Prooemium
Deinde considerandum est de vitiis religioni oppositis per religionis
defectum, quae manifestam contrarietatem ad religionem habent, unde
sub irreligiositate continentur. Huiusmodi autem sunt ea quae
pertinent ad contemptum sive irreverentiam Dei et rerum sacrarum.
Primo ergo considerandum est de vitiis quae pertinent directe ad
irreverentiam Dei; secundo, de his quae pertinent ad irreverentiam
rerum sacrarum. Circa primum, considerandum occurrit et de tentatione
qua Deus tentatur; et de periurio, quo nomen Dei irreverenter
assumitur. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, in quo consistit
Dei tentatio. Secundo, utrum sit peccatum. Tertio, cui virtuti
opponatur. Quarto, de comparatione eius ad alia peccata.