Prooemium
Deinde considerandum est de singulis fortitudinis partibus, ita tamen
ut sub quatuor principalibus quas Tullius ponit, alias comprehendamus;
nisi quod magnanimitatem, de qua etiam Aristoteles tractat, loco
fiduciae ponemus. Primo ergo considerandum erit de magnanimitate;
secundo, de magnificentia; tertio, de patientia; quarto, de
perseverantia. Circa primum, primo considerandum est de magnanimitate;
secundo, de vitiis oppositis. Circa primum quaeruntur octo. Primo,
utrum magnanimitas sit circa honores. Secundo, utrum magnanimitas sit
solum circa magnos honores. Tertio, utrum sit virtus. Quarto, utrum
sit virtus specialis. Quinto, utrum sit pars fortitudinis. Sexto,
quomodo se habeat ad fiduciam. Septimo, quomodo se habeat ad
securitatem. Octavo, quomodo se habeat ad bona fortunae.