Prooemium
Deinde considerandum est de vitiis religioni oppositis. Et primo, de
illis quae cum religione conveniunt in hoc quod exhibent cultum
divinum; secundo, de vitiis manifestam contrarietatem ad religionem
habentibus, per contemptum eorum quae ad cultum divinum pertinent.
Primum autem horum pertinet ad superstitionem; secundum ad
irreligiositatem. Unde primo considerandum est de ipsa superstitione,
et de partibus eius; deinde de irreligiositate et partibus eius. Circa
primum quaeruntur duo. Primo, utrum superstitio sit vitium religioni
contrarium. Secundo, utrum habeat plures partes seu species.