D. ALBERTI MAGNI

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM, PARVA NATURALIA.

DE ÆTATE, SIVE DE JUVENTUTE ET SENECTUTE LIBER.

TRACTATUS I

DE ÆTATE IN COMMUNI, ET DIFFERENTIIS EJUS.

CAPUT I.

De ætate in communi et de ordine et causa dicendorum.

Jam explevimus omnia quæ de passionibus et operibus animæ videbantur esse

dicenda, sive essent animæ propria, sive etiam essent communia animæ et corpori, secundum omnem rationem communitatis. Quia tamen virtutes hujus non sunt infinitæ, ut in primo Cæli et Mundi ' probatum est, ideo adhuc nos oportet quærere de initio et statu et declinatione harum virtutum, et de fine quæm habent secundum naturam. Et ideo adjungemus omnibus habitis adhuc duos libros, quorum primum de Juventute et Senectute vocant Peripatetici, in quo de incremento et statu et declinatione virtutum et operationum animæ in corpore determinaerunt Antiqui. Secundum autem de Causis longioris et brevieris vitæ vocaverunt, in

<--- Page Split --->

quo consideraverunt causas fruitionis operum et virtutum animæ in corpore, in omnibus viventibus. De masculino autem et fæminino non potest in scientia de Animalibus determinari, eo quod hoc ad corporis tantum pertinet naturum et complexionem.

Determinantes autem de his, dabimus causas generales omnibus viventibus secundum quod pertinet naturali scientiæ, et accipiemus illas in notioribus apud nos. Et arguemus quod proportionaliter sint in omnibus aliis. Non enim potest esse, quin ea quæ communicant in incremento virtutum et operum vitæ et statu et declinatione ad minus secundum proportionis communitatem, communicent etiam in animis eorumdem : et cum scitur causa in quibusdam, sciretur in omnibus aliis secundum proportionem ad illa comparatis. Commune autem in quo sunt omnes conditiones virtutum animalium et generaliter vivorum, vocatur ætas, sive periodus vitæ. In hoc enim communis virtus vitæ crescit et stat et declinat et deficit omnino : et tunc est finis periodi et ætatis.

sicut aliorum, sicut sunt elementa et mineralia : et elementa minus participant ætatem quam mineralia : eo quod longius recedunt a vita et periodo : et ideo diximus in libris Mineralium, quod habent periodum mineralia. Quod autem additur, in quo virtus vitæ omnem suæ mensuræ perficit operationem, dicitur propterea quod omnibus vivis communiter diffinitio congruat. Vita enim in animalibus et plantis communitêr, licet inæqualiter inventa est, et tam plantæ quam animalia variantur in operationibus vitæ secundum ætatem. Quod autem ultimo additur, nisi impeditur per accidens, ideo dictum est, quia et modus vitæ et terminus aliquando breviatur, et aliquando prolongatur ex accidentalibus causis, et alias etiam ex accidentibus recipit varietates, sed secundam naturam habet periodum determinatam. Convertibilis igitur ætatis est inducta diffinitio.

Cuid sit retas ?

Dicamus igitur incipientes a communi, quod ætas est spatium temporis in vivente relictum, in quo virtus vitæ omnem perficit suæ mensuræ modum, nisi per accidens impediatur. In hac enim notificatione spatium ponit ætatem in genere : et quod additur, temporis, distinguit ab his quæ sunt in aliis spatiis loci, vel secundum Platonem, peremitatis. Plato enim dicit perennitatem esse spatium stans ex quo et generatur tempus et in idem corrumpitur, sicut narrat Apuleius in primo libro de dogmate Platonis. Quod autem additur, in vivente relictum, propter duo additur : quorum unum est, quod temporis spatium in se consideratum non est ætas, sed temporis quantitas, sed ætas vocatur secundum statum qui relinquitur ex tanto spatio in re temporali viva. Secundum autem est, quod non viva non proprie habent ætatem : quia virtus eorum non ita variatur secundum periodum

CAPUT II.

De divisione ætatum, et penes quid sumitur earum differentia ?

Ætas autem in omnibus ætate participantibus in quatuor ætates dividitur, scilicet in ætatem congregantem tam substantiam quam virtutem, et in ætatem standi tam in substantia quam in virtute, et in ætatem diminuendi virtutem sine diminutione substantiæ, et in ætatem minuentem tam substantiam quam virtutem. Hæ autem in homine magis notæ sunt :

<--- Page Split --->

et ideo in homine nomina specialia receperunt : quoniam prima vocata est pucrilis, secunda autem juventus sive virilis : rectius autem vocatur virilis quam juventus, quia juventus ad pueritiam videtur pertinere. Tertia vero vocata est senectus. Et quarta et ultima senium sive aetas decrepita.

Dicit autem Ptolemaeus has aetatum differentias sumi ad lunae circulum : eo quod luna maxime principatum habeat in corporibus terrenorum : propter duas causas vel tres. Duae siquidem principales causae sunt. Una quidem vicinitas : ea enim quae non distant multum, efficacius movent. Et alia causa est quae et principalis est : quia cum sit infima, congregatae sunt in ea omnes virtutes moventium superiorum : et ideo mare et omne humidum movet ex seipsa. Ex virtute autem luminis quod mutuat a sole, efficitur quasi sol secundus, breviter operationes solis explicans, et ideo movet calores inferiorum. Dico autem breviter explicans operationes solis : quia quod sol facit in anno secundum variationem luminis et caloris, luna facit in mense, ut dicit Aristoteles in libro suo de Animalibus. Tertiam autem Aristoteles videtur adjungere dicens, quod luna terrestris naturae sit : et ideo obscuritatem, ut inquit, aliquam retinet, etiam postquam illuminatur a sole : propter igitur connaturalitatem terrena magis variat, ut dicit, quam aliquod corporum aliorum quae sunt in cœelo.

