Prooemium
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad voluntatem primi
hominis. Et circa hoc consideranda sunt duo, primo quidem, de gratia
et iustitia primi hominis; secundo, de usu iustitiae quantum ad
dominium super alia. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum
primus homo creatus fuerit in gratia. Secundo, utrum in statu
innocentiae habuerit animae passiones. Tertio, utrum habuit virtutes
omnes. Quarto, utrum opera eius fuissent aeque efficacia ad merendum,
sicut modo sunt.