referuntur ad invicem : ergo sunt essentialiter relata, quod falsum est. Si autem est accidentalis utrique vel alteri, tunc posito in ipso non esse, non erunt dependentia ad invicem, et nihil sequitur impossibile : ergo ex hoc non corrumpetur anima corruptione corporis. Si autem pendet tanquam ex posteriori, aut sicut ex priori dicto secundum causam, aut dependet ex eo sicut ex priori tempore : tunc erit corpus ante animam sicut natura propria, et potentia a qua esse et corrumpi habet : ergo anima rationalis est forma organica et actus corporis, quod multipliciter in prehabitis improbatum est. Si autem dicatur esse materia corporis sicut ex qua fit anima, hoc est absurdum : quia sic anima esset ex materia corporali, quod etiam improbatum est. Nos autem loquimur de anima rationali tantum. Si autem dicatur quod pendet ex eo sicut ex priori secundum causam, tunc aut erit causa efficiens aut formalis, aut materialis, aut finalis : quia jam ostensum est quod non est causa materialis. Si autem pendet ex eo sicut ex causa efficiente, hoc non potest esse : quoniam a corpore non efficitur ni-

<--- Page Split --->

si virtus corporea, eo quod non agit in quantum est corpus, sed per qualitates activas et passivas quae sunt in ipsa. Probatum est autumn animam rationalem non esse virtutem in corpore, nec aliquid consequens corporis complexionem vel actionem corporalium qualitatum : ergo non pendet ex eo sicut ex efficiente. Sed neque pendet ex eo sicut ex forma : quia supra multipliciter probatum est in secundo libro de Anima, quod anima est substantia et forma corporis, et non e converso. Nec potest dici quod pendet ex eo sicut ex fine : quia sic esset corpus propter animam, et non e converso, quod falsum est, sicut ex superius habitis constat. Si autem dicatur quod anima pendet ex eo sicut ex posteriori, tunc quaeremus utrum pendeat ex eo sicut ex posteriori secundum tempus, aut ex posteriori secundum ordinem qui est inter causam et causatum. Et si priori modo ex eo pendere dicitur, tunc non destruitur destructione ejus : quoniam divisa in tempore non destruuntur sic quod unum destruatur necessario destructione alterius. Et si contingat aliquando unum eorum destrui cum alio, hoc est casu. Si autem pendet ex corpore sicut ex posteriori secundum ordinem causae, tunc sequitur quod non destruitur destructione ejus necessario : quia destructo posteriori, non necessario destruitur id quod prius est. Et si contingat aliquando, hoc casu accidit. Nos autem non talem casam quaerimus destructionis. Licet autem hoc sufficienter probatum sit animam non destrui morte corporis, sed post mortem nobilius esse accipere : quoniam tunc tota converti habet ad intellectum agentem sicut ad formam, et per eum intelligere separata a materia, quod est summum felicitatis ejus : secundum naturam tamen po nimus ipsam in corpore incipiente corpore : et hoc probatur ex hoc, quia omnis motor suo mobili aptatur, sicut patet ex prius habitis : anima autem motor est corpori : sicut enim nulla navi existente nullus ordinatur nauta, ita corpore proprio non

existente non potest secundum ordinem esse naturae anima. Demonstrantur hujus rationes in principio VIII I hysicorum,et ad istud probandum sunt optimae et pretiosae : quoniam ibi demonstratum est quod motor non potest esse ante mobile, neque post ipsum neque cum ipso, ita quod non moveat, et necesse est hoc esse ita in minori mundo sicut in majori, sicut ibidem dictum est. Constat autem per omnia ante dicta, quod animae substantiale est, ita quod per illud diffinitur quod ipsa sit motor corporis : et si esset ipsa cum corpore et non ante ipsum, neque post ipsum facta : et sic simul demonstratione probatum est propositum, et destructus est error Platonis, qui dixit animas ante corpus fuisse ab aeterno in comparibus stellis. Hujus autem modus qualiter anima incipit cum corpore et non destruitur cum ipso, habetur ex ante habitis. Constat autem quod sunt gradus in entibus et quaedam sunt nobilia, et quadam minus nobilia, et quod nobilius inter omnia est anima rationalis : oportet igitur quod ipsa maxime sit elevata super materiam et simillima causis separatis : oportet igitur quod ipsa sit imago causae separatae per essentiam et potentias quasdam, sicut superius diximus. Substantia autem talis licet incipiat esse in corpore, quia tamen pendet esse ejus ex causis, nullo modo potest interire cum corpore : sed hunc ordinem essentialem non possum exponere intelligibiliter, nisi in scientia divina : usque illuc ergo differamus.

CAPUT XIV.

Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Fuerunt autem quidam qui videntes animam substantialiter esse separatam, di-

<--- Page Split --->

xerunt eam non individuari nisi per corpus et ad corpus, et ideo destructo corpore ex omnibus animalibus non remanere nisi unicam substantiam separatam, et horum nos tetigimus supra errorem, cum loqueremur de natura intellectus possibilis. Sed quia deliramentum hoc esse putamus, et fuerunt viri magni in philosophia, qui hunc abhorruerunt errorem, bonum nobis videtur ponere fortes rationes et demonstrativas contra illos. Dicimus autem quod si una anima sit ex omnibus animabus rationabilibus, aut hoc fit sic quod ex animbus substantialiter multis fiat una, aut ideo quia accidentaliter multæ sunt, et substantialiter remanet una ex multis vel omnibus post mortem corporis. Si autem primo modo dicunt, hæc est absurditas magna: quia cum omnis anima rationalis sit ejusdem specici cum alia, non remaneret unum nisi collectione ex omnibus, sicut exercitus et turba et populus: hoc autem simpliciter sunt multæ animæ et secundum quid unum. Viri autem sapientiores fuerunt quam ut dixerint hoc, sed absque dubio secundo modo dixerunt dicentes animas non esse multas nisi ex respectu ad corpus: et contra hoc fortissimas quatuor superius induximus rationes vel demonstrationes. Hoc autem diximus, quod illud accidens quod fecit multas animas, aut est accidens quod est in anima, aut non est in anima. Si enim est in anima, cum anima sit simplex, tunc oportet quod sit in tota anima: et sic individuatio animæ ad unum erit individuatio ad alium: et sic animæ per illud accidens non erunt multiplicatae per numerum, et est contra eos. Adhuc autem quidquid accidit simplici, toti simplici accidit. Illud ergo accidens toti accideret animæ: accideret ergo ei secundum quod est in omnibus: et sic non multiplicarentur per illud accidens. Si autem accideret animæ, tunc non individuaret animam. Adhuc

autem habitum est quod speculativus intellectus inest animæ secundum ipsam : et sic speculativus intellectus esset idem apud omnes, quod omnino falsum est: quia sic uno homine existente sapiente, omnis homo sapiens esset, quod falsum est. Adhuc autem cum anima rationalis sit simplex, ipsa est tota in omni corpore in quo est: ergo cum tota anima secundum istos esset in uno, et tota in alio, et tota in quolibet: et hoc non est intelligibile: quia ex hoc sequitur quod tota esset in quolibet, et tota extra quodlibet, quod est absurdum. Si autem dicatur esse non in corpore, sed respicere ipsum, quæratur quis sit modus illius respectus? Et dicunt quod hoc est respectus operationis: et hoc stare non postest, quoniam cum operatio egrediatur a potentia, et potentia sit in essentia, oportet eam essentialiter esse ubi operatur: et operatur in corpore: ergo est in corpore. Adhuc autem substantia quæ est dans esse et rationem, est in eo cui dat esse et rationem: anima autem rationalis dat esse et rationem corpori: ergo est in ipso. Constat autem falsum esse quod isti dicunt. Si autem quæratur modus conjunctionis animæ ad corpus et individuationis, superius a nobis hic est assignatus, cum ostenderemus qualiter intellectus possibilis est separatus et conjunctus in anima intellectuali. Similiter nec oportet hoc reitare: dicit autem Avicenna quod anima habet individuans proprium, licet naturam ejus et nomen ignoremus. Sed cum omne individuans sit materia, oportet quod illud individuans esset materia incorporea in anima existens: et per formam quæ non est corporis perfectio: et hoc concedunt plerique inter nostros socios. Sed nos eis in nullo contradicere volentes, probabile reputamus quod nos superius diximus, quod id probari potest ex his quæ insunt animæ: istud autem non est probatum, sed ratione magis contictum.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IV

DE MOTIVIS VIRIBUS.

CAPUT I.

Quæ pars animæ sit motiva.

Tetz. et com. Quoniam autem, sicut ab initio dixi- 40. mus, anima secundum duas diffinita est potentias, quibus animatum videtur differre ab inanimato : dico autem animam quae animalium est, quia plantæ habent partem partis animæ potius quam animam : nam in plantis neutra est illarum potentiarum quibus animatum ab inanimato differre videtur : duæ autem potentiae sunt, discretivum, et motivum secundum locum. Discretio autem in communi dicta est opus tam intelligentiae quam sensus, et de utroque istorum jam habitum est. De movente autem speculandum est nunc, quid sit animæ : et hoc est quaerere, utrum movens in animalibus sit una quaedam pars animæ, quae separabilis sit ab aliis partibus magnitudine, et subjecto sui organi, sicut visus separatur ab auditu, sicut dixit

Plato animam in vires dividi : aut tantum separatur ab illis ratione potentiae, et virtutis, et conveniat cum eis in subjecto : aut etiam ipsum sit tota anima, et non aliqua pars alicujus animae, sicut dixerunt quidam, quod sicut vegetabilis est una tota anima, et sicut sensibilis est una tota anima, ita motivum secundum locum sit una tota anima perficiens illud quod movetur secundum locum. Quia autem ex omnibus divisionibus his pars vera est, quod sit pars potentialis animae, sicut patet ex praehabitis, ideo supposito illo quaerendum est, utrum sit propria quaedam pars separata ab his quae consueta sunt dici partes animae. Et quae dicta sunt et determinata sunt a nobis, aut est harum aliqua quae sunt determinatae.

In hac autem quaestione res quaesita mox 41. ingerit dubitationem, secundum quem modum oporteat dicere animae partes, et quot numero. Non enim sunt integrales neque essentiales, sicut in praehabitis est determinatum, sed sunt actuales sive potentiae partes, in quibus inferior semper in suo superiori salvatur. Quot autem

<--- Page Split --->

oportet dicere partes, multum est dubitabile : modo enim quodam infinitæ videntur. Etsi enim vellemus vocare partes quibus species motorum inferunt passiones, infinitæ esse videntur : quia tunc multiplicabuntur potentiae passivæ secundum formas suorum activorum. Et secundum hoc tot erunt appetitus, quot sunt appetibilia, et tot sunt sensus, quot sunt sensibilia specie et forma differentia : et hoc procedit in infinitum numerum. Et secundum hunc modum quidam Philosophorum determinant et dividunt animam in ratiocinativam, et eam quæ ab animositate vocatur animativa, quam quidam vocant irascibilem : et eam quæ vocatur a quibusdam appetitiva, quam Platonic concupiscibilem esse dixerunt : hanc enim divisionem secundum solas species objectorum dividunt Platonic, et non secundum differentias corporum animatorum. Si autem sufficienter dividunt animam, ut jam dictum est, tunc quælibet species objecti faciet partem animæ specialem, et tunc erunt partes infinitæ : penes enim species objectorum inveniuntur ibi aliæ partes, quæ magis differunt quam tres inductæ differentes, sicut in genere boni actualis : et nos possumus invenire formas objectorum in diversis generibus existentes: hoc autem evidenter ostenditur per hoc quod dividitur anima ab istis in rationalem, et irrationalem, et irascibilem, et concupiscibilem. Et est insufficiens divisio, quia partes animæ principales sumptæ sunt secundum divisionem generis animatorum, et illæ sunt vegetabilis et sensibilis : et licet vegetabilis aliquo modo dici possit irrationalis, tamen sensibilis neque rationalis neque irrationalis dici potest : quia, sicut dicetur in fine primi Ethicorum, rationalis non est per essentiam, neque irrationalis est : quoniam participat aliquo modo ratione, eo quod persuadetur ei ratione et subjacet ordini rationis. Idem autem est de phantasia quæ ab omnibus dicta altera est : quoniam rationalis nec irascibilis, nec concupiscibilis esse videtur : hæc

autem sequentia demonstrabunt. Si autem rationalis in animositatem, sive irascibilem appetitum, sive concupiscibilem dividatur penes objectorum differentias, tunc secundum habitam rationem infinitæ partes animæ videntur esse : et hoc etiam est inconveniens.

