Prooemium
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad Christum in
comparatione ad nos. Et primo, de adoratione Christi, qua scilicet nos
eum adoramus; secundo, de hoc quod est mediator noster ad Deum. Circa
primum quaeruntur sex. Primo, utrum una et eadem adoratione sit
adoranda divinitas Christi et eius humanitas. Secundo, utrum caro eius
sit adoranda adoratione latriae. Tertio, utrum adoratio latriae sit
exhibenda imagini Christi. Quarto, utrum sit exhibenda cruci Christi.
Quinto, utrum sit exhibenda matri eius. Sexto, de adoratione
reliquiarum sanctorum.