Prooemium
Deinde considerandum est de actibus religionis. Et primo, de actibus
interioribus, qui, secundum praedicta, sunt principaliores; secundo,
de actibus exterioribus, qui sunt secundarii. Interiores autem actus
religionis videntur esse devotio et oratio. Primo ergo de devotione
agendum est; secundo, de oratione. Circa primum quaeruntur quatuor.
Primo, utrum devotio sit specialis actus. Secundo, utrum sit actus
religionis. Tertio, de causa devotionis. Quarto, de eius effectu.