Prooemium
Deinde considerandum est de partibus iustitiae. Et primo, de partibus
subiectivis, quae sunt species iustitiae, scilicet distributiva et
commutativa; secundo, de partibus quasi integralibus; tertio, de
partibus quasi potentialibus, scilicet de virtutibus adiunctis. Circa
primum occurrit duplex consideratio, prima, de ipsis iustitiae
partibus; secunda, de vitiis oppositis. Et quia restitutio videtur
esse actus commutativae iustitiae, primo considerandum est de
distinctione iustitiae commutativae et distributivae, secundo, de
restitutione. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum sint duae
species iustitiae, iustitia distributiva et commutativa. Secundo,
utrum eodem modo in eis medium accipiatur. Tertio, utrum sit earum
uniformis vel multiplex materia. Quarto, utrum secundum aliquam earum
specierum iustum sit idem quod contrapassum.