Prooemium
Postquam dictum est de singulis virtutibus et vitiis quae pertinent ad
omnium hominum conditiones et status, nunc considerandum est de his
quae specialiter ad aliquos homines pertinent. Invenitur autem
differentia inter homines, secundum ea quae ad habitus et actus animae
rationalis pertinent, tripliciter. Uno quidem modo, secundum diversas
gratias gratis datas, quia, ut dicitur I ad Cor. XII, divisiones
gratiarum sunt, et alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii
sermo scientiae, et cetera. Alia vero differentia est secundum
diversas vitas, activam scilicet et contemplativam, quae accipitur
secundum diversa operationum studia. Unde et ibidem dicitur quod
divisiones operationum sunt. Aliud enim est studium operationis in
Martha, quae sollicita erat et laborabat circa frequens ministerium,
quod pertinet ad vitam activam, aliud autem in Maria, quae, sedens
secus pedes domini, audiebat verbum illius, quod pertinet ad
contemplativam, ut habetur Luc. X. Tertio modo, secundum diversitatem
officiorum et statuum, prout dicitur Ephes. IV, et ipse dedit quosdam
quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero Evangelistas,
alios autem pastores et doctores. Quod pertinet ad diversa ministeria,
de quibus dicitur, I ad Cor. XII, divisiones ministrationum sunt. Est
autem attendendum circa gratias gratis datas, de quibus occurrit
consideratio prima, quod quaedam eorum pertinent ad cognitionem;
quaedam vero ad locutionem; quaedam vero ad operationem. Omnia vero
quae ad cognitionem pertinent, sub prophetia comprehendi possunt. Nam
prophetica revelatio se extendit non solum ad futuros hominum eventus,
sed etiam ad res divinas, et quantum ad ea quae proponuntur omnibus
credenda, quae pertinent ad fidem, et quantum ad altiora mysteria,
quae sunt perfectorum, quae pertinent ad sapientiam; est etiam
prophetica revelatio de his quae pertinent ad spirituales substantias,
a quibus vel ad bonum vel ad malum inducimur, quod pertinet ad
discretionem spirituum; extendit etiam se ad directionem humanorum
actuum, quod pertinet ad scientiam; ut infra patebit. Et ideo primo
occurrit considerandum de prophetia; et de raptu, qui est quidam
prophetiae gradus. De prophetia autem quadruplex consideratio
occurrit, quarum prima est de essentia eius; secunda, de causa ipsius;
tertia, de modo propheticae cognitionis; quarta, de divisione
prophetiae. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum prophetia
pertineat ad cognitionem. Secundo, utrum sit habitus. Tertio, utrum
sit solum futurorum contingentium. Quarto, utrum propheta cognoscat
omnia prophetabilia. Quinto, utrum propheta discernat ea quae
divinitus percipit, ab his quae proprio spiritu videt. Sexto, utrum
prophetiae possit subesse falsum.