Prooemium
Deinde considerandum est de dono intellectus et scientiae, quae
respondent virtuti fidei. Et circa donum intellectus quaeruntur octo.
Primo, utrum intellectus sit donum spiritus sancti. Secundo, utrum
possit simul esse in eodem cum fide. Tertio, utrum intellectus qui est
donum sit speculativus tantum, vel etiam practicus. Quarto, utrum
omnes qui sunt in gratia habeant donum intellectus. Quinto, utrum hoc
donum inveniatur in aliquibus absque gratia. Sexto, quomodo se habeat
donum intellectus ad alia dona. Septimo, de eo quod respondet huic
dono in beatitudinibus. Octavo, de eo quod respondet ei in fructibus.