Differentia autem circulationis ejus est differentia aetatum. Primo enim cum accenditur, est calida et humida per effectum sicut prima aetas, et currit haec usquequo efficitur dimidia, et talis est prima aetas. Et deinde calido paulatim extrahente humidum efficitur calida et sicca sicut est aetas secunda. Tertio autem cum humido egrediente deficit calidum, eo

quod humor erat proprium subjectum caloris : et talis est aetas tertia, scilicet frigida et sicca. Et talis luna cadens a plenitudine usque ad hoc quod efficitur dimidia secundo : et tunc frigiditate invalescente inducitur humidum extraneum non nutriens, vel augens, sed humectans extrinsecum quod est humidum phlegmaticum : et talis est aetas ultima. Non autem aestimare debemus ita esse in luna : luna enim qualitates elementales non habet, neque patitur : sed debemus imaginari ista esse ex luna motu et lumine in viventibus terrestribus, et luna non nisi per effectum attribui.

Verumtamen licet hoc principaliter faciat lunae motus iteratus propter causam quae secunda fuit inter superius assignatas causas : tamen quia virtutes et lumina superiorum non ita uniuntur in inferioribus stellis, quin etiam immediate ad vivorum corpora attingant : coadjuvant ad hoc et impediunt aliquando alae stellae et spatia cœeli non stellata, quae gradus vocantur : et ideo diximus in fine secundi Peri genesees 1 periodum accipi secundum totius cœeli reductionem in circulum duodecimum domorum, in quibus virtutes et debilitates inveniuntur stellarum, ex hoc quod adjuvant se invicem vel impediunt ad movendum ea quae generantur in inferioribus : et sicut ibidem diximus, quod multum facit in istis differentiis diversa materiae dispositio, sicut expresse videtur in masculo et femina. In femina autem propter humidum multum dilatabile etiam terminabile,

Et quia humidum citius terminatur quam siccum, quod calori terminanti magis repugnat, sed diutius tenet calorem siccum quam humidum : et ideo vir diutius generat quam femina concipere possit. Propter quod dicitur statutum fuisse regis Persidis, quod nullus nisi juniorem

<--- Page Split --->

se, duceret uxorem : ne si vetustiorem duceret, citius impediretur filiorum procreatio, qua impedita terra non bene popularetur, nec patria defensionem haberet, nec Reipublicae esset status bonus.

CAPUT III.

lium virtutum, quae non permittunt fieri fortem animae sensibilis conversionem ad formas conceptas : nec ipsae formae pura sunt, neque permanentes, propter multitudinem humoris et fluxum ejus.

Hæc autem ætas dividitur in quinque alias partes, quarum prima est ætas fluens humido et vapore multo. Secunda autem est quasi plantativa quorumdam organorum ex humido quod exsiccatum et paulatim terminatum est. Tertia ætum est, quæ concutit et quasi subjicit et domat humorem universaliter ab inordinato motu ejus, ut stet ad facturam substantiæ et quantitatis. Quarta autem est quando jam calor prævalere incipit, ita quod rescindat, et rejiciat superfluum. Quinta autem est quando jam calor plene convaluit et convertit humidum ad principium siccitatis : et hoc est quando est in statu fortitudinis in ultimo suæ quantitatis perfectæ.

His autem sic habitis, loquamur de prima harum ætatum, quæ ut generale vocabulum habeat, vocatur ætas augens substantiam et virtutem. Cujus nominis ratio est : quia, sicut et nos alibi determinavimus, virtutes in quibusdam vivis sunt tantum vegetabiles, et in quibusdam cum his sunt animales : et illæ quidem quæ sunt vitales, sunt sicut alens, et augens, et generans. Et alentes quidem in principio talis ætatis sunt diminutæ : propter tres causas, quarum una est incompletio organorum. Secunda autem est multæ humiditatis ex hoc quod non est diu quod viva fuerunt humor et evaporatio quædam fumalis in semine. Tertia autem causa est defectus quantitatis : quia omnis virtus crescit, proprio subjecto crescente, et decrescit illo decrescente. Et hujus signum est, quod infantes abundant humore phlegmatico indigesto, et vomunt et non sanguinant frequenter ad nares, et alia hujusmodi quæ in omnibus vivis proportionaliter inveniuntur : animales autem tunc confortari nullatenus possunt propter multum fluxum humidi et debilitatem organorum anima-

Istæ autem differentiæ in homine maNota quære prima ætas in homine vocatur invocatur inin homine infantia : eo quod propter fania ? fluxum multum humidì, tunc creatura nec significationes verborum attendat, neque formare possit, mollitie organorum et humiditate impedita, debilitata cratere lacteo, ut dicit Plato, eo quod nuper fuit humor lacteus spermatis et sanguinis menstrui, et spiritus quidam vaporatus in partibus spermatis inviscatus.

