Prooemium
Circa virtutes igitur theologicas primo erit considerandum de fide;
secundo, de spe; tertio, de caritate. Circa fidem vero quadruplex
consideratio occurrit, prima quidem de ipsa fide; secunda de donis
intellectus et scientiae sibi correspondentibus; tertia de vitiis
oppositis; quarta de praeceptis ad hanc virtutem pertinentibus. Circa
fidem vero primo erit considerandum de eius obiecto; secundo, de eius
actu; tertio, de ipso habitu fidei. Circa primum quaeruntur decem.
Primo, utrum obiectum fidei sit veritas prima. Secundo, utrum obiectum
fidei sit aliquid complexum vel incomplexum, idest res aut
enuntiabile. Tertio, utrum fidei possit subesse falsum. Quarto, utrum
obiectum fidei possit esse aliquid visum. Quinto, utrum possit esse
aliquid scitum. Sexto, utrum credibilia debeant distingui per certos
articulos. Septimo, utrum iidem articuli subsint fidei secundum omne
tempus. Octavo, de numero articulorum. Nono, de modo tradendi
articulos in symbolo. Decimo, cuius sit fidei symbolum constituere.