Prooemium
Consequenter considerandum est de sacramento poenitentiae. Circa quod
primo considerandum est de ipsa poenitentia; secundo, de effectu
ipsius; tertio, de partibus eius; quarto, de suscipientibus hoc
sacramentum; quinto, de potestate ministrorum; sexto, de solemni ritu
huius sacramenti. Circa primum duo sunt consideranda, primo, de
poenitentia secundum quod est sacramentum; secundo, de poenitentia
secundum quod est virtus. Circa primum quaeruntur decem. Primo, utrum
poenitentia sit sacramentum. Secundo, de propria materia eius. Tertio,
de forma ipsius. Quarto, utrum impositio manus requiratur ad hoc
sacramentum. Quinto, utrum hoc sacramentum sit de necessitate salutis.
Sexto, de ordine eius ad alia sacramenta. Septimo, de institutione
eius. Octavo, de duratione ipsius. Nono, de continuitate eius. Decimo,
utrum possit iterari.