Secunda autem dentium vocatur plantativa, quæ est quando gingivæ implentur dentibus : eo quod calor fortior est, eo quod ex natura ascendit in superioribus, et jam incipit conducere partes siccas sparsas in humido seminali et nutrimentali : et ex eis incipiunt indurare partes ossium et dura formare : et ideo sapientes medicorum præcipiunt, ne pueris permittatur quod masticent in illa ætate aliquid durum : quia in illa sciunt, quod calor incipit jam apprehendere partes siccas, et in ipsis acui, et ita exsiccare pruritum in gingivis. Propter quod pueri omnia quæ apprehendunt, ori suo

<--- Page Split --->

applicant ut fricent pruritum gingivarum : et quando duris diu et saepe confricant 'gingivas, evaporat materia dentium : et aut fiunt edentuli, aut debiles dentes habentes, aut in prima, aut in secunda dentium plantatione : et quamvis hoc nocumentum forte in juventute non perpendant, tamen percipient in senectute, quando virtus deficit et substantia. Similiter autem est in omnibus vivis : eo quod omnia viva ex humido terrestri permixta habent generationem per calidum, quod est humidi radicalis formativum et terminativum et exsiccativum.

Tertia autem in hominibus vocatur concussiva aetas: eo quod in hac concutitur humidum et incipit subjici et acui calidum, ex quo generatur pruritus, praecipue in locis ad quae declinat cibus, sicut in inguine : et cum adhuc nihil ex humido rescinditur et resecatur.

Quarta vocatur aetas pubertatis in homine, quando jam calore vincente, et expelli et descendere incipit superfluum humidum per pollutionem nocturnam, maxime quando propter somnum incenditur caliditas interius. Est autem hoc in aliis sicut in plantis, ut dicemus postea.

Quinta autem et ultima est, quando semen est jam maturatum, et quantitas venit in statum, et incipit jam notabiliter exsiccari humidum : quae vocatur aetas juventulis, et a quibusdam vocatur aetas crinita, eo quod tunc pili tam in barba quam in aliis partibus ut in inguine scilicet et subascellis nascantur : propter humidii enim exsiccationem vapor ex illis locis egredicns faciliter cum aerem tangit, exsiccatur : et ideo ad formam pilorum convertitur : pilus enim nihil aliud videtur esse nisi vapor de poro corporis exspirans, et ad aerem exsiccatus et induratus. Sed de natura pilorum, et quare citius in quibusdam locis nascantur quam in aliis, et quare in capite statim nascantur, et quare quaedam pilosa tota nascantur, et quaedam in toto sine pilis, ut aves quaedam, alterius est speculationis.

In plantis autem et plantarum partibus has quinque differentias expresse invenimus : quoniam primo sunt molles valde et tenerrimae, ita quod si parum manu comprimantur, effluuunt humorem : et tunc videntur esse quasi herba minuta, etiam illae quae postea crescunt in arbores maximas : deinde autem vincente calido super humidum plantantur ramusculi et folia plura et radices. Tertio autem subjicitur eis humidum, ita quod compresse non ita libertim ut prius fundunt humorem. Quarto autem durescere incipiunt resudantes humidum superfluum, cujus pars resudat, et pars consumitur a naturali calore circumdantis. Quinto autem durescunt in toto et maturantur et ad statum perveniunt suae quantitatis.

Proportionaliter autem haec sunt in omnibus vivis. Sed est diversitas temporis in qua haec fiunt in eis secundum diversitatem caloris et humoris eorum : parvus enim humor citius terminatur quam multus aliis paribus existentibus : et subtilis humor citius terminatur, quam grossus terrestris aliis paribus : et per naturam calidus humor, sicut aereus, citius terminatur quam aquosus frigidus per naturam existens : et sic est de aliis differentis quas facile est in omnibus proportionaliter invenire, quae ex humore et calore recipiunt generationem et vitani.

Haec autem aetas secundum omnem sui differentiam convenit virtuti augmentativae, secundum scilicet quod procedit in tempore, ita debilitatur augmentum et minoratur. Causa autem hujus est, quoniam molle et humidum facilius extenditur quam siccius et durius. Nos autem videmus, quod cum calor intrat in humidum, citius movetur calore humidum subtile et simplex quam grossum aliquo terrestri inspissatum : et cum movetur, dilatatur et crescit. Et per omnia simile est in augmento. Cum enim calor est in humido subtili, cito dilatatur humidum : et cum inspissatur humidum, tardius movetur. Et haec est causa, quod pueri

<--- Page Split --->

frequentur plus quam dimidium suae quantitatis explent in primo septennio : tunc enim, sicut diximus, incipit misceri partibus acutis et pruritum fortiter facere calidum : propter quod in illa aetate frequentissime puerorum moventur genitalia tam masculorum quam fecminarum : et ideo legislatores dederunt hoc tempus primae desponsationi, eo quod tunc incipiunt placere sponsalia. Secundum autem quod magis procedit haec aetas, sic magis debilitatur actus augmentativa virtutis, nisi hoc sit per accidens et in paucis. In his enim in quibus multa humiditas impedit caloris excedentis actionem, aliquando est status quidam stature brevioris usque post pubescentiam, usquequo calor liberatus a superfluo humido, confortatus tunc incipit velociter extendere membra ad incrementum.

In plantis autem quibusdam videmus, quod in primo anno non accipiunt plantationem organorum vel debitam quantitatem, sed in secundo : et hoc contingit eis propter ipsarum humiditatis interminabilitatem : aliquae enim per multum tempus crescunt, sicut dicitur de palma, quod crescit tempore centum annorum : et hoc contingit propter sui humidi viscositatem, quod et diu permanet non evaporans, et ideo potest diu extendi, et est multum vale calidum ejus et retentum in viscositate humidi : et ideo non potest sensibiliter minui per evaporationem.

