Prooemium
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad statum perfectionis,
ad quem alii status ordinantur. Nam consideratio officiorum, quantum
quidem ad alios actus, pertinet ad legispositores; quantum autem ad
sacra ministeria, pertinet ad considerationem ordinum, de quibus in
tertia parte agetur. Circa statum autem perfectorum triplex
consideratio occurrit, primo quidem, de statu perfectionis in communi;
secundo, de his quae pertinent ad perfectionem episcoporum; tertio, de
his quae pertinent ad perfectionem religiosorum. Circa primum
quaeruntur octo. Primo, utrum perfectio attendatur secundum caritatem.
Secundo, utrum aliquis possit esse perfectus in hac vita. Tertio,
utrum perfectio huius vitae consistat principaliter in consiliis, vel
in praeceptis. Quarto, utrum quicumque est perfectus, sit in statu
perfectionis. Quinto, utrum praelati et religiosi specialiter sint in
statu perfectionis. Sexto, utrum omnes praelati sint in statu
perfectionis. Septimo, quis status sit perfectior, utrum religiosorum
vel episcoporum. Octavo, de comparatione religiosorum ad plebanos et
archidiaconos.