Prooemium
Deinde considerandum est de vitiis oppositis. Et primo, de iracundia,
quae opponitur mansuetudini; secundo, de crudelitate, quae opponitur
clementiae. Circa iracundiam quaeruntur octo. Primo, utrum irasci
possit aliquando esse licitum. Secundo, utrum ira sit peccatum.
Tertio, utrum sit peccatum mortale. Quarto, utrum sit gravissimum
peccatorum. Quinto, de speciebus irae. Sexto, utrum ira sit vitium
capitale. Septimo, quae sint filiae eius. Octavo, utrum habeat vitium
oppositum.