Prooemium
Consequenter, post iustitiam, considerandum est de fortitudine. Et
primo, de ipsa virtute fortitudinis; secundo, de partibus eius;
tertio, de dono ei correspondente; quarto, de praeceptis ad ipsam
pertinentibus. Circa fortitudinem autem consideranda sunt tria, primo
quidem, de ipsa fortitudine; secundo, de actu praecipuo eius, scilicet
de martyrio; tertio, de vitiis oppositis. Circa primum quaeruntur
duodecim. Primo, utrum fortitudo sit virtus. Secundo, utrum sit virtus
specialis. Tertio, utrum sit circa timores et audacias. Quarto, utrum
sit solum circa timorem mortis. Quinto, utrum sit solum in rebus
bellicis. Sexto, utrum sustinere sit praecipuus actus eius. Septimo,
utrum operetur propter proprium bonum. Octavo, utrum habeat
delectationem in suo actu. Nono, utrum fortitudo maxime consistat in
repentinis. Decimo, utrum utatur ira in sua operatione. Undecimo,
utrum sit virtus cardinalis. Duodecimo, de comparatione eius ad alias
virtutes cardinales.