Prooemium
Deinde considerandum est de vitiis oppositis paci pertinentibus ad
opus; quae sunt schisma, rixa, seditio et bellum. Primo ergo circa
schisma quaeruntur quatuor. Primo, utrum schisma sit speciale
peccatum. Secundo, utrum sit gravius infidelitate. Tertio, de
potestate schismaticorum. Quarto, de poena eorum.