Habet igitur magnam quaestionem, cui Text, et com. 42. harum virtutum phantasia et sensitiva eadem sit, vel a qua earum sit altera, et præcipue si quis ponit animæ partes separatas in loco et diffinitione, et non ponit unam in alia virtualiter, sicut inferior potestas continetur in superiori. Adhuc autem appetitiva est una earum quæ secundum Platonem secundum rationem et potentiam relatam ad actum, altera videtur esse a rationali : cum tamen inconveniens esse videatur hanc sequestrare ab utraque, vel ab altera, eo quod in utraque videtur contineri. Et quod contineatur in raciocinativa, patet : quia voluntas non fit nisi in rationali, eo quod omnis voluntas est ratiocinativæ potentiae, cum voluntas sit appetitus quidam. Similiter autem non sequestratur ab irrationali : quia in irrationali fit desiderium, et animus ab animositate dictus, qui irascibilis vocatur : et utrumque ipsorum est appetitus quidam concupiscibilis : concupiscibilis enim appetit delectabile secundum sensum, et irascibilis appetit arduum in quo est gloria, sicut vindictam, vel gloriam, vel victoriam, aut aliquid hujusmodi : quinimo si anima est illa tria quæ dixit Plato, videbitur esse in unoquoque dictorum trium : quia ratio etiam appetit discernere id quod appetendum est secundum rationem rectam, sicut est honestum et partes ejus. De his autem quaestionibus hic non est intentio : forsitan enim de his alibi determinabimus in sequentibus istius tractatus.

<--- Page Split --->

Sed de quo nunc ratio existit ad quaerendum, hoc est, quid sit movens secundum locum animal quod habet motum secundum locum. Secundum enim augmentum et decrementum quod movetur, mutat aliquo modo locum : quia augmentum crescit in locum majorem, et decrementum decrescit in locum minorem. Sed motor hujus motus in omnibus est animatis, eo quod augmentum et decrementum insunt omnibus animatis : et ideo constat motorem in hoc motu esse vegetationi per cibum, et generationi, sicut diximus in secundo istius voluminis libro. De spiratione autem et inspiratione, quae etiam motu quadam parte corporis secundum locum perficiuntur : similiter autem de somno et vigilia, in quibus fit motus sensus et spirituum ab exterioribus ad interiora, sicut in somno quae non sunt sine motu locali, post hunc librum in propriis locis dicemus. Nos enim hic non quaerimus de omni motu locali animati corporis, sed de motore istius motus tantum, quo animal procedit de loco ad locum : et hoc per organa et haec a natura formata.

CAPUT II.

Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

De motu autem secundum locum, quid videlicet sit animal movens secundum processivum motum de loco ad locum, nunc considerandum sit. Quod quidem igitur vegetabile secundum se non est animal movens secundum motum processivum, erit manifestum ex his quae inducentur nunc. Motus enim qui dicitur motus processivus, est semper extra ani-

mal motum, et distat ab ipso : propter quod dicunt vulgares, quod hic motus propter indigentiam est : et ideo oportet quod fiat cum phantasia quae imaginatur delectabile absens, aut cum appetitu et sensu, qui apprehendit delectabile extra se praesens : et probatur ex hoc, quod nihil quod non est appetens delectabile, vel fugiens tristabile, movetur de loco ad locum : et si movetur, movetur tunc violenter sicut cum transplantatum est lignum : vegetabile autem dicitur de se sumptum neque phantasiam habet neque appetitum sensibilem : et ideo vegetativum per se sumptum non movet secundum locum. Quia tunc omne vegetabile secundum locum moveretur : plantae igitur secundum locum moverentur. Et si hoc concederetur, tunc oporteret concedere quod haberent membra organica, sicut pedes, vel alas, quibus explerent hujusmodi motiva : et hoc non est verum : vegetativum enim secundum se non movet secundum locum.

Similiter autem nec id quod sentire Text, et com, potest quod vocatur sensitivum secundum quod hujus est proxima et perfecta causa : hanc enim causam moventem quaerimus solam, et non causam quae remota est causa motus : si enim sensitivum in eo quod hujusmodi, esset sufficiens et perfecta causa hujus motus processivi, omne sensitivum moveretur secundum locum : sed hoc falsum est, cum multa animalia sensum habentia, videamus esse manentia in uno loco immobilia usque in finem vitae suae. Quamvis enim dilatentur et constringantur, per quem motum animalia cognoscuntur, tamen non procedunt de loco ad locum : quia, sicut jam ante diximus, nos non loquimur de motu quo quasi crescit animatum in locum majorem vel restringitur in minorem, sed de illo tantum quo animal procedit de uno loco, et movetur totum in alium locum. Nec potest ali-

<--- Page Split --->

quis dicere quod hujusmodi animalia sìut imperfecta, sìcut imperfecta dicuntur quæ diminuuntur per impedimenta nature in aliquo quod est speciei suæ debitum secundum naturam, sìcut monstra quæ peccata sunt naturae, sìcut diximus in II Physicorum : talia enim animalia perfecta sunt perfectione debita suæ speciei, et generant sibi similia secundum speciem : hoc enim monstra non faciunt, si enim monstra peceent in principalibus membris, cito moriuntur. Et si peccatum sit non in principalibus, sìcut in manibus, vel in pedibus, non generant sìmile monstro, sed simile speciei ut frequenter. Haec igitur animalia cum producunt sibi similia, perfecta sunt specierum suarum perfectione, et recipiunt augmentum et decrementum per cibum. Si ergo illa habent motivas virtutes secundum locum, natura dedisset eis organa quibus perficerent motum localem, quia natura non deficit in necessariis, nec abundat superfluis. Si enim deficeret in necessariis, tunc motor quia non haberet organum, esset superfluus : quia nunquam perficeret motum, cujus ipse esset principium et causa. Si autem abundaret superfluis, tunc iterum frustra esset ultra necessarium, cum per pauciora eadem opera posset perficere.

CAPUT III.

Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

dum se causa efficiens hujus motus quem vocamus processivum. Hoc autem de speculativo intellectu facile probatur : quoniam speculativus intellectus est, qui accipit formas denudatas a materiis : et ideo nihil intelligit actuale per nos, quia omnis nostra actio est in sensibilibus et materialibus : et ideo nihil decernit fugiendo vel prosequendo. Semper autem motus processivus omnis animalis, aut est actus fugientis nocivum, aut prosequentis sive imitantis delectabile, sive conveniens. Cum enim intellectus speculativus est de practicis, quaerens in eis rationem veri, non considerat ea prout sunt practica, sed prout sunt speculativa, sicut est in scientia Ethicorum doctrinali : tunc accidit, quod intellectus multoties intelligit id quod timendum est, secundum rationem, licet non eodem modo intelligat quo timendum est, sed considerat passiones ejus, differentias, et accidentia per se scientia doctrinali, sicut considerat in aliis speculativis. Et similiter considerat aliquando id quod est latum et delectabile secundum rem, sicut quando ratiocinatur de delectatione venereorum quæ est secundum tactum, et non secundum visum, et quod ipsa est propter appetitum coitus ad generationem ordinata : hæc enim omnia speculativa sunt : et tunc non jubet intellectus timere vel delectari, sed potius ostendit unum doctrinale, alias delectabile quod est in venereis : propter rem tamen quæ movet concupiscentiam, aliquando cor movetur, vel aliud membrorum, sicut genitalia in quibus delectatio talis vel timor ostenditur : sed hoc non præcipit intellectus, sed potius avertit ab illo : sed pronitas rei adjuncta facit hujusmodi motus membrorum : et ideo non sequitur motus processivus ad rem illlam, quæ non est considerata ut circa quæ sit opus, sed ut ea circa quæ est speculatio intellectus simplicis.

<--- Page Split --->

  1. Amplius autem cum intellectus extendit se ad particulare operabile, et decernit, et præcipit fugere aliquid aut prosequi sive imitari, tunc adhuc non est sufficiens causa motus : quia sæpe tale decretum intellectus practici circa operabilia per nos, nullus sequitur motus processivus animalis : possibile enim est, ut in Ethicis ostendetur, quod aliquis sanum habeat intellectum, et corruptum habeat appetitum et desiderium : et ille bene præcipit intellectus de fugiendo turpi et imitando bono et honesto, ille tamen victus passione turpis, agit et movetur secundum desiderium, et non movetur secundum intellectum : et talis vocatur in Ethicis quidem incontinens. Potest autem vocari inabstinens, eo quod non abstinet ab his a quibus intellectus præcipit abstinere. Hoc autem et argumento et simili videmus : quoniam videmus quod habens artem medicinæ infirmus, aliquando non sanatur : et hoc est ideo, quia non movetur et operatur secundum medicinæ præcepta : et hoc ostendit, quod alterius quam intellectus et scientiæ magis proprium sit agere et movere secundum scientiam et non scientiæ : quia etiam quando infirmus curatur, magis proprium movens habet quam scientiam habet, licet secundum scientiam non moveatur : et similiter est in intellectu et scientia practica, qui similiter se habet ad opera morum sicut scientia ad regimen corporis : et ideo dicunt morales, quod scientia parum prodest ad opera, sed velle operari intellectum multum prodest.

  2. Ex hoc autem forte aliquis crederet quod appetitus moveret. Et nos eodem modo ostendimus, quod nec appetitus est sufficiens causa motus, nec sensus cum appetitu. Sunt enim quidam, ut in Ethicis probatur, qui continentes vel abstinentes dicuntur, sicut religiosi et eremitæ, qui sentiunt motus passionum :

et tamen non consequuntur in opere : propter quod coguntur remanere in regimine vero et honesto secundum quod præcipit intellectus : et tales sunt appetentes et concupiscentes turpes delectationes, et tamen non sunt operantes ea quorum habent appetitum et concupiscentiam, sed sequuntur intellectum. Licet ergo quodlibet istorum sit imperfecta causa motus, tamen nullum istorum universalis est et sufficiens causa motus animalium, qui vocatur processivus : oportet igitur quod sufficiens et universalis causa motus, sit congregata ex duobus vel tribus, quorum unum discernat et præcipiat motum, et alterum exsequatur. Et hæc duo sunt in homine appetitus et intellectiva : intellectiva enim operativa seu practica discernit et præcipit ad quid movendum est, et propter quid et qualiter, et ubi, et quando, et quantum cætera hujusmodi : appetitus autem sequitur et perficit hoc quod præceptum est ab intellectiva. Sic ergo duo in genere sunt moventia in homine. Si autem dicuntur tria moventia, tunc erunt illa tria sic ordinata, quod duo sunt sicut unum : hæc autem tria sunt intellectus practicus, et appetitus, et phantasia, quæ est sicut intellectus, quoniam ipsa discernit motum et præcipit sicut intellectus : et hoc dici oportet, quia multa animalia præter scientiam intellectualem de particularibus operabilibus sequuntnr in motibus phantasias. In aliis enim animalibus præter hominem aut non est intellectiva, aut si abusive dicatur esse, in eis intellectus non erit ut ratiocinans quasi ex syllogismo, sed erit ut rectus a natura, sicut diximus in secundo libro hujus voluminis : et ideo omnia similia specie similiter operantur. Hæc igitur sequuntur phantasiam. Dicamus igitur quod utraque hæc sunt moventia secundum locum, intellectus videlicet et appetitus, vel loco intellectus phantasia. Quotiescumque igitur intellectui vel phantasiæ appetitus consenserit motum præcipientibus, tunc erit motus et erit talis motus qualis est

<--- Page Split --->

consensus appetitus ad intellectum vel phantasiam : consensus autem hujus ad phantasiam, est uno modo et ad intellectum duobus modis : phantasia autem cum sit discretiva particularium sensibilium, non præcipit motum nisi circa delectabile ut nunc præsens. Et ideo videmus cætera animalia non esse continentia et abstinentia a delectabilibus in sensu, quæ sunt ut nunc delectabilia : intellectus autem practicus non ex conversione ad oculum, sed ex syllogismo præcipit operabile : et ideo cum syllogismis non peccat, tunc est motus abstinentis et continentis. Verbi gratia, cum dicat intellectus, omne turpe est fugiendum, et accipiat fornicari cum Helena esse turpe, eo quod est alieni thori violatio, appetitus exsequens hujusmodi motum est continens, alias continentis. Aliquando autem syllogismus hic in minori propositione obumbratur, alias obnubilatur, ex nimio æstu concupiscentiæ : et licet tunc bene universaliter præcipiat intellectus, tamen vis concupiscentiæ non sinit per beneplacitum videre particulare quod sub universali accipiendum erat : et si videt illud, non videt nisi speculative : oportet autem in operabilibus per beneplacitum videre, quia visio hæc mixta est effectui qui est circa quod præcipitur operandum esse. Et in hac propositione omnis malus incontinens ob dictam causam ignorans dicitur : et in minori propositione sic accepta non consentit appetitus sub universali : et ideo sequitur perversus motus. Movens autem intellectus est in universali propositione. In minori autem permixtus est phantasie, quæ tacta est per affectum : et hæc est causa quod intellectus dicitur semper rectus, et phantasia aliquando recta, aliquando non recta. Intellectus autem quia in homine ex syllogismo et ratione movet, ideo sequuntur opera hominis, verecundia, et gloria : quia turpe est abjicere regnum digniorum, et sequi regimen ejus quod commune habemus cum bestiis. Et hæc est causa, quod

peccatum et pœna sequantur hominis opera : similiter autem laus, et hæc non sequuntur opera aliorum animalium. Hæc etiam causa est, quod opera honesta dicuntur esse secundum naturam hominis in quantum homo est : opera autem turpia et inhonesta dicuntur esse contra naturam hominis in quantum est homo.

