Prooemium
Deinde considerandum est de manifestatione Christi nati. Et circa hoc
quaeruntur octo. Primo, utrum nativitas Christi debuerit omnibus esse
manifesta. Secundo, utrum debuerit aliquibus manifestari. Tertio,
quibus manifestari debuerit. Quarto, utrum ipse se debuerit
manifestare, vel potius manifestari per alios. Quinto, per quae alia
manifestari debuerit. Sexto, de ordine manifestationum. Septimo, de
stella per quam manifestata fuit eius nativitas. Octavo, de
veneratione magorum, qui per stellam nativitatem Christi cognoverunt.