Contra Pliquod autem Plinius dicit, plantas omni tempore crescere, omnino falsum est, et praeter rationem dictum : sed nos infra de hoc faciemus inquisitionem post differentias aetatum.

Recolligendo igitur summatim, dicimus hanc aetatem esse augmenti propter duas causas, quarum una est ex parte materiae humiditas et mollities facile obediens extensioni : et altera est ex parte agentis caliditas potens et conservare substantiam et extendere eam ad augmentum. Observandum autem valde est, quod in vivo omnis hujus aetatis tempora sunt distincta, sed sunt inaequalia, pro-

pter humidorum 'et calidorum eorum diversitatem. In homine autem magis nota sunt istae distinctiones : et prima est usque ad annum communiter, secunda autem usque ad septimum, tertia autem usque ad duodecimum vel undecimum annum, quarta usque ad decimum sextum, et ultima est usque ad vigesimum quartum, et in quibusdam usque ad trigesimum, vel etiam finis ejus est usque ad trigesimum quintum, secundum complexionum diversitatem.

CAPUT IV.

De aetate quae dicitur stativa, et proprietatibus et differentiis ejus.

Atas autem standi tam in virtute quam in substantia sine aliqua declinatione est, quae dicitur in hominibus aetas virilis, quando etiam materia partium corporis virorum confortata est, et virtus in ea resedit et quievit liberata ab humido defluente : et haec est aetas calida et sicca, temperate quidem sicca propter vicinitatem aetatis humidae, sed plus calida propter confortationem caloris ex elongatione ab humore spermatis et menstruis sanguinis : vel ut generaliter loquamur ab humore seminaliter concepto et vaporoso, sicut diximus supra. Haec enim aetas stat adhuc, quia non deficit humidum ex vicino statu augendi relictum : et ideo non cadit adhuc in substantia : siccitas enim causa est dissolutionis substantiae :

<--- Page Split --->

et hæc est causa ex parte materiae : nec cadit iterum calor istius ætatis, eo quod adhuc habet materiam multam in radicalibus membris quæ non evaporavit, sed est subjectum et nutrimentum ipsius : deficit tamen in hac ætate virtus augmentativa.

Cujus veritas constat ex ratione duplici. Una quidem probans est statum substantiae et virtutis, et alia defectum probat augmentativae virtutis. Prima autem harum rationum est hæc : quoniam omnis virtus faciens in uno eodemque subjecto in statu uno duas operationes, et in alio statu deficiens ab utraque illarum, habet necessario medium statum in quo deficit ab altera illarum operationum, et retinet alteram, nisi ita sit, quod una illarum operationum sit causa alterius et non immediate æqualiter sint a virtute prima. Sunt autem duæ operationes caloris naturalis in augendi statu : quarum una est conservatio substantiae in natura: secunda autem augmentatio ejusdem : quarum utraque deficit in statu senii et senectutis : oportet igitur, quod in medio statu retineat alteram illarum operationum. Non enim potest dici, quod una istarum operationum sit causa alterius : quia videmus istas operationes et in eodem subjecto et in diversis diversas esse ab invicem : medius autem status virorum non est nisi ætas standi. In hac igitur ætate retinet alteram illarum operationum: aut igitur retinet augmentativam sine conservativa substantiae, aut e conservo conservativam sine augmentativa. Sed primum horum est impossibile : quia nihil augetur, cujus substantia non conservetur : erit igitur secundum necessarium quod retineat substantiae et virtutis conservationem sine augente operatione : et ideo etiam vocatur ætas standi in substantia et virtute. Causa autem defectus augmenti est ex duobus, quorum unum est durities inducta in membris et siccitas, quæ non obedit extensioni : et secundum est aliquis defectus calidi causatus ex sumpto alimento extraneo, et non suf-

ficienter decocto per digestionem. De hoc autem alibi satis dictum est.

Dubitabit autem aliquis in comparatione duarum dictarum ætatum in qualitate in qua communicant, quæ est caliditas, quæ istarum sit calidior ? Et super hac quæstione multum Antiqui dissidere inveniuntur. Antiqui enim dixerunt ætatem augendi esse magis frigidam, et ætatem juventutis et status esse magis calidam et siccam. Hoc autem Antiqui probare videntur ex ratione, et ex signis. Ratio autem ipsorum est, quia calidum in simplicibus non est adeo intensum cum humido sicut cum sicco, sive sit spissum siccum, sive rarum : cum sicco enim raro est in igne, cum sicco autem spisso est in lapide ignito. Cum humido autem non est ita intensum sicut est in his quæ dicta sunt, et præcipue cum humido aqueo : quia et in utraque contrariatur qualitate. Cum igitur, ut inquiunt, humidum seminale sit aqueum, et hoc abundet in ætate augendi, sicut patet per ante dicta, videtur illa ætas frigidior esse quam ætas juvenilis, quæ ætas augendi pars ultima, et quam ætas status. Signa autem hujus plurima ponunt antiquissimi veterum Philosophorum et medicorum. In hac enim ætate abundat superfluitas aquosa, et febres sunt phlegmaticæ talis ætatis, et similiter quod vomunt : et est ætas gulosa ultra modum : gulositas autem canina non provenit nisi ex frigiditate superflua, et non emanat sanguis de naribus eorum, et sunt egestiones talis ætatis humidae, quod non esset si in ipsis dominaretur calidum. Et talia hujus multa signa adducunt, quæ licet appareant in hominibus, magis tamen proportionaliter sunt in omnibus vivis.

