Prooemium
Deinde considerandum est de amicitia quae affabilitas dicitur; et de
vitiis oppositis, quae sunt adulatio et litigium. Circa amicitiam
autem seu affabilitatem quaeruntur duo. Primo, utrum sit specialis
virtus. Secundo, utrum sit pars iustitiae.