Prooemium
Deinde considerandum est de peccato primi hominis, quod fuit per
superbiam. Et primo, de peccato eius; secundo, de poena peccati;
tertio, de tentatione qua inductus est ad peccandum. Circa primum
quaeruntur quatuor. Primo, utrum primum peccatum hominis fuerit
superbia. Secundo, quid primus homo peccando appetierit. Tertio, utrum
eius peccatum fuerit gravius omnibus aliis peccatis. Quarto, quis plus
peccaverit, utrum vir vel mulier.