Prooemium
Deinde considerandum est de dono sapientiae, quod respondet caritati.
Et primo, de ipsa sapientia; secundo, de vitio opposito. Circa primum
quaeruntur sex. Primo, utrum sapientia debeat numerari inter dona
spiritus sancti. Secundo, in quo sit sicut in subiecto. Tertio, utrum
sapientia sit speculativa tantum, vel etiam practica. Quarto, utrum
sapientia quae est donum possit esse cum peccato mortali. Quinto,
utrum sit in omnibus habentibus gratiam gratum facientem. Sexto, quae
beatitudo ei respondeat.