Econtra autem multi Peripateticorum qui hos in naturali disciplina secuti sunt tempore, dixerunt calidiorem esse ætatem primam quam secundam, et ideo calidiores esse primæ ætatis anteriores partes quam ultimas. Cujus rationem dicebant, quia non potest inveniri aliqua causa quare non sit calidior aliis ætatibus

<--- Page Split --->

æcas quæ principiis vitæ quæ sunt calidum et humidum est vicinior, quam aliæ quæ minus sunt vicinæ : cum constet ex prima ætate aut nihil aut parum exspirasse de calido quod fuit in vitæ principio. Ex aliis autem ætatibus non potest esse quando multum exspiraverit : et ideo alias ætates frigidiores dicunt quam primam.

Signa autem hujus esse dicunt : quia appetitus puerorum est melior, et incrementum eorum fortius, et mobilitas multa, et digestio bona et frequens : dicentes quod si ex frigido proveniret appetitus eorum, non essent bona istimbrae. Nunc autem meliores istimbrae sunt, quam esse possunt. Istimbra autem est appetitus cibi naturalis cum bona digestione. Et addunt quia hoc quod aliquando facit pueris nauseam et abominationem, non est defectus caloris, sed potius superfluitas nutrimenti et humoris. Addunt etiam adhuc quod est magis naturale signum, quod membra eorum superiora sunt majora porpotionaliter loquendo inferioribus. Scimus autem quod membra superiora primæ ætatis sunt multo majora inferioribus, et in aliis ætatibus hoc non ita invenitur. Addunt etiam quod prima ætas, sicut in libro de Somno et Vigilia dictum est, est somnifera : cujus causa esse non potest nisi multum calidum cvaporationem faciens sit ex multo hunido. Iste igitur sunt rationes duarum sectarum Antiquorum.

Post ambas autem istas sectas venit Galenus, et dixit quod ista ætates sunt qualiter calida : sed prima ætas excedit in quantitate caloris, et secunda in qualitate. Et similiter finis primæ ætatis excedit in qualitate partes primas ejusdem. Et hujus exemplum esse dicit, quod si nos imaginamur aliquid calidum vel corpus aliquod calidum et subtile primo ingredi in corpus humidum sicut in aquam : et postea tantum quantum est illud, ingredi in corpus siccum spissum minus in quantitate quam sit humidum, sicut in lapidem vel ferrum : tunc enim non est

differentia in essentia corporis calidi. Hoc enim est unum et idem in utroque : et tamen differentia est in qualitate calidi, quia acutius est in sicco quam in humido : et differentia est in quantitate, quia magis dilatatur calor in humido quam in sicco, cum tamen in utroque sit æqualis secundum essentiam caliditatis, et sic est in comparatione caloris primæ ætatis ad ultimas partes ejusdem, vel ad secundam ætatem, quæ sunt calida æt et sicca, cum primæ ætatis primæ differentia sint calida æt humida. Et ideo dicit pueros optimæ esse istimbra : quia illa perficitur calido et humido, et multæ gulositatis ex appetitu et incremento multo. Si autem appetitus esset ex frigiditate, essent malaistimbra. Quod autem febres non habent ita acutas sicut juvenes ut secunda ætas, contingit ex humore remittente acumen caloris, et non dimittente qualitatem ejusdem. Et ex codem dicit provenire tenuitatem superfluitatum egestarum.

Ista est sententia Galeni : et si quis eam subtiliter considerat, vera est valde, licet secundum superficiem videatur aliquid falsitatis continere. Videtur enim secundum superficiem omnino impossibile esse, quod in corporibus tenellis in prima ætate nihil de calore exspiraverit : et cum nihil sit de calore in secunda ætate nisi quod transmissum est ab ætate prima, videtur calor etiam in essentia esse diminutus in secunda ætate, et major esse in prima. Sed Galenus reliquit, quod secundum digestionis bonitatem prima ætatis digestio quæ vocatur epsesis, perfecte assimilat nutrimentum ei quod nutritur : et ideo si quid de calore naturali evaserit, restauratur per nutrimentum : quia omnis forma activa multiplicatur multiplicata materia sua : acumen autem secunda ætatis majus est quam primæ : quoniam magis sentitur calor in sicco quam in humido : et ut dicit Democritus, acutioribus angulis pungit tangentis tactum. Hæc igitur dicta sunt de ætate secunda.

