Prooemium
Consequenter considerandum est de temperantia. Et primo quidem, de
ipsa temperantia; secundo, de partibus eius; tertio, de praeceptis
ipsius. Circa temperantiam autem, primo considerare oportet de ipsa
temperantia; secundo, de vitiis oppositis. Circa primum quaeruntur
octo. Primo, utrum temperantia sit virtus. Secundo, utrum sit virtus
specialis. Tertio, utrum sit solum circa concupiscentias et
delectationes. Quarto, utrum sit solum circa delectationes tactus.
Quinto, utrum sit circa delectationes gustus inquantum est gustus, vel
solum inquantum est tactus quidam. Sexto, quae sit regula
temperantiae. Septimo, utrum sit virtus cardinalis seu principalis.
Octavo, utrum sit potissima virtutum.