Prooemium
Deinde considerandum est de iudiciaria potestate Christi. Et circa hoc
quaeruntur sex. Primo, utrum iudiciaria potestas sit attribuenda
Christo. Secundo, utrum conveniat sibi secundum quod est homo. Tertio,
utrum fuerit eam ex merito adeptus. Quarto, utrum eius potestas
iudiciaria sit universalis respectu omnium hominum. Quinto, utrum,
praeter iudicium quod agit in hoc tempore, sit expectandus ad
universale iudicium futurum. Sexto, utrum eius iudiciaria potestas
etiam ad Angelos se extendat. De executione autem finalis iudicii
convenientius agetur cum considerabimus de his quae pertinent ad finem
mundi. Nunc autem sufficit ea sola tangere quae pertinent ad Christi
dignitatem.