Prooemium
Deinde considerandum est de praeparatoriis ab Baptismum. Et primo
quidem, de praeparatorio quod praecessit Baptismum, scilicet de
circumcisione; secundo, de praeparatoriis quae currunt simul cum
Baptismo, scilicet de catechismo et exorcismo. Circa primum quaeruntur
quatuor. Primo, utrum circumcisio fuerit praeparatoria et figurativa
Baptismi. Secundo, de institutione ipsius. Tertio, de ritu eius.
Quarto, de effectu ipsius.