Prooemium
Deinde considerandum est de qualibet praedictarum scientiarum. Sed
quia de scientia divina dictum est in prima parte, restat nunc videre
de aliis, primo, de scientia beata; secundo, de scientia indita;
tertio, de scientia acquisita. Sed quia de scientia beata, quae in Dei
visione consistit, plura dicta sunt in prima parte, ideo hic sola illa
videntur dicenda quae pertinent ad animam Christi. Circa hoc
quaeruntur quatuor. Primo, utrum anima Christi comprehenderit verbum,
sive divinam essentiam. Secundo, utrum cognoverit omnia in verbo.
Tertio, utrum anima Christi in verbo cognoverit infinita. Quarto,
utrum videat verbum, vel divinam essentiam, clarius qualibet alia
creatura.