Prooemium
Deinde considerandum est de obiecto caritatis. Circa quod duo
consideranda occurrunt, primo quidem de his quae sunt ex caritate
diligenda; secundo, de ordine diligendorum. Circa primum quaeruntur
duodecim. Primo, utrum solus Deus sit ex caritate diligendus, vel
etiam proximus. Secundo, utrum caritas sit ex caritate diligenda.
Tertio, utrum creaturae irrationales sint ex caritate diligendae.
Quarto, utrum aliquis possit ex caritate seipsum diligere. Quinto,
utrum corpus proprium. Sexto, utrum peccatores sint ex caritate
diligendi. Septimo, utrum peccatores seipsos diligant. Octavo, utrum
inimici sint ex caritate diligendi. Nono, utrum sint eis signa
amicitiae exhibenda. Decimo, utrum Angeli sint ex caritate diligendi.
Undecimo, utrum Daemones. Duodecimo, de enumeratione diligendorum ex
caritate.