Prooemium
Consequenter considerandum est de caritate. Et primo, de ipsa
caritate; secundo, de dono sapientiae ei correspondente. Circa primum
consideranda sunt quinque, primo, de ipsa caritate; secundo, de
obiecto caritatis; tertio, de actibus eius; quarto, de vitiis
oppositis; quinto, de praeceptis ad hoc pertinentibus. Circa primum
est duplex consideratio, prima quidem de ipsa caritate secundum se;
secunda de caritate per comparationem ad subiectum. Circa primum
quaeruntur octo. Primo, utrum caritas sit amicitia. Secundo, utrum sit
aliquid creatum in anima. Tertio, utrum sit virtus. Quarto, utrum sit
virtus specialis. Quinto, utrum sit una virtus. Sexto, utrum sit
maxima virtutum. Septimo, utrum sine ea possit esse aliqua vera
virtus. Octavo, utrum sit forma virtutum.