Prooemium
Deinde considerandum est de actibus exterioribus latriae quibus
aliquid divinum ab hominibus assumitur, quod est vel sacramentum
aliquod, vel ipsum nomen divinum. Sed de sacramenti assumptione locus
erit tractandi in tertia huius operis parte. De assumptione autem
nominis divini nunc agendum est. Assumitur autem divinum nomen ab
homine tripliciter, uno modo, per modum iuramenti, ad propria verba
confirmanda; alio modo, per modum adiurationis, ad alios inducendum;
tertio modo, per modum invocationis, ad orandum vel laudandum. Primo
ergo de iuramento agendum est. Circa quod quaeruntur decem. Primo,
quid sit iuramentum. Secundo, utrum sit licitum. Tertio, qui sint
comites iuramenti. Quarto, cuius virtutis sit actus. Quinto, utrum sit
appetendum et frequentandum, tanquam utile et bonum. Sexto, utrum
liceat iurare per creaturam. Septimo, utrum iuramentum sit
obligatorium. Octavo, quae sit maior obligatio, utrum iuramenti vel
voti. Nono, utrum in iuramento possit dispensari. Decimo, quibus et
quando liceat iurare.