Prooemium
Deinde considerandum est de his quae conveniunt Christo per
comparationem ad patrem. Quorum quaedam dicuntur de ipso secundum
habitudinem ipsius ad patrem, puta quod est ei subiectus; quod ipsum
oravit; quod ei in sacerdotio ministravit. Quaedam vero dicuntur, vel
dici possunt, secundum habitudinem patris ad ipsum, puta, si pater eum
adoptasset; et quod eum praedestinavit. Primo igitur considerandum est
de subiectione Christi ad patrem; secundo, de eius oratione; tertio,
de ipsius sacerdotio; quarto, de adoptione, an ei conveniat; quinto,
de eius praedestinatione. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum
Christus sit subiectus patri. Secundo, utrum sit subiectus sibi ipsi.