Prooemium
Deinde considerandum est de partibus subiectivis temperantiae. Et
primo, de his quae sunt circa delectationes ciborum; secundo, de his
quae sunt circa delectationes venereorum. Circa primum, considerandum
est de abstinentia, quae est circa cibos et potus; et de sobrietate,
quae est specialiter circa potum. Circa abstinentiam autem
consideranda sunt tria, primo, de ipsa abstinentia; secundo, de actu
eius, qui est ieiunium; tertio, de vitio opposito, quod est gula.
Circa abstinentiam autem quaeruntur duo. Primo, utrum abstinentia sit
virtus. Secundo, utrum sit virtus specialis.