<--- Page Split --->

stituit deperdita quæ adhuc manent, ita 'quod non potest deprehendi in membris similibus si quid est diminutum : virtus autem remissior est, ut diximus : et hoc percipitur propter exsiccationem frigidam in humido radicali : hujus enim diminutio non statim sentitur in membris, licet subtrahatur in seipsa. Cujus exemplum est, quod oleum in lampade et imbibitum in licinio, et videtur evaporare de licinio : non tamen sentitur defectus ejus in lampade, sed tunc primum sentitur, cum multum fuerit evaporatum per ignem. Tamen etiam in hac ætate duo sunt sicut in omni medio quod est inter duo extrema : prima enim pars participat secundum aliquid proprietates ætatis quartæ, et secundum aliquid est in medio per æquidistantiam : unde secundum aliquid habet proprietates ætatis virilis quæ est calida et sicca, et secundum aliquid participat proprietates ætatis senii et decrepitæ ætatis, et secundum aliquid stat in medio, et in illo medio directe est frigida et sicca propter humiditatis, ut diximus, evaporationem : et ideo talibus attribuitur constantia et fortis apprehenssio et sapientia : constantia quidem ex hoc quod est frigidum, bene retinet et siccum : apprehensio autem propter defectum calidi commiscentis operationes rationis : sapientia autem propter multam experientiam et multorum memoriam, quæ ex frigido et sicco confortatur. In talibus enim cessant dissolutio jocorum et venereorum propter immobilitatem frigidi abscindentis motum, et sicci quod non de facili movetur extra seipsum. Hoc autem proportionaliter hæc ætas operatur in omnibus vivis sicut et in hominibus, ut diximus. Est autem sicca hæc ætas proprie inter omnes ætates : quia ex evaporatione longa duarum ætatum destitua est humido interiori membrorum : et ideo quia non adhuc dominans frigus induxit humidum alienum, non habet humiditatem exteriorem : et ideo est sicca ætas illa intus ct extra.

Quæ dicitur diminutiva virtutis et non substantiæ, et de proprietatibus ejusdem.

Ætas autem tertia est ea quæ senectus dicitur : licet enim secundum Latinam linguam senectus non conveniat nisi viro, ut dicunt Grammatici, tamen de hoc hic non curamus, appellantes senectutem omnem ætatem virorum, quæ est cum defectu virtutis et non substantiæ, vocabuli defectu. Contingit autem hoc ideo, quia cum evaporat continue humidum, necesse est etiam ut exspiret calidum : et cum hic duæ sunt causæ virtutis et vigoris, oportet in aliquo deficere virtutem. Cum autem dicitur quod est sine defectu substantiæ, debet intelligi quod est sine defectu substantiæ membrorum : quia nec in qualitate, nec in quantitate sentitur defectus membrorum similium, sive etiam heterogeniorum : sed non potest esse sine diminutione substantiæ humiditatis naturalis : quia si illa maneret, maneret etiam calidum : quia hoc est proprium subjectum caloris naturalis, et quoad illam in aliquo deficit substantia. Sed cum nervi non adhuc contrahantur, neque corrugetur pellis, neque incurventur spondiles dorsi, neque aliquod aliorum membrorum diminuatur vel curvetur, dicetur non deficere substantia.

Contingit autem hoc propterea quod calor antœcedentium ætatum optime re-

<--- Page Split --->

quibus colligantur sicut spinam dorsi : et tunc incurvatur dorsum : et ex frigido sicco spiritus deficiunt, et pauci qui remanent, inspissantur et ingrossantur : et ideo non penetrant in poros : et tunc obsurdescunt aures, et caligant oculi : et haec est corruptio naturalis in omnibus viventibus : et ideo egregie dicit Aristoteles in quarto Meteororum 4, quod « omnis corruptio naturalis est in via vetustatis et senectutis. »

Cum autem comparata fuerit haec aetas ad senectutem praecedentem, tunc est interius siccior, et exterius humidior in membris humiditate innaturali : et haec est causa, quod multas corruptas humiditates ejiciunt senes, et sunt multae egestionis et multae comestionis : et egestio multa eorum causatur ex multa comestione eorum indigesta. Comestio autem eorum multa causatur ex frigido et pondere cibi, quod semper tendit ad fundum per portanarium stomachi ad secessum, sicut de melancholicis diximus in libro de Somno et Vigilia : et sunt eorum egestiones quasi fluxus lienterici, et sunt malarum operationum animalium, ita quod incipiunt tandem puerilia amare et facere : quod contingit propter spirituum animalium grossitiem et pigritiam, qui non penetrant ad cellam logisticam, sed remanent in interiori capitis cum defectu : et ideo non prohibetur apprehensio phantastica in eis per actum rationis : et tunc sunt deliri, eo quod distemperata est harmonia virtutum animalium eorum, sicut lyra dissona. Sunt etiam tunc memoria eorum malae ad recipiendum, propter frigus et interiorem siccitatem. Haec autem, sicut diximus, in homine magis apparent : sed imaginari nos oportet, quod proportionaliter sint in omnibus aliis vivis. In omni enim eo in quo agit calidum et humidum, tandem necesse est induci talem exitum vitae et induci corruptionem.

CAPUT VI.

Senium autem sive aetas decrepita est, quae est frigida et humida, non quidem intrinseca humiditate et naturali, sed extrinseca et accidentali.

Quod ut intelligatur, revocanda sunt ad memoriam quae in quarto Meteororum 1 dicta sunt. Cum enim extrahatur continue de profundo humidum evaporante calido, remanet humidum in superficie, et est viscosum phlegmaticum propter suam frigiditatem a destitutione caloris causatam : eo quod calidae partes evolaverunt. Adhaeret igitur primo membris similibus intrinsecus de medullis membrorum exspirans cum calido antequam ad superficiem aetatis educatur : et ideo membra similia efficiuntur in tali aetate humida aliena humiditate, non naturali, sed corrupta : et haec vocatur humiditas phlegmatica adhaerens et non augens.

