Prooemium
Deinde considerandum est de singulis praedictarum virtutum, quantum ad
praesentem intentionem pertinet. Et primo considerandum est de
religione; secundo, de pietate; tertio, de observantia; quarto, de
gratia; quinto, de vindicta; sexto, de veritate; septimo, de amicitia;
octavo, de liberalitate; nono, de epieikeia. De aliis autem hic
enumeratis supra dictum est, partim in tractatu de caritate, scilicet
de concordia et aliis huiusmodi; partim in hoc tractatu de iustitia,
sicut de bona commutatione et innocentia; de legispositiva autem in
tractatu de prudentia. Circa religionem vero tria consideranda
occurrunt, primo quidem, de ipsa religione secundum se; secundo, de
actibus eius; tertio, de vitiis oppositis. Circa primum quaeruntur
octo. Primo, utrum religio consistat tantum in ordine ad Deum.
Secundo, utrum religio sit virtus. Tertio, utrum religio sit una
virtus. Quarto, utrum religio sit specialis virtus. Quinto, utrum
religio sit virtus theologica. Sexto, utrum religio sit praeferenda
aliis virtutibus moralibus. Septimo, utrum religio habeat exteriores
actus. Octavo, utrum religio sit eadem sanctitati.