Prooemium
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad unitatem in Christo
in communi. Nam de his quae pertinent ad unitatem vel pluralitatem in
speciali, suis locis determinandum est, sicut supra determinatum est
quod in Christo non una est tantum scientia; et infra determinabitur
quod in Christo non una est tantum nativitas. Considerandum est ergo
primo, de unitate Christi quantum ad esse; secundo, quantum ad velle;
tertio, quantum ad operari. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum
Christus sit unum vel duo. Secundo, utrum in Christo sit tantum unum
esse.