Prooemium
Deinde considerandum est quomodo una creatura moveat aliam. Erit autem
haec consideratio tripartita, ut primo consideremus quomodo Angeli
moveant, qui sunt creaturae pure spirituales; secundo, quomodo corpora
moveant; tertio, quomodo homines, qui sunt ex spirituali et corporali
natura compositi. Circa primum tria consideranda occurrunt, primo,
quomodo Angelus agat in Angelum; secundo, quomodo in creaturam
corporalem; tertio, quomodo in homines. Circa primum, considerare
oportet de illuminatione, et locutione Angelorum, et ordinatione eorum
ad invicem, tam bonorum, quam malorum. Circa illuminationem quaeruntur
quatuor. Primo, utrum unus Angelus moveat intellectum alterius
illuminando. Secundo, utrum unus moveat voluntatem alterius. Tertio,
utrum inferior Angelus possit illuminare superiorem. Quarto, utrum
superior Angelus illuminet inferiorem de omnibus quae cognoscit.