Prooemium
Deinde considerandum est de partibus quasi integralibus iustitiae quae
sunt facere bonum et declinare a malo, et de vitiis oppositis. Circa
quod quaeruntur quatuor. Primo, utrum duo praedicta sint partes
iustitiae. Secundo, utrum transgressio sit speciale peccatum. Tertio,
utrum omissio sit speciale peccatum. Quarto, de comparatione
omissionis ad transgressionem.