Prooemium
Deinde considerandum est de observantia, et partibus eius. Per quae de
oppositis vitiis erit manifestum. Circa observantiam autem quaeruntur
tria. Primo, utrum observantia sit specialis virtus ab aliis
distincta. Secundo, quid observantia exhibeat. Tertio, de comparatione
eius ad pietatem.