CAPUT IV.

De differentiis intellectus practici et speculativi.

Intellectus qui semper ratiocinatur Text, et com, propter aliquid quod est extra ipsum, et vocatur practicus, quod idem sonat quod operativus. Operativum autem communiter voco sive sit operabile quod vocatur actuale, sive factibile : actuale autem in Ethicis vocatur, quod pertinet ad opera quæ sunt circa passiones delectabiles et tristabiles, et circa opera communicationis justitiæ : et hæc sunt opera moris : et hujus intellectus ad illa perfectio est prudentia : factibile autem vocatur, quod in mechanica opera fit manuali, et intellectus ad ipsum perfectio est ars mechanica, sicut in Ethicis habet determinari. Hic autem communiter vocamus practicum intellectum, qui est temperativus in his et in aliis : et hujus ad intellectum speculativum propter doctrinæ bonitatem volumus invenire differentias quatuor : quarum prima est, quod fine differunt, eo quod finis omnis intellectus practici extra ipsum, sive sit opus, sive operatum : opus quidem in artibus est finis, sicut in musicis, in quibus cantus et melos ultimus finis est, qui exercentur in arte : agere in aliis ulterius terminis non est opus, sed operatum : faber enim non intendit fabricare propter fabricare, sed

Intellectus speculativus et practicus quatuor dissident discriminibus.

<--- Page Split --->

propter gladium vel aliud vas, quod suum proprium operatum est finis suae artis. In actualibus autem finis est operatio quae est felicitas civilis, eo quod haec est divinissima, et optima est inter operationes virtutum. Quilibet autem istorum finium est extra operantem, et ideo motu acquiritur : intellectiva autem speculativa finem suum semper inter semetipsam habet : habet enim verum speculatum in theorematibus quod finis ejus est : hoc enim etiam est finis sui instrumenti, quod demonstratio est et vocatur, nec extra illud aliquid acquirit : quia verum est de his quae propter se volumus in speculativis, quae essentialiter sunt de philosophia : haec enim non sunt dialectica, quia non sunt de mera philosophia : nec sunt ethica, quia verum talium quaerimus propter opus, sed sunt naturalia, mathematica, vel divina : propter quod contemplativus intellectus habens in se finem, perfectior et nobilior est practico : et ideo penes ipsum consistit felicitas et beatitudo speculativa, praecipue quando fuerit adeptus agentem formam, prout diximus in tractatu praehabito libri istius.

Secunda autem differentia est in forma quam apprehendunt tam speculativus quam intellectus practicus : practicus enim accipit formam prout est principium operis, cui necessario propter haec tria accidunt, quorum unum est, quod ipse decurrit ab universali ad particulare : eo quod omnis nostra operatio circa paticulare est. Secunda autem est, quia ipsam formam componit, eo quod omnis practicus formam intendit componere cum opere vel cum operato, ut patet per inductionem tam in moribus quam in artibus : forma enim domus existens in mente artificis perfecta, componitur cum lapidibus et lignis : forma autem contemplationis ex rebus extra separatis per continuam abstractionem majorem et minorem, componitur cum anima : et ideo vocatur forma abstractionis sive separationis. Et ex hoc accidit tertium,

quod forma practici intellectus est forma ad rem extra animam proveniens : forma vero contemplationis vocatur a re, et non ad rem, quae provenit a rebus extra ad intellectum.

Tertia differentia est in hoc quod in omnibus habentibus animam in terrenis, intellectus practicus in acquirendo formam non utitur corpore, sed potius habet eam apud seipsam, sed utitur corporeo instrumento quando educit eam formam in materiam extra se existentem. Sed in intellectu contemplativo est e converso, quia ipse utitur viribus et instrumentis corporalibus in acquirendo formam : quia mediantibus viribus et organis corporalibus perficitur abstractio, et in usu considerationis non utitur corpore aliquo. Et ex hoc est quod dicitur intellectus practicus se extendens extra se ad particularia et ad instrumenta corporum. Sed intellectus contemplativus dicitur se colligens inter seipsum. Et relictis corporcis viribus et instrumentis colliget se ad universale quod est inter seipsum, et magis est intellectus animae contemplativus quam practicus, et nobilius animae bonum est contemplatio quam actio, ut in X Ethicorum probatur.

Quarta vero et ultima differentia est, quod intellectus practicus est causa rei quae sibi subjicitur, sicut patet tam in actualibus quam in factualibus. Intellectus autem contemplativus causatur a re quae subjicitur eidem, eo quod accipit formam contemplationis a re subjecta, et considerat eam secundum quod est natura rei : et ideo quia intellectus primae causae et intelligentiarum separatarum sunt causa rei, et nunquam causatur a re, potius assimilatur intellectus eorum practico intellectui quam speculativo. De his autem in prima philosophia perquirendum erit. Sufficit autem nobis ad praesentem speculationem, quod sciamus quod intellectus practicus semper est propter aliquid esse : et ideo non quidem subjecto differt a speculativo, sed differt secundum esse et finem. Esse autem

<--- Page Split --->

quod habet ex forma quod est habitus practicus, de quibus est in Ethicis, practici nomen accipit.

cerneret non esse fugiendum, aut insequendum ut appetibile.

CAPUT V.

Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

Sicut autem intellectus est propter aliquid, ita omnis appetitus est propter aliquid quod non habet appetens : vel si appetit quod habet, appetit illud secundum quod non habet, sicut appetitur delectabile habitum aliquando non secundum quod est habitum, sed ut continuetur, vel ut alio modo habeatur : eo quod contingat pluribus modis haberi idem : et iste appetitus quo appetimus secundum actum, non practici intellectus est, ut potentia ex qua eliciatur appetere, sed potius est id quod est ultimum in ordine moventium, et proximum motui, hoc est principium motus et actionis : et ideo appetitiva est potentia distincta ab intellectu, et est illa quae post intellectus vel phantasiae motum et actionem sequitur, movendo lacertos et musculos ad motum perficiendum. Et ideo cum ad motum animalem qui sic fit per intentionem, non exigantur nisi haec duo, decernens scilicet et prosequens, rationabiliter videntur haec duo moventia, appetitus videlicet et intelligentia practica in homine. Appetitivum enim per speciem appetibilis movet sicut ultimum motus principium. Et intelligentia movet propter appetibile : quia intelligentia secundum quod est cognitio quaedam, non movet, sed potius per hoc quod principium primum intelligibile movens est appetitivum. Si autem non apprehenderet appetibile, et non traheretur ab appetitu, intelligentia non moveret, sed potius de-

Similiter autem est in his in quibus Text, et com. 50. phantasia movet : quia animalia bruta intellectus practici phantasia utuntur, quae practica dicitur sicut intellectus, quia videt propter aliquid quod est extra, et quia apprehendit speciem ut operabile vel appetibile, et quia est forma operativa, et quia causa rei etiam, quae de formis practicis jam ante determinavimus. Haec igitur phantasia non movet sine specie appetibilis secundum quod est appetibile : appetibile autem in eo quod appetibile trahit et inclinat appetitum : ergo etiam phantasia sicut et intellectus, movetur per hoc quod miscetur appetitivæ : et sic possumus dicere quod unum specie motivum est, et hoc est appetitivum. Quocumque enim est modo phantasia decernens, est motum propter appetitum : appetitus autem novens est propter appetibile : specie igitur sunt unum, et duo in subjectis. Similiter autem aliquando intellectus cum appetitu movet, et ideo etiam est unus specie motus, et non duo, nec unus compositus. Si enim daretur quod duo specie esset intellectus et appetitus quando movent, et quod eorum sit motus similis, et sit tamen unus motus, et cum hoc per se sit, quod unius motoris simplicis non est nisi unus motus, oportet dicere quod intellectus practicus et appetitus moverent secundum unum aliquid quod est commune utrique : et ex hoc sequeretur quod motus secundum locum per se esset illis communis, et per accidens esset intellectus practici : et similiter per accidens esset ipsius appetitus, sicut habere tres angulos per se est trianguli, et per accidens convenit isosceli. Sed secundum hoc non vere essent moventia intellectus et appetitus. Oportet igitur quod sit utriusque, sed unius propter alterum. In nullo enim motu intellectus videtur esse movens

<--- Page Split --->

sine appetitu tam in rationabilibus quam in irrationabilibus.

Appetitus enim commune quoddam est ad rationalem appetitum et ad irrationalem : quoniam voluntas quae solius est rationis, est appetitus rationalis. Cujus causa est, quia voluntas quoddam liberrimum est in anima : et illa quae tantum per nos incoacte omnes facimus, ex voluntate dicimur facere. Libertas autem omnimoda non est in his quae obligata sunt materiae : et ideo in sensibili proprie voluntas non est : et si dicantur bruta animalia volentia aliquando, abusio fit vocabuli : quia voluntas eorum pro appetitu vel desiderio sensibili accipitur. In ista enim voluntate tota libertas est : quod ex hoc patet, quia cum coactio ad aliquid agendum, vel in aliquid consentiendum, fiat ex tribus causis, quarum una est violentia exterior, secunda autem obligatio ad materiam in qua est, tertia autem est per rationem et syllogismum per quem ratio cogatur ad consensum verum : ab omnibus autem his coactionibus deobligata est voluntas. Cadente enim coactione exterius in corpus, libera manet voluntas et dissentit interius ab his ad quae cogitur extra in opere. Similiter non est virtus organica : et ideo non agitur et impellitur a natura, quemadmodum bruta ad opus aguntur. Similiter autem post conclusionem de aliquo faciendo quod de necessitate probatum est, voluntas adhuc est libera ad hoc volendum vel non, et saepe non vult hoc ipsum. Haec enim tota et sola causa est sui tantum : solum enim haec sufficit ad volendum aliquid in quod consentit voluntas, quia volumus illud sine omni alia causa : et ideo regnum voluntatis simile est regno tyranni : quoniam leges edit ad libitum, et non ex aliqua causa utilitatis reipublicae, quod sonat proverbium quod dicit,

Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.

Regnum autem intellectus practici simile est monarchiae in qua rex sapiens

domina tur, nihil omnino discernens nisi secundum rationem utilitatis reipublicae. Haec igitur voluntas constat, quod est appetitus quidam. Et cum rationale moveatur, sicut dictum est, secundum appetitum, tunc non movetur secundum liberam voluntatem. Appetitus enim movet extra ad appetibile. Et haec est causa, quod omnis appetitus est cum quodam affectu concupiscentiae quae est rei exterioris. Et ex his patet quod intellectus et phantasia sunt moventia propter appetitum : et quod in omni motu exiguntur ad minus duo moventia, quorum unum nuntiat de motu, et alterum prosequitur. Unum igitur sunt specie moventia, duo autem per subjectum efficientia motum, et tria genere, intellectus, phantasia, appetitus, et in rationali anima appetitus est voluntas libera.

CAPUT VI.

Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

Si autem differentias horum consideText et com. rare volumus, quod intellectus per hoc quod est intellectus nihil habens phantasmatis admixtionis, et semper est rectus : hoc enim nihil aliud est, nisi potentia habituali habens habitum principiorum moralium et factualium, in quibus nullus est error, scilicet non esse occidendum, non esse mæchandum, non esse furandum, justitiam esse colendam, Deum esse venerandum, parentes esse honorandos, rempublicam instaurandam. Et in artibus similiter, sicut architectonica gravia subtus ponenda, et levia super ea conjungenda esse, prius dolanda esse, ut bene conjungantur, et hujusmodi : et ideo naturales hunc intellectum vocant

<--- Page Split --->

naturale adjutorium vel judicatorium, in quo universalia juris sunt descripta. Appetitus autem et phantasia sunt recta et non recta. Propter quod et intellectus si exeat ex se in phantasmata, accidit ei rectitudo et curvitas. Cujus probatio est, quoniam semper quidem, ut dictum est, movetur appetitus ad aliquid fugiendum vel prosequendum, hoc est, ad id quod habet intentionem boni convenientis vel mali nocentis : non enim movetur ad omne bonum. Est enim bonum non agibile per nos, et ad hoc non movet, sed movet ad actuale bonum, circa quod sunt actus et motus nostri : et per quod nos operando et movendo acquirere possumus. Omne autem tale bonum est circa particularia, quod contingit se sic et aliter habere : et ideo aliquando est rectum, aliquando non rectum : et ideo cum appetitus et phantasia sint circa tale bonum, contingit phantasiam et appetitum aliquando esse recta, aliquando non recta. Si enim id quod habet intentionem boni, est bonum simpliciter, hoc semper et ubique est bonum, tunc phantasia et appetitus circa id sunt recta. Si autem est bonum ut nunc et non simpliciter, hoc est dupliciter : bonum enim simpliciter habet in se duo : quorum unum est, quod semper bonum est : alterum autem, quod ubique et in omnibus bonum est : per comparationem ad illa duo dicitur bonum ut hic et nunc. Secundum autem quod opponitur ei quod semper bonum est, tunc dicitur bonum ut nunc, quod praesentialiter afficit delectando sensum : et hoc est bonum quod prosequitur animal brutum et incontinens. Secundum autem quod opponitur ei quod est ubique, sic opponitur ei bonum quod est casu, hoc malum est: sicut bonum est pignus reddere vel depositum ei qui fidei rem commisit : et tamen ut hoc malum est, quia si pignus sit gladius, et committens facinus sit furiosus, malum est ei reddere gladium. Similiter est in aliis : et ideo circa particularia non omnino potest dirigi veritas

intellectus : et ideo circa ea per phantatasiam et appetitum incidit rectum et non rectum : et ideo in Ethicis dicitur quod epicheos qui dirigit in particularibus, melior est justo qui semper opera, scilicet universalia juris nititur dirigere. Non enim semper operationum mobilitas normam et regulam assequitur universalium. Et ideo dicit Aristoteles quod in talibus est directio sicut regula Lesbiae xedificationis. Est autem Lesbe insula quaedam habens lapides indolabiles, et ideo illi ad regulam omnino rectam non xedificant, sed utuntur regula plumbca, qua ad torturam xedificii curvatam solum cavetur, ut non omnino fiat enormis curvitas. Rectitudinem enim servare in operabilibus aliquando curvare est : et melius nonnunquam solvere legem universalem in moribus quam in tali casu et loco observare.

Ex omnibus igitur nunc habitis, maTextetcom . nifestum est quod talis potentia quae ap- 5 2 . petitiva vocatur, movet : quia etsi aliae movent, propter hanc movent, ut diximus. Sicut autem hoc dictum est, ita quidam non dividunt, plures ponentes esse motivas potentias, sicut rationalem, et irascibilem, et concupiscibilem. Talibus autem qui sic motivas animae partes dividunt, contingit quod si intendunt animam dividere in quaslibet partes, quae aliquo modo potentiam ad modum remotae vel propinquae in communi vel particulari, quod valde multae secundum eos erunt partes animae. Erunt vegetabile, sensitivum, intellectivum, appetitivum, deliberativum : adhuc autem appetibile sive appetitum sensibilem. Hæc enim plurimum differunt secundum istos, et adhuc autem magis his differunt concupiscibile et desiderativum, et irascibile, quia concupiscibile et irascibile sunt diversorum objectorum, sed deliberativum et appetitivum possunt esse ejusdem. Quamvis autem sic multæ vi-

<--- Page Split --->

res accipiantur, quarum quaedam sunt motivae, et quaedam non, tamen illae quae sunt motivae, omnes movent per appetitum : et ideo appetitivum est per se movens.

CAPUT VII.

Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

aliquando non est bonum simpliciter, sed videtur.

Et cum species movens sit in ipsoTalquod movetur, et quoad illum est nunc bonum et simpliciter bonum acceptum : tunc patet quod movens omne erit unum specie, et hoc est appetitivum, et haec assimilari possunt dictis Heracliti, qui dixit omnem rem sic esse prout videtur. Ita enim appetitus movetur ad apparens, ac si sit realiter bonum quod apparet bonum. Sic igitur species movens ut movens est una quae est quod videtur bonum simpliciter : et inter moventia quidem animam primum movens est appetibile : et hoc est appetibile primum quod sic movet, quod nullo modo movetur. Movet autem non secundum quod est in re, sed in eo quod est intellectum seu imaginatum : numero autem et subjecto plura sunt moventia, et reducuntur omnia moventia ad tria in genere, quorum unum est movens, alterum quo movetur, et tertium quod movetur. Movens autem duplex est : est enim movens unum videlicet quod movet immobile existens, quod est primo primum movens, alterum autem movet cum et ipsum moveatur. Movens autem immobile quod est primum movens, est actuale bonum, ut diximus superius : movens autem secundum quod movet, cum ipsum moveatur, est potentia appetitiva : omne enim quod appetit secundum quod appetit, movet : cum motum sit ab actuali bono imaginato vel intellecto : et ipse appetitus est actus quidam et motus appetitivae potentiae : quia appetere convenit ei : et appetitus dicitur de potentia et operatione ejusdem. Quod autem movetur per appetitum, est animal cujus est motus processivus in rem quae appetitur secundum quod appetitur. Quo vero appetitur, est organum corporeum appetitus, quo perficitur motus processivus, sicut ala, vel

Text. et com. 53.

Quoniam autem appetitus aliquando sunt contrarii ad invicem propter contrarietatem boni, et ad bonum simpliciter, accidit quaedam pugna et contrarietas in mentibus, ex hoc quod ratio decernens motum, contraria est desiderio sensibili, quod impetum facit per motum in appetibile quod videtur bonum : haec autem contrarietas appetituum fit in animatis quae sensum habent per intellectum. In talibus enim intellectus aliquando præcipit retrahere ab electione sensibili : desiderium autem impetum facit et præcipit motum fieri per ipsum, quod jam delectabile est, eo quod nunc videtur ut nunc illud esse dulce. Et quod dulce est, ideo accipit hoc ut simpliciter bonum, et simpliciter delectabile : et hoc contingit, quod non videt jam quod solum facit delectabile, hoc est præsens tempus : si enim acciperet quod præsentia ut nunc tantum facit delectationem, ut deleclaret præsens ad futurum et futurum ad præsens cognosceretur non esse præsens bonum simpliciter : hoc autem non facit appetitus, sed prolabitur in præsens ac si sit simpliciter bonum : et sic patet quod ut simpliciter bonum et appetitum et intellectum, sed ut simpliciter bonum movens et intellectum, est simpliciter bonum secundum rei veritatem : sed ut simpliciter bonum movens appetitum,

<--- Page Split --->

pes : et quia talis motus processivus communis est animae et corpori, licet sit ab anima veniens in corpus, ideo in alia scientia ubi inquiremus de communibus operibus animae et corpori, agendum erit de illo, ubi faciemus librum de causa et differentiis hujus motus, quem vocamus processivum.

CAPUT VIII.

Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

ris immotis : similiter autem in toto corpore, quia a parte dextra expulsa stat pars a parte sinistra, et retrahitur motum ad ipsam, et sic est in omnibus : sed in volatilibus et in natantibus non est ita, quia illa movent dextrum et sinistrum simul, et nituntur utroque latere simul, sed tamen fit ibi expulsio et retractio ad unum immobile, sicut diximus superius. In serpentibus autem, alias repentibus, nonnullus perficitur motus, ita quod mota anteriori parte, quiescit pars posterior, et utraque vicissim causat motum unum qui perficitur ita quod pars anterior expellitur et posterior retrahitur. De omnibus autem his differentiis habet determinari in libro de Motibus animalium , ubi inducemus qualiter ipsi motui necessario duae quietes interponuntur necessario.

Nunc autem propter bonitatem doctrinae, ut per opus melius cognoscatur pars animae movens, dicemus ut in capitulo et summa, quod movens in animalibus est movens organice, organo pertinente ad motum, sicut est ambulatio et volatus ex tali loco ubi principium motus illius et finis idem membrum est, et est una vis et eadem sita in membro illo : hic autem motus est gyrantis, quando motum membrum gyrum habet expulsionis et retractionis in eodem loco. In talibus enim motibus expulsio est sicut principium, et attractio est sicut finis ejus : et ideo necessario habet duas quietes interpositas, sicut patet cum expellitur crus a dextris primo et retrahitur in eodem : et ideo in omni eo quod taliter movetur, quoddam quiescit et quoddam movetur tam in parte animalis quam in toto : et in parte quidem, quoniam omne quod movetur in membris animalium, movetur in quodam immobili, ad quod retrahitur expulsum, sicut manus mota expellitur et retrahitur ad membrum ascelli immotum : et brachium motum expellitur et retrahitur ad cubitum immotum , et adjunctorium motum expellitur et retrahitur ab hume-

Sed hoc sciendum est, quod cum in motibus animalium processivis aliud quiescat, aliud moveatur : et idem sit in eo principium unde expulsio sit, et ad quod fit retractio : finis et principium altera sunt ratione, licet magnitudine et subjecto idem sint : et hujus causa est, quia cum omnia quae moveantur animali motu, omnia moventur depulsu et attractu, sicut diximus : et depulsio et attractio sunt ex eodem in idem : et ideo oportet motum istum fieri ex eodem in idem, sicut in circulo : et hoc sic imaginari debemus, sicut si ponamus motorem circuli esse in centro : tunc enim motus circuli est ex centro, ita quod primo expellitur semicirculus dextrae continue, et reiteratur semicirculus sinistri : et ita est in motu animalis, quia ex eodem expellitur organum motus, et retrahitur postea ad illud idem, quasi reiterando, sicut diximus jam superius.

Et ideo meo judicio mentitur Averroes, Nota contra dicens cor esse quiescens unde fit expulin com 55. sio, et ad quod fit attractio : qortet enim immobile a quo est motus esse conjunctum organo motus. Constat autem quod cor non est conjunctum hujusmodi organis : ostendit autem hoc ana-

<--- Page Split --->

tomia : certumestenimomniummem - brorummotumperficimusculisanima - l i u m . Inomniautemmusculomotivomembrividemusnervumegredientemadmembrumquodmovetur , perquemexpellituralocosuæfundationis : e t v i - demuschordaminaliaparteadradicemmembriderivariafinæmusculiperquematrahituradlocumsuum : patetigiturnonessecorhujusmodimembrum : dehoctameneritinlibroAnimaliumsub - tiliterinquirendum . Sedhocquodhicdicitur , estquodunumaquoestmotusetidquodnonestaliquodsignatuminmembrisanimaliumpersubjectumsedperrationemsolumetestmultiplicatumpernumerummembrorumaquomo - ventur .

motum , alternumsicutimpetumfaciensinmotu : sedinspeciesunttria , q u o - niamdecernensestduplex , quorumunumperrationemrectamdecernit , aliudautemperæstimationemboniutnunc : etprimumquidemestintellectus , secundumautemestphantasia . Siautemdeterminarihabetmovens , utcausansmotum , tuncoportetduoesseadminus , quorumunumdeterminat , etalterumfa - citimpetum : etsicsuntduomoventiaquæsuntvelintellectusetappetitus , velphantasiaetappetitus .

CAPUT IX.

Text, et com. 56.

