Prooemium
Deinde considerandum est de coassumptis a filio Dei in humana natura.
Et primo, de his quae pertinent ad perfectionem; secundo, de his quae
pertinent ad defectum. Circa primum consideranda sunt tria, primo, de
gratia Christi; secundo, de scientia eius; tertio, de potentia ipsius.
De gratia autem Christi considerandum est dupliciter, primo quidem, de
gratia eius secundum quod est singularis homo; secundo, de gratia eius
secundum quod est caput Ecclesiae. Nam de gratia unionis iam dictum
est. Circa primum quaeruntur tredecim. Primo, utrum in anima Christi
sit aliqua gratia habitualis. Secundo, utrum in Christo fuerint
virtutes. Tertio, utrum in eo fuerit fides. Quarto, utrum fuerit in eo
spes. Quinto, utrum in Christo fuerint dona. Sexto, utrum in Christo
fuerit timoris donum. Septimo, utrum in Christo fuerint gratiae gratis
datae. Octavo, utrum in Christo fuerit prophetia. Nono, utrum in eo
fuerit plenitudo gratiae. Decimo, utrum talis plenitudo sit propria
Christi. Undecimo, utrum Christi gratia sit infinita. Duodecimo, utrum
potuerit augeri. Tertiodecimo, qualiter haec gratia se habeat ad
unionem.