Prooemium
Post considerationem eorum quae pertinent ad mysteria verbi incarnati,
considerandum est de Ecclesiae sacramentis, quae ab ipso verbo
incarnato efficaciam habent. Et prima consideratio erit de sacramentis
in communi; secunda de unoquoque sacramentorum in speciali. Circa
primum quinque consideranda sunt, primo, quid sit sacramentum;
secundo, de necessitate sacramentorum; tertio, de effectibus
sacramentorum; quarto, de causa eorum; quinto, de numero. Circa primum
quaeruntur octo. Primo, utrum sacramentum sit in genere signi.
Secundo, utrum omne signum rei sacrae sit sacramentum. Tertio, utrum
sacramentum sit signum unius rei tantum, vel plurium. Quarto, utrum
sacramentum sit signum quod est res sensibilis. Quinto, utrum ad
sacramentum requiratur determinata res sensibilis. Sexto, utrum ad
sacramentum requiratur significatio quae est per verba. Septimo, utrum
requirantur determinata verba. Octavo, utrum illis verbis possit
aliquid addi vel subtrahi.