Quod autem est omnino et universaliter considerandum secundum hujus scientiae proprietatem : quia, sicut dictum est, in quantum ununquodque animal est appetitivum, in tantum est etiam motivum secundum locum : quia, sicut diximus, species appetibilis per hoc quod est appetita movens est principium : et ideo intellectus et phantasia non movent nisi secundum quod sunt ad appetitum ordinata ut discernentia motum : appetitus autem est immediatum principium motus sicut compositum ex appetibili specie et informato specie illa : et ideo motus non fit unquam sine phantasia : phantasia autem movens omnis, aut est rationalis, aut animalis, aut hominis, aut est ejus quod sensum habet sine ratione sicut bruta. Et fit motus ab his duabus secundum quod habentur ab animalibus. Et ideo si primum movens consideretur, tunc est unicum per cujus formam omnia moventur animalia : et haec est forma appetibilis. Si autem consideremus movens quodcumque movet, tunc sunt duo in genere moventia et tria secundum speciem. Quorum unum in genere quidem movens est ut decernens

Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

Secundumautemprædictaoportetconsideraredeimperfectisanimalibus ,quænonsuntimperfectasecundumsuasspecies , itaquodaliquiddesiteisdene - cessariisadspeciem , sedsuntimperfectaingenereanimalium ,quodvidelicetnonhabentquosdamsensusquoshabenteaanimaliaquæperfectasunt . Hæcau - temsuntquænonhabentnisiunicumsensumquiesttactus : etgustumqui - demnonsecundumquodjudiciumsa - pientiumest , idest , saporum , sedse - cundumquodipseestquidamtactus : hæcenimaddelectabilenonmoventurnisitangentiaipsum , quandoestpræ - s e n s , etsecundumveritatemnonmoven - turdelocoadlocum , sedineodemlocomoventurmotibusdilatationisetcon - strictionis : inhisdubiumestquidsitmo - v e n s . Inhisenimnonvideturessenisisolussensus , coquodnonnisipræsentedelectabilimoventur . Etideoquæren - dumest , utrumphantasiamcontingatinessetalibus . Quodenimdesideriumin -

<--- Page Split --->

sit eis, videtur ex hoc probari : quia passiones proprie desiderativæ potentiae talibus insunt, quæ sunt lætitia et tristitia : hæc enim talibus inesse probantur, quia non dilatantur nisi in delectatione, et non contrahuntur nisi in tristitia, cum delectatio sit motus mutationis delectabilis, et contristatio sit motus fugæ tristabilis : oportet igitur desiderium esse in talibus : desiderium autem est appetitus sensibilis. Sed quæritur, quomodo phantasia erit in talibus? quia sine hac non perficitur motus, ut diximus superius, et talibus non videtur inesse : quia, sicut diximus in antehabitis, phantasia accipit rem non præsente ea in sensu, et talis imaginatio non perficitur in talibus animalibus, ut videtur, cum nunquam nisi ad præsens moveantur. Dicimus autem ad hoc, quod talia non habent motum diffinitum : et voco diffinitum, qui est ad locum determinatum per phantasiam et appetitum vel appetibile determinatum : et ideo etiam habent phantasiam indeterminatam. Cujus causa est, quia sicut superius habitum est, sensus communis formalis est et secundum locum distinctus sensibilibus propriis, et respectu sensus communis formalis est imaginatio et phantasia : èt sic semper superior formalis est respectu inferioris, et sunt illæ vires distinctæ in animalibus perfectis et perfectam figuram capitis habentibus. Ubi autem perfecta figura capitis non est, ibi nec sensus proprii perfecte insunt, neque superior vis bene distincta est ab inferiori, sed organa sibi invicem sunt permixta phantasiæ, et sensus communis, et sensus proprii, et hoc præcipue in animalibus imperfectis quæ non habent aliquem sensum formalem, sed materialem habent, qui sunt sensus tactus et gustus secundum quod est tactus quidam : et quia organa permixta sunt, eo quod talia animalia neque cerebrum neque caput habent, sed aliquid loco cerebri, et aliquid loco capitis, ideo phantasiam habent permixtam cum sensu communi et sensum communem permixtum cum sensu

proprio : cujus signum est, quod phantasia in talibus non movet nisi motu sensus, qui est ex præsentia rei, et hæc permixtio adducit confusam et permixtam et determinatam phantasiæ apprehensionem, et hæc causat indiffinitum et confusum motum.

Sic igitur patet quod omnibus sensibiText. et com 57. libus inest phantasia, sed phantasia aliquando ordinabilis est a ratione deliberante, ut in homine, et hic ordinans deliberatio phantasiam et appetitum in solis est rationativis. Cum enim sic proceditur ad motum, quod prius deliberatur utrum hoc prius vel aliud agendum sit, hoc jam rationis est opus ordinantis phantasiam et appetitum : mens autem quæ ratio est, et cujus meditari est proprius actus, a metiendo dicitur : eo quod anima ipsa uno quodam quod est potentia ejus unita, mensurat et numerat phantasmata comparando ea ad invicem : eo quod ipsa imitatur melius : quia est melius apud ipsam et magis amatum, quod potest efficere eligendo ex pluribus phantasmatibus : et cum sensus et præamatum vocatur opinio : et ideo opinio acceptio ejus est; quod pluribus rationibus aliis præponitur : et causa hujus est, quia opinio non habet imitari phantasiam, sed potius e converso phantasia debet imitari opinionem a ratione elicitam : phantasia enim non habet opinionem ex syllogismo, sed potius opinio ex syllogismo habet phantasiam : quoniam opinio est de universaliter agendo, et phantasia est de particulariter agendo. Syllogismus habet particulare sub universali, et non e converso universale sub particulari : et ideo sub discursu syllogistico habet opinio phantasiam, et non e converso : et ideo cum appetitus sit particularium honi et nunc et hic, non universaliter habet appetitus opinionem, sed universaliter habet phantasiam : et ideo in quibus utrumque eorum est, in illis secundum

<--- Page Split --->

ordinem movent ratio et opinio phantasiam, et ordinant appetitum : tamen aliquando vincitur opinio ab appetitu et phantasia : et tunc deliberativum movetur a phantasia et appetitu, eo quod umbratur vel obumbratur ex concupiscientia appetitus et phantasiae, sicut incontinientibus accidit. Aliquando autem fit e converso, quia phantasia movetur a deliberativa ratione et opinione : haec habent se sicut fit in sphæra coelesti. Sicut enim in sphæris sphæra inferior movetur a motore prime sphære secundum motum diurnum, et tamen inferior habet motum proprium qui exit a suo motore proprio : ita se habet ad invicem ratio, phantasia, et appetitus : aliquando enim haec omnia moventur motu?rationis, sicut apparet in actibus continentis et abstinentis : aliquando autem non sequitur phantasiae et appetitus rationem : sed movent per se, sicut apparet in actibus continentis et secundum naturae ordinem motus superioris motoris semper est principalior : et quando motus egreditur ab illo, tunc semper opera ordinata sunt. Quando autem vincit inferior, tunc egreditur opus perversum, eo quod inferior superiorem non habet ex syllogismo, sed sophisticæ procedit ex bono ut nunc tanquam sit bonum per se et essentialiter. Movet autem iste superior tanquam in tres vires : quoniam primo decernit universale decretum motus, scilicet quod omne tale faciendum est, et postea sub ipso simili mensurat phantasma particulare, et tertio non quidem concludit decernendo, sed conclusio sua est impulsus ad opus per appetitum : et de hoc in Ethicis est declarandum. Similiter enim appetitus incontinentis non habet conclusionem nisi impetum ad opus : fit igitur iste motus sic vicissim, ut dictum est.

fixum, et hoc præcipue verum est de scibili speculativo : de practico autem etiam verum est, sicut inferius ostendemus. Quoniam enim alia est universalis opinio de operabilibus et similiter ratio, et alia est opinio et ratio particularis quæ est in phantasmate : tunc patet quod universalis quidem dicit, quod hoc hujus semper et ab omni et unicuique, alias ubique, agendum sit : et hoc non movet, quia hanc secundum similitudinem habent continens et incontinens. Omnes enim dicunt a nullo et nunquam esse furandum : particularis autem dicit, quod hoc nunc conceptum est hujusmodi : ideo ergo etiam sine hujusmodi, et hoc non similiter est apud omnes. Quia enim ego concipio tale delectabile ut nunc esse hujusmodi, ideo etiam ego prosequor hoc per affectum et appetitum : eo quod in particularibus est motus et opus : et ideo ista movet appetitum et non movet opinio secundum quod est universalis, sed secundum quod particularis et propria : nisi forte, quod aliquis dicat quod utrumque movent : sed universalis quidem movet ut quiescens magis et fixa secundum rationem certam motus : particularis autem movet ut mota et quasi fluens per hoc desiderium : et in hoc delectabile quod ut nunc est conceptum, sed universalis non fluit in ipsum : quia aliter omnis talem habens acceptionem de operabilibus, jam eo ipso deflueret in hoc quod concipit, quod non est verum. Haec igitur de movente in animalibus secundum Peripateticorum peritiam diffinita sunt.

<--- Page Split --->

CAPUT X.

Et est digressio declarans suas diversisitates secundum Platonicos et Theologos.

Si vero nos dicamus omnia moventia quaecumque movent spiritus operabilium circa quae sunt motus hominum, tunc multa diversitas est in moventibus : tunc enim non determinabimus partes tantum animae motivas subjecto ab aliis partibus differentes, sed accipiemus omnem partem moventem, quaecumque potentia cum habitu suo uno nomine vocatur : et ab illa habituali potentia differt tam in habitu quam in actu, licet sit eadem illi in subjecto, et quamvis circa idem operetur : et hoc est dividere moventia potius per virtutes quam per partes : una enim pars secundum subjectum animae multas habere potest virtutes, quibus perficitur ad opus et ad motum : et quando habitualiter potentia sumitur, hoc est cum habitu uno nomine nominatur, tunc differt a seipsa secundum quod alio habitu nominatur : et secundum hoc cum duae sint moventes tanquam decernentes motum, et potentia intellectus et phantasia, plures accipiemus sub intellectu et plures sub phantasia. Sub intellectu autem accipiemus omnes illas quae quocumque modo habent speciem moventem, quae est species operabilium per nos : contingit enim haberi habitus operabilium universales, quae sunt quasi ipsa principia morum circa quae quasi nunquam incidit error, et quae sunt quasi regentia prima in moribus, quae non accepimus a doctore, sed sunt congenita nobis, sicut non esse furandum, nulli esse injuriamdum, quod mihi nolo alii ne faciam, et caetera hujusmodi : et pars in-

tellectus conjuncta hujusmodi habitui, ab antiquis Platonicis synderesis vocata est : dictum enim est ab eis quod nunquam errat per seipsam : vocata autem est a quibusdam posterioribus naturale judicatorium, eo quod judicium ejus de moralibus per naturam detur nobis, sicut et prime dignitates scibilium contemplationum : sunt enim haec instrumenta intellectus practici, quibus et alia operabilia cognoscit. Et quia ab universalibus est decursus ad particulare, sub istis universalibus assumit ratio quasi minorem propositionem conferens et componens universale ad particulare, dicens hoc vel esse fornicationem, vel furtum, vel mechiam, vel hac vel illa justitia esse videndum, vel hac vel illa veteri actione Deum esse colendum : et jam circa istud plurimus est error : quoniam et tyrannus universaliter bene accipit leges esse custodiendas, sed mentitur in hoc quod dicit hoc esse legem, quod in nocumentum populi statutum est. Quod autem ex duobus, synderesi videlicet proponente et ratione cognitiva assumente quasi conclusum vocari consuevit conscientia, ideo conscientia accusat vel excusat apud rectorem : quia quasi ex quadam obligatione syllogistica obligat agentem. Non est tamen jus naturale ex quo principaliter procedit syderesis, sed est divinum positivum humanum, et hoc est variatum secundum consuetudinem et statuta viventium.

