Prooemium
Deinde considerandum est de peccatis quae sunt circa voluntarias
commutationes. Et primo, de fraudulentia quae committitur in
emptionibus et venditionibus; secundo, de usura, quae fit in mutuis.
Circa alias enim commutationes voluntarias non invenitur aliqua
species peccati quae distinguatur a rapina vel furto. Circa primum
quaeruntur quatuor. Primo, de iniusta venditione ex parte pretii,
scilicet, utrum liceat aliquid vendere plus quam valeat. Secundo, de
iniusta venditione ex parte rei venditae. Tertio, utrum teneatur
venditor dicere vitium rei venditae. Quarto, utrum licitum sit
aliquid, negotiando, plus vendere quam emptum sit.