Prooemium
Deinde considerandum est de speciebus modestiae. Et primo, de
humilitate, et superbia, quae ei opponitur; secundo, de studiositate,
et curiositate sibi opposita; tertio, de modestia secundum quod est in
verbis vel factis; quarto, de modestia secundum quod est circa
exteriorem cultum. Circa humilitatem quaeruntur sex. Primo, utrum
humilitas sit virtus. Secundo, utrum consistat in appetitu, vel in
iudicio rationis. Tertio, utrum aliquis per humilitatem se debeat
omnibus subiicere. Quarto, utrum sit pars modestiae vel temperantiae.
Quinto, de comparatione eius ad alias virtutes. Sexto, de gradibus
humilitatis.