Et ex his etiam habemus habitus in operabilibus regentes, et illa quidem quae informata jure divino regit, in operibus vocata est superior portio rationis, eo quod superiori jure perficitur, quod similitudo quaedam est aequitatis et rectitudinis divinae : vocatur autem a quibusdam ratio sapientiae, eo quod dicunt sapien tiam esse rationem et cognitionem divinorum, quae altissima sunt et rectissima : et quia haec non tantum habetur ut in se considerata, sed etiam particularibus comparata, ideo non est sine peccato in moribus, sed tamen peccata morum inci-

<--- Page Split --->

piunt non ex parte illa qua ad inferiora comparatur : pars autem quae informatur jure humano, quod positum est et consuetudine approbatum, nihil habet perpetuo : rectum potius particulare est totum et locale et temporale et secundum casus variatum id ex quo ipsa regit opera, sicut variatur regula Lesbiæ ædificationis, sicut diximus superius : et hanc vocant inferiorem portionem hominis. Vocatur autem a naturalibus ratio scientiae, eo quod scientiam non vocant effectum demonstrationis, sed potius habitum ex humanis regentem opera, et est habitus docens bene conversari inter parvos ex his quæ motibus congruunt secundum jus positivum et consuetudinem civium : portio autem rationis superior et inferior sub quibusdam una est, licet habitibus et actibus et officiis sint divisæ. Sciendum autem est, quod sicut devenitur ab universali hujus juris naturalis præponentis assumptioneñ ad conclusionem quæ vocatur conscientia, ita etiam ex ratione superiori proponente id quod est juris divini, et per rationem cogitativam hoc particulare comparante, devenitur ad conclusionem quæ iterum conscientia vocatur. Et simile est quando proponit ratio inferior aliquid quod est juris humani, et confertur illud cogitativo ad operabilia, venitur in quoddam quasi conclusum, quod idem vocatur conscientia propter similem obligationis modum, quod videlicet in omnibus obligatio est quasi ex syllogismo, sed tamen cum proponitur ex ratione inferiori, non perfecta est argumentatio, sed imperfecta propter defectum universalis propositionis. Nihil enim in humanis statutis adeo universale et verum est quam quod semper et ab omnibus faciendum sit. Sciendum autem est, quod sicut in motoribus sphærarum est semper quod superior ordinat inferiorem, ita est etiam in istis : quoniam naturalia et divina ordinant humana : et ideo verissime jus humanum est, quod ex casibus hominum habet varietatem, et tamen quantum potest attingit jus divi-

num et jus naturale exemplum quoddam juris divini. De istis autem in Civilibus est determinandum.

Sicut autem diximus de motivis decernentibus motum in homine, ita est de appetitivis : quodiam appetitus, sicut diximus, commune aliquod est, et dividitur in appetitivam rationalem, et in appetitivam sensibilem : et illa quidem est quæ rationalis voluntas proprie vocatur. Illa autem quæ est sensibilis pars animæ, vocatur desiderium. De voluntate autem superius dictum est : quoniam ipsa libera est ad volendum, et est quasi facultas omnium aliarum : quoniam non cogitamus nisi quando volumus : et hoc modo quasi motor est aliarum virium ad actum vel actus, et hoc modo dicimus, quando per voluntatem domini sumus nos nostrorum actuum,et sumus liberi : quia liberum vocamus, quia causa sui est et non causa alterius : et hoc significamus, cum dicimus quod facimus sponte id quod facimus, significantes quod causa actus non est aliunde nisi a nobis. Quoniam tamen hæc potentia quæ voluntas vocatur, ut ordinata a ratione deliberante accipitur, et tam deliberatio quam appetitus in idem feruntur, tunc facultas talis sic utroque ordinatim procedens liberum arbitrium vocatur : arbitrium quidem propter rationem deliberantem et arbitrantem, et liberum propter voluntatis libertatem, et ideo dicitur optime, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis. Ratio enim, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, in contingentibus est operabilibus, et libertas facit nos causam istorum. Nascitur autem ex arbitratione et libertate facultas, quæ recte est hominis ad opera : quia solus homo arbiter sui constitutus est, quod arbiter libere eligit ad opus vel dimittit : et ideo etiam hoc solum accusat vel excusat apud rectorem. Quia si homo arbiter suus non esset de agendo vel non agendo,et liber non esset, non puniret vel præmiaret actus ejus legislator : cum autem dico hominem esse arbitrum sui, est arbiter sui iste assimi-

<--- Page Split --->

latus arbitro, cujus arbitrium non est vallatum pœna, sed in potestate libera habet pronuntiare quod voluerit: et ideo arbitrium sæpe perversum est, cujus tamen perversitatis sola causa est libertas: et ideo perversitatis operum principalior causa est voluntas a qua est libertas, quam ratio cujus proprius actus est arbitrium.

Quæret autem forte aliquis, quid vocatur facultas, quando dicimus liberum arbitrium esse facultatem rationis et voluntatis? Dicimus ad hoc, quoniam facultas est potestas facilis tam rationis quam voluntatis: rationis dico arbitrantis, et voluntatis libere volentis unum vel aliud : neque est facultas arbitrii quo arbitratur ratio de operabilibus tantum, sed potius arbitrii quo quis suus arbiter constituitur ad eligendum quod voluerit: et ideo liberum arbitrium non est separatum a ratione et voluntate, cum sit potestas habitualis et facilis utriusque, nullo indigens ad opus nisi seipsa. De eligentia autem et consilio in Ethicis erit determinandum : vires autem animæ sensibilis secundario moventes multum sunt valde, et sub phantasia quidem comprehenditur æstimativa, de qua superius diximus in secundo libro. Est etiam movens sensus sicut primo nuntians delectabile vel triste sensui per accidens : et quia omne movens habet aliquid desiderii, ideo sensualitas vocatur ille motus animalium qui afficit ipsa ex quinque sensibus corporis. Et quia talis motus nullo secundum se regimine gubernatur, sed inclinatur ad omne delectabile oblatum, ideo dicitur sensualitas perpetue esse corruptionis : ideoque omnis legislator et mores quærens instruere, avertit a delectabilibus sensualitatis quantum potest. Desiderativa autem est animæ sensibilis pars, appetitiva dividitur in concupiscibilem et irascibilem a Platone, qui concupiscibile in hepate quidem ponit, et irascibile in cista fellis : vocavit autem concupiscibilem virtutem desiderativam eorum quæ afficiunt secundum delecta-

tionem quæ vocatur mulcebris, eo quod demulcendo, et emolliendo trahit appetitum, sicut est delectatio tactus in cibis et potibus et venereis, et ejusdem potentia erit tristitia his opposita. Irascibile autem vocavit virtutem animi quæ insurgit ad arduum quod est in ausu et gloria et victoria, et in omni eo quod collocat in gloria et in gradu quodam sublimitatis et altitudinis secundum seipsum et ejusdem tristitias his oppositas : propter quod ponit Plato in concupiscibili temperantiam, in irascibili fortitudinem. Ista autem duæ sicut et omnis potentia animæ sensibilis, formalitatem quamdam habent in homine, quam non habent in aliis animalibus : in homine enim sunt rationales, et in aliis sunt actæ a natura. Rationale enim dupliciter dicitur, scilicet quod secundum essentiam rationale est, vel quod participat aliqualiter rationem in hoc quod regimen ejus participat : et sic rationale est persuasibile a ratione : et hoc modo concupiscibilis et irascibilis sunt rationales voluntate : et hoc simile est motoribus sphærarum, sicut diximus, in quibus virtus superioris motoris remanet in inferiori, ordinans et movens eumdem. Sunt autem qui dicunt voluntatem quæ rationalis est per essentiam, eo quod est pars animæ rationalis, in concupiscilem et irascibilem dividi : sed hoc omnino absurdum est, quia concupiscibile et irascibile a passionibus corporeis nomen accipiunt, et penes illas non potest dividi vel denominari aliqua pars animæ rationalis, quæ universaliter corporis actus existit : sed potius cujus voluntas sit simpliciter appetitus, illa indivisibilis permanere debet : desiderium autem quod est appetitus sensibilium, quæ multa sunt, dividi habet per passiones in genere differentes, quæ ex ipsis sensibilibus oriuntur : et hæ passiones in genere sunt duæ, neque connaturales nobis, et illatæ extrinsecus : et circa primas quidem concupiscibilis, et circa alias irascibilis.

<--- Page Split --->

TRACTATUS V

DE COMPARATIONE POTENTIARUM ANIMAE AD ANIMATA.

CAPUT I.

Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

Text, et com. 59. His habitis, restat videre de comparatione potentiarum ad id quod habet hujusmodi potentias, in quo etiam hanc scientiam de anima finiemus. Dicimus igitur quod omne quod vivit et animam habet quae operationes vitae perficit et generatum est, necesse est habere animam vegetabilem : opera enim ejus salvant ipsum usque ad suam corruptionem : in his autem quae non generalbia sunt, vita nobilior est : et ideo vegetabili non indigent anima, neque viribus ejus. Quod autem omne generatum animam habens necesse sit habere animam vegetabilem, probatur per effectum virium animae vegetabilis : omne enim generatum imperfectae qualitatis est, quando generatum est, et imperfectae virtutis : oportet igitur per augmentum quod de-

ducatur ad debitam perfectionem, et ite rum per decrementum deducatur ad naturalem suae senectutis et necessitatis corruptionem, quia aliter natura deficeret in necessariis : augmentum autem sine alimento fieri non potest : oportet igitur habere nutritivam et augmentativam : et ne destruatur esse divinum propter quod agit omne quod agit, oportet etiam ipsum generativam habere : necesse est igitur vegetabilis animae potentias in omnibus esse generativis et corruptibilibus : generata autem dico quaecumque de seipsis generant, et non illa quae generant, suas formas et species in materia aliena, sicut faciunt corpora simplicia et immaterialia : talia enim omnia non de seipsis semen emittunt generationis : propter hoc etiam non vere generata sunt, sed agentia tantum generationem in aliis.

Sensum autem non necesse est inesse Text, et com. 60. omnibus viventibus : secundum enim superius dicta,ea quae habent corpora simplicia, impossibile est habere medium in tactu : et ita simplicia non habenttactum, cum tamen simplicium quaedam habeant

<--- Page Split --->

vitam. Adhuc autem ex supra habitis constat quod sine tactu nullus habetur sensus: tactus enim est tam sensus quam differentia constitutiva animalis: neque illa saltem sine tactu esse possunt animalia quæcumque non recipiunt animas sensibiles sine materia, sicut illa quæ non habent sensus qui apprehendunt per medium, et sunt illa quæ non habent nisi tactum et gustum secundum quod est quidam tactus. Si autem concedamus quod superius dictum fuit, quod nihil frustra facit natura, tunc necesse est cum illo, quod concedamus quod animalia necesse est habere sensus: et hoc necesse est concedere, quia nos videmus, sicut et in secundo Physicorum probavimus, quod omnia quæ natura consistunt, propter aliquem finem determinatum sunt, vel his quæ propter finem coaccidunt, sicut pili quos videmus in locis determinatis oriri, et in tota specie sunt, sicut sub ascellis hominum et in inguine: uniformitas enim ista non esset, nisi essent ad finem determinatum in natura. Similiter autem est in aliis accidentibus rebus naturalibus. Cum igitur natura faciat omnia propter finem, ad quem ita nata sunt pervenire, tunc etiam facit alia quæ non mox nata corrumpantur: sed ut in pluribus vel omnibus deveniat quodlibet ad finem suæ perfectionis secundum speciem, ad quam natum est devenire. Hic enim finis est principaliter intentum opus a natura. Si igitur consideremus animalia habentia processivum motum, oportet quod habeant illum ut de loco ad locum mota conjungantur convenientibus, et removeantur a nocentibus. Si autem illa sensum non haberent, nocumenta et convenientia non perciperent: oportet igitur quod corrumperentur sensum non habentia: idem autem est de his quæ permanentia et immobilia sunt secundum locum: his enim inest convenientium perceptio et lædentium fuga, aliter tamen quidem quam in aliis perfectis animalibus, tamen inest modo suæ naturæ convenienti. Omnia igitur anima-

lia sine sensu existentia destruentur ante perfectionem: esset igitur frustra natura, cum animalia ad debitum sibi finem produci non possent.

Similiter autem corpus non posset haText, et cos, 61. bere intellectum et animam discretivam et sensus non posset habere. Dico autem animatum quod movens est secundum locum, sive fuerit generatum et non factum: nec dico hoc quod animatum terrena anima non sit factum, sed quia dicunt quidam simplicia corpora esse non facta, et habere solum intellectum discretivum particularium et sensibilium, sicut ex phantasmate acceptus intellectus, et tamen sensibilem animam non habere: hoc enim impossibile est omnino. Sed ecclestia quidem habent intellectum activum et operativum, et ille discretivus non vocatur. Talia igitur non perfecta per generationem habentia intellectus agentes et operativos non discretivos, non habent sensum. Et si quæramus quare non habent, in promptu erit assignare causam. Si enim haberent, tunc haberent aut propter dignius aliquid in anima, aut propter dignius aliquid in corpore. Nunc autem neutrum horum est in eis ex habere sensum. Intellectus enim acceptivus de se et operativus qui extra se non quærit intelligibilia, non magis intelligit propter sensibilia, sed minus, eo quod a simplicibus intelligibilibus avertitur ad phantasmata. Corpus autem propter sensus non melius est, sed potius nihil erit per corruptionem quæ est ex sensu. Necesse est enim quod omne habens sensus, valde diversæ sit compositionis, et multas habeat partes molles et terrenas, quarum facilis est corruptio: et ideo generaliter brevioris vitæ quam multæ ex plantis. Vivum ergo non factum per generationem habitam non esset melius, sed pejus ex sensu: igitur frustra daretur ei sensus a natura.