Haec autem aetas est cum diminutione substantiae et virtutis, eo quod tunc membra destituta sensibiliter intrinseco humido contrahuntur et obrimescunt, et pellis corrugatur frigore, et induratur, et nervi exsiccati, et quasi spasmatici contrahuntur, et post se trahunt membra

<--- Page Split --->

Hæc autem ætas habet etiam differentias tres, sicut omne medium quod est inter duo extrema : ea enim pars quæ est juxta ætatem priorem, magis accedit ad frigidum siccum : et ea quæ est in ultimo vitæ, magis accedit ad frigidum rigens, et humidum extraneum valde viscosum extrinsecum inhærens : propter quod omnes fere tussiunt senes, et respirant cum quodam cantu anhelitus. Cujus causa est, quia pulmonos eorum implentur superfluo viscoso phlegmate.

Ea autem pars ætatis hujus quæ est media, medias etiam habet proprietates: sed in medietatibus istarum duarum ultimarum ætatum differentia est ad priorum ætatum medietates : quoniam medietates duarum primarum ætatum accedunt ad temperantiam complexionis secundum veritatem: medietates autem duarum ultimarum accedunt ad intemperantiam : una quidem est secundum siccitatem, et altera secundum frigiditatem, quæ sunt duæ causæ mortis.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE CONSEQUENTIBUS ÆTATEM.

valde sunt dissimilis corporis, nullo modo redire potest juventus ipsorum. Et in his oportet investigare modum et causam.

CAPUT I.

De his ad quae redit juventus eorum.

Videtur autem non prætereundum, quod quaedam sunt de numero animatorum, ad quae post senectutem redeat pristina juventus eorum in toto : et quaedam sunt ad quae redit in parte : quaedam autem ad quae nullo modo redire potest. Ex plantis enim multæ sunt ad quas redit juventus post senectutem. Ad animalia autem quaecumque sunt valde similia in partibus corporis, redit juventus secundum aliquid. Sed ad ea animalia quae

Modus autem est, quod postquam seNota modum qualinuit planta, durescit cortex ejus, et ex ter planta post senefrigiditate clauduntur pori radicis ejus : et cutem redeunt ad jusi tunc præscindantur arefacta superius, ventutem. et findatur radix ejus inferius, scissuris multis, trahet succum per lignum radicis, et non per corticem, et incipiet emittere surculos et ramos, sicut jam primum pullulaverat : sed tamen non durabunt ista diu sicut illæ quæ in toto de novo pullulant. Alter autem modus est per insitioutrum arnom, sed iste non est adeo verus sicut næscens per illæ : quia dubium est utrum sit una planviam insitions, sit ta vel duæ : et si esset una, dubium esset eadem cum prima ? utrum esset eadem cum prima vel alia. Hæc autem in libro de Vegetabilibus determinari habent. Tertius autem modus est, quod amputantur rami superiores planta, et fit nova pullulatio de stipite. Sed neque hic modus adeo efficax est sicut primus.

Causa autem in omnibus est una, quae est similitudo corporis : ideo enim facilis est transmutatio ex uno in alterum. Quod enim in nutrimento est simile naturae ra-

<--- Page Split --->

dicis, hoc etiam simile est naturae stipitis, et naturae ramorum, et naturae virgarum, et ut generaliter dicatur, omnibus partibus plantarum : ideo in radice coquitur nutrimentum et terminatur, unde fiunt omnia plantarum organa.

Sic autem non est in his quae valde sunt heterogenia : quod enim in illis simile est ossi, non est simile carni : et quod est simile venae, non est simile nervo, et sic de aliis : et ideo in talibus oportet nutrimentum in quolibet membro novam accipere assimilationem: propter quod cum corrupta sunt per senectutem nutrimenta vel amputata, non potest redire juventus per generationem majorum organorum ex stomacho, vel corde, sed remanet vetusta et corrupta. In animalibus autem multum similibus, sicut in cancris, et serpentibus, et lacertis, et vermibus similibus, aliquando recrescunt partes descisse, vel teste deposite recrescunt, sicut in cancris et ostreis quibusdam : testa enim in talibus est pro pelle, et non est membrum animalis, sed est sicut ungulae in animalibus : et ideo recrescit de fumo terrestri generato in corporibus eorum : propter quod est etiam dura valde ac sit optesi decocta : terrestre autem assatum constituit eam : et quia talis fumus est multus in corporibus eorum, ideo recrescit juvenis, et deponitur vetus : quia aliter nimis duresceret, et impediret animales operationes.

Membra autem talium animalium recrescunt et juventutem accipiunt propter similitudinem corporis eorum, sicut de plantis dictum est : praecipue autem recrescunt ea quae longe distant a principio vitae, sicut caudae in quibusdam. In generationibus autem cancorrum recescunt pedes : et hoc ideo fit, quia si abscinderentur membra principalia, non remaneret vita in talibus. In aliis autem fit iterata receptio juventutis : quia propter

similitudinem ipsorum nutrimentum factum in membris principalibus ex illis eisdem sufficit formare ea. Neque oportet ad hoc speciale vas habere in quo nutrimentum digeratur et assimiletur : nullum autem talium animalium invenitur, quod in toto mutatum recrescat successive, sicut planta quae successive accipit novas radices, et novum stipitem, et novas virgas, licet non simul : quando enim accipit unum, non accipit alterum : quia si simul haec omnia nova acciperet, tunc non esset aliquid unum in quo formaretur et assimilaretur materia nutrimenti, unde generari habent : et hoc est impossibile.

