Prooemium
Deinde considerandum est de exterioribus actibus latriae. Et primo, de
adoratione, per quam aliquis suum corpus ad Deum venerandum exhibet;
secundo, de illis actibus quibus aliquid de rebus exterioribus Deo
offertur; tertio, de actibus quibus ea quae Dei sunt assumuntur. Circa
primum quaeruntur tria. Primo, utrum adoratio sit actus latriae.
Secundo, utrum adoratio importet actum interiorem, vel exteriorem.
Tertio, utrum adoratio requirat determinationem loci.