Prooemium
Deinde considerandum est de superbia. Et primo, de superbia in
communi; secundo, de peccato primi hominis, quod ponitur esse
superbia. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum superbia sit
peccatum. Secundo, utrum sit vitium speciale. Tertio, in quo sit sicut
in subiecto. Quarto, de speciebus eius. Quinto, utrum sit peccatum
mortale. Sexto, utrum sit gravissimum omnium peccatorum. Septimo, de
ordine eius ad alia peccata. Octavo, utrum debeat poni vitium
capitale.