Sic autem non est de animali : oportet enim quod in animali remaneant membra principalia, et praecipue cor, non renovata : quia ex illo formantur omnium organorum restaurantia sufficienter : suum enim restaurativum non potest formati ex aliquo alio : et haec est causa quare diximus, quod ad talia non redit juventus eorum nisi secundum partem. Sed in heterogeniis animalibus, quae multum dissimilia sunt in membris, ex nullo membrorum restaurativum sufficienter formatur ad alterum : et ideo oportet quodlibet salvari et ad hoc quod nutrimentum in ipso formetur : et ideo etiam unum non recessit ex alio : caro enim materialis, ut diximus, et non formalis, refluit et influit nova succedens veteri, sicut sufficienter in libro de Generatione 1 determinatum est.

Fuerunt autem quidam de secta medicorum, qui inconvenienter assignaverunt dictorum causam et rationem, dicentes quod ea quae formantur de humido seminali, non recrescunt abscissa : sed ea quae crescunt de humido nutrimentali, abscissa recrescunt. Si enim hoc esset verum, aliqua caro in quolibet membro numquam recresceret : quia constat quod tota caro quae primo formatur in corpore, de hu-

<--- Page Split --->

mido fit seminali : et haec tamen sicut alia et influit et effluit secundum materiam accepta. Adhuc autem constat, quod omnia membra cancerorum et serpentium prima et ipsa pellis et testa de humido formantur seminali, quae tamen recrescere videmus oculis nostris. Amplius ratio ista non est nisi in parte materiae accepta : humidum enim, sive sit seminale, sive nutrimentale, materia formabilis est, et non causa formans. Deberet autem causa queri, quae esset principium operationis talis formaliter. Et ideo standum est prime rationi inductae et non secundae.

CAPUT II.

De causis necessitatis, quibus probatur quod necesse est incurrere senium.

re : et sic est de omni eo quod extraneum corpori ingeritur. Oportet enim aliquid suae extraneitatis retinere, et postquam membris incorporatum est per aliquod tempus : per illam autem extraneitatem alterat virtutes membrorum : eo quod in physiciis omne agens patitur, et omne patiens aliquo modo agit 1 : alterations autem virtutum sibi continue succedentes, debiles faciunt virtutes membrorum et organa eorum, vel eorum quae sunt qualitates complexionales membrorum hebetant et confundunt : his autem saepe et diu sibi succedentibus necessarium est incurrere putrefactionem per senium ipsum membrum.

Secunda autem causa hujus est ex ceto et mundo. Omne enim quod est ex contrariis, distabit in suis componentibus, aliquando ita quod levia erunt sursum, et gravia deorsum : antequam autem distent secundum actum, inducuntur dissolutiones complexionis ligantis ea paulatim : et sic virtus membri et qualitates incipiunt retardari et impediri per spatium temporis : et hoc vocamus senium. Necesse est igitur, quod omne membrum senium incurrat.

Tertia autem causa hujus est, quia etsi ponamus non nutriri membrum nisi nutrimento ultime assimilato, tamen illud non unitur membro nisi per calorem aperientem membri substantiam et dividentem substantiam nutrimenti per poros membri. Omne autem quod sic calore saepe dividitur, necesse est quod aliquo substantiali humido evaporato per calorem inspissetur et induretur : et quanto magis induratur, tanto minus est ipsum susceptibile restaurantis. Necesse est igitur tandem attrahi et rigescere membrum humido substantiali educto, et tunc inhabile efficitur ad aliud simile sibi recipiendum.

Quartus etiam est calor aeris circumdantis : quia necesse est quod a circum-

<--- Page Split --->

datione illius quod tangit nos, dissolvantur corpora commixta, et educatur humidum, et cum ipso calidum : et ideo remanent membra intus arida et gelida, et exterius humida aliena humiditate : et hoc est senium, sicut patet per ante dicta.

Quinta etiam causa est, quod animatum aut quiescit, aut movetur : et si quidem quiescit animal, invalescit super ipsum frigus complexionis, et inspissat humidum ipsius, et exstinguit calidum, et inducit mortem et dissolutionem. Si autem movetur, tunc ex motu frequenti accenditur calor, qui cum circumdantis calore humidum educit et inducit senium, sicut dictum est.

Sexta autem causa est, quia cum animal non possit vacare a motibus animalibus, qui exercentur per animales virtutes, sicut imaginari, et sentire, et cogitare, et hujusmodi, etiam illi distrahendo ad exteriorem spiritum et calorem, paulatim resolvunt humidum et inducunt senium, sicut patet per dicta in libro primo de Somno et Vigilia. His igitur de causis inducitur necessario et inevitabiliter senium in corporibus inanimatorum.

Quidam autem his addiderunt causam temporis, propter hoc quod dicit Aristoteles 1, quod tempus per se est causa corruptionis, et per accidens causa generationis. Sed isti dicta Philosophi non intelligunt. Tempus enim non est causa corruptionis per seipsum : et tamen ex hoc non sequitur quod propter hoc per accidens sit causa generationis, quod est causa corruptionis, eo quod est in tempore per motum qui non accidit tempori, sed est ejus substantia vel causa, hoc modo quo potest habere essentialem causam, cum sit accidens debilissimum inter omnia quae habent accidentale esse. Motus enim cœelestis, cum sit causa mutationis eorum quae sunt, facit distare omne quod sub ipso est, a suis principiis primis : et cum elongaverit illam distantiam per modum qui dictus est in gradibus etatum, faciet distare omne generatum a primis, scilicet calido et humido, secundum quod sunt causa generationis vitae : et sic non aliter tempus est causa corruptionis et senectutis et senii, sicut patet ex his quae nos determinavimus in quarto Physicorum.

<--- Page Split --->

[ \text{1} ]

<--- Page Split --->