Prooemium
Deinde considerandum est de unione ex parte assumpti. Circa quod primo
considerandum occurrit de his quae sunt a verbo Dei assumpta; secundo,
de coassumptis, quae sunt perfectiones et defectus. Assumpsit autem
filius Dei humanam naturam, et partes eius. Unde circa primum triplex
consideratio occurrit, prima est, quantum ad ipsam naturam humanam;
secunda est, quantum ad partes ipsius; tertia, quantum ad ordinem
assumptionis. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum humana natura
fuerit magis assumptibilis a filio Dei quam aliqua alia natura.
Secundo, utrum assumpserit personam. Tertio, utrum assumpserit
hominem. Quarto, utrum fuisset conveniens quod assumpsisset humanam
naturam a singularibus separatam. Quinto, utrum fuerit conveniens quod
assumpsisset humanam naturam in omnibus singularibus. Sexto, utrum
fuerit conveniens quod assumeret humanam naturam in aliquo homine ex
stirpe Adae progenito.