Prooemium
Deinde considerandum est de vitiis oppositis prudentiae. Dicit autem
Augustinus, in IV contra Iulian., quod omnibus virtutibus non solum
sunt vitia manifesta discretione contraria, sicut prudentiae
temeritas, verum etiam vicina quodammodo, nec veritate, sed quadam
specie fallente similia, sicut ipsi prudentiae astutia. Primo ergo
considerandum est de vitiis quae manifeste contrarietatem habent ad
prudentiam, quae scilicet vitia proveniunt ex defectu prudentiae vel
eorum quae ad prudentiam requiruntur; secundo, de vitiis quae habent
quandam similitudinem falsam cum prudentia quae scilicet contingunt
per abusum eorum quae ad prudentiam requiruntur. Quia vero sollicitudo
ad prudentiam pertinet, circa primum consideranda sunt duo, primo
quidem, de imprudentia; secundo, de negligentia, quae sollicitudini
opponitur. Circa primum quaeruntur sex. Primo, de imprudentia, utrum
sit peccatum. Secundo, utrum sit speciale peccatum. Tertio, de
praecipitatione, sive temeritate. Quarto, de inconsideratione. Quinto,
de inconstantia. Sexto, de origine horum vitiorum.