Prooemium
Consequenter post prudentiam considerandum est de iustitia. Circa quam
quadruplex consideratio occurrit, prima est de iustitia; secunda, de
partibus eius; tertia, de dono ad hoc pertinente; quarta, de
praeceptis ad iustitiam pertinentibus. Circa iustitiam vero
consideranda sunt quatuor, primo quidem, de iure; secundo, de ipsa
iustitia; tertio, de iniustitia; quarto, de iudicio. Circa primum
quaeruntur quatuor. Primo, utrum ius sit obiectum iustitiae. Secundo,
utrum ius convenienter dividatur in ius naturale et positivum. Tertio,
utrum ius gentium sit ius naturale. Quarto, utrum ius dominativum et
paternum debeat specialiter distingui.