Prooemium
Deinde considerandum est de gratia Christi secundum quod est caput
Ecclesiae. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum Christus sit
caput Ecclesiae. Secundo, utrum sit caput hominum quantum ad corpus,
vel solum quantum ad animas. Tertio, utrum sit caput omnium hominum.
Quarto, utrum sit caput Angelorum. Quinto, utrum gratia secundum quam
est caput Ecclesiae, sit eadem cum habituali eius secundum quod est
quidam homo singularis. Sexto, utrum esse caput Ecclesiae sit proprium
Christo. Septimo, utrum Diabolus sit caput omnium malorum. Octavo,
utrum Antichristus etiam possit dici caput omnium malorum.