Prooemium
Deinde considerandum est de divisione prophetiae. Et circa hoc
quaeruntur sex. Primo, de divisione prophetiae in suas species.
Secundo, utrum sit altior prophetia quae est sine imaginaria visione.
Tertio, de diversitate graduum prophetiae. Quarto, utrum Moyses fuit
eximius prophetarum. Quinto, utrum aliquis comprehensor possit esse
propheta. Sexto, utrum prophetia creverit per temporis processum.