<--- Page Split --->

Sed eorum quae facta sunt corporum et non moventium secundum locum, nullum est omnino quod habeat intellectum sine sensu : cujus ratio jam dicta est, quia videlicet non conjungerentur convenientibus, neque removerentur a contrariis : et sic natura ageret frustra. Si autem dicta necessitate animali detur sensus, tunc necessarium est quod in corpore simplici sit sensus, vel in corpore composito : non autem potest esse corpus simplex sensibile per rationem prius inductam : quoniam tactus non potest esse simplicis, et sine tactu non potest esse aliquis sensus.

quia gustus est sensus quo accipitur nutrimentum vel alimentum, quod nutrit per hoc quod substantialiter convertitur in substantiam. Tale autem est corpus tangibile habens qualitates : et ideo sensus participans ipsum est tactus quidam necessario. Hæc autem omnia constant ex determinatis de tactu et gustu.

CAPUT II.

Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

Quod licet superius probavimus, ta- 63. men etiam manifestum erit ex his quae nunc inducemus : est enim animal corpus animatum : omne autem corpus generabile et corruptibile, quia de talibus hic loquimur, est possibile tangi tactu physico, et sentitur per sensus tactivos : ergo necessarium est cum tactus sit per medium intraneum, quod animalis corpus sit tale quod possit tangere et sentire sensus differentias vel tactus. Non autem sentiret qualitates tangibiles, nisi per hoc quod medicas est mixta ex eis : oportet ergo corpus esse mixtum et non simplex : nisi enim sentiret tangibilia, non posset salvari animal : quia non sentiret ea quae essentialiter componunt ipsum et salvant et corrumpunt. Sic autem non est in aliis sensibus : quia illi per extrinscea media sentiunt, et sensibilia eorum neque essentialiter componunt, neque salvant, neque componunt corpus, sicut et auditus et odoratus : nisi enim habeat sensum tactus, non possit quaedam corrumpentia essentialiter fugere, et quaedam salvantia essentialiter accipere. Si autem sic se habeant, possibile est salvare animal quousque ad finem naturae deveniat : et ideo quia gustus est salvativus substantiae animati corporis, oportet gustum esse quemdam tactum. Cujus causa est,

Sonus autem et color et odor non Text et rua 61. alunt cum sint intentiones sine materia : et ideo talia neque sensum per substantiam alunt, neque ex eis augmentum est vel decrementum. Cum autem gustus sit alimenti sensus, necesse est gustabile non per speciem saporis esse alimentum, sed oportet gustum esse quemdam tactum, ita quod alimentum per substantiam accipiat : et ideo oportet quod gustus sit sensus ejus quod et possibile est tangi propter qualitates tactus quas habet : et sic vegetativus per nutrimentum quod ex sua substantia praestat. Omne enim quod nutritur, ex eisdem nutritur ex quibus generatur. Cum igitur generationem habeat ex tangibilibus, oportet quod eisdem nutriatur : gustus autem sensus est gustus : ergo erit sensus tangibilium : et sic gustus est aliquis tactus. Hi igitur duo sensus necessarii sunt animali : et ideo manifestum est quod animal impossibile est esse sine tactu. Alii autem sensus sunt propter bonum et utile quorumdam animalium : eo quod non nisi cuidam conveniunt generi, et non omnibus animalibus : conveniunt enim habenti motum processivum, qui est unus quo movetur ad nutrimentum. Idem enim

<--- Page Split --->

oportet habere sensus conveniens et quoddam nocivum apprehendentes : et generaliter quidem verum est, quod si ullum debeat salvari, oportet salvari per tactum. Sed quaedam sunt quae etiam indigent procul apprehendere conveniens et nocivum : et hoc fit quando per medium extrinsecum advenit, et fit eis sensibile quod apprehendunt.

Hoc autem in tali modo fit, quod modium accipit formam sensibilem in eo quod a sensibili patitur vel movetur : sensus autem accipit in eo quod movet secundum locum violento motu, sicut diximus ante finem octavi Physicorum. Illud enim usque ad terminum ad quem facit et movet mutare aliquid pellit : et sic depellens facit alterum tale quale ipsum est : et sic continue movens unum movet alterum : et ideo omne depellere est motus etiam qui est per medium, sicut et sensus, in quo quidem primum depellit et non depellitur, sicut chorda vel manus : ultimum autem sicut lapis vel sagitta depellitur solum et non depellit. Medium autem istorum habet utrumque istorum : quia sicut aer vel aqua hic est et depellitur a primo, et depellit ultimum, et sunt media sic depellentia et depulsa quodammodo multa, sicut et in alteratione qua sensus a sensibili alteratur, excepto hoc solo quod alteratio sensuum fit in primo sensibili manente in eodem loco, quod non fit in his quae feruntur in quibus illud quod depellitur, mutat locum : et haec alteratio est similis motui figurae sigilli et cere, sicut diximus superius. Motus enim figurae tantum ingreditur in ceram, quantum imprimens tangit ceram, et non amplius : et ita medium tangitur specie rei sensibilis ad tantum ad quantum durat motus rei sensibilis : et ideo in lapide sic nihil fit de motu tali, eo quod non est medium conveniens. Sed aqua propter humidum et perspicuum tangitur usquequo hoc est

procul : aer autem adhuc amplius, quia ille de facili impulsu movetur et de facili recipit species sensibilium, et de facili agit in sensum, et patitur a sensibili si maneat, et unus continuus maneat vel sit non interceptus a spisso terminato : quod facit cum non est continuum inter sensibile primum et organum sensus. Et quia si fit sensus visus et alii per exteriora membra apprehendentes, sensus melius est quam id quod dicitur de repercussione radiorum visus a sensibili ad videntem : sicut dicunt hi qui dicunt visum per emissionem radiorum, melius est multo quod dicatur aerem pati a visibili, quam quod visus extra mittat radios, et illi repercutiantur ad videntem. Patitur enim aer a figura et colore quamdiu est unus et continuus nisi interceptus aliquo corpore terminato. In levi autem humido est unus et continuus : quia quælibet ejus pars propter humidum fluit in aliam et continuatur ei : et ideo tale medium sic motum a visibili terminato motu movebat visum : sicut etiam in cera motus est figura sigilli usque ad finem ad quem ingreditur. Supra autem diximus quod impressioni sigilli similis est omnis acceptio sensibilium, et maxime visibilium, eo quod illa præ omnibus sunt spiritualia, et esse intentionum potius quam rerum habentia.

CAPUT III.

Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

Quia autem supra diximus reprehendendos esse eos qui de anima dicunt et de corpore nihil determinant, ideo quadam universaliter dicemus de corporibus animatis : subtiliter enim haec in libris de Plantis et Animalibus determinabimus.

<--- Page Split --->

Text. et com. Dicemus igitur quod manifestum erit ex 66. his quae diximus, quod impossibile est quod aliquod simplicium corporum sit corpus animalis sensibilis, sicut quod corpus animalis alicujus sit igneum, aut aereum, vel ex aliquo uno alio elemento. Nullius enim animati potest esse tale corpus, eo quod anima multa essentialiter operatur, in quo etiam differret a natura : et ideo est endelechia corporis organici : organicum autem est, quod est ex multis compositum : simplicium autem nullum compositum est ex multis, neque potest esse organicum. Et tamen hoc specialiter verum in corporibus animalium : quia, sicut jam saepe dictum est, nullum animal est quod non habeat tactum : omne enim animatum sensibile est corpus possibile tangere et taclvisq ulalitabius ad sensum, immutari : quia aliter non salvaretur in esse animalis. Alia autem sensibilia per altera et extrinscea media faciunt sensum omne per alterum non conjunctum faciens sensum, facit sensus per medium quod intercidit, et distantiam facit sensibilis a sentiente : tactus autem est sentiens in tangendo sensibilia sine medio distantia faciente, ex hocque sortitus est nomen quod tactus vocatur : tamen etiam alii sensus tangunt tangibilia vel sensibilia non simpliciter, sed quodammodo, sed tactus ille est per alterum quod est medium faciens distantiam non speciei sensibilibilis, sed rei sensatae secundum esse quod habet in materia. Seniunt autem et alii sensus et aliter tactus : eo quod tactus est fundamentum omnium sensuum : et ideo quando stupescit frigido nervus visivus, qui opticus fuit vocatus a Graecis, tunc oculus nihil videt : et quando resolvitur per calidum complexionis, redditur visus. Cujus signum est, quod frigiditas in somno ligat sensus, cum tamen frigiditas non immutet nervos sensibiles, nisi in quantum tactus est in eis. Oportet ergo quolibet sensu prius disponi organum tactus, quasi possit agere comparationem sensus alterius : et sic sensus alii agunt tactu, eo quod fundati sunt omnes in tactus iect

in primo fundamento. Licet autem sic omnes tactu sentiant, tamen non perficitur sensus in eis secundum actum, nisi per altera membra non conjuncta per essentiam sentientibus, sed solus tactus et sentit per seipsum, et non indiget alio sensu ad sentiendum, et sentit per medium essentialiter conjunctum sentienti : et medium ejus conjunctum necesse est esse, sicut demonstratum est superius, nam impossibile est aliquid simplicium elementorum esse corpus animatum anima sensibili : et ideo fatuum est quod quidam dicunt corpus animalium esse terrenum : licet enim diximus in libro Peri geneseos terram dominari in animatis, hoc tamen intelligitur secundnm medietatem quae vocatur arithmetica : quia videlicet plus quantitatis terrae et aquae dominantur in corporibus animatorum quam aliorum elementorum. Secundum autem medietatem quae vocatur geometrica, nullum dominatur plus altero in animalium corporibus. Omnium enim eorum quae tanguntur, haec est differentia. Tangibilium tactus est sensus susceptivus sicut medietas commixta geometrice, sicut jam alibi diximus : non est igitur medietas tantum qualitatum terrae quibus ipsa differret ab aliis elementis, sed calidi et frigidi et humidi et sicci : et dicitur etiam mollis et multorum aliorum generum superius enumeratorum tangi possibilium. Hujus autem signum est, quia in aliquo membro excellenter dominatur terra, sicut ea quae coagulata sunt calido et sicco, sicut sunt pili, et ungues, et illo membro non sentimus, eo quod terrae sunt : et ideo operationes vitae sensibilis non perficiuntur in eis, sed vegetabilis tantum : et haec est causa quare planta non habet sensum : quoniam in veritate terreae sunt, et vires habent a terra et nutrimentum : et ideo operationes vitae sensibilis in eis nullo modo perfici possunt. Quia autem, ut dictum est, in tactu fundatur omnis sensus, ideo impossibile est aliquem aliorum sensuum esse sine tactu : sed actus potest esse sine aliis. Tactus

<--- Page Split --->

enim neque terrae simplicis est, neque alterius corporis de numero corporum simplicium.

Manifestum est igitur quod solo sensu tactu privato, cum sit fundamentum aliorum sensuum, animalia mori et corrumpi necesse est : et hujus causa est, quia impossibile est quod aliquod habeat sensum, quod non est animal : et cum aliquid sit animal, non est necesse habere alium sensum quam istum : ei ideo posito hoc solo sensu ponitur animal, et destructo solo eo destruitur : et per hoc excellentiae aliorum sensibilium non corrumpunt animal : sensum autem forte unum corrumpunt ut color et sonus et odores nisi per accidens, sicut sonus corrumpere dicitur animal, quando cum sono est depulsio aeris et ictus : et tunc percutiens tactum corrumpit. Similiter autem odores inficientes aerem et convertentes ad venenum naturam corrumpunt, non in eo quod odores, sed in eo quod venenum vel aer venenosus ad interiora tangendo ingreditur per poros occultos et manifestos. Sed excellentia eorum quae sentiri possunt tactu calidorum et frigidorum et durorum et aliorum sensibilium his secundum seipsam et essentialiter remanet et corrumpit animal.

per consequens totum animal corrumpunt et non solum sensum, salvo in esse animali. Hujus autem causa jam dicta est, quia neque animal ad hoc quod sit animal necesse est habere solum hunc sensum tactum, alios autem sensus, sicut saepe dictum est, habet animal perfectum, non propter esse, sed propter bene esse, ut visum habet humiditas in aere et aqua, quatenus lucentia per se quae non indigent medio nisi diaphano solo : aliter quando iterum habet visum humiditas in aere et aqua, ut in lucido secundum actum illuminato videat colores : et per hoc eminus apprehendat conveniens vel nocens. Gustum quoque habet secundum quod medium saporum est, et distinguitur a tactu ut discernat dulce vel amarum : et per hoc conveniens cognoscat alimentum, et desiderio moveatur vel removeatur ad ipsum vel ab ipso. Olfactum autem habet ut remotius cognoscat alimentum conveniens sibi : quia odor est sequela saporis linguae prout est non ad esse, sed ad bene esse, ut per ipsam aliquid alteri significet : sed hoc modo multas habet virtutes et operationes ad bene esse determinatas.

