Prooemium
Deinde considerandum est de partibus temperantiae in speciali. Et
primo, de partibus quasi integralibus, quae sunt verecundia et
honestas. Circa verecundiam autem quaeruntur quatuor. Primo, utrum
verecundia sit virtus. Secundo, de quibus sit verecundia. Tertio, a
quibus homo verecundetur. Quarto, quorum sit verecundari.