Prooemium
Deinde considerandum est de magnificentia et vitiis oppositis. Circa
magnificentiam autem quaeruntur quatuor. Primo, utrum magnificentia
sit virtus. Secundo, utrum sit virtus specialis. Tertio, quae sit
materia eius. Quarto, utrum sit pars fortitudinis.