Prooemium
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad statum religionis.
Circa quod occurrit quadruplex consideratio, quarum prima est de his
in quibus principaliter consistit religionis status; secunda, de his
quae religiosis licite convenire possunt; tertia, de distinctione
religionum; quarta, de religionis ingressu. Circa primum quaeruntur
decem. Primo, utrum religiosorum status sit perfectus. Secundo, utrum
religiosi teneantur ad omnia consilia. Tertio, utrum voluntaria
paupertas requiratur ad religionem. Quarto, utrum requiratur
continentia. Quinto, utrum requiratur obedientia. Sexto, utrum
requiratur quod haec cadant sub voto. Septimo, de sufficientia horum
votorum. Octavo, de comparatione eorum ad invicem. Nono, utrum
religiosus semper mortaliter peccet quando transgreditur statutum suae
regulae. Decimo, utrum, ceteris paribus, in eodem genere peccati plus
peccet religiosus quam saecularis.