CAPUT IV.

Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Omnibus autem his comparationibus habitis, videtur nobis quod relinquitur hoc considerandum, cum in omni rationali sit sensibile, nec unquam a rationali sensibile separatur et vegetativum, utrum ista tria sint in homine substantia una, vel diversae : et iterum duae quae sunt sensibile et vegetativum in bestiis, sint substantia una, vel diversae. Sunt enim super hoc jam quidam Latinorum diversa de-

Sicut enim saepe dictum est, omnis superfua excellentia sensibilis corrumpit sensum : ergo et superflua excellentia tangibilium corrumpit tactum : animal autem determinatur et diffinitur tactu. Demonstratum est enim quod animal non est sine tactu, et quod solus tactus sufficit ad animalis constitutionem. Ex quo igitur solus tactus positus ponitur animal, et peremptus solus perimitur animal, tactus erit non tam sensus quam forma constituens essentialiter animal : et ideo tangibilum excellentiae corrumpentes tactum,

<--- Page Split --->

terminantes, licet super hoc unquam non dubitaverit quisquam Peripatericorum. Dicunt enim corruptibile et incorruptibile non posse esse substantiam unam : rationalem autem incorruptibilem esse asserunt in homine : sensitivum autem et vegetabile corruptibilia. In idem autem coincidit quod dicunt separabilis et non separabilis esse substantiam unam. Amplius autem invicem praecedentium secundum tempus, dicunt non esse substantiam unam : animam autem vegetabilem dicunt tempore in hominis genitura praecedere sensibilem, et sensibilem praecedere rationalein. Probant autem hoc ex eo quod embriones prius tempore trahunt nutrimentum et sanguinem mentruosum, quam sentiant : trahens autem nutrimentum et convertens in speciem nutriti, non est nisi animae vegetabilis. Similiter autem embria puncta actu contrahuntur, et non fit sine sensu tactus : et tamen nihil adhuc agere potest intellectu discretivo. Adhuc autem quoniam ingredientis ab extrinseco in materiam corporis, et educti de materia non potest esse substantia una. Non autem est dubium intellectum ingredi ab extrinseco, secundum omnia quae de intellectu dicta sunt : vegetabilem autem et sensibilem educi de materia ostendunt operationes utriusque : quae omnes organicae et materiales esse constat nihilominus ex praedictis.

Nos autem mirabilem istorum sapientiam quae nulli concors est Philosophorum, convincimus per ea quae in fine primi libri scientiae hujus diximus, quoniam quaerimus quid sit uniens istas animas vel substantias in corpore uno, et quidquid sit illud, hoc erit aliud ab istis, et potius substantia et actus corporis, quam ista tria : oportet enim unius perfeeti secundum substantiam, unam esse perfectionem. Adhuc autem separatorum per substantiam unum per intellectum non est in alio. Si igitur ista tria per substantiam separata sunt, oportet quod vegetativum per intellectum non sit in sensilivo, neque sensitivum per intellectum

erit in intellectivo : sed sunt tantum conjuncta in subjecto corporeo. Hoc autem dato, sequuntur duo inconvenientia, quorum unum est, quod anima non habeat diffinitionem similem figurae : quia non sicut trigonum in tetragono, sic vegetativum erit in sensitivo, et sensitivum in intellectivo. Aliud autem est, quod destruitur ordo causarum formalium : quia secunda causa non habebit primaria quod est, et quod causa est. Sunt enim ordinata causae formales, esse vivum, sensitivum, intellectivum, ut dicit Philosophus in libro de Causis. Si autem separantur ista tria per substantias, eo quod aliquando per esse in diversis invenitur separata : tunc enim debet esse alia substantia in homine quam vivum et sensitivum : quia quaedam inveniuntur quae sunt et non vivunt. Si vero dicatur, ut nonnulli dicunt, quod solus intellectus est substantia et forma hominis, ad quam formam vegetabilis et sensibilis sunt dispositiones, hoc absurdum reputatum est ab Avicenna et aliis Philosophis. Quia omnis dispositio aliquid est de genere accidentium, et accidit ex hoc quod illud quod est substantiale unius, erit accidentale alterius. Substantia enim bestiae sensibilis substantia est, et vegetatitivum est substantia et actus plantae. Adhuc autem haec dispositio aut est ultimata, aut non est ultimata. Si est ultimata, tunc semper ad ipsam sequitur species, et sic in sensibili cum eadem materia, erit rationale semper : et sic omne sensibile erit rationale, sicut omne rarissimum est ignis. Si autem non est ultimata, tunc oportet quod aliquid additum ei faceret eam esse ultimatam, et sic aliquid esset inter sensibile et rationale, quod ultimaret sensibilem, quod iterum absurdum est omnino.

Sunt autem nonnulli qui dicunt tres substantias esse unam animam : eo quod in uno actu animandi uniuntur, tanquam anima non sit nomen substantiae et formae, sed operationis. Quod tanto est absurdius caeteris quae dicta sunt, quanto hoc est contra omnes Antiquos de anima

<--- Page Split --->

loquentes : quia animam concorditer ut substantiam diffinierunt, et substantiam esse dixerunt, praeter solam illorum opinionem qui harmoniam animam esse dixerunt, et in ratione harmoniae posuerunt animam. Illi enim dixerunt animam esse accidens quod consequitur harmoniam ipsam. Amplius autem harum trium substantiarum secundum actum erit aliqua causa : aut igitur unio actionum provenit ab unitate corporis, aut ab unitate substantiarum, et tunc non sunt tres substantiae, sed una, aut simplex, aut composita ex tribus. Si autem ab unitate corporis, hoc absurdum est : quia jam corpora unirent actum animarum : et sic animae non essent causa unitatum corporum, et tunc quaereretur quae sit causa unitatum corporum, et non erit assignare causam, etiamsi fingendi detur licentia : non enim potest dici, quod corpora organica per se sint unita ex multis, cum omnis unio materiae sit ab unitate formae perficientis. Inducunt autem isti simile omnino fundamentum super falsas propositiones. Dicunt enim quod ignis radius luna et solis sint diversae substantiae, et tamen frequenter uniuntur in illuminando, supponentes radios esse corpora : quod alibi improbatum est, et nulli Peripatetici concordant : neque etiam si essent radii substantiae uniuntur in illuminando quod majus lumen occultat minus, et facit ipsum non operari lumine suo. Propter hoc igitur et his similia multa quae non induci oportet differentias in homine, haec tria esse substantiam unam in homine, quae est actus et perfectio hominis, nec sensibilem esse in homine neque vegetabilem animas vel substantias, sed potentias quae fluunt a substantia, quae est anima rationalis, sicut saepe superius diximus. In aliis autem sensibilis est substantia et non potentia, sed habet suas potentias concupiscibilem et irascibilem, et quinque a se fluentes sensus. Similiter autem se habet vegetabilis in plantis modum quo praecedens potestas est in sequenti, diximus superius in plu-

ribus locis : quem hic iteramus propter doctrinae facilitatem, quoniam inferior est in superiori sicut in magis formali. Omnis enim potestatis inferioris operationes diriguntur ad superiorem, sicut materia instrumentalis ad suam formam, et diximus superius quod omnis operatio quae instrumentaliter se habet ad aliam, est materialis et imperfecta ad illam. Sicut enim se habent operationes quinque sensuum ad sensum communem, sic se habent operationes sensus communis ad phantasiam. Similiter autem et operationes phantasiae ad intellectum possibilem, et ulterius intellectus possibilis ad agentem, qui absolute et simpliciter est substantia hominis : non tamen dicimus simpliciter unum esse materia et alterum, sed materiale hoc modo quo imperfectum dicitur materiale. Imperfectum autem est omne materialiter operans vel instrumentaliter. Dico autem illud instrumentaliter operari quod operatur ad alterum quoddam quod est perfectio operis. Similiter autem se habent opera vegetabilis ad sensibilem : cujus signum est, quia nutritiva convertit nutrimentum in carnem, quae non est subjectum vegetabilis tantum, sed medium in tactu : ex quo facile innotescit potentiarum multitudinem in anima non inducere compositionem essentialem, sed potius ostendit unum formalismum, ex quo omnes istae fluunt potentiae : et quanto formalius est, tanto in pluribus operationibus invenitur, et sui ad plura indigent, in quo differt a natura quae obligata est materiae, et unum tantum operatur. In hoc tamen uno ultimo formali aliquid est simile formae, et aliquid materiae, sed non materia et forma, sicut supra diximus in tractatu de intellectu. Has enim differentias in omni natura necesse est inveniri, quae est citra naturam et essentiam primam. Si quis vero posterius objiciat has potentias animae non esse substantiam, sed esse potentias naturales, et ita esse de genere accidentium, et inde ulterius velit esse in anima compositionem sub-

<--- Page Split --->

jecti et accidentis, inferens ulterius animam esse compositam substantiam ex materia et forma, eo quod ante omnes compositiones secundas accidentium cum substantiis compositio est prior ex materia et forma, eo quod nullum accidens accidit substantiæ simplici, sive sit materia, sive forma, nos dicimus quod hujusmodi potentiæ non sunt accidentia communiter, sed sunt potentiæ naturales et proprietates animæ : et hæc sunt vires substantiæ ejus, et talia multa accidunt omni substantiæ simplici, sive sit forma, sive materia , sicut etiam nos supra dixisse meminimus . Et hoc addimus, quod tanto accidunt ei plura de talibus, quanto fuerit simplicior : quanto enim simplicior, tanto plura operatur : et utique nihil operatur cujus virtutem operis non habeat : et ideo ex talium accidentium multiplicitate et multiplicatione non concludi potest compositio substantiæ. Quod autem isti objiciunt de corruptibili et incorruptibili, et separabili et non separabili, unam et eamdem habet solutionem, quod videlicet anima hominis tota incorruptibilis et separabilis est a corpore, sed per accidens non separatur in quibusdam viribus, eo quod operationes illarum non sint sine corpore, sicut superius diximus de nauta, quod substantialiter separatur a navi, licet navigatio non sit sine corpore, ideo sicut senescunt et debilitantur vires animæ, ita corrumpuntur et non aliter : constat autem quod non senescunt et debilitantur nisi corporis senectute et debilitate, sicut debilitatur nauta vel navigatio nave jam fracta et scissa et inveterata : et ideo ani-

ma exuta vires suas habet, licet non utatur eis, tamen non sunt otiosæ, quoniam usus impeditur per accidens, ut patet ex dictis. Quod autem inducunt, quod vegetabilis præcedat sensibilem tempore, et sensibilis rationalem, non provenit nisi ex malo intellectu librorum Aristotelis 1. Docet enim nos Aristoteles animam non esse in semine, sicut actus est in eo cujus est actus : quia si sic inesset ei, tunc semen esset animal vel planta : sed docet nos, quia est in semine sicut artifex in artificiato : et ideo in semine non operatur nisi sicut artifex, neque unquam operatur animæ opus nisi in corpore organico perfecto sucundum numerum et figuram et formam organorum : et hoc modo dicit quod præcedit opus nutritivæ opus sensitivæ : hoc autem opus non est animæ, sed virtutis formativæ, quæ est sicut artifex formans corpus : et secundum istum modum est expositus Aristoteles a suis Commentatoribus : et ideo ex hoc nihil inferri potest de anima, neque quod sit una, neque quod sit multa. Hæc igitur etiam in XVI libro de Animalibus dicit Aristoteles, ubi etiam dicit quod spiritus qui est in semine, est intellectus, eo quod operatur ut intellectus practicus alicujus artificis. Quod autem dicit de eo quod est ingredi ab extrinseco et duci de materia, nihil omnino est ad propositum, et solutio hujus patet per ea quæ dicta sunt de intellectu agente : erit autem de his subtiliter loquendum in libro de Animalibus. Hæc igitur de Anima secundum quod in seipsa consideratur, determinata sufficiunt.

1 Ad bene intelligendum auctoritatem Philosophi, confer etiam II de Generatione anima-