Prooemium
Deinde considerandum restat de vitiis quae beneficentiae opponuntur.
Inter quae alia quidem pertinent ad rationem iustitiae, illa scilicet
quibus aliquis iniuste proximum laedit, sed contra caritatem
specialiter scandalum esse videtur. Et ideo considerandum est hic de
scandalo. Circa quod quaeruntur octo. Primo, quid sit scandalum.
Secundo, utrum scandalum sit peccatum. Tertio, utrum sit peccatum
speciale. Quarto, utrum sit peccatum mortale. Quinto, utrum
perfectorum sit scandalizari. Sexto, utrum eorum sit scandalizare.
Septimo, utrum spiritualia bona sint dimittenda propter scandalum.
Octavo, utrum sint propter scandalum temporalia dimittenda.